FAMILIA SANCTI HIERONYMI
507 S. PROSPECT AVENUE
CLEARWATER, FLORIDA 33756
TELEPHONE 461-4234
AREA CODE 727
FAX 461-4240 |
In festo Bedæ Venerabilis, anno MMXIV |
De Cenaculo anni 2014 apud Monasterium Visitationis, Mobili, in Alabama a 31a Julii ad 5am Augusti, v. infra. |
|
Quidam Catholici Recentes Notabiles |
Hieronymus ex Hebræo in Latinum
eloquium Scripturas convertit
eloquenterque transfudit. Cujus
interpretatio merito ceteris
antefertur : nam est et verborum
tenacior, et perspicuitate sententiæ
clarior.
Beda Venerabilis |
Omnibus Familiæ Sancti Hieronymi sodalibus gaudium Paschale et salutem ! |
De Monasterio Visitationis Mobiliensi, ubi a die 31a mensis Julii ad diem 5am mensis Augusti in Cenaculo læte congrediemur, nempe de ejus pulchritudine, prisca architectura, amnis hortis, sacello celso, necnon de sanctis ejus monialibus olim jam scripsi, incitamenta loci, quibus illuc attrahamur, iterans. Jamvero quod etiam magni momenti est Cenaculo hoc participando nosmetipsos conjungimus multis cum inclutis hominibus qui hoc monasterium quoque visitaverunt, quorum mentionem faciamus horum quinque : |
— Sanctæ Franciscæ Cabrini. Anno 1950 S.P. Pius XII declaravit Franciscam Cabrini esse Cælestem Patronam omnium Emigrantium, inter alia dicens : « Multis in locis Americæ Septentrionalis, Mediæ, Australis, ludos infantiæ condidit, aperuit scholas, publica instituit hospitia pupillorum. Adversa valetudine affectos sæpe invisebat, in carceribus detentos solabatur, capitis damnatos flexanimo sermone componebat ad pianda facinora et ad supplicium christiana cum moderatione subeundum. Pelago pluries se credens, tumescentes tempestates fusis precibus compescuit animosque demigrantium erexit atque confirmavit. Ita vivens et post mortem, Sanctorum gloria circumfluens, nobilis hæc Ecclesiæ alumna præsidio erat et est miseris hominibus ea quidem caritate, quæ, ut ait Sanctus Augustinus, ad alios se inclinat, ad alios se erigit, aliis blanda, aliis severa, nulli inimica, omnibus mater. (De cath. rud. XV) » |
In libro qui habet nomen Too Small a World : the Life of Francesca Cabrini, auctor Theodorus Maynard notat : « Propter crebritatem linguæ Latinæ in epistulis suis et absentiam præsto librorum qui eam adjuvarent hac in lingua consultatoriorum patet eam linguam Latinam bene calluisse. » |
— Venerabilis Fultonii Sheen, qui pluries visit. Papa Benedictus XVI, die 2a mensis Junii, A.D. 2012, decretum edidit Fultonium declarans « constare de virtutibus theologalibus tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus [virtutibus], eisque adnexis, in gradu heroico », et peculiaris mentionis censuit quod « anno 1930 factus est moderator in radiophonica emissione cui nomen erat The Catholic Hour, quem per viginti annos rexit, obtinens brevi tempore maximum numerum auditorum nec non singularem populi favorem, adeo ut non pauci fuerint, qui ad Catholicam fidem converterent. Ab anno 1950 ad annum 1966 ei assignaverunt regimen et curam totius Societatis Nationis ad Fidem Propagandam, hoc munus ille, maxime fovens actionem missionariam Ecclesiæ, exercuit. Sequentibus annis Servus Dei novo fervore apostolatum suum per communicationis media perrexit et moderavit programma cui nomen erat Life is Worth Living, quod autem fere a quingentis stationibus televisificis et radiophonicis emittebatur, attingens circiter tricies centena milia auditorum in hebdomada. Hoc in munere, ille summa diligentia et cura, exponens efficaci simplicitate etiam illa fidei difficiliora, eminebatur. Beatus Pontifex Joannes XXIII eum ascripsit ad Pontificiam Commissionem pro Gentium Evangelizatione.
Ejus singularis actio pastoralis super firmissimam interiorem vitam fundatur et dirigitur, quæ quotidie sustentaretur ab Eucharistia, oratione liturgica, et Mariano cultu. Constanter Dei præsentia in ejus vita percepta est, hac re exercitium virtutum naturaliter ejus in vita profluebat, et multis in eum incidentibus virtutis et sanctitatis exemplum fuit. » |
Præter visitationes ad Monasterium Visitationis Mobiliense, Ven. Fultonius primum nosocomium omnes inter Civitates Fderatas Americæ Septentrionalis pro nigris mulieribus parientibus erexit illa in urbe. |
— Servi Dei Valtheri Csizek, S.J. In Pennsylvania ex stirpe Polonica natus, Romæ secundum petitionem S.P. Pii XI ut Christianis in Russia communistica degentibus administret, sacerdotio est ordinatus, et anno 1940 Russiam inivit prout missionarius. Unum post annum vero ut « speculator Vaticanus » deprehensus est atque, in carcerem infamosum Lubyanka jactus, quinque annos sub tormentis strictaque solitudine multum passus est. Deinde in campum captivis custodiendis Siberianum (Gulag) translatus est, qua regione quindecim annos additos maximo frigore, deprivatione, cruciatibus, ut carbonis cunicularius prope discrimen vitæ laboravit. Nihilominus omnia inter hæc tormenta, quotidie, sed clam valde, Missam obtulit pro Christianis et pro ab infidelitate convertendis, et confessiones audivit, semper magno in periculo occisionis si hæ res sacræ inventæ essent a militibus vel a ministris communisticis, vel a traditore revelatæ. Missale Latinum quod in fragmenta foliorum manuscripserat aliis temporibus sollerter celavit. Anno 1963 tandem auctoritates sovieticæ eum liberaverunt. In Americam rediens, ob materialismum, grandissimas domos, luxuriam, cibi profusionem, est tristatus. Librum de experientiis scripsit nomine With God in Russia. Tempore postero pluries ad Monasterium Visitationis Mobiliense venit. Anno 1984 mortuus est. |
Anno 2006 Congregatio de Causis Sanctorum causam Valtheri Csizek accepit uti « validam », unde vitam ejus nunc, sanctitate probanda, examinat. |
— Jeremiæ Denton, Senatoris heroisque Belli Vietnamiensis. Natus educatusque Mobili (præter matriculationem apud Collegium Navale, Annapoli), duxit in matrimonium Joannam Maury, olim studentissam Academiæ Visitationis Monasterii Mobiliensis. Aëronavium celerrimarum gubernator, antequam ad Vietnamiam exivit, a monialibus Visitationis preces pro salute sua in bello petivit. Hæ orationes suas pollicitæ sunt ; jamvero imaginem Sacratissimi Cordis Jesu in memoriale ei dederunt. |
Mense Julio, 1965, super Vietnamiam Septentrionalem aëronave ejus a missili sovietico percussa, post delapsum umbella descensoria, ille et aëronavis congubernator militibus capti sunt et in carcerem Hoa Lo (quem captivi nominaverunt « Hanoiensis Hilton ») impositi. Hic per fere octo annos aliis captivis Americanis fortitudinis exemplar fuit et dux propter senioritatem gradus militaris. Severe cruciatus multoties et diu, usque fere ad mentis perditionem, in carcere arctissimo quattuor annos interclusus est solus, semper attamen communistis crudelibus resistens. Notissima est occasio illa quum, ante machinas televisificas compulsus ut admissionem falsam pro propaganda communistica legat, oculos nictavit codice Morsiano significans T–O–R–M–E–N–T–U–M, unde omnes domi Americani pessimum et verum statum militum nostrorum sciverunt captivorum. |
Suo in libro post bellum scripto, When Hell was in Session, Jeremias Denton sæpe dixit se et alios supervivere potuisse tantum per orationem. Aliqua excerpta hujus libri ad nos, linguæ Latinæ ecclesiasticæ deditos, pertinent. Exempli gratia : |
Ut roboremur, religione semper inniti sumus. Quotidie cunctam Missam Latine recitavi in mente mea, et communionem spiritalem assumpsi. Rosarium temporibus vacuis continuo recitabam.
