From:  http://www.tertullian.org/articles/evans_marc/evans_marc_00index.htm

Tertullianus:  Adversus Marcionem (Latine)

  1. Liber I
  2. Liber II
  3. Liber III
  4. Liber IV
  5. Liber V
LIBER PRIMUS

1.   [1]  Si quid retro gestum est nobis adversus Marcionem, jam hinc viderit.  Novam rem aggredimur e vetere.  Primum opusculum quasi properatum pleniore postea compositione rescideram.  Hanc quoque nondum exemplariis suffectam fraude tunc fratris, dehinc apostatati, amisi, qui forte descripserat quædam mendosissime et exhibuit frequentiæ.  [2]  Emendationis necessitas facta est.  Innovationis ejus occasio aliquid adjicere persuasit.  Ita stilus iste nunc de secundo tertius et de tertio jam hinc primus hunc opusculi sui exitum necessario præfatur, ne quem varietas ejus in disperso reperta confundat.  [3]  Pontus, qui dicitur1 Euxinus, natura negatur, nomine illuditur.  Ceterum hospitalem Pontum nec de situ æstimes;  ita ab humanioribus fretis nostris quasi quodam barbariæ suæ pudore secessit.  Gentes ferocissimæ inhabitant;  si tamen habitatur in plaustro.  Sedes incerta, vita cruda, libido promiscua et plurimum nuda, etiam quum abscondunt, suspensis de jugo pharetris indicibus,2 ne temere qui intercedat.  Ita nec armis suis erubescunt.  Parentum cadavera cum pecudibus cæsa convivio convorant.  Qui non ita decesserint ut escatiles fuerint, maledicta mors est.  Nec feminæ sexu mitigantur secundum pudorem;  ubera excludunt, pensum securibus faciunt, malunt militare quam nubere.  Duritia de cælo quoque.  Dies nunquam patens, sol nunquam libens, unus aër nebula, totus annus hibernum, omne quod flaverit aquilo est.  Liquores ignibus redeunt, amnes glacie negantur,

1. 1 qui dicitur Rig.: qui igitur MR1: igitur qui R;       2 indicibus R3; edd.: ut indicibus notentur MR1: ut indicibus notantur Kroy.

4 TERTULLIAN I.1

montes pruina exaggerantur.  Omnia torpent, omnia rigent;  nihil illic nisi feritas calet, illa scilicet quæ fabulas scenis dedit de sacrificiis Taurorum et amoribus Colchorum et crucibus Caucasorum.  [4]  Sed nihil tam barbarum ac triste apud Pontum quam quod illic Marcion natus est, Scytha tetrior, Hamaxobio instabilior, Massageta inhumanior, Amazona audacior, nubilo obscurior, hieme frigidior, gelu fragilior, Istro fallacior, Caucaso abruptior.  Quidni?  penes quem verus Prometheus deus omnipotens blasphemiis lancinatur.  [5]  Jam et bestiis illius barbariei3 importunior Marcion.  Quis enim tam castrator carnis castor quam qui nuptias abstulit?  Quis tam comesor mus Ponticus quam qui evangelia corrosit?  Næ tu, Euxine, probabiliorem feram philosophis edidisti quam Christianis.  Nam ille canicola4 Diogenes hominem invenire cupiebat lucernam meridie circumferens, Marcion deum quem invenerat exstincto lumine fidei suæ amisit.  [6]  Non negabunt discipuli ejus primam illius5 fidem nobiscum fuisse, ipsius litteris testibus, ut hinc jam destinari possit hæreticus qui deserto quod prius fuerat id postea sibi elegerit quod retro non erat.  In tantum enim hæresis deputabitur quod postea inducitur, in quantum veritas habebitur quod retro et a primordio traditum est.  [7]  Sed alius libellus hunc gradum sustinebit adversus hæreticos, etiam sine retractatu doctrinarum revincendos, quod hoc sint de præscriptione novitatis.  Nunc quatenus admittenda congressio est, interdum ne compendium præscriptionis ubique advocatum diffidentiæ deputetur, regulam adversarii prius prætexam, ne cui lateat in qua principalis quæstio dimicatura est.

1. 3 barbariei MR1: barbariæ edd.      4 canicola Eng.: caninola MR: canicula edd. 5 illius Urs.: illis MR

6 TERTULLIAN I.2

2[1]  Duos Ponticus deos affert, tanquam duas Symplegadas naufragii sui :  quem negare non potuit creatorem, id est nostrum,1 et quem probare non poterit, id est suum :  passus infelix hujus præsumptionis instinctum de simplici capitulo dominicæ pronuntiationis in homines non in deos disponentis exempla illa bonæ et malæ arboris, quod neque bona malos neque mala bonos proferat fructus a, id est neque mens vel fides bona malas edat operas neque mala bonas.  [2]  Languens enim (quod et nunc multi, et maxime hæretici), circa mali quæstionem, unde malum, et obtunsis sensibus ipsa enormitate curiositatis, inveniens creatorem pronuntiantem, Ego sum qui condo mala b, quanto ipsum præsumpserat mali auctorem et ex aliis argumentis, quæ ita persuadent perverso cuique, tanto in creatorem interpretatus malam arborem malos fructus condentem, scilicet mala, alium deum præsumpsit esse debere in partem bonæ arboris bonos fructus.  [3]  Et ita in Christo quasi aliam inveniens dispositionem solius et puræ benignitatis, ut diversæ a creatore, facile novam et hospitam argumentatus est divinitatem in Christo suo revelatam, modicoque exinde fermento totam fidei massam hæretico acore desipuit.2  Habuit et Cerdonem quendam, informatorem scandali hujus, quo facilius duos deos cæci perspexisse se existimaverunt c.  Unum enim non integre viderant.  Lippientibus etiam singularis lucerna numerosa est.  Alterum igitur deum, quem confiteri cogebatur, de malo infamando destruxit, alterum, quem commentari connitebatur, de bono præstruendo construxit.  Has naturas quibus disposuerit articulis per ipsas responsiones nostras ostendemus.3

2. 1 creatorem, id est nostrum MR: id est creatorem nostrum F edd.    2 desipuit , Jos.  Scaliger: decepit MR (quod forsan reponendum)   3 ostendemus M: ostendimus R edd.


2. a cf .  Lk. 6: 43 sq.      b Isa. 45: 7     c cf. 1 Cor. 5: 6

8 TERTULLIAN I.3

3.  [1]  Principalis itaque et exinde tota congressio de numero, an duos deos liceat induci, si forte, poëtica et pictoria licentia, et tertia jam, hæretica.  Sed veritas Christiana destricte pronuntiavit, Deus si non unus est, non est, quia dignius credimus non esse quodcunque non ita fuerit ut esse debebit.  [2]  Deum autem ut scias unum esse debere, quære quid sit deus, et non aliter invenies.  Quantum humana conditio de deo definire potest, id definio quod et omnium conscientia agnoscet, deum summum esse magnum, in æternitate constitutum, innatum, infectum, sine initio, sine fine.  Hunc enim statum æternitati censendum,1 quæ summum magnum deum efficiat, dum hoc est in deo ipsa, atque ita et cetera, ut sit deus summum magnum et forma et ratione et vi et potestate.  [3]  Quum de isto conveniat apud omnes (nemo enim negabit deum summum magnum quid esse, nisi qui potuerit2 deum imum modicum quid e contrario pronuntiare, ut deum neget auferendo quod dei est), quæ erit jam condicio ipsius summi magni?  [4]  Nempe ut nihil illi adæquetur, id est ut non sit aliud summum magnum, quia, si fuerit, adæquabitur, et si adæquabitur non erit jam summum magnum, eversa condicione et, ut ita dixerim, lege quæ summo magno nihil sinit adæquari.  [5]  Ergo unicum sit necesse est quod fuerit summum magnum, par non habendo, ne non sit summum magnum.  Ergo non aliter erit quam per quod habet esse, id est unicum omnino.  Proinde deus quum summum magnum sit, recte veritas nostra pronuntiavit, Deus si non unus est, non est.  Non quasi dubitemus esse deum, dicendo, Si non unus, non est, sed quia quem confidimus esse, id eum3 definiamus esse quod si non est, deus non est, summum scilicet magnum.  Porro summum magnum unicum sit necesse est.  Ergo et deus unicus erit:
non aliter deus, nisi summum magnum, nec aliter summum

3. 1 cense<o vindica>ndum Kroy. 2 potuerit MR: poterit Oeh. 3 id
eum Rig.: idem MF: iidem R

10 TERTULLIAN I.3

magnum, nisi parem non habens, nec aliter parem non habens, nisi unicus fuerit.  [6]  Certe quemcunque alium deum induxeris, non alia poteris eum forma tueri deum quam ut et illi proprium divinitatis ascripseris, sicut æternum, ita et summum magnum.  Duo ergo summa magna quomodo consistent, quum hoc sit summum magnum, par non habere, par autem non habere uni competat, in duobus esse nullo modo possit?

4.  [1]  Sed argumentabitur quilibet posse et duo summa magna consistere, distincta atque disiuncta in suis finibus, et utique advocabit exemplum regna terrarum tanta numero et tamen summa magna in suis quibusque regionibus, et putabit ubique humana divinis conferenda.  Jam ergo si huic argumentationi locus dabitur, quid prohibet, non dico et tertium et quartum deum inducere, verum tot jam numero quot et gentium reges?  [2]  De deo agitur, cujus hoc principaliter proprium est, nullius exempli capere comparationem.  Hoc natura ipsa, si non aliquis Esaias, vel ipse per Esaiam deus, contionabitur, Cui me similabitis?  Divinis forsitan comparabuntur humana, deo non ita.1 [3]  Aliud enim deus, aliud quæ dei.  Denique qui exemplo uteris regis quasi summi magni, vide ne jam non possis eo uti.2  Rex enim etsi summum magnum.  est in suo solio usque ad deum, tamen infra deum, comparatus autem ad deum excidet jam de summo magno, translato3 in deum.  Hoc si ita, quomodo uteris ejus rei exemplo ad dei comparationem quæ, dum ad comparationem accedit, amittitur?  [4]  Quid nunc, si nec inter reges plurifarium videri potest summum magnum, sed unicum et singulare, apud eum scilicet qui rex regum ob summitatem magnitudinis et subjectionem ceterorum graduum quasi culmen dominationis excipitur?  [5]  Sed etiam alterius4 formæ reges, qui singulares in unione imperii præsunt, si minutalibus, ut ita dixerim, regnis undique conferantur in examinationem, qua constet quis eorum præcellat in substantiis et viribus regni, in unum necesse est summitas magnitudinis eliquetur, omnibus

4. 1 non ita Urs.: nostro MF 2 eo uti MR; uti F 3 translato Oeh.:
translatio MR 4 quæro an scribendum altioris


4. a Isa. 40: 25

12 TERTULLIAN I.4


gradatim per comparationis exitum de magnitudinis summa expressis et exclusis.  [6]  Adeo etsi in disperso multifarium videtur summum magnum, suis viribus et sua natura et suo statu unicum est.  Proinde quum duo dii conferuntur, ut duo reges et duo sununa magna, in alterum concedat necesse est unio summi magni e sententia comparationis, quia summum e victoria sua constat, superato æmulo alio magno, non tamen summo, atque e defectione æmuli solitudinem quandam de singularitate præstantiæ suæ possidens unicum est.  Ineluctabilis iste complexus in hoc sententiam constringit, aut negandum deum esse summum magnum, quod nemo patietur sapiens, aut nulli alii communicandum.

5.  [1]  Aut quæ ratio duo summa magna composuit?  Primo enim exigam, cur non plura, si duo, quando locupletiorem oporteret credi substantiam divinitatis, si competeret ei numerus.  Honestior et liberalior Valentinus, qui simul ausus est duos concipere, Bython et Sigen, tum1 usque ad xxx æonum fetus, tanquam Æneiæ scrofæ, examen divinitatis effudit.  [2]  Quæcunque ratio plura summa magna non patitur admitti, eadem nec duo, ut ipsa plura post unum.  Post unum enim numerus.  Quæ potuit duo admittere, eadem potuit et plura.  Post duo enim multitudo, unione jam excessa.  Denique apud nos vis rationis istius ipso termino plures deos credi non sinit, quod nec duos illa regula unum deum sistens, qua deum id esse oporteat cui nihil adæquetur, ut summo magno,

5. 1 Sigen, tum Kroy.: Sigeneum MR1: Sigen, cum R3 edd.

14 TERTULLIAN I.5

unicum autem sit cui nihil adæquetur.  [3]  Jam nunc duo summa magna, duo paria, cui operæ pretio, cui emolumento deputarentur?  Quid interfuit numeri, quum duo paria non different uno?  Una enim res est quæ eadem in duobus est.  Etiamsi plura essent paria, tantundem omnia unum fuissent, nullo inter se differendo, qua paria.  [4]  Porro si neutrum e duobus altero distat, jam ut ambo summa magna, qua dei ambo, neutrum plus altero præstat, nullam rationem numeri sui ostendunt, præstantiam non habentes.  Numerus autem divinitatis sumraa ratione constare deberet, vel quoniam et cultura ejus in anceps deduceretur.  Ecce enim duos intuens deos tam pares quam duo summa2 magna, quid facerem?
[5]  Si ambos colerem, vererer2 ne abundantia officii superstitio potius quam religio existimaretur, quia duos tam pares etin altero ambos possem in uno demereri, hoc ipsum testimonio præstans parilitati et unitati eorum, dum alterum in altero venerarer, dum in uno mihi duo sunt.  Si alterum colerem, æque recogitarem ne suffundere viderer numeri vanitatem sine differentia supervacui, hoc est ut tutius censerem neutrum colendum quam alteram cum scrupulo colendum aut ambos vane.

6.  [1]  Sic adhuc videmur disputare quasi Marcion duos pares constituat.  Nam dum defendimus deum summum magnum unicum credi oportere, excludentes ab eo parilitatem, tanquam de duobus paribus de his retractavimus :  nihilominus tamen docendo pares esse non posse secundum summi magni formam, satis confirmavimus duos esse non posse, alioquin certi Marcionem dispares deos constituere, alterum judicem, ferum, bellipotentem, alterum mitem, placidum et tantummodo bonum atque optimum.  [2]  Dispiciamus æque et hanc partem, an diversitas saltim duos capiat, si

5. 2-2 ita pungebam

16 TERTULLIAN I.6

parilitas capere non potuit.  Porro et hic eadem regula summi magni patrocinabitur nobis, utpote quæ totum statum vindicet divinitatis.  Conveniens enim et quodammodo iniecta manu detinens adversarii sensum non negantis creatorem deum justissime præscribo illi diversitati locum non esse inter eos quos1 ex æquo deos confessus non potest facere diversos, non quia non et homines licet sub eadem appellatione diversissimos esse, sed quia deus non erit dicendus, quia nec credendus, nisi summum magnum.  [3]  Quum ergo summum magnum cogatur agnoscere quem deum non negat, non potest admitti ut summo magno aliquam ascribat diminutionem, qua subjiciatur alii summo magno.  Desinit enim, si subjiciatur.  Non est autem dei desinere de statu suo, id est de summo magno.  Nam et in illo deo potiore periclitari poterit summum magnum, si depretiari capit in creatore.  [4]  Ita quum duo dii pronuntiantur duo summa magna, necesse est neutrum altero aut majus sit aut minus, neutrum altero aut sublimius aut dejectius.  Nega deum quem dicis deteriorem;  nega summum magnum quem credis minorem.  Deum vero confessus utrumque duo summa magna confessus es.  Nihil alteri adimes aut alteri ascribes.  Agnoscens divinitatem negasti diversitatem.

