HEBDOMADA TRANQUILLA ET JUCUNDA
ubi lingua Latina erit nobis sermo communis. Lingua Latina est enim etiam hodie lingua Ecclesiæ viva ; clavis est quæ thesaurum spiritualem integri ævi Christiani aperit. In hac hebdomada linguæ Latinæ loquendæ intelligendæ opportunitatem habebimus singularem, dum amorem Dei Fidemque Catholicam alimus.
MANEBIS
apud domum secessus Vallis Umbrosæ, 250 Oak Grove Avenue, in urbe Menlo Park, in California. Locus amnis hortis et arboribus omnium mundi regionum late concluditur, ad contemplationem aptissimus. Bonus tibi præbebitur victus jentaculum, prandium, cena. Cubicula grata et nitida sunt, quibus singulis exstat cellula sanitaria (balneo pluvio, labello, latrina instructa). Temperies Franciscopolitana æstiva percommode temperatur, Oceani Pacifici ob propinquitatem. Pretium jamvero mansionis optimum est ; pretium comprehendit et domicilium et victum.
NOLI TIMERE
Lingua Latina viva tibi difficilis non erit, nam nova procedimus via. (Si prima vice ad Cenaculum venis, forsitan parvum lexicon tibi adjutorio erit.) Veni sine metu errorum : nullus inter nos censorius. In hac sodalitate experieris linguam Latinam re vera vivam et nostro tempore prorsus idoneam esse. Locutiones utiles ad sermonem quotidianum Latine serendum usu disces. Colloquendo, auscultando, ridendo, liberabitur omnium loquela fietque consueta.
VENIAS
pro bono Sanctæ Matris Ecclesiæ, pro bono culturæ Catholicæ, pro bono proprio.
|