|
Quadam die ad me sacerdotem Vietnamiensem causa propagandæ miserunt. Sacerdos ut ei mandatus est quæsivit, agente communistico præsente, cur bellum Civitates Fderatæ pergerent. Respondi, « Ut cives Vietnamiæ Meridionalis in libertate vivant et Deum colere possint. » Eum mecum consentire sensi. Petivit ab agente utrum breviter mecum maneat. Deinde susurravit, « Visne confessionem facere ? » « Vellem, » dixi. Frontem meam in frontem ejus inclinavi, et animo valde motus, Confiteor Latine pronuntiavi. Ambo profuse flevimus. Post reditum agentis, sacerdos singultus suos difficile restrinxit. |
Anno 1973 Jeremias Denton erga finem belli cum aliis captivis liberatus est. Mox post reditum in Alabamam, monialibus Visitationis Monasterii Mobiliensis gratias imo ex corde egit pro orationibus illarum efficacibus ante Deum. Narravit quod in carcere, dum desperabat et verba orationis idonea mente formare nequivit, vocem angeli audivit qui dixit, « Satis est precari : Sacratissimum Cor Jesu, me tibi prorsus committo . » Quæ interventio angelica et oratio cum imagine Sacratissimi Cordis Jesu, quam moniales ei dederant, verisimillime conjunctæ sunt. |
Sicut Pater Valtherus Csizek antea, interim præ tabe morum erat mæstus : libertas effrenata, pelliculæ indecentes, medicamenta stupefactiva, commutatio de rebus sexualibus, et discordia politica ab eo animadvertæ sunt. Nihilominus in libro suo dicit, « Major pars captivorum, in adjunctis desperatis, cito ad Deum venerunt. Iterum fortes fide virtuteque nos omnes esse debemus. America, etiamsi quædam vitia nunc manifestat, multo melior communismo est. Testimonium nostrum addere poterimus vocibus heroum sicut Solzhenitsyn et Sakharov, qui vivide horrores communismi narraverunt. Secundum Villelmum Penn, Hominibus necesse est gubernari a Deo aut se condemnare gubernari a tyrannis . America humeris suis portat spes hominum innumerabilium ubique per mundum. Lumen ergo spirituale simus et hoc lumen disseminemus, quoniam in Deo confidimus et Dominus justus et misericors est . » |
Jeremias Denton duos ante menses est defunctus, anno vitæ suæ undenonagesimo. Requiescas in pace, heros Americane. |
— Immaculatæ Ilibagiza. Vita Immaculatæ large nota est. In genocidio Ruandensi supervixit tres menses cum septem aliis mulieribus parva in latrina secum celatis. Similis Jeremiæ Denton, Rosarium perpetuo recitabat, immo vicies septies in die ! Quod tandem viva emerserit, Deo fideique Catholicæ omnino gratias agit. Nunc civis Americana facta, sæpe de necessitate veniæ erga aliorum delicta alloquitur. Ad Monasterium Visitationis mense Octobri elapso venit ut dona pecuniaria pro illius sustentaculo petat. Apud aulam propinqui collegii mille homines allocuta est de experientiis et de venia, unde quinquaginta milia dollaria pro monasterio obtinuit. |
Vestigia horum illustrium hospitum sequi decus est nobis quum in Cenaculo Mobiliensi aderimus. His antecessoribus recultis, quodam sensu personaliori magis conjungemur cum Monasterio, nonne ? |
Sol incipit cadere super oras arenosas Floridianas et procella fulgurea venit. Bonum tempus ut scribere cessem. Spes est ut inter participes Cenaculi te quoque videre lætemur. |
Vale et vale. |
Joannes Halisky
J.G. Halisky Secretarius
JGH/mlh
FAMILIA SANCTI HIERONYMI
507 S. PROSPECT AVENUE
CLEARWATER, FLORIDA 33756
TELEPHONE 461-4234
AREA CODE 727
FAX 461-4240 |
Pro festo Sancti Hieronymi, anno MMXIII |
De Cenaculo anni 2013 apud Domum Orationis, Puebla, in Mexico a 27a Julii ad 2am Augusti, v. infra. |
Spectatis Familiæ Sancti Hieronymi sodalibus plurimam salutem.
Quamquam non nimia in distantia vulcanus Popocatépetl erumpebat, cineres vaporesque expellens, pacificum pulchra in domo orationis Plebis in Mexico magno participum grege celebravimus Cenaculum. A diversis nationibus venientes, sermo Latinus, lingua Ecclesiæ propria, omnes adunavit, dum temperies, etiamsi plus ad æquatorem peregrinati sumus, moderata erat valde, 50°F nocte, 73°F die, propter altitudinem. Quinque allocutores optimi acroases dederunt, quos inter admodum Reverendus Daniel Gallagher qui apud Vaticanam Secretariam Status documenta Summi Pontificis in linguam Latinam convertit. Litteris Encyclicis Lumen Fidei jam ante initium Cenaculi editis, ille allocutus est de officio suo, structuram bullarum pontificiarum, litterarum gratulationis ad antistites diebus anniversariorum, litterarum decretalium ut Sancti declarentur, litterarum encyclicarum, pontificiorum aliorum documentorum disserens, atque Latinitatis Christianæ proprietates. Res sane maximi studii, quibus quædam fenestra in opera quotidiana Sanctæ Sedis nobis aperta est. Ob præsentiam ejus a limine Apostolorum venientis honorati sumus.
Ad Sanctum Hieronymum ipsum pertinentes, Rev. Coëmgenus Zilverberg primis diebus programmatis vespertini imagines « speluncæ Sancti Hieronymi, » quæ est juxta speluncam nativitatis Jesu infantuli, ostendit, his speluncis nunc sub Basilica Nativitatis in Bethlehem sitis. Olim de his speluncis in Sanctæ Paulæ Sanctæque Juliæ Eustochii, adjutricum Sancti Hieronymi in Sacris Scripturis Latine convertendis necnon monasteriis monialium in Bethlehem regendis, Epistula ad Marcellam verba sequentia inveni, sine autem clara tunc speluncarum mihi idea :
Quo sermone, qua voce speluncam tibi possumus Salvatoris exponere? Et illud præsæpe in quo infantulus vagiit, silentio magis quam infirmo sermone honorandum est.
Hic involutus pannis, hic visus a pastoribus, hic adoratus a magis.
 |
Epitaphium in pariete sepulchri est:
« HÆC EST REQUIES MEA
IN SEMPITERNUM
HIC HABITABO
QUONIAM OPTAVI EAM »
(Cfr Psalmum 131:14) |
|
Et erga finem :
Tunc comitante Christo
ad nostram speluncam redierimus, canemus jugiter, crebro flebimus, indesinenter orabimus et vulneratæ jaculo Salvatoris in commune dicemus, « Inveni quem quæsivit anima mea : tenebo eum et non dimittam illum. »
Pater Zilverberg, ut in picturis supra videtis, aspectum nunc concretum præbuit (etiam cum faceta loci pro nobis apud Cenaculum narratione).
De Professorissæ Flaviæ S. de Morera, Professoris Aloisii Guadarrama, necnon Professoris Alexis Hellmer piis et lepidis allocutionibus plus infra scietis. Robertus Lionellus, qui ludos Latinos (sæpe hilares) conduxit et imagines pellucidas Neapolis monstravit, quoque amplam habuit partem. Sinceras nunc agamus allocutoribus gratias ; atque sacerdotibus item, nempe Reverendis Patribus Thomæ Krupich et Victori Szczurek, O.Præm., eisdemque Danieli Gallagher et Coëmgeno Zilverberg, qui Missis atque Horarum Liturgiis tam perite et sancte præsiderunt ; atque Professorissæ Lydiæ Santiago quæ domum orationis et vecturam hinc illinc optime procuravit.
Feria quarta, extra Domus Orationis confines, excursionem ad urbem Puebla habuimus, pulcherrimas antiquas ecclesias Dominicanorum Carmelitarumque visitantes et sedem Cathedralem quæ anno 1575 constructa est. Ecclesia Dominicanorum cum ejus sacello ad Beatissimam Virginem Mariam de Rosario dicato pulcherrima dicitur ecclesia in Mexico esse. Meridie ejusdem diei invitati sumus prandendo ad Academiam Fray Alonso, egregiam scholam studiorum classicorum, ante quod ejus Director, Professor Juvenalis Cruz Vega, nos sermone Romano oravit de momento Academiæ per Mexicum ut fax Latinitatis attollatur. Jamvero mentionem Dei adjumenti pluries facere non erubuit ; unde Academiam nos fraternam societatem ad proposita Familiæ Sancti Hieronymi provehenda habere conjecimus. Tandem escæ saporissimæ nobis sunt præbitæ quibus in comitate jucunda delectati sumus.
Illi qui Cenaculum Plebense quasimodo experiri volunt discos acroasum compactos obtinere queunt ab editionibus Familiæ Sancti Hieronymi. Ecce locutorum rerumque elenchus :
Admodum Rev. Daniel Gallagher : De Opere Sectionis Latinæ Vaticanæ Secretariæ Status Introductio.
Rev. Coëmgenus Zilverberg : De Formatione Canonis Veteris Testamenti Juxta Canonem Hebraicum.
Admodum Rev. Daniel Gallagher : De Re Diplomaria Sanctæ Sedis Latine Agenda.
Prof. Flavia S. de Morera : Recordari et Memorari Concilium Vaticanum II.
Rev. Coëmgenus Zilverberg : De Altero Canone Veteris Testamenti, nempe Græco-Christiano.
Admodum Rev. Daniel Gallagher : De Litteris Encyclicis Lumen Fidei.
Prof. Flavia S. De Morera : Ad Concilium Vaticanum II Melius Cognoscendum.
Rev. Coëmgenus Zilverberg : De Formatione Canonis Novi Testamenti.
Admodum Rev. Daniel Gallagher : De Epistulis Sanctæ Sedis.
Prof. Aloisius Guadarrama : De Vita Interiori Secundum Sancti Augustini Confessiones.
Prof. Alexis Hellmer : Carmen Visio Virgiliana Patris Frederici Escobedo y Tinoco, celebris poëtæ Mexicani.
Admodum Rev. Daniel Gallagher : De Consonantia Vocum ad Motum Animorum.
Prof. Alexis Hellmer : Opera Mystica Obscura Nox Animæ et Flamma Amoris Viva Sancti Joannis a Cruce in linguam Latinam conversum.
Dum finis Anni Fidei appropinquat, plus quam semel, pleniorem ut intellectum habeamus, affine filum inter Litteras Apostolicas Porta Fidei et Litteras Encyclicas Lumen Fidei meditemur. Quædam magnopere referunt themata : fides ut iter ; Concilium Vaticanum II ut noscatur in ambitu ecclesiasticæ traditionis ; fidei inefficacitas sine liturgia et sacramentis ; fidei connexus cum caritate bonisque operibus ; solitudinis vitæ Christianæ experientia quum aliquando Dei silentium experiamur ; veritas fidei ; salus per fidem ; unitas fidei fideliumque Catholicorum ; puritas et integritas fidei ; realitas fidei ; fiducia inter civitates per fidem ; consolatio fidei in dolore ; et alia. Ne hæc epistula modum excedat, florilegium horum thematum ex ipsis Summi Pontificis verbis huic adjungitur. Gratissimi ei sumus [S.P.E. Benedictus XVI plerumque ea scripsit] propter documentorum momentum, sanctitatem, pulchritudinem.
 |
Monasterium Visitationis |
Veniente anno, a die 31a mensis Julii ad diem 5am mensis Augusti, 2014, Cenaculum nostrum ad Visitationis Monasterium, Mobilis in Alabama, revertetur. Ex corde poscatur ut has dies in calendario reservetis atque inter gregem nostrum omnibus gaudentibus assitis. Monasterium Visitationis Ædificium Americanum Historicum designatur, atque propter sublimitatem architecturæ pluries muneratum est. Quandocumque Cenaculum illis in ædibus celebretur, monialibus placet, quæ, etiamsi sub claustro degunt, liturgias nostras participare queunt in ea sacelli parte pro suis extra visu nostro servata. Majus nuntium illo de Cenaculo initium novi anni paulo post mittetur.