7.  [1]  Temptabis ad hæc de nomine dei concutere retractatum ut passivo et in alios quoque permisso, quia scriptum sit, Deus deorum stetit in ecclesia deorum, in medio autem deos diiudicabit, et, Ego dixi, vos dii estis :  nec tamen idcirco eis competat possessio summi magni quia dei cognominentur;  ita nec creatori.  [2]  Respondebo et stulto, qui nec hoc recogitaverit, ne tantundem et in deum Marcionis possit retorqueri, ut et illum deum dictum, nec ideo tamen summum magnum probatum, sicut nec angeli aut homines creatoris.  Si communio nominum condicionibus præjudicat,

6. 1 quos van der Vliet: qui MR


7. a  Ps. 82: 1, 6

18 TERTULLIAN I.7

quanti nequam servi regum nominibus insultant, Alexandri et Darii et Olofernæ?  Nec tamen ideo regibus id quod sunt detrahetur.  Nam et ipsa idola gentium dei vulgo, sed deus nemo ea re qua deus dicitur.  [3]  Ita ego non nomini dei nec sono nec notæ nominis hujus summum magnum in creatore defendo, sed ipsi substantiæ cui nomen hoc contigit :  hanc inveniens solam innatam, infectam, solam æternam et universitatis conditricem, non nomini, sed statui, nec appellationi, sed condicioni ejus summum magnum et ascribo et vindico.  [4]  Et ideo, quia deus jam vocari obtinuit substantia cui ascribo, nomini me ascribere putas, quia necesse est per nomen ostendam cui ascribam substantiæ, scilicet qua constat qui deus dicitur, et summum magnum e substantia, non e nomine, deputatur.  Denique hoc et Marcion suo deo vindicans, secundum statum, non secundum vocabulum vindicat.  [5]  Id ergo summum magnum, quod deo ascribimus e substantiæ lege, non e nominis sorte, contendimus e pari esse debere in duobus qui ea substantia constant qua deus dicitur, quia in quantum dii vocantur, id est summamagna, substantiæ scilicet merito innatæ et æternæ ac per hoc magnæ et summæ, in tantum non possit summum magnum minus et deterius alio summo magno haberi.  [6]  Si summi magni felicitas et sublimitas et integritas stabit in deo Marcionis, stabit æque et in nostro :  si non et in nostro, æque nec in Marcionis.  Ergo nec paria erunt duo summa magna, quia prohibet disposita jam regula summi magni comparationem non sustinentis :  nec disparia, quia et alia summi magni regula occurrit, diminutionem non admittens.  [7]  Hæsisti, Marcion, in medio Ponti tui æstu.  Utrinque te fluctus involvunt veritatis.  Nec pares nec dispares deos sistere potes.  Duo enim non sunt;  quod pertineat proprie ad numeri retractatum.  Quamquam tota

20 TERTULLIAN I.7

materia de duobus deis dimicetur, his interim lineis eam clausimus, intra quas de singularibus jam proprietatibus congrediemur.

8.  [1]  Primo, supercilio stuporem suum ædificant Marcionitæ, quod novum deum proferant,1 quasi nos veteris dei pudeat.  Inflantur et pueri novis calceis, sed a vetere pædagogo calceati mox vanam gloriam vapulabunt.  Novum igitur audiens deum in vetere mundo et in vetere ævo et sub vetere deo ignotum, inauditum, quem tantis retro sæculis neminem, et ipsa ignorantia antiquum, quidam Jesus Christus, et ille in veteribus nominibus novus, revelaverit, nec alius antehac, gratias ago huic gloriæ eorum, maximo adjutorio ejus hinc jam hæresim probaturus, novæ scilicet divinitatis professionem.  [2]  Hæc erit novitas quæ etiam ethnicis deos peperit novo semper ac novo titulo consecrationis cujusque.  Quis deus novus nisi falsus?  Ne Saturnum quidem tanta hodie antiquitas deum probabit, quia et illum novitas aliquando produxerit, quum primum consecravit.  At enim viva et germana divinitas nec de novitate nec de vetustate, sed de sua veritate censetur.  [3]  Non habet tempus æternitas.  Omne enim tempus ipsa est.  Quod facit, pati non potest.  Caret ætate quod non licet nasci.  Deus si est vetus, non erit;  si est novus, non fuit.  Novitas initium testificatur, vetustas finem comminatur.  Deus autem tam alienus ab initio et fine est quam a tempore, arbitro et metatore initii et finis.

9.  [1]  Scio quidem quo sensu novum deum iactitent, agnitione utique.  Sed et ipsam novitatis cognitionem1 percutientem rudes animas ipsamque naturalem novitatis gratiositatem volui repercutere, et hinc jam de ignoto deo provocare.  Utique enim quem agnitione a novum opponunt, ignotum ante agnitionem demonstrant.  [2]  Age igitur, ad lineas rursum et in gradum.  Persuade deum ignotum

8. 1 proferant Pam.: præferant MR
9. 1 novitatem cognitionis Eng. (sed vix usus erat)

22 TERTULLIAN I.9

esse potuisse.  Invenio plane ignotis deis aras prostitutas, sed Attica idololatria est.  Item incertis diis, sed superstitio Romana est.  Porro incerti dei minus noti, ut minus certi, et proinde ignoti, qua minus certi.  Quem titulum incidemus e duobus deo Marcionis?  Utrumque, opinor, et nunc incerto et retro ignoto.  Sicut enim ignotum eum fecit deus notus creator, ita et incertum deus certus.  [3]  Sed non evagabor, uti dicam, Deus si ignotus fuit latuitque, illum regio latebrarum obumbravit, nova utique et ipsa et ignota, et similiter nunc quoque incerta, certe immensa aliqua et major indubitate eo quem abscondit;  [4] sed breviter proponam et plenissime exsequar, præscribens deum ignorari nec potuisse nomine magnitudinis nec debuisse nomine benignitatis, præsertim in utroque prælatiorem nostro creatore.  Sed quoniam animadverto in quibusdam ad formam creatoris provocari oportere omnis dei novi et retro ignoti probationem, hoc ipsum ratione fieri a nobis prius commendare debebo, quo constantius utar rationis editæ patrocinio.  [5]  Ante omnia quidem quale est ut qui deum agnoscis creatorem, et priorem de notitia confiteris, non eisdem modis et aliuin scias tibi examinandum quibus jam in alio didicisti deum nosse?  Omnis res anterior posteriori normam præministravit.  [6]  Duo nunc dei proponuntur, ignotus et notus.  De noto vacat quæstio.  Esse eum constat, quia notus non fuisset nisi esset.  De ignoto instat altercatio.  Potest enim et non esse, quia

9. a cf.  Acts 17: 23

24 TERTULLIAN I.9

si esset, notus fuisset.  Quod ergo quæritur quamdiu ignoratur, incertum est quamdiu quæritur, et potest non esse quamdiu in incerto est.  Habes deum certum qua notum, et incertum qua ignotum.  [7]  Si ita est, ecquid tibi videtur justa ratione defendi, ut ad normam et formam et regulam certorum probentur incerta?  Ceterum si ad hanc causam et ipsam adhuc incertam etiam argumenta de incertis adhibeantur, series implicabitur quæstionum ex ipsorum quoque argumentorum æque incertorum retractatu periclitantium de fide per incertum, et ibitur in illas jam indeterminabiles quæstiones, quas apostolus non amat.  [8]  Sin de certis et indubitatis et absolutis regulæ partibus incertis et dubiis et inexpeditis præjudicabunt — 2 plane in quibus diversitas status invenitur, fortassean non provocentur incerta3 ad formam certorum, ut liberata a reliqua comparationis provocatione per diversitatem status principalis — 2
[9] quum vero duo dei proponuntur, communis est illis status principalis.  Quod enim deus est, ambo sunt, innati, infecti, æterni.  Hic erit status principalis.  Cetera viderit Marcion si in diversitate disposuit.  Posteriora enim sunt in retractatu, immo nec admittentur, si de principali statu constet.  [10]  Porro constat, quia dei ambo :  et ita de quorum statu constat communem esse, quum sub eo ad probationem devocantur, si incerta sunt, ad eorum certorum formam provocanda erunt cum quibus de communione status principalis censentur, ut proinde et de probatione communicent.  Hinc itaque constantissime dirigam deum non esse qui sit hodie incertus quia retro ignotus, quando quem constat esse, e hoc ipso constat quod nunquam fuerit ignotus, ideo nec incertus.

10.  [1]  Siquidem a primordio rerum conditor earum cum ipsis

9. 2-2 anacoluthian indicabam   3 incerta om.  Oeh. (casu an e proposito incertum manet)


9. b cf. 1 Tim. 1: 4

26 TERTULLIAN I.10

pariter compertus est, ipsis ad hoc prolatis ut deus cognosceretur.  Nec enim si aliquanto posterior Moyses primus videtur in templo litterarum suarum deum mundi dedicasse, idcirco a Pentateucho natales agnitionis supputabuntur, quum totus Moysi stilus notitiam creatoris non instituat sed a primordio enarret, a paradiso et Adam non ab Ægypto et Moyse recensendam.  [2]  Denique major popularitas generis humani, ne nominis quidem Moysi compotes, nedum instrumenti, deum Moysi tamen norunt;  etiam tantam idololatria dominationem obumbrante seorsum tamen illum quasi proprio nomine deum perhibent et deum deorum, et, Si deus dederit, et, Quod deo placet, et, Deo commendo.  Vide an noverint quem omnia posse testantur.  Nec hoc ullis Moysi libris debent.  [3]  Ante anima quam prophetia.  Animæ enim a primordio conscientia dei dos est;  eadem nec alia et in Ægyptiis et in Syris et in Ponticis. Judæorum enim deum dicunt animæ deum.  Noli, barbare hæretice, priorem Abraham constituere quam mundum.  Etsi unius familiæ deus fuisset creator, tamen posterior tuo non erat, etiam Ponticis ante eum notus.  [4]  Accipe igitur ab antecessore formam, a certo incertus, a cognito incognitus.  Nunquam deus latebit, nunquam deus deerit.  Semper intellegetur, semper audietur, etiam videbitur, quomodo volet.  Habet deus testimonia, totum hoc quod sumus et in quo sumus.  Sic probatur et deus et unus, dum non ignoratur, alio adhuc probari laborante.

11.  [1]  Et merito, inquiunt.  Quis enim non tam suis notus est quam

28 TERTULLIAN I.11

extraneis?  Nemo.  Teneo et hanc vocem.  Quale est enim ut aliquid extraneum deo sit, cui nihil extraneum esset, si quis esset?1 quia dei hoc est, omnia illius esse et omnia ad illum pertinere, vel ne statim audiret a nobis, Quid ergo illi cum extraneis?  Quod plenius suo loco audiet.  [2]  At nunc satis est nullum probari cujus nihil probatur.  Sicut enim creator e hoc et deus et indubitatus deus, quia omnia ipsius et nihil extraneum illi, ita et alius idcirco non deus quia omnia non ejus ideoque et extranea.  [3]  Denique si universitas creatoris est, jam nec locum video dei alterius.  Plena et occupata sunt omnia suo auctore.  Si vacat aliquid spatii alicuius2 divinitati in creaturis, plane falsæ vacabit.  Patet mendacio veritas.  Tanta vis idolorum cur non recipiat alicubi deum Marcionis?  [4]  Igitur et hoc e forma creatoris expostulo, deum ex operibus cognosci debuisse alicuius proprii sui mundi et hominis et sæculi, quando etiam error orbis propterea deos præsumpserit quos homines interdum confitetur, quoniam aliquid ab unoquoque prospectum videtur utilitatibus et cornmodis vitæ.  [5]  Ita et hoc e forma dei creditum est divinum esse, instituere vel demonstrare quid aptum3 et necessarium sit rebus humanis.  Adeo inde auctoritas accommodata falsæ divinitati unde præcesserat veræ.  Unam saltim cicerculam deus Marcionis propriam protulisse debuerat, ut novus aliqui Triptolemus prædicaretur.  [6]  Aut exhibe rationem deo dignam, cur nihil condiderit, si est;  quia condidisset, si fuisset, illo scilicet præjudicio quo et nostrum deum non

11. 1 quæro an legendum si deus esset: item paulo infra, Quid ergo tibi
2 quæro an legendum alterius       3 quæro an legendum id quod aptum

30 TERTULLIAN I.11

alias manifestum est esse quam quia totum condidit hoc.  Semel enim præscriptio stabit non posse illos et deum confiteri creatorem, et eum quem volunt æque deum credi non ad ejus formam probare quem et ipsi et omnes deum,4 [7] ut, quando hoc ipso nemo creatorem deum dubitet quia totum hoc condidit, hoc ipso nemo debeat credere deum et illum qui nihil condidit, nisi ratio forte proferatur.  Duplex ista videatur necesse est, ut aut noluerit condere quid aut non potuerit.  Tertium cessat.  Sed non potuisse indignum deo est.  [8]  Noluisse an dignum, volo inquirere.  Dic mihi, Marcion, voluit deus tuus cognosci se quocunque in tempore, an non?  alio proposito et descendit et prædicavit et passus resurrexit quam uti cognosceretur?  Et sine dubio, si cognitus est, voluit.  Nihil enim circa eum fieret nisi voluisset.  Quid ergo tantopere notitiam sui procuravit ut in dedecore carnis exhiberetur, et quidem majore, si falsæ?  Nam hoc turpius, si et mentitus est substantiam corporis, qui et maledictum in se creatoris admisit ligno suspensus.  [9]  Quanto honestius per aliqua propriæ molitionis indicia cognitionem sui præstruxisset, maxime adversus eum cognosci habens apud quem ex operibus ab initio cognitus non erat!  Nam et quale est ut creator quidem ignorans esse alium super se deum, ut volunt Marcionitæ, qui solum se etiam jurans asseverabat, tantis operibus notitiam sui armaverit, quam potuerat non ita curasse secundum singularitatis suæ præsumptionem, ille autem.  sublimior sciens inferiorem deum tam instructum nullam sibi prospexerit agnoscendo paraturam?  quando etiam insigniora et superbiora opera debuisset condidisse, ut et deus ex operibus

11. 4 deum <confitentur> van der Vliet (sed vix usus erat)

32 TERTULLIAN I.11

cognosceretur secundum creatorem, et e honestioribus potior et generosior creatore.

12.  [1]  Ceterum et si esse eum possemus confiteri, sine causa esse eum deberemus argumentari.  Sine causa enim esset qui rem non haberet, quia res omnis causa est, ut sit aliquis cujus res sit.  Porro in quantum nihil oportet esse sine causa, id est sine re, quia si sine causa sit proinde1 est atque si non sit non habens rei causam rem ipsam, in tantum deum dignius credam non esse quam esse sine causa.  Sine causa est enim qui rem non habendo non habet causam.  Deus autem sine causa, id est sine re, esse non debet.  [2]  Ita quotiens ostendo eum sine causa esse, tanquam sit, hoc constituo non esse illum, quia si fuisset omnino sine causa non fuisset.  Sic et ipsam fidem dico illum sine causa ab homine captare, aliter solito deum credere ex operum auctoritate formatum, quia nihil tale prospexit per quod homo deum didicit.  [3]  Nam etsi credunt plerique in illum, non statim ratione credunt, non habentes dei pignus, opera ejus deo digna.  Itaque hoc nomine cessationis et defectionis operum et impudentiæ et malignitatis affinis est:
impudentiæ, qua fidem non debitam sibi captat, cui præstruendæ nihil prospexit;  malignitatis, qua plures incredulitatis reos fecit nihil fidei procurando.

13.  [1]  Quum deum hoc gradu expellimus, cui nulla conditio tam propria et deo digna quam creatoris testimonium præsignaverit, narem contrahentes impudentissimi Marcionitæ convertuntur ad destructionem operum creatoris.  [2]  Nimirum, inquiunt, grande opus et dignum deo mundus.  Numquid ergo creator minime deus?