Ad proximum commercium vel congressum usque mutuum, intercessionem pro nobis Sancti Hieronymi petamus, qui in hymo festivo
Insudans alacer prata virentia
Scripturæ coluit cælitus editæ ;
Ex his locuples dulcia protulit
Cunctis pabula gratiæ.
Valeatis omnes.
J. G. Halisky
Secretarius
JGH/mlh
QUÆDAM PECULIARI STUDIO MEMORANDA
IN LITTERIS APOSTOLICIS PORTA FIDEI (PF)
ET LITTERIS ENCYCLICIS LUMEN FIDEI (LF)
Porta fidei semper nobis patet, quæ in communionem cum Deo nos infert datque copiam ejus Ecclesiam ingrediendi. PF 1
Illam portam transire idem est ac iter facere. PF 1
Pati non possumus ut sal evanescat ac lux abscondatur. PF 3
Necesse est ut congruenter legantur [i.e. documenta Concilii Vaticani II ] et noscantur et approprientur uti textus idonei et directorii Magisterii, in ambitu Ecclesiasticæ Traditionis. PF 5
Annus Fidei ad veram renovatamque conversionem in Dominum invitat, unum mundi Salvatorem. PF 6
Optamus ut vitæ credentium testificatio crescat in credibilitatem. PF 9
Sanctus Lucas docet cognitionem argumentorum ad credendum sufficientem non esse, nisi postea cor, verum personæ sacrarium, aperiatur auxilio gratiæ quæ sinit oculos habere ad altius inspiciendum Verbum Domini. PF 10
Est enim Ecclesia primum fidei subjectum. PF 10
Sine liturgia et sine sacramentis professio fidei efficacitatem non haberet, quum deesset ei gratia qua christianorum testificatio sustinetur. PF 11
Maria
omnem memoriam in corde suo conferens, commisit eam Duodecim secum in Cenaculo congregatis ut Spiritum Sanctum susciperent. PF 13
Fides sine caritate fructum non fert, et caritas sine fide est veluti animi impulsio constanter dubio subjecta. PF 14
Quot credentes nostra quoque ætate Dei silentio probantur, dum ejus vocem solacii audire velint ! Ærumnæ vitæ, dum percipere sinunt mysterium Crucis atque participare passiones Christi, præludium constituunt ad lætitiam et spem ad quas fides conducit. PF 15
Qui credit videt ; luce videt quadam quæ totum vitæ cursum illuminat, quandoquidem ad nos a Christo resuscitato pervenit, matutina stella quæ non occidit. LF 1
Paulatim conspectum est rationis lucem sua vi futurum satis collustrare non valere
Sic homo magnam lucem, magnam veritatem vestigandam reliquit, ut in parvis luminibus quiesceret
Quum lux deficit, omnia confunduntur, discerni non potest bonum a malo. LF 3
Hoc amore [Dei] immutati, novos oculos recipimus. LF 4
[Fides] est ante omnia vocatio ad propriam terram deserendam
initium alicujus exodi, qui ad iter necopinatum eum dirigit. LF9
Quum memoria sit repromissionis
fides [est], memoria futuri. LF 9
Qui Deo se committere non vult, tot idolorum voces auscultare debet quæ clamant : « Trade te mihi ! ». LF 13
Omnes Veteris Testamenti tramites in Christum vergunt, fit Ille « sic » definitum erga omnes repromissiones. LF 15
Nostra cultura facultatem amisit concretam Dei præsentiam, ejus actionem in mundo percipiendi
Si Deus in mundo agere nequiret, ejus amor vere potens, vere realis non esset
Credere aut in eum non credere omnino tunc indifferens esset. Christiani vero concretum ac potentem Dei amorem confitentur. LF 17
In fide Christus non est tantum Is in quem credimus
verum etiam Is quocum conjungimur ut credamus. Fides non modo Jesum contuetur, sed ex parte Jesu, ejus oculis, contuetur. LF 18
Ut nos eum cognoscere, recipere ac sequi sineret, Dei Filius nostram carnem sumpsit, atque sic ejus Patris visio, humana etiam ratione per temporis iter cursumque effecta est. LF 18
Quum cogitat homo, dum a Deo recedit, se ipsum inventurum, ejus exsistentia deficit. LF 19
Fides forma quadam fruitur quæ necessario est ecclesialis, intra Christi corpus. LF 22
Fides non est res privata, individualistica quæstio, subjectiva opinio. LF 22
Fidei conjunctionem cum veritate revocare hodie magis quam unquam est necessarium, utique propter veritatis discrimen in quo versamur. LF 25
Lumen fidei est lumen Vultus in quo Pater conspicitur. [LF 30] Lux est Vultus personalis
et in nostro vultu repercuti cupit. LF 33
Quum sit amoris veritas, non est veritas quæ vi imponitur, neque veritas quæ singulos opprimit. LF 34
Fides, ad stuporem invitans præ rerum creatarum arcano, ampliores reddit rationis prospectus ad mundum melius illuminandum qui ad scientiarum studia panditur. LF 34
Theologia
humiliter curet custodiendam et altiorem reddendam fidem omnium, præsertim simpliciorum. LF 36
Ecclesia Mater est quæ sermone fidei loqui nos edocet. LF 38
Per Apostolicam Traditionem in Ecclesia, Spiritu Sancto suffragante, servatam nos vivo modo fundantem memoriam attingimus. LF 40
Hæc est quoque fidei lætitia, unitas visionis in uno corpore et uno Spiritu. Hoc quidem sensu Sanctus Leo Magnus asserere potuit : « Nisi una est, fides non est. » LF 47 |
|
FAMILIA SANCTI HIERONYMI
507 S. PROSPECT AVENUE
CLEARWATER, FLORIDA 33756
TELEPHONE 461-4234
AREA CODE 727
FAX 461-4240 |
Die XXXI M. Maji, A.D. MMXII |
- Hieronymus Catholicorum magister, cujus
scripta per universum mundum quasi
divinæ lampades rutilant.
|
— Cassianus
|
Dilectis sodalibus Familiæ Sancti Hieronymi salutem et gratiam Spiritus Sancti in hoc tempore Pentecostes.
Interim post ultimam epistulam circularem multa relationis digna evenerunt, quamobrem stilus meus fortasse farraginem imitabitur. Anteponatur rite Cenaculum nostrum apud Domum Sancti Petri juxta Orlandum quod magna cum expectatione propinquat. Si nondum schedam inscriptionis remisisti, desiderium renovamus ut tu quoque adesses possis. Quamvis pulchritudo loci nos allicit, Cenaculum ipsum maxima est attractio. Lætabimur in præsentia tot hominum bonorum qui confratres in Familia nostra Sancti Hieronymi fimus, lingua Latina et ritibus Romanis Catholicis fruentes, necnon vitam spiritualem hoc summo modo alentes. Unde si opes permittant, hoc decus non prætermitti debet.
Orationes pro æterna beatitudine sodalis nostri, Reverendi Patris Joseph Muhs, poscimus. Ille sacerdos nonaginta sex annorum die 25 mensis Januarii, 2012, mortuus est Paderbornæ in Germania post sexaginta quinque annos pii sacerdotii. Inter alia opera, librum scripsit anno 1995 nomine Mortis Resurrectionisque Jesu Monumenta : Cultus et Peregrinationis Loca Tempore Sacri Belli sub Crucis Signo Suscepti (1096-1291) intra Diœcesim Paderbornensem, cui photographias et imagines manupictas ipse addidit. Requiescat in pace. Beatitudinem æternam donet ei Deus.
Propter benignitatem Dei per ultimos menses plures novos sodales accepimus. Hos inter liceat Patris Hieronymi Purta, O.S.B., monachi Archiabbatiæ Sancti Vincentii in Pennsilvania mentionem facere. Ille tanto studio et lætitia Familiam inivit ut, si zelus noster quandoque flacceat, studium suum nos revivescat. Ut comperias, quædam excerpta ex epistulis ejus hic proferamus :
Heri, in illa hora quam Sanctus Spiritus absque dubio selexit, dignitas et delectatio mihi sunt datæ quum rescriptum aggregationis in locum suum constituerim. Non puto me antea talem honorem habuisse qui sic animum movit. Hoc documentum nunc in cella mea beata ponitur secundum ordinationem angelorum sanctorum. Diutissime hanc lætitiam atque voluptatem non sum expertus. Permittatur mihi commotionem meam ostendere, ego Hieronymus qui nunc funditus in Familiam sancti patroni mei venio. Non significo tantummodo consociationem Familiæ, sed potius me proprium esse hujus Sancti, ipsius nomine et spiritu. Quomodo gratitudinem meam exprimam‽ Avidus sum fortissimum vinculum cum Familia nostra pro posse confirmare. Quantum in remanentibus annis meis donum!
Statim in mare Latinitatis me immergere volo, iterum mira linguæ Latinæ discens. Hoc mihi non esse difficile scio; delectatio erat mihi expedita abhinc dies diu præteritas. Propter sanctum patronum Hieronymum Latine loqui est quasi mel quod a lingua destillat, nonne?
Vere major potentia in indole sermonis Latini est. Hæc lingua quendam « mundum » secum fert, atque illa antiqua Romana et ecclesiastica lingua est omnium — reor — optima. Eam amo! Opinor omnia concepta clarius exprimi posse in hac lingua. Huic testis sum in eo quod olim Latine cogitare potui. Placet cordi meo dicere utique quandoque verba Latina recte composita mente mea intelleguntur. Epistulas beati patroni nostri Sancti Hieronymi legere studiosus sum ut perfectionem illam qua ille locutus est et scripsit ego ipse experiar.
Cunctum hoc phænomenon Hieronymianum mihi videtur gradatim crescere secundum modum suum in unione cum sacro motu Ecclesiæ. Signifera res est. |
Anno 1962, ut tibi notum est, Summus Pontifex Joannes XXIII Constitutionem Veterum Sapientia sollemniter super altari Sancti Petri promulgavit, quo documento momentum linguæ Latinæ in Ecclesia luculenter expressum est. Illic dicitur:
- Divino consilio sermo Romanus ut proprius Apostolicæ Sedi evasit.