12. 1 proinde MF: perinde R (more suo)

34 TERTULLIAN I.13

Plane deus.  Ergo nec mundus deo indignus;  nihil etenim deus indignum se fecit, etsi mundum homini non sibi fecit, etsi omne opus inferius est suo artifice.  [3]  Et tamen, si quale quid fecisse indignum est deo, quanto indignius deo est nihil eum omnino fecisse, vel indignum, quo posset etiam digniorum auctor sperari?  Ut ergo aliquid et de isto hujus mundi indigno loquar, cui et apud Græcos ornamenti et cultus, non sordium, nomen est, indignas videlicet substantias ipsi illi sapientiæ professores, de quorum ingeniis omnis hæresis animatur, deos pronuntiaverunt, ut Thales aquam, ut Heraclitus ignem, ut Anaximenes aërem, ut Anaximander universa cælestia, ut Strato cælum et terram, ut Zeno aërem et ætherem, ut Plato sidera, quæ1 genus deorum igneum appellat, quum de mundo, considerando scilicet et magnitudinem et vim et potestatem et honorem et decorem, opem, fidem, legem singulorum elementorum, quæ omnibus gignendis, alendis, conficiendis reficiendisque conspirant, ut plerique physicorum formidaverint2 initium ac finem mundo constare, ne substantiæ ejus, tantæ scilicet, minus dei haberentur, quas colunt et Persarum magi et Ægyptiorum bierophantæ et Indorum gymnosophistæ.  [4]  Ipsa quoque vulgaris superstitio communis idololatriæ, quum in simulacris de nominibus et fabulis veterum mortuorum pudet, ad interpretationem naturalium refugit, et dedecus suum ingenio obumbrat, figurans Jovem in substantiam fervidam et Junonem ejus in aëream, secundum sonum Græcorum vocabulorum, item Vestam in ignem, et Camenas in aquas, et Magnam Matrem in terram seminalia demessam, lacertis aratam, lavacris rigatam.  [5]  Sic et Osiris quod semper sepelitur et in uvido3 quæritur et cum gaudio invenitur, reciprocarum frugum et vividorum elementorum et recidivi anni fidem argumentantur, sicut aridæ et ardentis naturæ sacramenta leones Mithræ philosophantur.  Et

13. 1 quæ M: quod R 2 formidaverint R: formidaverunt MF
3 uvido scribebam: vivido, libri et edd.; sed mox vividorum retinendum videtur

36 TERTULLIAN I.13

superiores quidem situ aut statu substantias sufficit facilius deos habitas quam deo indignas.  Ad humilia deficiam?  Unus, opinor, de sepibus flosculus, non dico de pratis, una cujuslibet maris conchula, non dico de rubro, una tetraonis pennula, taceo de pavo, sordidum artificem pronuntiabit tibi creatorem?

14.  [1]  At quum et animalia irrides minutiora quæ maximus artifex de industria ingeniis aut viribus ampliavit, sic magnitudinem in mediocritate probari docens quemadmodum virtutem in infirmitate secundum apostolum, imitare, si potes, apis ædificia, formicæ stabula, araneæ retia, bombycis stamina, sustine, si potes, illas ipsas lectuli et tegetis tuæ bestias, cantharidis venena, muscæ spicula, culicis et tubam et lanceam.  [2]  Qualia erunt majora, quum tam modicis aut juvaris aut læderis, ut nec in modicis despicias creatorem?  Postremo te tibi circumfer, intus ac foris considera hominem :  placebit tibi vel hoc opus dei nostri, quod tuus dominus, ille deus melior, adamavit, propter quem in hæc paupertina elementa de tertio cælo descendere laboravit, cujus causa in hac cellula creatoris etiam crucifixus est.  [3]  Sed ille quidem usque nunc nec aquam reprobavit creatoris qua suos abluit, nec oleum quo suos unguit, nec mellis et lactis societatem qua suos infantat, nec panem quo ipsum corpus suum repræsentat, etiam in sacramentis propriis egens mendicitatibus creatoris.  At tu super magistrum discipulus, et servus super dominum, sublimius illo sapis, destruens quæ ille desiderat.  [4]  Volo inspicere si e fide saltim, ut non et ipse quæ destruis appetas.  Adversaris cælo, et libertatem cæli in habitationibus captas.  Despicis terram plane inimicæ1 jam tuæ carnis matricem, et omnes medullas ejus victui extorques.  Reprobas et mare, sed usque ad copias ejus, quas sanctiorem cibum deputas.  Rosam tibi si obtulero, non fastidies

14. 1 inimicæ M: inimica R1: inimice FR3


14. a cf. 2 Cor. 12: 9

38 TERTULLIAN I.14

creatorem.  [5]  Hypocrita, ut apocarteresi probes te Marcionitam, id est repudiatorem creatoris (nam hæc apud vos pro martyrio affectari debuisset, si vobis mundus displiceret), in quamcunque materiam resolveris, substantia creatoris uteris.  Quanta obstinatio duritiæ tuæ!  Depretias in quibus et vivis et moreris.

15.  [1]  Post hæc, vel ante hæc, quum dixeris esse et illi conditionem suam et suum mundum et suum cælum, de cælo quidem illo tertio videbimus si et ad apostolum vestrum discutiendum pervenerimus, interim, quæcunque substantia est, cum suo utique deo apparuisse debuerat.  At nunc quale est ut dominus anno xv1 Tiberii Cæsaris revelatus sit, substantia vero anno xv jam Severi imperatoris nulla omnino comperta sit?  Quæ frivolis creatoris præcellens utique latere desisset, non latente jam domino suo et auctore.  [2]  Et ideo si ipsa non potuit manifestari in hoc mundo, quomodo dominus paruit ejus in hoc mundo?  Si dominum cepit hic mundus, cur substantiam capere non potuit, nisi domino fortasse majorem?  Jam nunc de loco quæstio est, pertinens et ad mundum illum superiorem et ad ipsum deum ejus.  Ecce enim si et ille habet mundum suum infra se, super creatorem, in loco utique fecit eum cujus spatium vacabat inter pedes suos et caput creatoris.  [3]  Ergo et deus ipse in loco erat, et mundum in loco faciebat, et erit jam locus ille major et deo et mundo.  Nihil enim non majus est id quod capit eo quod capitur.  Et videndum ne qua adhuc illic vacent subsiciva, in quibus et tertius aliqui stipare deus se cum mundo suo possit.  Ergo jam incipe deos computare.  Erit enim et locus deus, non tantum qua

15. l anno xv M: a xii R edd.

40 TERTULLIAN I.15

deo major, sed et qua innatus et infectus ac per hoc æternus et deo par, in quo semper deus fuerit.  [4]  Dehinc si et ille mundum ex aliqua materia subiacente molitus est innata et infecta et contemporali deo, quemadmodum de creatore Marcion sentit, redigis et hoc ad majestatem loci, qui et deum et materiam, duos deos, clusit.  Et materia enim deus, secundum formam divinitatis, innata scilicet et infecta et æterna.  Aut si de nihilo molitus est mundum, hoc et de creatore sentire cogetur, cui materiam subjicit in substantia2 mundi.  Sed e materia et ille fecisse debebit, eadem ratione occurrente illi quoque deo quæ opponeretur creatori, ut æque deo.  [5]  Atque ita tres interim mihi deos numera Marcionis, factorem et locum et materiam.  Proinde et creatorem in loco facit utique eadem condicione censendo, et materiam ei subjicit utique innatam et infectam et hoc nomine æternam, ut domino.  Amplius et malum materiæ deputans, innatum innatæ, infectum infectæ et æternum æternæ, quartum jam hic3 deum fecit.  [6]  Habes igitur in superioribus tres substantias divinitatis, in inferioribus quatuor.  His quum accedunt et sui Christi, alter qui apparuit sub Tiberio, alter qui a creatore promittitur, manifestam jam fraudem Marcion patitur ab eis qui duos illum deos inferre præsumunt, quum novem assignet, licet nesciens.

16.  [1]  Non comparente igitur mundo alio, sicut nec deo ejus, consequens est ut duas species rerum, visibilia et invisibilia, duobus auctoribus deis dividant, et ita suo deo invisibilia defendant.  Quis autem poterit inducere in animum, nisi spiritus hæreticus, ejus esse invisibilia qui nihil visibile præmiserit, quam ejus qui visibilia operatus invisibilium quoque fidem fecerit, quum justius multo sit aliquibus exemplariis adnuere quam nullis?  [2]  Videbimus et apostolus cui auctori invisibilia deputet, quum et illum

15. 2 substantia R edd.: substantiam M
3 hic MR: hinc Urs.


16. a cf.  Rom. 1: 20; Col. 1: 16

42 TERTULLIAN I.16

exploraverimus.  Nunc enim communibus plurimum sensibus et argumentationibus justis secuturæ scripturarum quoque advocationi fidem sternimus, confirmantes diversitatem hanc visibilium et invisibilium adeo ereatori deputandam, sicuti tota operatio ejus e diversitatibus constat, e corporalibus et incorporalibus, ex animalibus et inanimalibus, e vocalibus et mutis, e mobilibus et stativis, e genitalibus et sterilibus, ex aridis et succidis, e calidis et frigidis.  [3]  Sic et hominem ipsum diversitas temperavit, ta.m in corpore quam in sensu.  Alia membra fortia, alia infirma;  alia honesta, alia inhonesta;  alia gemina, alia unica;  alia comparia, alia disparia.  Proinde et in sensu nunc lætitia, nunc anxietas;  nunc amor, nunc odium;  nunc ira, nunc lenitas.  [4]  Quod si ita est, ut æmulæ inter se condicionis1 universitas ista modulata sit, jam igitur et visibilibus invisibilia debentur, non alteri auctori deputanda quam cui et æmula eorum, ipsum creatorem diversum notantia, jubentem quæ prohibuit et prohibentem quæ jussit, percutientem et sanantem.  Cur in hac sola specie uniformem eum capiunt, visibilium solummodo conditorem, quem proinde credendum sit et visibilia et invisibilia condidisse, quemadmodum et vitam et mortem, et mala et pacem?  Et utique, si illa invisibilia majora sunt visibilibus creaturis2 suo loco magnis, sic quoque congruit ejus esse majora cujus et magna, quia nec magna, nedum majora, ei competant cujus nec modica comparent.

17.  [1]  His compressi erumpunt dicere:  Sufficit unicunx hoc1 opus deo nostro, quod hominem liberavit summa et præcipua bonitate sua, et omnibus locustis anteponenda.  O deum majorem, cujus tam magnum opus non potuit inveniri quam in homine dei minoris!  Enimvero prius est ut probes eum esse per quæ deum

16. 1 æmulæ . . . condicionis Kroy.: æmula . . . conditionis libri et edd.  2 creaturis libri et edd.: creatoris Kroy. (sed vix usus erat)
17. 1 hoc om.  Oeh. (mendose)

44 TERTULLIAN I.17

probari oportet, per opera, tunc deinde per beneficia.  Primo enim quæritur, an sit, et ita, qualis sit.  Alterum de operibus, alterum de beneficiis dinoscetur.  [2]  Ceterum non quia liberasse dicitur hominem, ideo esse eum constat, sed si esse constiterit, tunc et liberasse dicetur, ut et an liberaverit constet, quia potuerit et esse et non liberasse.  Quomodo ergo quia liberasse dicetur, etiam esse credetur, quum potuerit et esse et non liberasse?  [3]  Nunc in isto articulo ab ignoti dei quæstione deducto satis constitit tam nihil illum condidisse, quam debuisse condidisse uti cognosceretur ex operibus, quia si fuisset, cognosci debuisset, et utique a primordio rerum;  deum enim non decuisse latuisse.  Regrediar necesse est ad originem quæstionis dei ignoti, ut ceteros quoque ramulos ejus excutiam.  [4]  Primo enim quæri oportebit, qui postea se protulerit in notitiam, cur postea, et non a primordio rerum;  quibus utique necessario qua deus, et quidem necessarius qua melior,2 latere non debuit.  Non enim potest dici non fuisse aut materiam aut causam cognoscendi deum, quum et homo a primordio esset in sæculo, cui nunc subvenit, et malitia creatoris, adversus quam ut bonus subvenit.  Igitur aut ignoravit et causam et materiam suæ revelationis necessariæ, aut dubitavit, aut non potuit, aut noluit.  Omnia hæc deo indigna, maxime optimo.  Sed et hunc locum alibi implebimus exprobratione seræ revelationis, sicut nunc sola demonstratione.

18.  [1]  Processerit, age, jam in notitiam quando voluit, quando

17. 2 necessario ... necessarius qua melior: ita hunc locum reconstitumdum existimabam: necessarius . . . melior quo necessarior libri et edd.

46 TERTULLIAN I.18

potuit, quando hora fatalis advenit.  Fortasse enim anabibazon ei obstabat, aut aliquæ maleficæ, aut Saturnus quadratus, aut Mars trigonus.  Nam et mathematici plurimum Marcionitæ, nec hoc erubescentes, de ipsis etiam stellis vivere creatoris.  Tractandum et hic de revelationis qualitate, an digne cognitus sit, ut constet an vere, et ita credatur esse quem digne constiterit revelatum.  [2]  Digna enim deo probabunt deum.  Nos definimus deum primo natura cognoscendum, deinde1 doctrina recognoscendum, natura ex operibus, doctrina e prædicationibus.  Sed cui nulla natura est, naturalia instrumenta non suppetunt.  Ergo vel prædicationibus revelationem sui debuerat operari, maxime adversus eum revelandus qui et conditionis et prædicationis operibus tot ac tantis vix tamen hominum fidem2 impleverat.  [3]  Quomodo itaque revelatus est?  Si per humanam coniecturam, nego3 deum alias cognosci posse quam per semetipsum, nec tantum ad formam provocans creatoris, vervun et ad condicionem tam divinæ magnitudinis quam humanæ mediocritatis;  ne major deo homo videri possit, qui eum non ultro volentem cognosci suis viribus quodammodo in publicum agnitionis extraxerit, quum humana mediocritas facilius deos fingere sibi norit secundum totius ævi experimenta quam verum sectari quem natura jam intellegunt.  [4]  Alioquin, si sic homo deum commentabitur quomodo Romulus Consum et Tatius Cloacinam et Hostilius Pavorem et Metellus Alburnum et qviidam ante hoc tempus Antinoum, hoc aliis licebit?4  Nos Marcionem nauclerum novimus, non regem nec imperatorem.