Apostolica Sedes omni tempore linguam Latinam studiose asservandam curavit eamque dignam existimavit, qua tanquam magnifica cælestis doctrinæ sanctissimarumque legum veste uteretur ipsa in sui exercitatione magisterii.
Ea igitur, adeo cum vita Ecclesiæ connexa, præsertim ad religionem pertinet propter hujus linguæ dotes cum Ecclesiæ natura mire congruentes.
Ecclesia Romana, quia tum in omnes et singulas ecclesias in omnes fideles potestatem habet, lingua universali indiget.
Lingua Latina, quæ Catholica dici potest, putanda est thesaurus incomparandæ præstantiæ et quædam quasi janua, qua aditus patet ad Christianas veritates antiquitus acceptas et ad ecclesiasticæ doctrinæ monumenta; et vinculum denique peridoneum, quo præsens Ecclesiæ ætas cum superioribus cumque futuris mirifice continetur.
Vetus et nunquam intermissa linguæ retinenda est consuetudo, et, sicubi prope in Ecclesia exoleverit, plane redintegretur.
Apostolica constitutio vim juris secum fert, sed per quinquaginta annos post Concilium Vaticanum II hæc apostolica constitutio plus minusve ubique evanuit. Attamen verum est quod Summi Pontifices eam continuere voluerunt. Exempli gratia, Paulus VI Romæ Pontificum Institutum Altioris Latinitatis condidit apud Universitatem Salesianam. Papa Joannes Paulus II novum Codicem Juris Canonici promulgavit, qui Canone 249 ut sacerdotes ante ordinationem linguam Latinam bene calleant mandavit. Nihilominus ubique Missa Ritus Romani lingua vulgari celebratur; Divinum Officium lingua vernacula aut recitatur aut canitur; episcopi et sacerdotes plerumque Latine non loquuntur; seminariis sermo Romanus non docetur; de constitutione Veterum Sapientia interim fere mentio non fit. Estne dein Veterum Sapientia littera mortua? Stat lex quæ non obœditur aut non observatur? Ita quæritur, sed perperam. Nam secundum Codicem Juris Canonici lex prior non abrogatur nisi lex posterior sit expresse et directe contraria (Can. 20). Præterea, in dubio revocatio legis præexsistentis non præsumitur (Can. 21). Sed haud a pontificibus sequentibus, qui suprema in Ecclesia potestate gaudent (Can. 331), huic Constitutioni est edictum quicquam plane adversus.
Immo quod Summi Pontifices Veterum Sapientia Constitutionem derelinquere noluerunt in diebus clarius ostenditur. Præter exempla e pontificatibus Pauli VI et Joannis Pauli II supra dicta, Benedictus XVI fortiores actus ad instaurandum incohavit. Maximi momenti est quod Motu Summorum Pontificum antiquum ritum Romanæ Ecclesiæ Latinum instauravit, atque ne in singulis diœcesibus supprimatur prohibuit. Eodem documento omnibus clericis qui Latine Liturgiam Horarum celebrare aut rituale sacramentorum antiquum sequi velint permisit. Deinde nuper Veterum Sapientia Constitutionis vim affirmavit ipsius. Mense Februario enim apud Universitatem Salesianam, Cardinale Grocholewski præside, hæc Apostolica Constitutio quinquagesimo suo anniversario celebrata est, egregiis allocutoribus, peritis, laicis, et quibusdam Familiæ Sancti Hieronymi sodalibus sedentibus. Benedictus XVI ut nutum monstret suum, hæc verba ad congressum in epistula misit:
Nostræ ætatis cultus fundamenta si perscrutamur, facere non possumus quin ad [illum] sermone[m] … redeamus, in quibus hodierna humanitas velit nolit fontes reperit.
Universa etiam Ecclesia, quæ totum orbem complectitur, haud linguam alicujus nationis sibi vindicare propriam vult. Quapropter sæpenumero ad linguam Latinam decurrit, ut sua præcipua documenta absque impedimentis fidelibus hominibusque bonæ voluntatis universi terrarum orbis tradat.
Linguæ Latinæ … præstantiam et maximam pondus confirma[]mus. Idcirco cum Pontificio Instituto Altioris Latinitatis hanc memoriam [id est, Apostolicæ Constitutionis Veterum Sapientia] recolente, … etiam Nos sociari volumus, dum exoptamus simul, ut in posteros annos quam uberrimos fructus gignat. … Hæc omnia Benedictione Nostra Apostolica amabiliter confirmamus. |
Ex his exemplis manifestum est Summos Pontifices, præcipue Papam Benedictum XVI, nunquam constitutionem Veterum Sapientia abrogasse aut voluntatem ut res illius impleantur reliquisse. Teneamus ergo spem ut dies futuros experiamur felicius.
Demum sodali nostro, Andreæ Meszaros, gratulamur qui initio mensis Maji monasterium Annuntiationis Dominæ Nostræ Rivi Clari, vulgo Clear Creek Abbey, in Oclahoma visit et abbate sciscitante multum de Familia Sancti Hieronymi, de inceptis nostris, de usu linguæ Latinæ vivæ, auribus non oculis discendæ atque per ipsam, non vertendo, intellegendæ, monachis auscultantibus allocutus est. Concedat Deus maximum proventum incepto huic ut magis magisque apud hoc et apud alia monasteria sermo ecclesiasticus floreat.
Dum desiderium renovo ut inter participes Cenaculi Orlandensis te videre gaudeamus, tibi ex corde valedico.
Joannes Halisky
|
FAMILIA SANCTI HIERONYMI
507 S. PROSPECT AVENUE
CLEARWATER, FLORIDA 33756
TELEPHONE 461-4234
AREA CODE 727
FAX 461-4240
|
Die XXVI M. Maji, A.D. MMXI |
Pro Quinto Anniversario Patris Suitberti Mortis |
|
Separatio est quædam imago mortis. ‘Crudelis mors, quæ
conjuncta separas et amicitias dividis.’
- — Pater Suitbertus,
- ultima allocutione apud Cenaculum MMII Oradivitense
|
Tibi, dilecto sodali Familiæ Sancti Hieronymi, sit salus plurima.
Hæc verba Patris Suitberti supra dicta nos revocant ad sensum amissionis quem propter mortem Patris Suitberti experimur. Attamen, Pater Suitbertus, forsitan ibi mortem suam prospiciens et consolationem nobis relinquere volens, illico addidit:
|
Sed illæ uniones quæ fundantur super amorem Dei et super protectionem Beatissimæ Virginis Mariæ non dirumpuntur. Illæ amicitiæ remanent – cum angelis, cum sanctis, et cum illis cum quibus his in terris uniti fuerimus. Illæ amicitiæ remanent. |
 |
|
Usque ergo ad illam unionem cælestem sperandam, memores simus benignitatis Patris Suitberti erga nos. Orationes pro beatitudine ejus largiamur. Ex parte sua certo Pater Suitbertus vult in hoc anniversario ut promissiones, quibus nos in societatem Familiæ Sancti Hieronymi aggregavimus, confirmemus. Harum trium promissionum momentum et idoneitas magis magisque in dies ostenduntur; quoad primam, nostrum Summi Pontificis, Benedicti XVI, sincerum amorem et filialem obœdientiam attrahit virtus eximia; ad secundam, mundo late vitioso, immo multis Catholicis a fide et moribus errantibus, exemplo vitæ spirituali deditorum valde egent; ad tertiam, lingua Latina, Ecclesiæ propria, in ejus spiritualem thesaurum nobis via est efficax, unde sanctificemur. Deinde, quia studium Familiæ Sancti Hieronymi augendæ habere debemus, consociationem nostram consanguineis, amicis, notis proponamus, ut etiam illi sodales fiant.
Ut consuetum nobis est, Missæ in requiem Patris Suitberti apud Cenaculum Mobiliense offerentur. Ad hoc Cenaculum quod attinet, tantummodo paulo plus quam duo menses remanent ante initium Cenaculi (2-8 Augusti). Nos qui in Cenaculo abhinc tres annos aderamus pulchritudinis Monasterii Vistationis recordamur. Ædificia vetera (anno 1833 condita) redolent tam monasteria Europæa quam meridionem priscam Americanam. Amœnis latisque hortis, sacelli grandis celsitudine, comitatu sanctarum monialium sumus fructi. Ad illum locum nunc redeuntes, sermone Ecclesiæ Romanæ proprio utentes, beneficium Latine loquendi, quod pretio exaggerare non potest, habebimus dum amorem Dei fidemque Catholicam alimus. Quænam sit experientia Cenaculi olim data est his verbis sodalis nostri Patris Fragelli anno 2007 homilia in ultima Cenaculi Missa:
Certe mihi assentiemini nos præteritis diebus vixisse momentis lætitiæ tranquillæ plurimis, harmoniæ veri nominis, temporibus pacis tam propriæ plenis ut jam fiat confidentia inter nos, necnon vera amicitia et quam plurima alia talia: præsertim vera fraternitas …. Quam bonum et jucundum fratres habitare in unum! Quæ verba hac in sententia Scripturali sunt majoris momenti? |
Unde si nondum schedam inscriptionis ad nos misisti, invitationem renovamus ut tu quoque particeps Cenaculi fias et in præsentia tua gaudeamus.
 |
Post ultimam epistulam circularem, plura quæ ad rem nostram pertinent in propatulum evenerunt. Maximi momenti fortassis est Instructio Pontificiæ Commissionis Ecclesia Dei ad Exsequendas Litteras Apostolicas Summorum Pontificum [de instauratione Missæ Latinæ antiquæ] quæ in fine mensis Aprilis jamjam elapsi edita est, Summo Pontifice approbante. Multa hoc in documento nos laude afficiunt. Incipit hæc Instructio gravitatem Litterarum Summorum Pontificum declarando, dicens quod hæ Litteræ Apostolicæ eminenter exprimunt magisterium Romani Pontificis ejusque munus regendi atque sacram liturgiam ordinandi. Ex quibus effectum est ut universæ Ecclesiæ Romanæ liturgiæ, prout pretiosum thesaurum servandum, divitias reddiderunt propiores. Permultum placuit legere emphasim Litteras Apostolicas Summorum Pontificum strenue intendisse reconciliationem in sinu Ecclesiæ. Hæc verba Benedicti XVI reculta sunt: Inter duas Missalis Romani editiones [ordinariam et extraordinariam], nulla est contradictio …. Id quod majoribus nostris sacrum erat, nobis manet sacrum et grande, et non licet ut repente omnino vetitum sit, neque ut plane noxium judicetur. Bona est hæc reconciliatio. Congruit funditus Ecclesiæ Catholicæ indoli omnes fideles in unum congregare. Quem finem Benedictus Papa XVI ut pastor bonus pacem et mutuam caritatem desiderans efficere vult.