18. 1 deinde R edd.: dehinc M 2 hominum fidem Urs.: hominem fide
M.R 3 nego van der Vliet: nega MR4 post licebit quærendi sigmm

48 TERTULLIAN I.19

19.  [1]  Immo, inquiunt Marcionitæ, deus noster, etsi non ab initio, etsi non per conditionem, sed per semetipsum revelatus est in Christo Jesu.  Dabitur et in Christum liber de omni statu ejus.  Distingui enim materias oportet, quo plenius et ordinatius retractentur.  Interim satis erit ad præsentem gradum ita occurrere, ut ostendam Christum Jesum non alterius dei circumlatorem quam creatoris, et quidem paucis.  [2]  Anno xv Tiberii Christus Jesus de cælo manare dignatus est, spiritus salutaris.  Marcionis salutis,1 qui ita voluit, quoto quidem anno Antonini majoris de Ponto suo exhalaverit aura canicularis non curavi investigare.  De quo tamen constat, Antoninianus hæreticus est, sub Pio impius.  A Tiberio autem usque ad Antoninum anni fere cxv et dimidium anni cum dimidio mensis.  Tantundem temporis ponunt inter Christum et Marcionem.  [3]  Quum igitur sub Antonino primus Marcion hunc deum induxerit, sicut probavimus, statim, qui sapis, plana res est.  Præjudicant tempora quod sub Antonino primum processit sub Tiberio non processisse, id est deum Antoniniani imperii Tiberiani non fuisse, atque ita non a Christo revelatum quem constat a Marcione primum2 prædicatum.  [4]  Hoc nunc ut probem constare, quod superest ab ipsis adversariis sumam.  Separatio legis et evangelii proprium et principale opus est Marcionis, nec poterunt negare discipuli ejus quod in summo instrumento habent, quo denique initiantur et indurantur in hanc hæresim.  Nam hæ sunt Antitheses Marcionis, id est contrariæ oppositiones, quæ conantur discordiam evangelii cum lege committere, ut e diversitate sententiarum utriusque instrumenti diversitatem quoque argumententur deorum.  [5]  Igitur quum ea separatio legis et evangelii ipsa sit quæ alium deum evangelii insinuaverit adversus deum legis, apparet ante eam separationem deum3 in notitia non fuisse

19. 1 salutis MR: salutem Urs. (sed vix opus erat) 2 primum R3: primo
MR1 3 quæro an scribendum deum eum

50 TERTULLIAN I.19

qui ab argumento separationis innotuit, atque ita non a Christo revelatum, qui fuit ante separationem, sed a Marcione commentatum, qui instituit separationem adversus evangelii legisque pacem, quam retro illæsam et inconcussam ab apparentia Christi usque ad audaciam Marcionis illa utique ratio servavit quæ non alium deum et legis et evangelii tuebatur præter creatorem, adversus quem tanto post tempore separatio a Pontico immissa est.

20.  [1]  Huic expeditissimæ probationi defensio quoque a nobis necessaria est adversus obstrepitacula diversæ partis.  Aiunt enim Marcionem non tam innovasse regulam separationc legis et evangelii quam retro adulteratam recurasse.  O Christe, patientissime domine, qui tot annis interversionem prædicationis tui sustinuisti, donec scilicet tibi Marcion subveniret!  [2]  Nam et ipsum Petrum ceterosque, columnas apostolatus, a Paulo reprehensos opponunt quod non recto pede incederent ad evangelii veritatem, ab illo certe Paulo qui adhuc in gratia rudis, trepidans denique ne in vacuum cucurrisset aut curreret, tunc primum cum antecessoribus apostolis conferebat.  [3]  Igitur si ferventer adhuc, ut neophytus, adversus Judaismum aliquid in conversatione reprehendendum existimavit, passivum scilicet convictum,1 postmodum et ipse usu omnibus omnia futurus, ut omnes lucraretur, Judæis quasi Judæus, et eis qui sub lege tanquam in lege, tu illam solius conversationis, placituræ postea accusatori suo, reprehensionem suspectam vis haberi etiam de prædicationis erga deum prævaricatione.  [4]  Atquin de prædicationis unitate, quod supra legimus, dextras junxerant, et ipsa officii distributione de evangelii societate condixerant :  sicut et alibi, Sive ego, inquit, sive illi, sic prædicamus.  Sed et si quosdam falsos fratres irrepsisse descripsit,

20. 1 passivum scilicet <vindicans> convictum, van der Vliet :  falso quidem, uti improbans melius scriptoris sensui respondisset


20. a cf.  Gal. 2: 11-14     b cf. 1 Cor. 9: 20      c cf.  Gal. 2:9      d 1 Cor.  15: 11

52 TERTULLIAN I.20

qui vellent Galatas ad aliud evangelium transferre, ipse demonstrat adulterium illud evangelii non ad alterius dei et Christi fidem transferendam, sed ad disciplinam legis conservandam.  habuisse intentionem, deprehendens scilicet illos circumcisionem vindicantes et observantes tempora et dies et menses et annos Judaicarum cæremoniarum, quas jam exclusas agnovisse debuerant, secundum innovatam dispositionem creatoris olim de hoc ipso prædicantis per prophetas suos :  ut per Esaiam, Vetera transierunt, inquit, ecce nova quæ ego nunc facio;  et alibi, Et disponam testamentum, non quale disposui ad patres vestros quum illos eduxissem de terra Ægypti.  Sic et per Hieremiam, Renovate vobis novamen novum, et circumcidimini deo vestro, et circumcidimini præputia cordis vestri.  [5]  Hanc ergo circumcisionem jam sistens apostolus et hoc novamen illas quoque vetustates cæremoniarum dissuadebat de quibus idem conditor earum quandoque cessaturis profitebatur per Osee, Et avertam omnes jocunditates ejus et dies festos ejus et neomenias et sabbata et omnes cæremonias ejus.  Sic enim per Esaiam, Neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustineo, ferias et jejunium et dies festos vestros odit anima mea.  [6]  Quodsi et creator omnia hæc iampridem recusaverat, et apostolus ea jam recusanda pronuntiabat, ipsa apostoli sententia consentanea decretis creatoris probat non alium deum ab apostolo prædicatum quam cujus decreta cupiebat jam agnosci, falsos et apostolos et fratres notans in hac causa qui evangelium Christi creatoris transferrent a novitate prænuntiata a creatore ad vetustatem recusatam a creatore.

21.  [1]  Ceterum si qua novum deum prædicans veteris dei legem cupiebat excludere, quare de deo quidem novo nihil præscribit, sed de vetere lege solummodo, nisi quoniam fide manente in creatorem sola lex ejus concessare debebat?  Ut et psalmus ille præcinuerat:  Disrumpamus vincula a nobis eorum et abiciamus


20. e cf.  Gal. 2: 4 f  Isa. 43: 19 g  Jer. 31: 31 sq. h Jer. 4:3
i  Hos. 2: 11 j Isa. 1:14

54 TERTULLIAN I.21

eorum jugum a nobis;  e quo scilicet tumultuatæ sunt gentes et populi meditati sunt inania;  astiterunt reges terræ et magistratus convenerunt in unum adversus dominum et adversus Christum ejus.  [2]  Et utique, si alius deus prædicaretur a Paulo, nulla disceptatio esset servandæ legis necne, non pertinentis scilicet ad dominum novum et æmulum legis.  Ipsa enim dei novitas atque diversitas abstulisset non modo quæstionem veteris et alienæ legis, verum omnem ejus mentionem.  Sed hic erat totus status quæstionis, quod, quum idem deus legis in Christo prædicaretur, legi ejus derogaretur.  [3]  Stabat igitur fides semper in creatore et Christo ejus, sed conversatio et disciplina nutabat.  Nam et alii de idolothyto edendo, alii de mulierum velamento, alii de nuptiis vel repudiis, nonnulli et de spe resurrectionis disceptabant, de deo nemo.  Nam si fuisset hæc quoque quæstio disceptata, et ipsa apud apostolum inveniretur, vel quanto principalis.  [4]  Quodsi post apostolorum tempora adulterium veritas passa est circa dei regulam, ergo jam apostolica traditio nihil passa est in tempore suo circa dei regulam, et non alia agnoscenda erit traditio apostolorum quam quæ hodie apud ipsorum ecclesias editur.  Nullam autem apostolici census ecclesiam invenias quæ non in creatore christianizet.  Aut si hæ erunt a primordio corruptæ, quæ erunt integræ?  nimirum adversariæ creatoris?  [5]  Exhibe ergo aliquam e tuis apostolici census, et obduxeris.  Igitur quum omnibus modis constet alium deum in regula sacramenti istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem quam creatorem, satis jam et probatio nostra munita est, qua ostendimus notitiam dei hæretici

21. a  Ps. 2: 3, 1, 2

56 TERTULLIAN I.21

ex evangelii et legis separatione cœpisse, et definitio superior instructa est, non esse credendum deum quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane prophetes, id est non de suis sensibus.  [6]  Quod si Marcion poterit dici, debebit etiam probari.  Nihil retractare oportebat.  Hoc enim cuneo veritatis omnis extruditur hæresis, quum Christus non alterius dei quam creatoris circumlator ostenditur.

22.  [1]  Sed quomodo funditus evertetur antichristus, nisi ceteris quoque iniectionibus ejus elidendis locus detur, relaxata præscriptionum defensione?  Accedamus igitur jam hinc ad ipsam dei personam, vel potius umbram et phantasma, secundum Christum ipsius, per idque examinetur per quod creatori præfertur.  [2]  Et utique erunt regulæ certæ ad examinandam dei bonitatem.  Sed prius est ut inveniam illam et apprehendam, et ita ad regulas perducam.  Quum enim circumspicio tempora, nusquam est a primordio materiarum et introitu1 causarum, cum quibus debuerat inveniri, exinde agens quo agi habuit.  [3]  Erat enim jam mors, et aculeus mortis delictum, et ipsa malitia creatoris, adversus quam subvenire deberet alterius dei bonitas, primæ huic regulæ divinæ bonitatis occurrens, si se naturalem probaret, statim succurrens ut causa cœpit.  Omnia enim in deo naturalia et ingenita esse debebunt, ut sint æterna, secundum statum ipsius, ne obvenientia2 et extranea reputentur, ac per hoc temporalia et æternitatis aliena.  [4]  Ita et bonitas perennis et jugis exigetur in deo, quæ in thesauris naturalium proprietatum

22. 1 introitu M: in introitu R
2 obvenientia R edd.: obventicia M

58 TERTULLIAN I.22

reposita et parata antecederet causas et materias suas, et primam quamque susciperet, non despiceret et destitueret, si antecedebat.  Denique et hic non minus quæram, cur non a primordio operata sit bonitas ejus, quam de ipso quæsivimus, cur non a primordio sit revelatus.  Quidni?  qui per bonitatem revelari haberet, si qui fuisset.  Non posse quid deo non licet, nedum naturalibus suis fungi;  [5] quæ si continentur quo minus currant, naturalia non erunt.  Et otium enim sui natura non novit.  Hinc censetur, si agat;3 sic nec noluisse videbitur exercere bonitatem interim naturæ nomine.  [6]  Natura enim se non potest nolle, quæ se ita dirigit ut si cessaverit non sit.  Sed cessavit aliquando in deo Marcionis de opere bonitas.4  Ergo non fuit naturalis bonitas quæ potuit aliquando cessasse, quod naturalibus non licet.  Et si non erit naturalis, jam nec æterna credenda, nec deo par quia non æterna, dum non naturalis quæ denique nullam sui perpetuitatem aut de præterito constituat aut de futuro repromittat.  [7]  Nam et a primordio non fuit et in finem sine dubio non erit.  Potest enim et non esse quandoque, sicut non fuit aliquando.  Igitur quum constet in primordio cessasse bonitatem dei illius (non enim a primordio liberavit hominem), et voluntate potius eam quam infirmitate cessasse, jam voluntas suppressæ bonitatis finis invenietur malignitatis.  [8]  Quid enim tam malignum quam nolle prodesse quum possis, quam utilitatem cruciare, quam injuriam sinere?  Totum denique creatoris elogium in illum rescribetur qui sævitias ejus bonitatis suæ mora juvit.  Nam in cujus manu est quid ne fiat, ejus jam deputatur quum fit.  Homo damnatur in mortem ob unius arbusculæ delibationem, et exinde

22. 3 agat Ciacconius: agatur MR
4 bonitas Pam.: bonitatis MR (manifesto
errore
)

60 TERTULLIAN I.22

proficiunt5 delicta cum pœnis, et pereunt jam omnes qui paradisi nullum cæspitem norunt.  [9]  Et hoc melior aliqui deus aut nescit aut sustinet.6  Si ut e hoc melior inveniretur quanto creator deterior haberetur,6 satis et in isto consilio malitiosus, qui et illum voluit oneratum, operationibus ejus admissis, et sæculum in vexatione detinuit.  Quid de tali medico judicabis qui nutriat morbum mora præsidii et periculum extendat dilatione remedii, quo pretiosius aut famosius curet?  [10]  Talis et in deum Marcionis dicenda sententia est, mali permissorem, injuriæ fautorem, gratiæ lenocinatorem, benignitatis prævaricatorem quam non statim causæ suæ exhibuit;  plane exhibiturus,7 si natura bonus et non accessione, si ingenio optimus et non disciplina, si ab ævo deus et non a Tiberio, immo, quod verius, a Cerdone et Marcione.  Tiberio nunc deus ille præstiterit ut imperio ejus divina bonitas in terris dedicaretur.

23.  [1]  Aliam illi regulam prætendo, sicut naturalia ita rationalia esse debere in deo omnia.  Exigo rationem bonitatis, quia nec aliud quid bonum haberi liceat quod non rationaliter bonum sit, nedum ut ipsa bonitas irrationalis deprehendatur.  [2]  Facilius malum cui rationis aliquid affuerit pro bono habebitur quam ut bonum ratione desertum non pro malo judicetur.  Nego rationalem bonitatem dei Marcionis jam hoc primo quod in salutem processerit hominis alieni.  [3]  Scio dicturos atquin hanc esse principalem et perfectam bonitatem, quum sine ullo debito familiaritatis in extraneos voluntaria et libera effunditur, secundum quam inimicos quoque nostros et hoc nomine jam extraneos diligere jubeamur.  [4]  Quum ergo non a primordio hominem respexit, a primordio extraneum,

22. 5 proficiunt (= proficiscuntur) MF, omni modo retinendum erat: prosiliunt R
6-6 ita pungendum arbitrabar       7 exhibiturus post plane transtuli: si natura bonus exhibiturus MR

62 TERTULLIAN I.23

cessando præjudicavitcum extraneo nihil sibi esse.  Ceterum disciplinam diligendi extraneum vel inimicum antecessit præceptum diligendi proximum tanquam teipsum, quod etsi e lege creatoris, et tu quoque illud excipere debebis, ut a Christo non destructum, sed potius exstructum.  Nam quo magis proximum diligas, diligere juberis inimicum et extraneum.  [5]  Exaggeratio est debitæ bonitatis exactio indebitæ.  Antecedit autem debita indebitam, ut principalis, ut dignior, ut ministra1 et comite sua, id est indebita, prior.  Igitur quum prima bonitatis ratio sit in rem suam exhiberi e justitia, secunda autem in alienam e redundantia justitiæ super scribarum et pharisæorum, quale est secundam ei rationem referri cui deficit prima, non habenti proprium hominem, ac per hoc quoque exiguæ?  Porro exigua, quæ suum non habuit, quomodo in alienum redundavit?  [6]  Exhibe principalem rationem, et tunc vindica sequentem.  Nulla res sine ordine rationalis potest vindicari, tanto abest ut ratio ipsa in aliquo ordinem amittat.  Sit nunc et a secundo gradu incipiens ratio bonitatis, in extraneum scilicet, nec secundus illi gradus ratione constabit alio modo destructus.  Tunc enim rationalis habebitur vel secunda in extraneum bonitas, si sine injuria ejus operetur cujus est res.  Quamcunque bonitatem justitia prima efficit rationalem.  Sicut2 in principali gradu rationalis erit, quum in rem suam exhibetur, si justa sit, sic et in extraneum rationalis videri poterit, si non sit injusta.  [7]  Ceterum qualis bonitas quæ per injuriam constat, et quidem pro extraneo?  Fortasse enim pro domestico aliquatenus rationalis habeatur bonitas injuriosa.  Pro extraneo vero, cui nec proba legitime deberetur, qua ratione tam injusta rationalis defendetur?  Quid enim injustius, quid iniquius et improbius quam

23. 1 ut ministra MF: ministra R edd.  Cetera hunc in modum interpungenda censebam
2 Sicut Kroy.: sic et libri et edd.  Item post si justa sit levius putabam interpungendum


23. a cf.  Lev. 19: 18; Matt. 22: 39

64 TERTULLIAN I.23

ita alieno benefacere servo ut domino eripiatur, ut alii vindicetur, ut adversus caput domini subornetur, et quideni, quo indignius, in ipsa adhuc domo domini, de ipsius adhuc horreis vivens, sub ipsius adhuc plagis tremens?  Talis assertor etiam damnaretur in sæculo, nedum plagiator.  [8]  Non aliter deus Marcionis irrumpens in alienum mundum, eripiens deo hominem, patri filium, educatori alumnum, domino famulum, ut eum efficiat deo impium, patri irreligiosum, educatori ingratum, domino nequam.  Oro te, si rationalis bonitas talem facit, qualem faceret irrationalis?
[9]  Non putem impudentiorem quam qui in aliena aqua alii deo tinguitur, ad alienum cælum alii deo expanditur, in aliena terra alii deo sternitur, super alienum panem alii deo gratiarum actionibus fungitur, de alienis bonis ob alium deum nomine eleemosynæ et dilectionis operatur.  Quis iste deus tam bonus ut homo ab illo malus fiat, tam propitius ut alium illi deum, et dominum quidem ipsius, faciat iratum?

24.  [1]  Sed deus sicut æternus et rationalis, ita opinor et perfectus in omnibus:  Eritis enim perfecti, quemadmodum pater vester qui in cælis est.  Exhibe perfectam quoque bonitatem ejus.  Etsi de imperfecta satis constat, quæ neque naturalis invenitur neque rationalis, nunc et alio ordine traducetur;  nec jam imperfecta, immo et defecta, exigua et exhausta, minor numero materiarum suarum, quæ non in omnibus exhibetur.  [2]  Non enim omnes salvi fiunt, sed pauciores omnibus et Judæis et Christianis creatoris.  Pluribus vero pereuntibus quomodo perfecta defenditur bonitas e majore parte cessatrix, paucis aliqua, pluribus nulla, cedens perditioni, partiaria exitii?  Quodsi plures salvi non erunt, erit jam non bonitas sed malitia perfectior.  Sicut enim bonitatis operatio est

24. a  Matt. 5: 48

66 TERTULLIAN I.24

quæ facit salvos, ita malignitatis quæ non facit salvos.  Magis autem non faciens salvos dum paucos facit, perfectior erit in non juvando quam juvando.  Non poteris et in creatorem referre bonitatis1 in omnes defectionem.  [3]  Quem enim judicem tenes, dispensatorem, si forte, bonitatis ostendis intellegendum, non profusorem, quod deo tuo2 vindicas.  Usque adeo hac sola eum præfers bonitate creatori quam si solam profitetur et totam, nulli deesse debuerat.  Sed nolo jam de parte majore pereuntium imperfectum bonitatis arguere deum Marcionis.  Sufficit ipsos quos salvos facit imperfectæ salutis inventos imperfectam bonitatem ejus ostendere, scilicet anima tenus salvos, carne deperditos, quæ apud illum non resurgit.  Unde hæc dimidiatio salutis nisi e defectione bonitatis?  [4]  Quid erat perfectæ bonitatis quam totum hominem redigere in salutem, totum damnatum a creatore, totum a deo optimo allectum?  Quod sciam,3 et caro tinguitur apud illunij et caro de nuptiis tollitur, et caro in confessione nominis desævitur.  Sed etsi carni delicta reputantur, præcedit animæ reatus, et culpæ principatus animæ potius ascribendus, cui caro ministri nomine occurrit. Carens denique anima caro hactenus peccat.  Ita et in hoc injusta bonitas et sic quoque imperfecta, innocentiorem substantiam relinquens in exitium, obsequio non arbitrio delinquentem;  [5] cuius Christus etsi non induit veritatem, ut tuæ hæresi visum est, imaginem tamen ejus subire dignatus est.  Ipso4 quod mentitus est illam, aliquid ei debuit debuisse.  Quid est autem homo aliud quam caro, siquidem nomen hominis materia corporalis, non animalis, ab auctore sortita est?  Et fecit hominem deus, inquit, limum de terra, non animam;  anima enim de

24. 1 bonitatis Kroy.: bonitatem MR 2 deo tuo Pam.: tuo R 3 quod sciam Rig.: quod si jam MR 4 ipso Oeh.: ipsum libri et edd.


24. b Gen. 2: 7 sq.

68 TERTULLIAN I.24

afflatu:  Et factus est homo in animam vivam;  quis?  utique qui de limo:  Et posuit deus hominem in paradiso;  quod finxit, non quod flavit;  qui caro nunc, non qui anima.  Itaque si ita est, quo ore contendes perfectum bonitatis titulum, quæ non jam a partitione speciali hominis liberandi defecit, sed a proprietate generali?  [6]  Si plena est gratia et solida misericordia quæ soli animæ salutaris est, plus præstat hæc vita, qua toti et integri fmimur.  Ceterum e parte resurgere multari erit, non liberari.  Erat et illud perfectæ bonitatis, ut homo liberatus in fidem dei optimi statim eximeretur de domicilio atque dominatu dei sævi.  [7]  At nunc et febricitas, o Marcionita, et ceteros tribulos et spinas dolor carnis tuæ tibi edit, nec fulminibus tantum aut bellis et pestibus aliisque plagis creatoris, sed et scorpiis ejus obiectus.  In quo te putas liberatum de regno ejus, cujus te muscæ adhuc calcant?  Si de futuro erutus es, cur non et de præsenti, ut perfecte?  Alia est nostra condicio apud auctorem, apud judicem, apud offensum principem generis.  Tu tantummodo bonum deum præfers.  Non potes autem perfecte bonum ostendere a quo non perfecte liberaris.

25.  [1]  Quod attinet ad bonitatis quæstionem, his lineis deduximus eam minime deo adæquari, ut neque ingenitam neque rationalem neque perfectam, sed et improbam et injustam et ipso jam bonitatis nomine indignam, quod scilicet in quantum deo congruat, in tantum deum non esse conveniat qui de tali bonitate etiam præferatur, nec de tali modo, verum et sola.  [2]  Jam enim et hoc discuti par est, an deus de sola bonitate censendus sit, negatis ceteris appendicibus, sensibus et affectibus, quos Marcionitæ quidem a deo suo abigunt in creatorem, nos vero et agnoscimus in creatore ut deo dignos.  Et e hoc quoque negabimus deum in quo non

70 TERTULLIAN I.25

omnia quæ deo digna sint constent.  [3]  Si aliquem de Epicuri schola deum affectavit Christi nomine titulare, ut quod beatum et incorruptibile sit neque sibi neque alii molestias præstet (hanc enim sententiam ruminans Marcion removit ab illo severitates et judiciarias vires), aut in totum immobilem et stupentem deum concepisse debuerat (et quid illi cum Christo, molesto et Judæis per doctrinam et sibi per crucem?1), aut et de ceteris motibus eum agnovisse (et quid illi cum Epicuro, nec sibi nec Christianis necessario?). [4]  Ecce enim hoc ipso quod retro quietus, qui nec notitiam sui aliquo interim opere curaverit, post tantum ævi senserit in hominis salutem, utique per voluntatem, nonne concussibilis tunc fuit novæ voluntati, ut et ceteris motibus videatur obnoxius?  Quæ autem voluntas sine concupiscentiæ stimulo est?  Quis volet quod non concupiscet?  Sed et cura accedet voluntati.  [5]  Quis enim volet quid et concupiscet, et non curabit?  Igitur quum et voluit et concupiit in hominis salutem, jam et sibi et aliis negotium fecit, Epicuro nolente, consiliario Marcione.2  Nam et adversarium sibi constituit ipsum illud adversus quod et voluit et concupiit et curavit, sive delictum sive mortem, inprimis ipsum arbitrum eorum et dominum, hominis creatorem.  [6]  Porro nihil sine æmulatione decurret quod sine adversario non erit.  Denique volens et concupiscens et curans hominem liberare hoc ipso jam æmulatur et eum a quo liberat, adversus eum scilicet sibi liberaturus, et ea3 de quibus liberat, in alia liberaturus.  Proinde enim æmulationi occurrant necesse est officiales suæ in ea quæ

25. 1 per crucem scribebam :  de qua scriptura vide sis IV. 40, 42, 43, ubi cod.  Montepessulano ter tamen pro crucem legitur, veramque lectionem restituit Rhenanus: per ihm M: per Jesum R: per sensum Urs.: quæ omnia quid sibi velint vix intellego
2  Marcione Urs.: Marcionis MR edd.        3 liberaturus, et ea Urs.: liberaturus eum MFR3: liberaturus cum R1

72 TERTULLIAN I.25

æmulatur, ira, discordia, odium, dedignatio, indignatio, bilis, nolentia, offensa.  [7]  Hæc omnia si æmulationi assistunt, æmulatio autem liberando homini procurat, liberatio autem hominis operatio bonitatis est, non poterit ea bonitas sine suis dotibus, id est sine sensibus et affectibus, per quos administratur adversus creatorem, ne sic quoque irrationalis præscribatur, si careat et sensibus et affectibus debitis.  Hæc multo plenius defendemus in causa creatoris, in qua et exprobrantur.

26.  [1]  At hic sufficit perversissimum deum ostendi in ipso præconio solitariæ bonitatis, qua nolunt ei ascribere ejusmodi motus animi quos in creatore reprehendunt.  Si enim neque æmulatur neque irascitur neque damnat neque vexat, utpote qui nec judicem præstat, non invenio quomodo illi disciplinarum ratio consistat, et quidem plenior.  [2]  Quale est enim ut præcepta constituat non executurus, ut delicta prohibeat non vindicaturus, quia non judicaturus, extraneus scilicet ab omnibus sensibus severitatis et animadversionis?  Cur enim prohibet admitti quod non defendit admissum, quum multo rectius non prohibuisset quod defensurus non esset quam ut non defenderet quod prohibuisset?  Immo et pennisisse directo debuit, sine causa prohibiturus, ut non defensurus.  [3]  Nam et nunc tacite permissum est quod sine ultione prohibetur.  Et utique non aliud prohibet admitti quam quod non amat fieri.  Stupidissimus ergo qui non offenditur facto quod non amat fieri, quando offensa comes sit frustratæ voluntatis.  Aut si offenditur, debet irasci;  si irascitur, debet ulcisci.  Nam et ultio fructus est iræ, et ira debitum offensæ, et offensa, ut dixi, comes frustratæ voluntatis.  Sed non ulciscitur;  ergo nec offenditur.  Sed non offenditur, ergo nec læditur voluntas ejus quum fit quod fieri

74 TERTULLIAN I.26

noluit, et fit jam delictum secundum voluntatem ejus, quia non fit adversus voluntatem quod non lædit voluntatem.  [4]  Aut si hoc erit divinæ virtutis sive bonitatis, nolle quidem fieri et prohibere fieri, non moveri tamen si fiat, dicimus jam motum esse illum qui noluit, et vane non moveri ad factum qui motus sit ad non faciendum, quando noluit fieri.  Nolendo enim prohibuit.  Non enim et judicavit nolendo fieri et idcirco prohibendo?  Non faciendum enim judicavit et prohibendum pronuntiavit.  [5]  Ergo et ille jam judicat.1  Si indignum est deum judicare, aut si eatenus dignum est deum judicare qua tantummodo nolit et prohibeat, non etiam defendat admissum, atquin nihil deo tam indignum quam non exequi quod noluit et prohibuit admitti :  primo, quod qualicunque sententiæ suæ et legi debeat vindietam in auctoritatem et obsequii necessitatem;  secundo, quia æmulum sit necesse est quod noluit admitti et nolendo prohibuit;  malo autem parcere deumindignius sit quam animadvertere, et quidem deo optimo, qui non alias plene bonus sit, nisi mali æmulus, uti boni amorem odio mali exerceat et boni tutelam expugnatione mali impleat.1

27.  [1]  Sed judicat plane malum nolendo et damnat prohibendo, dimittit autem non vindicando et absolvit non puniendo.  O deum veritatis prævaricatorem! sententiæ suæ circumscriptorem!
Timet damnare quod damnat, timet odisse quod non amat, factum sinit quod fieri non sinit, mavult ostendere quid nolit quam probare.  Hoc erit bonitas imaginaria, disciplina phantasma et ipsa, transfunctoria præcepta, secura delicta.  [2]  Audite, peccatores, quique nondum hoc estis, ut esse possitis! deus melior inventus

26. 1-1 ita interpungendum censebam

76 TERTULLIAN I.27

est, qui nec offenditur nec irascitur nec ulciscitur, cui nullus ignis coquitur in gehenna, cui nullus dentium frendor horret in exterioribus tenebris :  bonus tantum est.  Denique prohibet delinquere, sed litteris solis.  In vobis est, si velitis illi obsequium subsignare, ut honorem deo habuisse videamini;  timorem enim non vult.  [3]  Atque adeo præ se ferunt Marcionitæ quod deum suum omnino non timeant.  Malus autem, inquiunt, timebitur, bonus autem diligetur.  Stulte, quem dominum appellas, negas timendum, quum hoc nomen potestatis sit, et jam timendæ?  At quomodo diliges, nisi timeas non diligere?  Plane nec pater tuus est, in quem competat et amor propter pietatem et timor propter potestatem, nec legitimus dominus, ut diligas propter humanitatem et timeas propter disciplinam.  [4]  Sic denique plagiarii diliguntur, non etiam timentur.  Non enim timebitur nisi justa et ordinaria dominatio, diligi autem potest etiam adultera;  sollicitatione enim constat, non auctoritate, et adulatione, non potestate.  Quid denique adulantius quam delicta non exequi?  [5]  Age itaque, qui deum non times quasi bonum, quid non in omnem libidinem ebullis, summum, quod sciam, fructum vitæ omnibus qui deum non timent?  Quid non frequentas tam sollemnes voluptates circi furentis et caveæ sævientis et scenæ lascivientis?  Quid non et in persecutionibus statim oblata acerra animam negatione lucraris?  Absit, inquis, absit.  Ergo jam times delictum, et timendo probasti illum timeri qui prohibet delictum.  Aliud est si eadem dei tui perversitate quem non times observas, qua et ille quod non vindicat prohibet.  [6]  Multo adhuc vanius quum interrogati, Quid fiet peccatori cuique die illo?  respondent abici illum quasi ab oculis.  Nonne et hoc judicio agitur?  Judicatur enim abiciendus, et utique judicio damnationis;  nisi si in salutem abiciatur peccator, ut et hoc deo optimo competat.  Et quid erit abici, nisi

78 TERTULLIAN I.27

amittere id quod erat consecuturus si non abiceretur, id est salutem?  Ergo salutis in detrimentum abicietur, et hoc decerni non poterit nisi ab irato et offenso et executore delicti, id est judice.

28.  [1]  Exitus autem illi abiecto quis?  Ab igne, inquiunt, creatoris deprehendetur.  Adeone nullum habet elementum vel in hanc causam provisum quo peccatores suos vel sine sævitia releget, ne illos dedat creatori?  Quid tunc creator?  Credo, sulphuratiorem eis gehennam præparabit, ut blasphemis suis scilicet;  nisi quod deus zelotes fortassean desertoribus adversarii sui parcat.  O deum usquequaque perversum, ubique irrationalem, in omnibus vanum, atque ita neminem! [2] cuius non statum, non condicionem, non naturam, non ullum ordinem video consistere, jam nec ipsum fidei ejus sacramentum.  Cui enim rei baptisma quoque apud eum exigitur?  Si remissio delictorum est, quomodo videbitur delicta dimittere qui non videbitur retinere?  Quia retineret, si judicaret.  Si absolutio mortis est, quomodo absolveret a morte qui non devinxit ad mortem?  Devinxisset enim, si a primordio damnasset.  Si regeneratio est hominis, quomodo regenerat qui non generavit?  [3]  Iteratio enim non competit ei a quo quid nec semel factum est.  Si consecutio est spiritus sancti, quomodo spiritum attribuet qui animam non prius contulit?  Quia suffectura est quodammodo spiritus anima.  Signat igitur hominem nunquam apud se resignatum, lavat hominem nunquam apud se coinquinatum, et in hoc totum salutis sacramentum carnem mergit exsortem salutis.  [4]  Nec rusticus terram rigabit fructum non relaturam, nisi tam vanus quam deus Marcionis.  Proinde cur tantam sive sarcinam sive gloriam infirmissimæ aut indignissimæ carni imponit sanctitatem?  Quid dicam autem de disciplinæ vanitate,

80 TERTULLIAN I.28

qua sanctificat substantiam sanctam?  Quid aut onerat infirmam aut exornat indignam?  Quid non salute remunerat quam onerat vel exornat?  Quid fraudat mercedem operis, non rependens carni salutem?  Quid et honorem sanctitatis in illa mori patitur?