Præter Ritum antiquum ipsum duæ periodi hujus documenti ad linguam Latinam strictius pertinent. Renovatur monitum ut in omnibus seminariis sacrorum alumni convenienter instituantur sermone Latino.{1} Jamvero omnibus clericis conceditur facultas recitandi Breviarium Romanum anni 1962 et quidem integre et Latino sermone. Quod Patri Suitberto placuisset. Pater Suitbertus ratus est linguam Latinam in Ecclesia perdidisse magnopere, incepisse quum permissum est sacerdotibus Brevium recitare non Latine sed linguis vernacularibus. Sine hoc contactu quotidiano, cito sacerdotes aut linguæ Latinæ obliti sunt, aut ad sacerdotes juniores quod attinet nunquam morem cogitandi Latine obtinuerunt.
Hic recolamus quod Lingua Latina ipsa fons est reconciliationis in sinu Ecclesiæ. Quoniam sermo Romanus est Ecclesiæ proprius, hic sermo cuique membro Corporis Christi est proprius. Quocirca, si ut sæpe accidit his temporibus apud Missam Dominicalem stant alii ex diversis gentibus, lingua Latina hos omnes unit in una voce Dei laudum. Vero si lingua vulgaris majoritatis selegatur, minor pars congregationis a majori dividitur. E fonte Latinitatis unio fidelium oritur. Enimvero usu linguæ Latinæ, linguæ Urbis Romæ qua per voluntatem Dei Ecclesia condita est, omnes fideles conjunguntur sub una auctoritate Romana ecclesiastica (successoribus Petri), atque junguntur cum omnibus fidelibus Catholicis Romanis qui ab incunabulis Ecclesiæ usum linguæ Latinæ ritibus experiti sunt.
 |
Sodali nostro, Andreæ Meszaros, congratulamur quia lucubratio ejus, De Lingua Latina in Sacris Ritibus Adhibenda in Commentario Vaticano Latinitas nuper apparuit. Argumentum sumpsit quod generatim ne unum quidem vocabulum Latinum audis … in celebrationibus liturgicis [Ordinis Novi] jam plus quam quadraginta annos rem Constitutioni Sacrosanctum Concilium radicitus [esse] contrariam, nam scriptum est ibi etiam: ‘Provideatur tamen ut Christi fideles etiam lingua Latina partes Ordinarii Missæ quæ ad ipsos spectant possint simul dicere vel cantare.’ Juxta finem his verbis Dominus Meszaros concludit, Tam magna est jam confusio in toto orbe Catholico ut in quibusdam diœcesibus Missam vernaculam tamquam normativam seorsum a Missa Latina sæpe distinguant. Et merito, nam Missa Novi Ordinis, nisi rarissimis exceptionibus, Latine nullibi celebratur …. Opus est revocare, mea quidem sententia, sermonis Latini æstimationem in Ecclesia, immo Latinitatis et Romanitatis honorem et dignitatem. Omnis major diœcesis in toto orbe Catholico (Ritus Romani, uti patet) saltem in suis ecclesiis cathedralibus singulis hebdomadibus Sanctam Missam debuerit celebrare Lingua Latina. Populus experiatur oportet vocem Ecclesiæ maternam, linguam scilicet Latinam …, linguam regiam quæ ceteris linguis mutabilibus præstat. Macte virtute esto, Domine Meszaros! Illi qui volunt commentationem Domini Meszaros legere, ad Commentarium Latinitas (00120 Citta del Vaticano), mensis Decembris volumine, anni MMX, referuntur.
Summus Pontifex mense Septembri, 2010, Pontificium Concilium de Nova Evangelizatione Promovenda constituit ut impetus Evangelii nuntiandi ad mundum renascatur. Antea autem Summus Pontifex mentem suam expressit ut Europa peculiari modo spiritaliter denuo ædificetur. Secundum hanc, quidam Sacrorum antistites illius continentis operam dederunt ut Missiones Urbanæ Europææ sint actæ. Conventus Episcoporum ut hæ missiones urbanæ celebrentur Budapestini habitus est. Ad hanc celebritatem misit Papa epistulam gratulatoriam, inter alia dicens, Evangelii nuntio inter Europæas gentes diffundendo summum tribuit Catholica Ecclesia momentum et pondus. Quemadmodum igitur præteritis temporibus usu venit, quum strenui Dei verbi præcones, magna cum alacritate præstantem operam dederunt ut hujus continentis populi ad fidem conversi in Ecclesiæ gremium reciperentur, ipsique vicissim pietatis bonorumque operum exhiberent exempla, etiam nunc assint oportet veræ doctrinæ ministri, qui idem faciant, studioseque procurent …. Universis igitur participibus men[s] Nostra ostend[atur], ut novensilis Europa sui cultus humanitatisque liquidius agnoscat fundamentum Christianamque hereditatem, quam majores nostri nobis tradiderunt servandam et demonstrandam. Fortassis partim propter hunc impetum, mense Aprili jamjam elapso Senatus Hungaricus novam constitutionem Republicæ sanxerunt (constitutionem anni 1949 Communisticam obrogans). Notandi dignum est quod hæc nova constitutio Hungarica signate jubet ut vita humana a momento conceptionis protegatur, necnon ut matrimonium innaturale prohibeatur. Deus Hungaricum populum muneret propter hoc dissidium a sæcularibus moribus profanis, unde principem locum radicum Christianarum Reipublicæ Hungaricæ recognoscit. Legitur quod præfectura Unionis Europææ has res gestas opponit, una cum societatibus qui abortio homosexualitatique favent. Sperandum est ut Hungaria contra hoc opprobrium fortis inveniatur. Si ita stet, aliæ res publicæ ad latus ejus fortasse venient, benedictionem Domini nostri Jesu Christi merentes.{2}
Tandem, quoniam in Cenaculis suis Familia Sancti Hieronymi Cantum Gregorianum colit, liceat mentionem facere de epistula Papæ ad solemnem celebrationem millesimi expleti anni a dedicatione Abbatiæ Sancti Petri Solesmensis (12 Oct. 2010): [D]ignum dixit ille omnino videtur singulare hoc faustum eventum magno cum jubilo memorari. Miram consideramus Divinæ Providentiæ tutelam in hunc locum … quod plures historiæ eversiones ac turbationes persistere potuit, tot per generationes Deo servire ejusque laudem cotidie extollere diligenti oratione et labore, præsertim verum pulcherrimo Canto Gregoriano, qui maxime ibi a monachis colitur …. Congregat[i] inde invita[ntur] ad Catholicæ Fidei, spei et caritatis æquam testificationem, potissimum ad fidelitatem servandam erga Dei mandata, necnon antiquam Christianam et religiosam traditionem. Cum hoc ultimo voto Summi Pontificis hanc epistulam ad finem ducamus. Ut membra Familiæ Sancti Hieronymi præbeamus nos item Catholicæ Fidei, spei, et caritatis claram testificationem, potissimum ad fidelitatem servandam erga Dei mandata, necnon antiquam Christianam et religiosam traditionem.
Cum hoc ultimo voto Summi Pontificis hanc epistulam ad finem ducamus. Ut membra Familiæ Sancti Hieronymi, præbeamus nos item Catholicæ Fidei, spei, et caritatis claram testificationem, potissimum ad fidelitatem servandam erga Dei mandata, necnon antiquam Christianam et religiosam traditionem.
Optans ut te quoque apud Cenaculum Mobiliense quod multa jucunda, sancta, fructuosa pollicetur videamus,
Vale!
Joannes Halisky J. G. Halisky,
Secretarius
P.S.: Rev. Antonius Biesthorst, O.S.B., monachus Abbatiæ Sancti Benedicti in vico Vaals, Hollandia, nos omnes salutat!
JGH/jah
- Probatione citantur (a) Concilii Vaticani II Constitutio 1 Sacrosanctum Concilium, n.36: Linguæ Latinæ usus, solvo particulari juræ, in Ritibus Latinis servetur. (b) Declaratio ejusdem Concilii Optatam Totius (De Institutione Sacerdotali), n.13: Antequam Sacrorum Alumni studia proprie Ecclesiastica egrediantur ... præterea eam Linguæ Latinæ cognitionem acquirant, qua tot scientiarum fontes et Ecclesiæ documenta intelligere atque adhibere possint. Reversio ad textum
Constitutiones Hiberniæ, Melitæ, Reipublicæ Dominicanæ, et sedecim civitatum Mexicanarum abortium quoque prohibent. Reversio ad textum
|
FAMILIA SANCTI HIERONYMI |
Epistula Circularis 2010 |
|
507 S. PROSPECT AVENUE
CLEARWATER, FLORIDA 33756
TELEPHONE: (727) 461-4234
FAX: (727) 461-4240
|
Die IX M. Junii, A.D. MMX
Carissimis sociis Familiæ Sancti Hieronymi et commembris Corporis Christi quam plurimam salutem.
Quia Tampense Cenaculum in propinquo est, die secunda mensis Augusti incipiens, imprimis, si nondum schedam inscriptionis remisisti, votum renovare volui ut tu quoque adesse possis apud hoc Cenaculum. Magna res et dulcis est Hieronymitate frui, inter fraternitatis, liturgicæ sacralitatis, Catholicæ Romanitatis amplexum. Domus Franciscana amœnus est locus, juxta ripam fluminis Hillsborough, floribus, avibus, hortisque viridibus undique : hæc alia invenies allicientia. Optimum Cenaculum prospicimus. Utinam tu quoque partem in re habeas.