29.  [1]  Non tinguitur apud illum caro nisi virgo, nisi vidua, nisi cælebs, nisi divortio baptisma mercata, quasi non etiam spadonibus e nuptiis nata.  Sine dubio e damnatione conjugii institutio ista constabit.  [2]  Videamus an justa, non quasi destructuri felicitatem sanctitatis, ut aliqui Nicolaitæ assertores libidinis atque luxuriæ, sed qui sanctitatem sine nuptiarum damnatione noverimus et sectemur et præferamus, non ut malo bonum, sed ut bono melius.  Non enim proicimus sed deponimus nuptias, nec præscribimus sed suademus sanctitatem, servantes et bonum et melius pro viribus cujusque sectanda,1 tunc denique conjugium exserte defendentes quum inimice accusatur spurcitiæ nomine in destructionem creatoris, qui proinde conjugium pro rei honestate benedixit incrementum generis humani, quemadmodum et universum conditionis in integros et bonos usus.  [3]  Non ideo autem et cibi damnabuntur quia operosius exquisiti in gulam committunt, ut nec vestitus ideo accusabuntur quia pretiosius comparati in

29. 1 sectanda scribebam: sectando libri et edd.

82 TERTULLIAN I.29

ambitionem tumescunt.  Sic nec matrimonii res ideo despuentur quia intemperantius diffusæ in luxuriam inardescunt.  Multum differt inter causam et culpam, inter statum et excessum.  [4]  Ita hujusmodi non institutio sed exorbitatio reprobanda est, secundum censuram institutoris ipsius, cujus est tam, Crescite et multiplicamini, quam et, Non adulterabis, et, Uxorem proximi tui non concupisces, morte punientis et incestam sacrilegam atque monstruosam in masculos et in pecudes libidinum insaniam.  Sed et si nubendi jam modus ponitur, quem quidem apud nos spiritalis ratio paracleto auctore defendit unum in fide matrimonium præscribens, ejusdem erit modum figere qui modum aliquando diffuderat, is colliget qui sparsit, is cædet silvam qui plantavit, is metet segetem qui seminavit, is dicet, Superest ut et qui uxores habent sic sint quasi non habeant, cujus et retro fuit Crescite et multiplicamini;  ejusdem finis cujus et initium.  [5]  Non tamen ut accusanda cæditur silva, nec ut damnanda secatur seges, sed ut tempori suo parens.  Sic et connubii res non ut mala securem et falcem admittit sanctitatis, sed ut matura defungi, ut ipsi sanctitati reservata, cui cædendo2 præstaret messem.3  Unde jam dicam deum Marcionis, quum matrimonium ut malum et impudicitiæ negotium reprobat, adversus ipsam facere sanctitatem, cui videtur studere.  Materiam enim ejus eradit, quia si nuptiæ non erunt sanctitas nulla est.  [6]  Vacat enim abstinentiæ testimonium quum licentia eripitur, quoniam ita quædam in diversis probantur.  Sicut et virtus in infirmitate perficitur, sic et abstinentia nubendi in facultate dinoscitur.  Quis denique abstinens dicetur sublato

29. 2 cædendo MR: credendo F       3 præstaret messem Oeh. (quod quia melius non poteram relinquendum putabam :  sed forsan possis cui cedendo præstaret esse):
præstaret esse MR1: præstaret et esse R3


29. a Gen. 1: 28      b Exod. 20: 14, 17c cf.  Lev. 20: 11-17      d 1 Cor.  7:29

84 TERTULLIAN I.29

eo a quo abstinendum est?  Quæ temperantia gulæ in fame?  Quæ ambitionis repudiatio in egestate?  Quæ libidinis infrenatio in castratione?  [7]  Jam vero sementem generis humani compescere totum, nescio an hoc quoque optimo deo congruat.  Quomodo enim salvum hominem volet quem vetat nasci, de quo nascitur auferendo?  Quomodo habebit in quo bonitatem suam signet, quem esse non patitur?  Quomodo diligit cujus originem non amat?  [8]  Timet forsitan redundantiam subolis, ne laboret plures liberando, ne multos faciat hæreticos, ne generosiores habeat Marcionitas ex Marcionitis.  Non erit humanior4 duritia Pharaonis, nascentium enecatrix?  Nam ille animas adimit, hic non dat;  ille aufert de vita, hic non admittit in vitam.  Nihil apud ambos de homicidio differt.  Sub utroque homo interficitur, sub altero jam editus, sub altero edendus.  Gratus esses, o dee hæretice, si isses in dispositionem creatoris, quod marem et feminam miscuit;  utique enim et Marcion tuus e nuptiis natus est.  [9]  Satis hæc de deo Marcionis, quem et definitiones unicæ divinitatis et condiciones statuum ejus omnino non esse confirmant.  Sed et totius opusculi series in hoc utique succedit.  Proinde si cui minus quid videmur egisse, speret reservatum suo tempori, sicut et ipsarum scripturarum examinationem quibus Marcion utitur.

29. 4 humanior MR1: immanior R3 edd. (quærendi signo omisso)

LIBER SECUNDUS

1.  [1]  Occasio reformandi opusculi hujus, cui quid acciderit primo libellulo præfati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti duobus deis adversus Marcionem retractandis suum cuique titulum et volumen distingueremus pro materiæ divisione, alterum deum definientes omnino non esse, alterum defendentes digne deum esse, quatenus ita Pontico placuit alterum inducere, alterum excludere.  Non enim poterat ædificare mendacium sine demolitione veritatis.  Aliud surruere necesse habuit, ut quod vellet exstrueret.  Sic ædificat qui propria paratura caret.  [2]  Oportuerat autem in hoc solum disceptasse, quod nemo sit deus ille qui creatori superducitur, ut falso deo depulso regulis certis et unicam et perfectam præscribentibus divinitatem, nihil jam quæreretur in deum verum, quem quanto constaret esse sic quoque dum alium esse non constat, tanto qualemcunque sine controversia haberi deceret, adorandum potius quam judicandum, et demerendum magis quam retractandum, vel quam1 timendum ob severitatem.  [3]  Quid enim amplius homini necessarium quam cura in deum verum, in quem, ut ita dixerim, inciderat, quia alius deus non erat?

2.  [1]  At nunc negotium patitur deus omnipotens, dominus et conditor universitatis, ideo tantum opinor, quia a primordio notus est, quia nunquam latuit, quia semper illuxit, etiam ante Romulum ipsum, nedum ante Tiberium :  nisi quod solis hæreticis cognitus non est, qui ei negotium faciunt, propterea alium deum existimantes præsumendum quia quem constat esse reprehendere magis possunt quam negare, de arbitrio sensus sui pensitantes deum, aliqui proinde atque si cæcus1 vel fluitantibus oculis ideo

1. 1 quæro an legendum sit vel <amandum propter bonitatem> quam timendum etc. 2. 1 cæcis Salmasius (sed vereor ut opus fuerit)

88 TERTULLIAN II.2

alium solem præsumere velit mitiorem et salubriorem quia quem videat non videt.  [2]  Unicus sol est, o homo, qui mundum hunc temperat, et quando non putas, optimus et utilis, et quum tibi acrior et infestior vel etiam sordidior atque corruptior, rationi tamen suæ par est.  Eam tu si perspicere non vales, jam nec ullius alterius solis, si qui fuisset, radios sustinere potuisses, utique majoris.  [3]  Nam qui in inferiorem deum cæcutis, quid in sublimiorem?  Quin potius infirmitati tuæ parcis, nec in periculum extenderis, habens deum certum et indubitatum et hoc ipso satis visum, quum id primum conspexeris eum esse quem non scias nisi e parte qua voluit ipse?  Sed deum quidem ut sciens non negas, ut nesciens retractas, immo et accusas quasi sciens, quem si scires non accusares, immo nec retractares.  Reddens nomen illi negas substantiam nominis, id est magnitudinis quæ deus dicitur, non tantam eam agnoscens quantam si homo omnifariam nosse potuisset magnitudo non esset.  [4]  Esaias jam tum apostolus pro spiciens hæretica corda, Quis, inquit, cognovit sensum domini, aut quis consiliarius ejus fuit?  aut ad quem consultavit, aut viam intellectus et scientiæ quis demonstravit ei?  Cui et apostolus condicet, O profundum divitiarum et sophiæ dei, ut ininvestigabilia2 judicia ejus, utique dei judicis, et in investigabiles2 viæ ejus, utique intellectus et scientiæ, quas ei nemo monstravit, nisi forte isti censores divinitatis, dicentes, Sic non debuit deus, et, Sic magis debuit, quasi cognoscat aliquis quæ sint in deo nisi spiritus dei.  [5]  Mundi autem habentes spiritum, non agnoscentes in sapientia dei3 per sapientiam deum, consultiores sibimet videntur deo, quoniam sicut sapientia mundi stultitia est penes deum, ita et sapientia dei stultitia est penes mundum.  Sed nos scimus

2. 2 investigabilia, investigabiles MF; correxit R           3 in sapientia dei Pam.: insipientia M: insipientiam R


2. a Isa. 40: 13 sq.; cf.  Rom. 11: 34       b Rom. 11: 33 c cf. 1 Cor. 2: 11 dcf. 1 Cor. 1: 21

90 TERTULLIAN II.2

stultum dei sapientius hominibus, et invalidum dei validius hominibus.  [6]  Et ita deus tunc maxime magnus quum homini pusillus, et tunc maxime optimus quum homini non bonus, et tunc maxime unus quum homini duo aut plures.  Quodsi a primordio homo animalis, non recipiens quæ sunt spiritus, stultitiam existimavit dei legem, ut quam observare neglexit, ideoque non habendo fidem etiam quod videbatur habere ademptum est illi, paradisi gratia et familiaritas dei per quam omnia dei cognovisset si obedisset, quid mirum, si redhibitus materiæ suæ et in ergastulum terræ laborandæ relegatus in ipso opere prono et devexo ad terram usurpatum ex illa spiritum mundi universo generi suo tradidit, duntaxat animali et hæretico, non recipienti quæ sunt dei?  [7]  Aut quis dubitabit ipsum illud Adæ delictum hæresim pronuntiare, quod per electionem suæ potius quam divinæ sententiæ admisit?  Nisi quod Adam nunquam figulo suo dixit, Non prudenter definxisti me.  Confessus est seductionem.  Non occultavit seductricem.  Rudis admodum hæreticus fuit.  Non obaudiit, non tamen blasphemavit creatorem, nec reprehendit auctorem, quem a primordio sui bonum et optimum invenerat, et ipse, si forte, judicem fecerat [a primordio]. 4

3.  [1]  Igitur oportebit ineuntes examinationem in deum notum, si quæritur in qua condicione sit notus, ab operibus ejus incipere, quæ priora sunt homine, ut statim cum ipso comperta bonitas ejus et exinde constituta atque præscripta aliquem sensum suggerat nobis intellegendi qualiter sequens rerum ordinatio evaserit.  [2]  Possunt autem discipuli Marcionis recognoscentes bonitatem dei nostri dignam quoque deo agnoscere per eosdem titulos per quos

2. 4 a primordio Kroymannum secutus secludendum censebam


2. e cf. 1 Cor. 1: 25     f cf. 1 Cor. 2: 14      g cf.  Matt. 13: 12; Luke 8: 18

92 TERTULLIAN II.3

indignam ostendimus in deo illorum.  Jam hoc ipsum, quod materia est agnitionis suæ, non apud alium invenit, sed de suo sibi fecit.  Prima denique bonitas creatoris, qua se deus noluit in æternum latere, id est non esse aliquid cui deus cognosceretur.  [3]  Quid enim tam bonum quam notitia et fructus dei?  Nam etsi nondum apparebat hoc bonum esse, quia nondum erat quicquam cui appareret, sed deus præsciebat quid boni appariturum esset, et ideo in suam summam commisit bonitatem, apparituri boni negotiatricem, non utique repentinam nec obventiciæ bonitatis nec provocaticiæ animationis, quasi exinde censendam quo cœpit operari.  [4]  Si enim ipsa1 constituit initium exinde quo cœpit operari, non habuit initium ipsa quum fecit.  Initio autem facto ab ea etiam ratio temporum nata est, utpote quibus distinguendis et notandis sidera et luminaria cælestia disposita sunt.  Erunt enim, inquit, in tempora et menses et annos.  Ergo nec tempus habuit ante tempus quæ fecit tempus, sicut nec initium ante initium quæ constituit initium.  [5]  Atque ita carens et ordine initii et modo temporis de immensa et interminabili ætate censebitur, nec poterit repentina vel obventicia et provocaticia reputari, non habens unde reputetur, id est aliquam temporis speciem, sed et æterna et deo ingenita et perpetua præsumenda ac per hoc deo digna, suffundens jam hinc bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus sed ipsa malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia potuit a bonitate committi. 2

4.  [1]  Igitur quum cognoscendo deo hominem prospexisset bonitas dei ipsius, etiam hoc præconio suo addidit, quod prius domicilium homini commentata est, aliquam postmodum molem maximam,

3. 1 ipsa M: ipse R         2 committi R3: committere MR1


3. a Gen. 1: 14

94 TERTULLIAN II.4

postmodum et majorem, ut in magna tanquam in minore proluderet atque proficeret, et ita de bono dei, id est de magno, ad optimum quoque ejus, id est ad majus habitaculum promoveretur.  Adhibet operi bono optimum etiam ministrum, sermonem suum:
Eructavit, inquit, cor meum sermonem1 optimum.  [2]  Agnoscat hinc primum fructum optimum utique optimæ arboris Marcion.  Imperitissimus rusticus quidem in malam bonam inseruit.  Sed non valebit blasphemiæ surculus;  arescet cum suo artifice, et ita se bonæ arboris natura testabitur.  Aspice ad summam, qualia sermo fructificaverit.  Et dixit deus, Fiat, et factum est, et vidit deus quia bonum, non quasi nesciens bonum nisi videret, sed quia bonum ideo videns, honorans et consignans et dispungens bonitatem operum dignatione conspectus.  [3]  Sic et benedicebat quæ benefaciebat, ut tibi totus deus commendaretur, bonus et dicere et facere.  Maledicere adhuc sermo non norat, quia nec malefacere.  Videbimus causas quæ hoc quoque a deo exegerunt.  Interim mundus e bonis omnibus constitit, satis præmonstrans quantum boni pararetur illi cui præparabatur hoc totum.  Quis denique dignus incolere dei opera quam ipsius imago et similitudo?  [4]  Eam quoque bonitas et quidem operantior operata est, non imperiali verbo sed familiari manu, etiam verbo blandiente præmisso, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.  Bonitas dixit, bonitas finxit hominem de limo in tantam substantiam carnis ex una materia tot qualitatibus exstructam.  Bonitas inflavit animam, 2 non mortuam sed vivam.  Bonitas præfecit universis fruendis atque regnandis, etiam cognominandis.  Bonitas amplius delicias adjecit homini, ut, quamquam totius orbis possidens, in amœnioribus moraretur translatus in paradisum, jam tunc de mundo in ecclesiam.  Eadem bonitas et

4. 1 sermonem MR3:  verbum sermonem         2 animam Pam.: in animam MR: in eum animam Jun.


4. a Ps. 45: 1         b Gen. 1: 2 etc.         c Gen. 1: 26

96 TERTULLIAN II.4

adiutorium prospexit, ne quid non boni.  [5]  Non est enim, inquit, bonum, solum esse hominem.  Sciebat illi sexum Mariæ et deinceps ecclesiæ profuturum.  Sed et quam arguis legem, quam in controversias torques, bonitas erogavit, 3 consulens homini, quo deo adhæreret, ne non tam liber quam abiectus videretur, æquandus famulis suis, ceteris animalibus, solutis a deo et e fastidio liberis, sed ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus fuisset qui legem a deo sumeret, utque animal rationale intellectus et scientiæ capax ipsa quoque libertate rationali contineretur, ei subjectus qui subjecerat illi omnia.  [6]  Cujus legis observandæ consilium bonitas pariter ascripsit:  Qua die autem ederitis, morte moriemini.  Benignissime enim demonstravit exitum transgressionis, ne ignorantia periculi neglegentiam juvaret obsequii.  Porro si legis imponendæ ratio præcessit, sequebatur etiam observandæ, ut pœna transgressioni ascriberetur, quam tamen evenire noluit qui ante prædixit.  Agnosce igitur bonitatem dei nostri interim vel hucusque ex operibus bonis, e benedictionibus bonis, ex indulgentiis, e providentiis, e legibus et præmonitionibus bonis et benignis.

5.  [1]  Jam hinc ad quæstiones omnes, o canes, quos foras apostolus expellit, latrantes in deum veritatis.  Hæc sunt argumentationum ossa, quæ obroditis.  Si deus bonus et præscius futuri et avertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem et similitudinem suam, immo et substantiam suam, per animæ scilicet censum, passus est labi de obsequio legis in mortem circumventum a diabolo?  [2]  Si enim et bonus, qui evenire tale quid nollet, et præscius,

4. 3 erogavit MR: rogavit Oeh. mg. (quam scripturam veram esse suspicor)


4. d Gen. 2: 18      e cf.  Ps. 8: 6        f Gen. 2: 17        5. a cf.  Rev. 22: 15

98 TERTULLIAN II.5

qui eventurum non ignoraret, et potens, qui depellere valeret, nullo modo evenisset quod sub his tribus condicionibus divinæ majestatis evenire non posset.  Quod si evenit, absolutum est e contrario deum neque bonum credendum neque præscium neque potentem;  siquidem in quantum nihil tale evenisset, si talis deus, id est bonus et præscius et potens, in tantum ideo evenit quia non talis deus.  [3]  Ad hæc prius est istas species in creatore defendere quæ in dubium vocantur, bonitatem dico et præscientiam et potentiam.  Nec immorabor huic articulo, præeunte definitione etiam ipsius Christi.  Ex operibus ineundæ probationes.  Opera creatoris utrumque testantur, et bonitatem ejus, qua bona, sicut ostendimus, et potentiam, qua tanta, et quidem e nihilo.  Nam et si ex aliqua materia, ut quidam volunt, hoc ipso tamen e nihilo, dum non id fuerunt quod sunt.  [4]  Postremo vel sic magna, dum bona, vel sic deus potens, dum omnia ipsius, unde et omnipotens.  De præscientia vero quid dicam, quæ tantos habet testes quantos fecit prophetas?  Quamquam quis præscientiæ titulus in omnium auctore, qua universa utique disponendo præsciit et præsciendo disposuit?  certe ipsam transgressionem, quam nisi præscisset, nec cautionem ejus delegasset sub metu mortis.  [5]  Igitur si et fuerunt in deo istæ facultates præ quibus nihil mali evenire homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus evenit, videamus et hominis condicionem, ne per illam potius evenerit quod per deum evenire non potuit.  Liberum et sui arbitrii et suæ


5. b cf.  John 10: 25, 38

100 TERTULLIAN II.5

potestatis invenio hominem a deo institutum, nullam magis imaginem et similitudinem dei in illo animadvertens quam ejusmodi status formam.  [6]  Neque enim facie et corporalibus lineis tam variis in genere humano ad uniformem deum expressus est, sed in ea substantia quam ab ipso deo traxit, id est animæ ad formam dei respondentis, et arbitrii sui libertate et potestate signatus est.  Hunc statum ejus confirmavit etiam ipsa lex tunc a deo posita.  [7]  Non enim poneretur lex ei qui non haberet obsequium debitum legi in sua potestate, nec rursus comminatio mortis transgressioni ascriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur.  Sic et in posteris legibus creatoris invenias, proponentis ante hominem bonum et malum, vitam et mortem, sed nec alias totum ordinem disciplinæ per præcepta dispositum, avocante deo et minante et exhortante, 1 nisi et ad obsequium et ad contemptum libero et voluntario homine.

6.  [1]  Sed quoniam e hoc jam intellegimur eo1 struentes liberam hominis potestatem arbitrii sui ut quod ei evenit non deo sed ipsi debeat exprobrari, ne et tu hinc jam opponas non ita illum institui debuisse, si libertas et potestas arbitrii exitiosa futura esset, hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, quo fortius commendem et ita institutum et digne deo institutum, potiore ostensa ea causa quæ ita fecit institui.  Bonitas dei et ratio ejus huic quoque instituto patrocinabuntur, in omnibus conspirantes apud deum nostrum.  [2]  Nec ratio enim sine bonitate ratio est, nec bonitas sine ratione bonitas, nisi forte penes deum Marcionis irrationaliter bonum, sicut ostendimus.  Oportebat deum cognosci.  Bonum hoc utique et rationale.  Oportebat dignum aliquid esse quod deum cognosceret.  Quid tam dignum prospici posset quam imago dei et similitudo?  [3]  Et hoc bonum sine dubio et rationale.

5. 1 et exhortante Gel.: exhortante MR 6. 1 intellegimur eo Rig.: intellegimus eos MR

102 TERTULLIAN II.6

Oportebat igitur imaginem et similitudinem dei liberi arbitrii et suæ potestatis institui in qua hoc ipsum imago et similitudo dei deputaretur, arbitrii scilicet libertas et potestas, in quam rem ea substantia homini accommodata est quæ hujus status esset, afflatus dei utique liberi et suæ potestatis.  Sed et alias quale erat ut totius mundi possidens homo non inprimis animi sui possessione regnaret, aliorum dominus, sui famulus?  [4]  Habes igitur et bonitatem dei agnoscere e dignatione, et rationem e dispositione.  Sola nunc bonitas deputetur quæ tantum homini largita sit, id est arbitrii libertatem.  Aliud sibi ratio defendat in ejusmodi institutionem.  Nam bonus natura deus solus.  Qui enim quod est sine initio habet, non institutione habet illud, sed natura.  Homo autem, qui totus ex institutione est, habens initium cum initio sortitus est formam qua esset, atque ita non natura in bonum dispositus est, sed institutione, non suum habens bonus esse, quia non natura in bonum dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum, scilicet bonorum conditorem.  [5]  Ut ergo bonum jam suum haberet homo, emancipatum sibi a deo, et fieret proprietas jam boni in homine et quodammodo natura, de institutione ascripta est illi quasi libripens emancipati a deo boni libertas et potestas arbitrii, quæ efficeret bonum, ut proprium, jam sponte præstari ab homine, quoniam et hoc ratio bonitatis exigeret voluntarie exercendæ, e libertate scilicet arbitrii, [non]2 favente institutioni, non serviente, ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem sed e voluntate jam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturæ, proinde ut et contra malum (nam et illud utique deus providebat) fortior homo prætenderet, liber

6. 2 non secl.  Fulvius Ursinus

104 TERTULLIAN II.6

scilicet et suæ potestatis, quia si careret hoc jure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono famulus.  [6]  Tota ergo libertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui dominus constanter occurreret et bono sponte servando et malo sponte vitando, quoniam et alias positum hominem sub judicio dei oportebat justum illud efficere de arbitrii sui meritis, liberi scilicet.  [7]  Ceterum nec boni nec mali merces jure pensaretur ei qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inventus, non voluntate.  In hoc et lex constituta est, non excludens sed probans libertatem, de obsequio sponte præstando vel transgressione sponte committenda;  ita in utrumque exitum libertas patuit arbitrii.  Igitur si et bonitas et ratio dei invenitur circa libertatem arbitrii concessam homini, non oportet omissa prima definitione bonitatis atque rationis, quæ ante omnem tractatum constituenda est, post factis præjudicare non ita deum instituere debuisse, quia aliter quam deum deceret evasit, sed dispecto quia ita debuerit instituere, salvo eo quod dispectum est cetera explorare.  [8]  Ceterum facile est offendentes statim in hominis ruinam, antequam conditionem ejus inspexerint, in auctorem referre quod accidit, quia nec auctoris examinata sit ratio.  Denique et bonitas dei a primordio operum perspecta persuadebit nihil a deo mali evenire potuisse, et libertas hominis recogitata se potius ream ostendet quod3 ipsa commisit.

7.  [1]  Hac definitione omnia deo salva sunt, et natura bonitatis et ratio dispositionis et præscientiæ et potentiæ copia.  Exigere tamen a deo debes et gravitatem summam et fidem præcipuam in

6. 3 <ejus> quod Eng. (sed vix opus erat)

106 TERTULLIAN II.7

omni institutione ejus, ut desinas quærere an deo nolente potuerit quid evenire.  Tenens enim gravitatem et fidem dei boni, sed rationalibus institutionibus ejus vindicandas, nec illud miraberis, quod deus non intercesserit adversus ea quæ noluit evenire ut conservaret ea quæ voluit.  [2]  Si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem, et digne permiserat, sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat, fruendas autem, quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum deum, id est in bonum (quis enim adversus se permittet aliquid?), quantum vero in hominc, secundum motus libertatis ipsius (quis enim non hoc præstat ei cui quid semel frui præstat, ut pro animo et arbitrio suo fruatur?).  Igitur consequens erat uti deus secederet a libertate, semel concessa homini, id est contineret in semet ipso1 et præscientiam et præpotentiam suam, per quas intercessisse potuisset quominus homo male libertate sua frui aggressus in periculum laberetur.  [3]  Si enim intercessisset, rescidisset arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat.  Denique puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii libertatem, dum revocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem colubrum a congressu feminæ arcet, nonne exclamaret Marcion, O dominum futilem, instabilem, infidelem, rescindentem quæ instituit?  Cur permiserat liberum arbitrium, si intercedit?  Cur intercedit, si permisit?  Eligat ubi semetipsum erroris notet, in institutione, an in rescissione.  [4]  Nonne tunc magis deceptus ex impræscientia futuri videretur, quum obstitisset?  et quod quasi ignorans quomodo evasurum esset indulserat, quis non diceret?
Sed et si præscierat male hominem institutione sua usurum,

7. 1 semet ipso M: ipso R

108 TERTULLIAN II.7

quid tam dignum deo quam gravitas, quam fides institutionum qualiumcunque?  Vidisset homo, si non bene dispunxisset2 quod bene acceperat, ut ipse legi reus fuisset cui obsequi noluisset, non ut legislator ipse fraudem legi suæ faceret, non sinendo præscriptum ejus impleri.  [5]  Hæc dignissime peroraturus in creatorem, si libero arbitrio hominis e providentia et potentia, quas exigis, obstitisset, nunc tibi insusurra pro creatore et gravitatem et patientiam et fidem, institutionibus suis functo ut et rationalibus et bonis.

8.  [1]  Neque enim ad vivendum solummodo produxerat hominem, ut non ad recte vivendum, in respectu scilicet dei legisque ejus.  Igitur vivere quidem illi ipse præstiterat facto in animam vivam, recte vero vivere demandarat admonito in legis obsequium.  Ita non in mortem institutum hominem probat qui nunc cupit in vitam restitutum, malens peccatoris pænitentiam quam mortem.  [2]  Igitur sicut deus homini vitæ statum induxit, ita homo sibi mortis statum attraxit, et hoc non per infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur.  Nam etsi angelus qui seduxit, sed liber et suæ potestatis qui seductus est, sed imago et similitudo dei fortior angelo, sed afflatus dei generosior spiritu materiali quo angeli constiterunt.  Qui facit, inquit, spiritus angelos et apparitores flammam ignis.  Quia nec universitatem homini subjecisset infirmo dominandi et non potiori angelis, quibus nihil tale subjecit.  [3]  Sic nec legis pondus imposuisset, si gravis lex invalido sustinendi, nec quem excusabilem sciret nomine imbecillitatis, eum definitione mortis convenisset;  postremo non libertate nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum.  Atque adeo eundem hominem, eandem substantiam

7. 2 dispunxisset Rig.: depinxisset MR1: depunxisset R3


8. a Ps. 104: 4

110 TERTULLIAN II.8

animæ, eundem Adæ statum eadem arbitrii libertas et potestas victorem efficit hodie de eodem diabolo, quum secundum obsequium legum ejus administratur.

9.  [1]  Quoquo tamen, inquis, modo substantia creatoris delicti capax invenitur, quum afflatus dei, id est anima, in homine deliquit, nec potest non ad originalem summam referri corruptio portionis.  Ad hoc interpretanda erit qualitas animæ.  Inprimis tenendum quod Græca scriptura signavit, afflatum nominans, non spiritum.  [2]  Quidam enim de Græco interpretantes non recogitata differentia nec curata proprietate verborum pro afflatu spiritum ponunt, et dant hæreticis occasionem spiritum dei delicto infuscandi, id est ipsum deum.  Et usurpata jam quæstio est.  Intellege itaque afflatum minorem spiritu1 esse, etsi de spiritu accidit, ut aurulam ejus, non tamen spiritum.  Nam et aura vento rarior, et si de vento aura, non tamen ventus aura.  Capit etiam imaginem spiritus dicere flatum.  [3]  Nam et ideo homo imago dei, id est spiritus;  deus enim spiritus.  Imago ergo spiritus afflatus.  Porro imago veritati non usquequaque adæquabitur.  Aliud est enim secundum veritatem esse, aliud ipsam veritatem esse.  Sic et afflatus quum imago sit spiritus, non potest ita imaginem dei comparare, ut, quia veritas, id est spiritus, id est deus, sine delicto est, ideo et afflatus, id est imago, non debuerit admisisse delictum.  [4]  In hoc erit imago minor veritate et afflatus spiritu inferior, habens illas utique lineas dei, qua immortalis anima, qua libera et sui arbitrii, qua præscia plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scientiæ, tamen et in his imago, et non usque ad ipsam vim divinitatis, sic nec usque ad integritatem a delicto, quia hoc soli deo cedit, id est

9. 1 spiritu Pam.: spiritum MR

112 TERTULLIAN II.9

veritati, et hoc solum imagini non licet.  [5]  Sicut enim imago, quum omnes lineas exprimat veritatis, vi tamen ipsa caret, non habens motum, ita et anima, imago spiritus, solam vim ejus exprimere non valuit, id est non delinquendi felicitatem.  Ceterum non esset anima, sed spiritus, nec homo, qui animam sortitus est, sed deus.  [6]  Et alias autem non omne quod dei erit deus habebitur, ut expostules deum et afflatum, id est vacuum a delicto, quia dei sit afflatus.  Nec tu enim si in tibiam flaveris, hominem tibiam feceris, quamquam de anima tua flaveris, sicut et deus de spiritu suo.  Denique cunx manifeste scriptura dicat flasse deum in faciem hominis, et factum hominem in animam vivam, non in spiritum vivificatorem, separavit eam a condicione factoris.  [7]  Opus enim aliud sit necesse est ab artifice, id est inferius artifice.  Nec urceus enim factus a figulo ipse erit figulus, ita nec afflatus factus a spiritu ideo erit spiritus.  Ipsum quod anima vocitatus est flatus, vide ne etiam2 de afflatus condicione transierit in aliquam deminutiorem qualitatem.  Ergo, inquis, dedisti animæ infirmitatem supra negatam.  Plane quum illam exigis deo parem, id est delicti immunem, dico infirmam.  Quum vero ad angelum provocatur, fortiorem defendam necesse est dominum universitatis, cui jam angeli administrant, qui etiam angelos judicaturus est, si in dei lege constiterit, quod in primordio noluit.  [8]  Hoc ipsum ergo potuit afflatus dei admittere;  potuit, sed non debuit.  Potuisse enim habuit per substantiæ exilitatem, qua afflatus, non spiritus, non debuisse autem per arbitrii potestatem, qua liber, non servus, assistente amplius demonstratione non delinquendi, sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiæ exilitas et regeretur sententiæ libertas.  Itaque non per illud jam videri potest anima deliquisse quod illi cum deo affine est, id est per afflatum, sed per illud quod

9. 2 flatus, vide ne etiam ita pungendum arbitrabar: ne etiam M: etiam ne R


9. a cf.  Heb. 1: 14 b cf. 1 Cor. 6: 3

114 TERTULLIAN II.9

substantiæ accessit, id est per liberum arbitrium, a deo quidem rationaliter attributum, ab homine vero qua voluit agitatum.  [9]  Quodsi ita se habent, omnis jam dei dispositio de mali exprobratione purgatur.  Libertas enim arbitrii non ei culpam suam respuet a quo data est, sed a quo non ut debuit administrata est.  Quod denique malum describes creatori?  Si delictum hominis, non erit dei quod est hominis, nec idem habendus est delicti auctor qui invenitur interdictor, immo et condemnator.  Si mors malum, nec mors comminatori suo sed contemptori faciet invidiam, ut auctori.  Contemnendo enim eam fecit, non utique futuram si non contempsisset.