Nunc liceat mihi, dilecte sodalis, rem quamvis mihi ipsi sit, tamen in eo quod ad proposita nostra pertinet, describere. Die 15 nempe mensis Maji Cansiopolis apud antiquam Sancti Patricii Ecclesiam sancta erat nobis et splendida occasio. Filia nostra, in religione Soror Agnes a Beatissima Virgine Maria, Dei Genetrice, una cum decem aliis monialibus ordinis Benedictinarum Mariæ, Reginæ Apostolorum, professionem solemnem, Episcopo Finn præsidente, elocuta est. Permulti sacerdotes et religiosi necnon fortasse sescenti homines adstiterunt. Aderant insuper sex membra Familiæ Sancti Hieronymi, quorum mentione digniores Pater Valentinus Young et Pater Henricus Fragelli.
Illa die, sicut olim apud Lapurdum et Fatimam, pluebat. Dum ecclesiam inimus, super sanctuarii arcum vidimus inscriptionem Veritatem Facientes in Caritate insculptam, quæ coincidenter occasioni maxime congruit. Nam secundum Cornelium a Lapide, S.J., doctissimum Sacræ Scripturæ interpretem, hæc Sancti Pauli verba ex Epistula ad Ephesios illum aspectum veritatis significant actionum et vitæ, qua actiones nostræ conformæ sint voluntati Dei et præscripto virtutis, quod in caritate est per caritatis opera. Organo leniter canendo, coincidentiam et momentum horum verborum contemplamur, quia tam apte ad has moniales claustro abditas et ad opera earum spiritalia attinent. Jamvero altera coincidentia : quia hic ordo monialium peculiari modo deditur Beatissimæ Virgini Mariæ sub titulo Ephesi, loci quo Maria post Resurrectionem Jesu degit cum Joanne Apostolo et postea mortua est.
 |
Contemplationi huic supervenerunt Cantus Gregorianus et processio. Altera pars monialium quæ nondum vota solemnia profitebuntur hymnum Jesu, Corona Virginum cælitus canere incipiunt.
Qui pascis inter lilia,
Septus choreis virginum,
Sponsus decorus gloria,
Sponsisque reddens præmia.
Quocumque pergis virgines
Sequuntur, atque laudibus
Post te canentes cursitant,
Hymnosque dulces personant.
Lente prætergrediuntur crucifer, acolytæ, seminaristæ,
clerici religiosi, clerici seculares. Sequuntur moniales
professuræ, atque cum in vultum filiæ aspicio, lacrimæ
non retinentur (et raro postea). Deinde cum ministris
venit Episcopus Robertus Finn, qui nos omnes genua
flectentes benedicit.
Missa incohat, ritu antiquo Latino. Post Symbolum, Episcopus moniales professuras cantu advocavit. Illæ circulo ante prælatum, candelas incensas manu tenentes, imprimis utrum monastica professione intimius Deo consecrari volunt poscuntur. Respondentes profitentur stabilitatem in monasterio Dominæ Nostræ Ephesi, conversionem morum secundum regulam Sancti Benedicti, et obdientiam. Hymnus Veni, Creator Spiritus, Episcopo intonante, canitur.
Postea, propriæ chartulæ professionis quas singulæ moniales subscribunt super altari ponuntur. Moniales manus elevant et ter canunt
 |
Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum et vivam : et non confundas me ab expectatione mea. |
 |
Ex hoc sequitur illa pars ritus quæ mortem sibi ipsis mundoque significat. Provolutæ ante altare atro tegumento funebri operiuntur. Campanæ sonantur dum Litaniæ Sanctorum canuntur.
Postquam Episcopus manibus extensis octo orationes consecrationis pronuntiat, moniales exinde surgunt et canunt
Regnum mundi et omnem ornatum sæculi contempsi
propter amorem Domini nostri Jesu Christi. Quem vidi,
quem amavi, in quem credidi, quem dilexi. Eructavit
cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi.
Quem vidi, quem amavi, in quem credidi, quem dilexi. |
Posthinc ad ultimam partem professionis ritus veniens, Episcopus benedicit et singulis monialibus tradit cucullam, velamen Dominæ Nostræ Ephesi, anulum, coronam, et librum orationis Ecclesiæ. Cum hæc ab Episcopo traduntur, moniales pulcherrimas antiphonas canunt
Ad velamen :
Posuit signum in faciem meam, ut nullum præter eum amatorem admittam.
Ad anulum :
Ipsi sum desponsata cui Angeli serviunt, cujus pulchritudinem sol et luna mirantur.
Anulo suo subarrhavit me Dominus meus Jesus Christus : et tamquam sponsam decoravit me corona.
Ad coronam rosarum :
Induit me Dominus cyclade auro texta, et immensis monilibus ornavit me.
Ad Breviarium :
Ecce quod concupivi, jam video : quod speravi, jam teneo : illi sum juncta in cælis quem in terris posita, tota devotione dilexi.
Episcopus Missam residuam peregit. Communionem post et ultimam benedictionem episcopalem, hymnus Te Deum in gratiarum actione canitur. Tandem organo victoriose sonante, processio clericorum, monialium, et Episcopi medio populi ecclesiam egreditur.
 |
Quid amplius dicam? Quomodo describantur sensus parentis ante tantam dedicationem? Verba deficiunt mihi inepto. Sed in Sanctum Hieronymum multo decorius innitar. Ad Sanctam Juliam Eustochium vitam religiosam amplectentem scripsit, ‘Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum, et domum patris tui; et concupiscet rex decorem tuum.’ Non sufficit tibi exire de patria nisi obliviscaris populi, et domus patris tui, et carne contempta sponsi jungaris amplexibus. Grande miraculum : pater filiam cohortatur : ‘Ne memineris patris.’ Exivi de domo infantiæ meæ, oblita sum patris, renascor in Christo. Quid pro hoc mercedis accipio? Sequitur : ‘Et concupiscet rex decorem tuum’, non in carne sed spiritu. Mors per Evam, vita per Mariam. Ideoque et ditius virginitatis donum fluxit in feminas, quia cpit a femina. Statim ut Filius Dei ingressus est super terram, novam sibi familiam instituit, ut qui ab angelis adorabatur in cælo, haberet angelos et in terris.
Annus pro sacerdotibus quem Summus Pontifex Benedictus XVI in die natali Sancti Joannis Vianney proclamavit nunc finem suum appropinquat. Annuat Deus ut per orationes harum monialium sororumque religiosarum ubique, per orationes omnium sodalium Familiæ Sancti Hieronymi, per orationes omnium monachorum, necnon per orationes omnium laicorum fidelium, sacerdotes sese Christo et Ecclesiæ funditus offerant, tota in submissione Ecclesiali, fortes nuntii spei, reconciliationis, et pacis, secundum mentem Papæ Benedicti XVI.
Dum spem itero ut inter participes Cenaculi Tampensis te videre lætemur, profiteor me tibi esse addictum. Valeas semper in Domino.
J. G. Halisky
Secretarius
JGH/jah
In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte
|
|
Die XVIII M. Novembris, a.D. MMIX
In Dedicatione Basilicarum Ss. Petri et Pauli
Caris omnibus et singulis Familiæ Sancti Hieronymi sodalibus quam plurimam salutem optat Joannes Halisky, addicte.
Adhuc Cenaculi apud Vallem Fortis in Mexico dulciter meminimus, Deo gratias agentes ob proventum ejus, necnon jucundos ob homines qui intererant. Montibus circumstantibus nebulosis, lacu grandi subjacente cæruleo, cæli temperie, pulcherrima domo recessus spiritualis hoc ambitu omnia ut amœne sereneque propria agamus experti sumus. Quattuor sumus sacerdotibus gavisi, quorum tres nobis erant antea cognoti: Pater Thomas Krupich, Pater Coëmgenus Zilverberg, Pater Armandus Ruiz. Quartus, Pater Laurentius Donnelly, a Vancuverio in Canada venit. Ambæ formæ Sacrificii Missæ celebratæ sunt, Patre Krupich necnon Patre Donnelly Missam Romanam antiquam, Patre Zilverberg una cum Patre Ruiz Missam Romanam Ordinariam Latine offerentibus. Hi jamvero presbyteri nos in cantu Liturgiæ Horarum gnare duxerunt, ut Deus imprimis digne colatur resque nostra sanctificetur.
Dominus Andreas Meszaros, Professorissa Flavia Siercovich de Morera, Pater Coëmgenus Zilverberg, Professor Aloisius Guadarrama, Professorissa Lydia Santiago Garcia, necnon Professor Tarcisius Herrera Zapien, qui ultime anno 1995 participavit, optimas (uti consuete exspectamus) acroases pronuntiaverunt. Insuper, Domina Isabella Poinsot, usque a Gallia veniens, imagines ecclesiarum Gallicarum stilo Romano ædificatarum jucunde narravit. Gratissimam habuimus excursionem ; majoris noti inter locos ecclesiam Christi Nigri antiquam visimus. Nomen hujus ecclesiæ a figura Jesu cruci affixi super altare pendente derivatur, quod olim in colorem omnino nigrum ex improviso versa est. Pii Mexicani Christum Inferi ignes quos nos meremur in seipsum assumentem hoc phænomeno meditantur. Apud illam permulta miracula quæ attestantur baculi, ægrotationis reliquiæ, atque photographiæ hominum sanatorum innumeræ acciderunt.
Nupero in festo Sancti Hieronymi plures gratas salutationes accepimus :
a Reverendo Patre Henrico Fragelli, ICRSM :
Beatum sit festum Sancti Hieronymi, Patroni nostri ! Memor vestrum omnium eram in Missa hodierna quam pro Familia Sancti Hieronymi obtuli. Benedicat vos Deus !
a Jonatha Arrington, FSSP seminarii alumno :
Salvi sitis in hac potissimum die qua nos lætari oportet in honorem Sancti Hieronymi.
Scholis seu cursibus abhinc mensem unum inceptis, ad tonsuræ cæremonias necnon subdiaconi unius ordinationem intendimus quo fiet circa XVII mensis Octobris, ni fallor ; dein sequenti mense, Novembri scilicet, die VII, diaconatus ad eundem subdiaconum conferetur simul ac ordines minores ab Excellentissimo Domino Conley, quem non novi sed cujus adventum magna exspectatione desidero. Missam, tandem, Pontificalem in honorem S. Teresiæ a Jesu Abulensis, Episcopus loci, nempe Fabianus Bruskewitz, apud Carmelum nobis sat proximum, celebrabit.
Scholæ quas subeo in theologia sunt optimæ : De Eucharistia, De Deo Creante seu Creatore, De Jure Canonico, De Corpore Paulino et Actibus Apostolorum, De Prophetis et Libris Historicis inter quos numerantur Regum quattuor atque Paralipomenon duo.
Ad lectionem spiritualem me contuli commentarios Hieronymi nostri duos : in Jonam et de Quæstionibus Hebraicis, præsertim ut melius penetrare queam medullas linguæ Hebraicæ cui summis viribus studeo, admonente Sancta Teresa a Jesu Infante, Si sacerdos essem, impenderem studio linguarum Græcæ et Hebraicæ ut ipsissima verba Scripturarum Sacrarum intellegerem et saperem. Nihil, sane, obstat quominus has linguas colam dum amor erga Ecclesiæ linguam propriam in dies crescat et inflammetur in visceribus meis.
Oratre, faveatis, pro me, et scitote me pro vobis Deum precari atque precaturum esse.
a Spencer Howe, seminarii alumno apud Collegium Americæ Septentrionalis Romæ studente :
Festum Sancti Hieronymi appropinquat, et hanc notulam mittere volui antequam die crastina, recessui spirituali ut intersimus, obticentes exeamus ad Græcium, oppidulum in Umbria situm quo Sanctus Franciscus nativitatis Christi Infantuli formam primo meditatus est. Quantum hic gaudium est, quantæ benedictiones fraternæ apud hanc domum institutoriam, qua in sanctitatem, orationem firmam, vitamque apostolicam ducimur. Modum verbis non excedo ; permagna hic nobis recipitur gratia.
Sæpe altare Hieronymianum in Basilica Sancti Petri visi. Ars hujus altaris plenos sensus contra Reformationis Protestantis theologiam valide profert.
Orationes vestras pro me et fratribus rogo. In die festa pro Familia Sancti Hieronymi precabor.
Laudetur Jesus Christus, laudetur in sæcula !
Manete fortes in Domino, Deo nostro !
Rev. Pater Antonius Biesthorst, O.S.B., Abbatiæ Montis Sancti Benedicti, Vaals in Hollandia monachus, non adeo salutes quam orationes pulchras quas composuit misit, quarum duas seligere placeat:
Christianos congrega Mariæ prece
juventutem voca ad sequelam
Magis ac magis in Te proficiamus
Scriptores doce pulchrum
Moruos voca ad pascha æternum.
|
Nondum credentibus da alacrem fidem
Infantes voca ad mysteria
Illumina oculos nostros
Musicam fove sacram
Mortuos illumina in sæcula.
|
In tempore Cenaculi Mexicani jamjam eveniebat Annus ad Sanctum Paulum dicatus (immo Dominus Aloisius Guadarrama, hunc annum observans, allocutionem de itineribus Sancti Pauli habuit), atque incipiebat Annus pro Sacerdotibus ad instar Sancti Joannis Mariæ Vianney cui est diei natalis anniversarium centesimum quinquagesimum. Summus Pontifex Benedictus XVI hos annos intellegi velut conjunctos voluit, dicens, Nos, universa cum ecclesia Annum Paulinum celebrantes, theologiam ejus spiritalemque doctrinam diligentissime perscrutamur dum plurima pastorum incepta in terrarum orbe animi Nostri lætitia et propensione perspicimus. Mirabili enim modo Sancti Pauli scripta de Christo ejusque salvifica opera deque transitu a peccato ad libertatem Ecclesiæ doctrinam sæculorum decursu illuminaverunt necnon præcipuum hodiernæ etiam Christianæ considerationis et asceticæ meditationis fontem constituunt…1 Annus Paulinus nunc concludens, nos invitat ut Apostolum Gentium intueamur, qui exemplar sacerdotis prorsus ministerio sui dediti exstat illustre. Caritas enim Christi urget nos scripsit æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt (2 Cor. 5:14). Et addidit : Pro omnibus mortuus est Christus, ut, et qui vivunt, non jam vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (2 Cor 5:15). Proponaturne ulla melior via qua sacerdos per semitam perfectionis Christianæ progrediatur?2
Secundum mentem S.P. Benedicti XVI oremus nos, sodales Familiæ Sancti Hieronymi, ut omnes Catholici orbis sacerdotes exemplum Sancti Joannis M. Vianney et Sancti Pauli fideliter sequantur. Nam sacerdotium maxime cordi erat Sancti Hieronymi qui scripsit, Ecclesia autem non est, quæ non habet sacerdotes,3 significans bonos sacerdotes, quia Minus est tenere sacerdotium quam mereri.4 Intercessionem horum sanctorum petamus ut huic consilio societas nostra peculiari modo prosit, monasterio Familiæ Sancti Hieronymi condendo, pluribus piis hominibus ei vocatis, per nutum Dei.
Sinceris cum votis fructuosum a Deo Adventum vobis datum iri, copiosamque salutem
Joannes Halisky
J.G. Halisky Secretarius
P.S. : Ne obliviscamini quod in voto est libellum de sodalibus Familiæ Sancti Hieronymi parare, in quo ostendantur membrorum dies natalis, dies baptismalis, photographia propria vel familiæ, et aliæ notitiæ quæ singuli de se ostendi velint, sicut studia, oblectationes, et res familiares. Post collectionem omnium horum generum notitiarum, libellus componetur atque ad omnes sodales Familiæ mittetur. Unde ex animo petimus ut quædam de te ampliora ad nos mittas quam primum secundum hoc propositum. Si electronice mittere velis, utaris, quæso, inscriptione jogranhier@pngusa.net. Gratias maximas agimus.
-
Epistula data Walthero S.R.E. Cardinali Kasper ad celebrationes exeuntis Anni Paulini quæ in Terra Sancta solemniter actæ sunt. [Rursus]
-
Epistula Summi Pontificis Benedicti XVI Annum pro Sacerdotibus annuntians. [Rursus]
-
Liber Sancti Hieronymi contra Luciferanos. [Rursus]
-
Liber Sancti Hieronymi XLVIII ad Pammachium. [Rursus]
|
Festus Sancti Hieronymi, 2007 2007 Oct 16 (Tue)
Dilectis Familiæ Sancti Hieronymi sociis, plurimam salutem.
Quam cito annus iterum ad festum Sancti Hieronymi volvit! Omnes verisimile, singuli vel in cenaculo, festum patroni nostri modo peculiari læte celebrastis. Jamvero semper hoc festum occasio præbet ut promissiones, quibus nos in hanc societatem aggregavimus, renovemus et confirmemus. Harum trium promissionum momentum et idoneitas magis magisque in dies ostenduntur: Quoad primam, nostrum Summi Pontificis, Benedicti XVI, sincerum amorem et filialem obdientiam attrahit virtus eximia; ad secundam, mundus late vitiosus, immo multi Catholici a fide et moribus errantes, exemplare vitæ spirituali deditorum valde egent; ad tertiam, lingua Latina, Ecclesiæ propria, in ejus spiritualem thesaurum nobis via est rectissima, unde sanctificemur. Præterea, si forsitan aliqui habeant fervorem Familiæ Sancti Hieronymi augendæ, consociationem nostram consanguineis, amicis, notis proponant, ut etiam illi sodales fiant et sember crescat Familia.
Quinquaginta circiter participibus mense Julio optimum habuimus Cenaculum Tampæ apud Domum Franciscanum, quæ propter pulchritudinem et amnitatem omnibus placuit. Fructi sumus sacris Missæ Liturgiæque Horarum celebrationibus quibus Pater Valentinus Young, O.F.M. et Pater Thomas Krupich præfuerunt cum adjumento quattuor seminarii alumnorum; facetæ allocutiones erant nobis quoque, et amicitiæ dulces. Lepidis omnium indolibus prorsus delectati sumus. Diu jucundeque recordabimur.
In fine Cenaculi Diaconus Henricus Fragelli, qui Instituti Christi Regis est seminarista, homiliam suam primam ante nos dedit. Quoniam tam sensibus religiosis Familiæ Sancti Hieronymi peculiaribus elucet quam Cenaculi experientiam redolet, vobis placere eam legere censebam.
HOMILIA ULTIMAE CENACULI MISSAE |
Pauci homines possunt singulis minutis Deo soli vitam agere. Miseriæ humanæ atque invitamenta distractionesque plurimæ a tali beatitudine iter nostrum flectunt et nos circumducunt. Qua de causa Sancti commendant et nobis suadent ut post omnem actionem bonam faciamus florem seu corollarium sive coronam spiritualem, coronam nempe florum rosarumve pulcherrimarum quæ eo tempore colligebantur ut per totam vitam cotidianam istas geramus et nobiscum feramus ad pulchritudinem Dei benedictionum monstrandam et ad odores suavitatis divinitus infusos aliis ostendendos.
Sapientiam Sanctorum sequentes, consilium eadem faciendi et agendi suscipiamus Cenaculo terminante.
Certe mihi assentiemini, nos præteritis diebus vixisse momentis lætitiæ tranquillæ plurimis, harmoniæ veri nominis, temporibus pacis quæ a confidentia mutua oritur; necnon erant vera amicitia et quam plurima alia talia: præsertim vera fraternitas. Quam ob rem dies Cenaculi præteribant nonne?
Quam bonum et jucundum fratres habitare in unum! Quæ verba hac in sententia Scripturarum sunt majoris momenti? Absque dubio in unum ac certissime unum hoc significat Dominum Nostrum Jesum Christum.
Congrediebamur ut nunc congredimur circa Eundem Deum, sine dubio non sicut Apostoli in Galilæa duo milia annorum abhinc, neque genibus flexis tota die ad tabernaculum. Sed, ante omnia Ille Deus est causa prima et maxima præsentiæ nostræ hoc in Cenaculo.
Attamen, carissimi amici, Jesum habere ut centrum cordium nostrorum et cogitationum, Jesum habere ut motivum præcipuum omnium agendorum, multo differt a corporalis ejus præsentiæ sensu aut ab oratione semper genibus flexis per totam diem coram tabernaculum.
Litaniæ Sacratissimi Cordis eloquenti voce ita nos docent: Ille est « Rex et centrum omnium cordium. » Non dicunt litaniæ: « Rex omnium momentorum vitæ hominis. » Minime! Tantummodo dixit se esse centrum cordium nostrorum, unde venit pax gaudiosa et gaudium castum gaudium vere humanum, lætitia pia et modesta, ita ut his ultimis diebus experti sumus.
« Jugum meum est suave et onus meum leve » dicit Dominus. Fiant hæc verba corona nostra spiritualis quam nobiscum a Cenaculo domum portabimus. Gaudium verum venit siquando appropinquamus Eum.
Vivimus in tali mundo ubi Dei fere omnes obliti sunt. Qua de ratione sola et unica mundus pacem et quietem non invenit, veram lætitiam non consequitur. Pax et lætitia inveniendæ sunt tantummodo in Christo.
« Animæ nostræ in Te solo requiescent, Domine, » ait Sanctus Augustinus. Ad egestatem animæ removendam ut habeat pacem veramque lætitiam, mundus currit in voluptates, nunquam satisfactus et expletus. (Omnes scimus gaudium verum differre a voluptate mundana ne commiscamus illa.)
Sic pergit mundus quærens voluptatem nimietatem de qua illi mundo nunquam satis, etiam in modis audacioribus et in modis deformatis, quantas et tantas voluptates quas non possemus imaginari. Mundus sibiipsi creat universum artificialem semper somniantem, strepitus magni, furoris musicalis, saltationum inhonestarum, otiosorum ludorum, imaginationum sine fine, agitationum et dicatur! peccatorum, quibus fiunt servi pessimæ rationis vitæ.
Veram libertatem solummodo filii Dei possident. Hoc thesaurus est noster. Caritas, humilitas, modestia, castitas sunt inter flores hujus pulcherrimæ coronæ spiritualis quæ nobis gaudium et lætitiam dederunt his diebus. Ut Epistula hodierna nos docet: dum in mundum iterum versamur, prædicamus gaudium nostrum super tectum, id est, nullo cum respectu humano, certissimi quod tantum thesaurum possidemus ita ut nihil ipsi simile sit. Bono exemplo nostro et in omni simplicitate proclamantes hoc gaudium Christi sicut tali in modo agebamus in diebus Cenaculi. Innocentes, casti, modesti, candidi, nocere nolentes, cogitantes nullum damnum et omnia in simplicitate cordis. Corona florum spiritualis pulcherior ista nunquam fiet. |
|
Quam pia. Illi qui adesse non potuerunt phoncapsellis acroasum nihilominus frui possunt. Ecce rerum index petendarum [$4.50 pro singulis nisi aliter indicatur]:
Pars prior: Prof. Flavia de Morera: De Primis Successoribus Apostolorum..
Pars posterior: Prof. Aloisius Guadarrama: De Tolucensi Dicesi Sancti Joseph
Pars prior: Prof. Flavia de Morera: De Primis Successoribus Apostolorum. (prosequitur).
Pars posterior: Prof. Horatius Bologna: De Caritate Christiana (Donaldus Ryan legens).
Pars prior: Jonathas Arrington: De Cenaculo Familiæ Sancti Hieronymi Condendo.
Pars posterior: Prof. Flavia de Morera: De Primis Successoribus Apostolorum. (prosequitur).
Pars prior: Joannes McAlpine: De Miraculis in Vita Quæ Fidem Confirmaverunt.
Pars posterior: Prof. Lydia Santiago Garcia: De Primis Martyribus pro Fide Catholica Mexicanis.
Joannes McAlpine: De Miraculis in Vita Quæ Fidem Confirmaverunt (prosequitur).
[Videodiscus] Andreas Meszaros: De Epistula Sancti Bernardi ad Henricum Archiepiscopum (quæ res habuit mores et officium episcoporum). [DVD - $10.00]
[Videodiscus] Andreas Meszaros: De Epistula Sancti Bernardi ad Henricum Archiepiscopum (prosequitur) [DVD - $10.00]
[Videodiscus] Andreas Meszaros: De Epistula Sancti Bernardi ad Henricum Archiepiscopum (prosequitur) [DVD - $10.00]
Orationes pro beatitudine sodalis nostri, Seraphini Schiatti, ex corde petimus. Jam ante Cenaculum venit nobis a filiis filiabusque ejus triste nuntium Dominum Schiatti necatum fuisse die 7ª Maji ab autocineto dum ad Rosarium recitandum ambulabat. Professor antea Mantuanus, magnam fidem habuit, atque in amplexu Beatissimæ Virginis Mariæ mortuus est. Missa in requiem animæ apud Cenaculum est oblata.
Post lætissima Festa Christi Regis et Omnium Sanctorum, Adventum fructuosissimum cum omni gratia vobis opto. Valete!
Joannes Halisky J.G. Halisky, Secretarius
|
 | | Datum Die 8, m. Februarii a.D. 2007A.D. MM·VII |
|
Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Ps. 132 |
- Omnibus sodalibus Familiæ Sancti Hieronymi venerandis salutem quam plurimam in Domino.
Placeat vobis, socii dilecti, nuntium hujus æstatis de Cenaculo Generali Familiæ Sancti Hieronymi hic reperire, quod tempus vere jucunditatis spiritualis exspectandum est. Benigne concedat Deus ut possitis venire, nam in renovatione amicitiæ gaudebimus. Usquequo!
Notate bene, quæsumus, quod Cenaculum non apud Abbatiam Sancti Leonis ut in ultima epistula circulari indicata est habebitur, neque iisdem diebus. Illa Abbatia ante tres annos damnum ædibus sustulit. Putaverunt se reparationes finivisse ante dies Cenaculi; sed reparationes lentius progrediuntur, et nuperrime nobis dixerunt se illas non nisi post annum esse completuros. Qua de causa alterum pulchrum locum obtinuimus, Domum Franciscanum nempe, urbi Tampæ, et dies tantummodo parum mutandas, i.e., nunc a die 22a usque ad 27am mensis Julii, 2007.
Hæc epistula jamvero alterum etiam habet finem, ut vos certiores fiatis de novo magni momenti inceptu in pectore Familiæ. In Capite III Constitutionis visum est ut tempore a Deo dando domus Familiæ Sancti Hieronymireligiosæ condantur. Illo capite Pater Suitbertus hæc scripsit:
Centrum totius Familiæ Sancti Hieronymi constituitur ab illis qui, a Deo vocati, in una domo simul in communi viventes solis orationibus et studiis sacris vacant. Singulæ hujus generis communitates appellantur Cenacula Sancti Hieronymi Monastica. Harum communitatum sodales non tantum in orationibus et studiis sacris, sed etiam in cotidianis laboribus et colloquiis sola lingua Latina utantur. |
Dignitatem pulchritudinemque monasticæ vitæ Sanctus Hieronymus, qui tria monasteria juxta Bethlehem fundavit, multoties laudavit. In Homiliis ejus super Psalmis, verbi gratia, dixit: Quod faciunt angeli in cælo, hoc monachi faciunt in terris … Felix ista conversatio, despicere homines, angelos quærere, urbes deserere, et in solitudine invenire Christum … Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Proprie psalmus iste cœnobiis et monasteriis convenit. In monasterio sicut unum propositum, unus et animus est. Vere bonum, vere jucundum. Unum fratrem dimisimus, et ecce quantos invenimus. Ceterum fratres spiritales, qui sua utique negligunt, alia non quærunt. Eit in Epistula ad Heliodorum: O solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi civitas magni regis exstruitur. Quid agis, frater, in sæculo, qui major es mundo? Libet, sarcina corporis abjecta, ad purum aëtheris evolare fulgorem. Paupertatem times? sed beatos Christos pauperes appellat. Labore terreris? at nemo athleta sine sudore coronatur. De cibo cogitas? sed fides famem non timet. Et ut breviter, ad cuncta audias Apostolum respondentem: Non sunt — inquit — condignæ passiones hujus sæculi ad superventuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Delicatus es, frater, si et hic vis gaudere cum sæculo, et postea regnare cum Christo.
Quod Deo volente in nobis accidat. Quidam enim Familiæ sodalis, Jonathas Arrington, vocationem religiosam immo sacerdotalem se habere credens, conatum vult ducere ut monasterium Familiæ Sancti Hieronymi condatur. Hoc monasterium revera animum Sancti Hieronymi sequi speraret: spiritum pænitentiæ et paupertatis, simplicitatem vitæ, despectum gulæ, studium erga Sacras Scripturas, amorem Fidei veritatis, fugam erroris, fidelitatem et mansuetudinem erga Summum Pontificem magisteriumque ejus. Missa secundum ritum Romanum antiquum (cum permissione episcopi loci vel indultu Summi Pontificis) et Liturgia Horarum Cantu Gregoriano pie agentur. Et communitatis fratres omni re tantummodo sane lingua Latina utantur. Monasterium funditus Romanum Catholicum prospicitur, quoniam Romanitas Ecclesiæ tantopere in lingua ejus Latina capitur.
Deo annuente, magna et bona evenire possunt ex inceptis parvis; multa sunt exempla per Ecclesiæ historiam. Qua propter, si vir sentis te (vel aliquem tibi notum) a Deo in hanc viam adduci, et vocationem monasticam probare velis sub regimine Familiæ Sancti Hieronymi, facias Dominum Arrington certiorem quæsumus, ut primus fratrum grex incohetur.:
Impensas ab omnibus orationes petimus ut Deus, per intercessionem Beatissimæ Virginis Mariæ, Sancti Hieronymi, et Patris Suitberti, hunc inceptum benedicat et secundet — si voluntas sit Sua.
Liceat mihi Quadragesimam vobis fructuosissimam optare. Valete atque valete semper. Esse me jacto.
Vobis addictum, Joannes Halisky J.G. Halisky Secretarius
|
|
->> >> >>⇈⇑⇈<< << <<-
Deus vult ! |
— Brennus Regan ( Inscriptio electronica : Brennus@brennus.bluedomino.com ) |
Dies immutationis recentissimæ : die Jovis 2013 Octobris 10 @ 14:28
|
|