10.  [1]  Sed et si1 ab homine in diabolum transcripseris mali elogium, ut in instinctorem delicti, uti sic quoque in creatorem dirigas culpam ut in auctorem diaboli, qui facit angelos spiritus, ergo quod factus a deo est, id est angelus, id erit ejus qui fecit, quod autem factus a deo non est, id est diabolus, id est delator, superest ut ipse sese fecerit, deferendo de deo, et quidem falsum, primo, quod deus illos ex omni ligno edere vetuisset, dehinc, quasi morituri non essent, si edissent, tertio, quasi deus illis invidisset divinitatem.  [2]  Unde igitur malitia mendacii et fallaciæ in homines et infamiæ in deum?  A deo utique non, qui et angelum e forma operum bonorum instituit bonum.  Denique sapientissimus omnium editur ante quam diabolus;  nisi malum est sapientia.  Et si evolvas Ezechielis prophetiam, facile animadvertes tam institutione bonum angelum illum quam sponte corruptum.  [3]  In persona enim principis Sor ad diabolum pronuntiatur, Et factus est sermo domini ad me dicens:  Fili hominis, sume planctum super principem Sor, et dices, Hæc dicit dominus:  Tu es resignaculum similitudinis, qui scilicet integritatem imaginis et similitudinis resignaveris, corona decoris (hoc ut eminentissimo angelorum,

10. 1 et si R1:  et si non MR1:  etsi nunc Jun.


10. a Ps. 104: 4      b cf.  Ezek. 28: 11-16

116 TERTULLIAN II.10

ut archangelo, ut sapientissimo omnium) in deliciis paradisi dei tui natus es;  illic enim, ubi deus in secunda animalium figuræ formatione angelos fecerat.  Lapidem optimum indutus es, sardium, topazium, smaragdum, carbunculum, sapphirum, iaspin, lyncurium, achaten, arnethystum, chrysolithum, beryllum, onychinum, et auro replesti horrea tua et thesauros tuos.  Ex qua die conditus es, quum cherub imposui2 te in monte sancto dei, fuisti in medio lapidum igneorum, fuisti invituperabilis in diebus tuis, e qua die conditus es, donec inventæ sunt læsuræ tuæ;  de multitudine negotiationis tuæ promas tuas replesti, et deliquisti, et cetera, quæ ad suggillationem angeli, non ad illius principis, proprie pertinere manifestum est, eo quod nemo hominum in paradiso dei natus sit, ne ipse quidem Adam, translatus potius illuc, nec quum cherub impositus3 in monte sancto dei, id est in sublimitate cælesti, de qua satanam dominus quoque decidisse testatur, nec inter lapides igneos demoratus, inter gemmantes siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur dejectus est satanas.  [4]  Sed ipse auctor delicti in persona peccatoris viri denotabatur, retro quidem invituperabilis a die conditionis suæ, a deo in bonum conditus, ut a bono conditore invituperabilium conditionum, et excultus omni gloria angelica, et apud deum constitutus, qua bonus apud bonum, postea vero a semetipso translatus in malum.  Ex quo enim, inquit, apparuerunt læsuræ tuæ, illi eas reputans, quibus scilicet læsit hominem ejectum4 a dei obsequio, [5] et ex illo deliquit e quo delictum seminavit, atque ita exinde negotiationis, id est malitiæ, suæ multitudinem exercuit, delictorum scilicet censum, 5 non minus et ipse liberi arbitrii institutus, ut spiritus.  Nihil enim deus proximum sibi non libertate ejusmodi ordinasset.  Quem tamen et prædamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptæ ultro malitiæ

10. 2 cherub imposui Oeh.: cherubin posui MR      3 cherub impositus Oeh.:  cherubin positus MR       4 ejectum Ciacconius: electum MR         5 censum Oeh.: et censuum MR


10. c cf.  Gen. 2: 18-20       d cf.  Luke 10: 18

118 TERTULLIAN II.10

exorbitasse, et commeatum operationibus ejus admetiendo rationem bonitatis suæ egit, eodem consilio differens exstinctionem diaboli quo hominis restitutionem.  [6]  Certamini enim dedit spatium, ut et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum qua succiderat illi, probans suam, non dei culpam, et ita salutem digne per victoriam recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo quem eliserat ante devictus, et deus tanto magis bonus inveniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum ad licentiam decerpendæ arboris vitæ jam de vita regressurum.

11.  [1]  Igitur usque ad delictum hominis deus a primordio tantum bonus, exinde judex et severus et, quod Marcionitæ volunt, sævus.  Statim mulier in doloribus parere et viro servire damnatur, sed quæ ante sine ulla contristatione per benedictionem incrementum generis audierat, Crescite, tantum, et multiplicamini, sed quæ in adjutorium masculo, non in servitium fuerat destinata.  Statim et terra maledicitur, sed ante benedicta.  Statim tribuli et spinæ, sed ante fenum, et herbæ et arborum fructuosa.  Statim sudor et labor panis, sed ante ex omni ligno victus immunis et alimenta secura.  [2]  Exinde homo ad terram, sed ante de terra;  exinde ad mortem, sed ante ad vitam;  exinde in scorteis vestibus, sed ante sine scrupulo nudus.  Ita prior bonitas dei secundum naturam, severitas posterior1 secundum causam.  Illa ingenita, hæc accidens;  illa propria, hæc accommodata;  illa edita, hæc adhibita.  Nec natura enim inoperatam debuit continuisse bonitatem, nec causa dissimulatam evasisse severitatem.  Alteram sibi, alteram rei deus præstitit.  [3]  Incipe nunc etiam judicis statum ut

11. 1 severitas posterior R3: severior posteritas MR1: ubi mallem equidem posterior severitas


11. a Gen. 1: 28

120 TERTULLIAN II.11

affinem mali arguere, qui idcirco alium deum somniasti, solummodo bonum, quia non potes judicem.  Quamquam et illum ut judicem ostendimus;  aut si non judicem, certe perversum ac vanum, disciplinæ non vindicandæ, id est non judicandæ, constitutorem.  Non reprobas autem deum judicem, qui non judicem deum probas :  ipsam sine dubio justitiam accusare debebis, quæ judicem præstat, aut et eam in species malitiæ deputare, id est injustitiam in titulos bonitatis ascribere.  [4]  Nunc enim justitia malum, si injustitia bonum.  Porro quum cogeris injustitiam de pessimis pronuntiare, eodem jugo urgeris justitiam de optimis censere.  Nihil enim æmulum mali non bonum, sicut et boni æmulum nihil non malum.  Igitur quanto malum injustitia, tanto bonum justitia.  Nec species solummodo, sed tutela reputanda bonitatis, quia bonitas, nisi justitia regatur ut justa sit, non erit bonitas, si injusta sit.  Nihil enim bonum quod injustum, bonum autem omne quod justum.

12.  [1]  Ita si societas et conspiratio bonitatis atque justitiæ separationem earum non potest capere, 1 quo ore constitues diversitatem duorum deorum, in separatione seorsum deputans deum bonum et seorsum deum justum?  Illic consistit bonum ubi et justum.  A primordio denique creator tam bonus quam et justus.  Pariter utrumque processit.  Bonitas ejus operata est mundum, justitia modulata est, quæ etiam tum mundum judicavit e bonis faciendum quia cum bonitatis consilio judicavit.  [2]  Justitiæ opus est quod inter lucem et tenebras separatio pronuntiata est, inter diem et noctem, inter cælum et terram, inter aquam superiorem et inferiorem, inter maris cœtum et aridæ molem, inter luminaria majora et minora, diurna atque nocturna, inter marem et feminam, inter arborem agnitionis mortis2 et vitæ, inter orbem et paradisum,

12. 1 capere Lat.: carere MR 2 mortis deletum vult Kroy.

122 TERTULLIAN II.12

inter aquigena et terrigena animalia.  Omnia ut bonitas concepit, ita justitia distinxit.  [3]  Totum hoc judicato dispositum et ordinatum est.  Omnis situs, habitus elementorum, effectus, motus, status, ortus, occasus singulorum, judicia sunt creatoris :  nc putes eum exinde judicem definiendum quo malum cœpit, atque ita justitiam de causa mali offusces.  His enim modis ostendimus eam cum auctrice omnium bonitate prodisse, ut et ipsam ingenitam deo et naturalem nec obventiciam deputandam, quæ in domino inventa sit arbitratrix operum ejus.

13.  [1]  At enim ut malum postea erupit atque inde jam cœpit bonitas dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa justitia dei nacta est jam secundum adversionem1 dirigendæ bonitatis, ut seposita libertate ejus, qua et ultro deus bonus, pro meritis cujusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur, proinde omnibus æmulis vindicetur.  [2]  Ita omne hoc justitiæ opus procuratio bonitatis est;  quod judicando damnat, quod damnando punit, quod, ut dicitis, sævit, utique bono, non malo proficit.  Denique timor judicii ad bonum, non ad malum confert.  Non enim sufficiebat bonum per semetipsum commendari, jam sub adversario laborans.  Nam et si commendabile per semetipsum, non tamen et conservabile, quia expugnabile jam per adversarium, nisi vis aliqua præesset timendi, quæ bonum etiam nolentes appetere et custodire compelleret.  [3]  Ceterum tot illecebris mali expugnantibus bonum quis illud appeteret quod impune contemneret?  Quis custodiret quod sine periculo

13. 1 adversionem (i. e. animadversionem) MR: aversionem Scal.

124 TERTULLIAN II.13

amitteret?  Legis mali viam latam et multo frequentiorem :  nonne omnes illa laberentur, si nihil in illa timeretur?  Horremus terribiles minas creatoris, et vix a malo avellimur.  Quid, si nihil minaretur?  Hanc justitiam malum dices, quæ malo non favet?
Hanc bonum negabis, quæ bono prospicit?2  Qualem oportet deum velles?  qualem malles3 expediret?  Sub quo delicta gauderent, cui diabolus illuderet?  [4]  Illum bonum judicares deum qui hominem posset magis malum facere securitate delicti?  Quis boni auctor, nisi qui et exactor?  Proinde quis mali extraneus, nisi qui et inimicus?  Quis inimicus, nisi qui et expugnator?  Quis expugnator, nisi qui et punitor?  Sic totus deus bonus est, dum pro bono omnia est.  Sic denique omnipotens, quia et juvandi et lædendi potens.  Minus est tanturmnodo prodesse, quia non aliud quid possit quam prodesse.  De ejusmodi qua fiducia bonum sperem, si hoc solum potest?  quomodo innocentiæ mercedem secter, si non et nocentiæ spectem?4  [5]  Diffidam necesse est, ne nec alteram partem remuneretur qui utramque non valuit.  Usque adeo justitia etiam plenitudo est divinitatis ipsius, exhibens deum perfectum et patrem et dominum, patrem clementia, dominum disciplina, patrem potestate blanda, dominum severa, patrem diligendum pie, dominum timendum necessarie, diligendum quia malit misericordiam quam sacrificium, et timendum quia nolit peccatum, diligendum quia malit pænitentiam peccatoris quam mortem, et timendum quia nolit peccatores sui jam non pænitentes.  Ideo lex utrumque definit:  Diliges deum, et, Timebis deum.  Aliud obsecutori proposuit, aliud exorbitatori.

14.  [1]  Ad omnia tibi occurrit deus, idem percutiens sed et sanans, mortificans sed et vivificans, humilians sed et sublimans, condens mala sed et pacem faciens, ut etiam et hinc1 respondeam.

13. 2 prospicit R3: non prospicit MR1       3 malles R: males M: malle Oeh. 4 spectem R3: speciem MR1 et alii 14. 1 et hinc (i. e. hac de re) Rig.: et hic MR


13. a cf.  Matt. 7: 13 b Deut. 6: 5 c Deut. 5: 29

126 TERTULLIAN II.14

hæreticis.  Ecce enim, inquiunt, ipse se conditorem profitetur malorum dicens, Ego sum qui condo mala.  [2]  Amplexi enim vocabuli communionem duas malorum species in ambiguitate turbantem, quia mala dicuntur et delicta et supplicia, passim volunt eum conditorem intellegi malorum, ut malitiæ auctor renuntietur.  Nos autem adhibita distinctione utriusque formæ, separatis malis delicti et malis supplicii, malis culpæ et malis pœnæ, suum cuique parti definimus auctorem, malorum quidem peccati et culpæ diabolum, malorum vero supplicii et pœnæ deum creatorem, ut illa pars malitiæ deputetur, ista justitiæ, mala condentis judicii2 adversus mala delicti.  [3]  De his ergo creator profitetur malis quæ congruunt judici :  quæ quidem illis mala sunt quibus rependuntur, ceterum suo nomine bona, qua justa, et bonorum defensoria et delictorum inimica, atque in hoc ordine deo digna.  Aut proba ea injusta, ut probes malitiæ deputanda, id est injustitiæ mala, quia si justitiæ erunt, jam mala non erunt, sed bona, malis tantummodo mala, quibus etiam directo bona pro malis damnantur.  [4]  Constitue igitur injuste hominem divinæ legis voluntarium contemptorem id rettulisse quo voluit3 caruisse, injuste malitiam ævi illius imbribus, dehinc et ignibus cæsam, injuste Ægyptum fœdissimam, superstitiosam, amplius hospitis populi conflictatricem, decemplici castigatione percussam.  Indurat cor Pharaonis.  Sed meruerat in exitium sumministrari qui jam negaverat deum, qui jam legatos ejus totiens superbus excusserat, qui jam populo laborem operis adjecerat;  postremo, qua Ægyptius, olim deo rens fuerat gentilis idololatriæ, ibin et crocodilum citius colens quam deum vivum.  Impendit et ipsum populum, sed ingratum.  Immisit et pueris ursos, sed irreverentibus in prophetam.

14. 2 judicii scribebam; iudicia libri ut videtur et edd.      3 quo voluit R3:  quod noluit MR1


14. a Isa. 45: 7

128 TERTULLIAN II.15

15.  [1]  Justitiam ergo primo judicis dispice, cujus si ratio constiterit, tunc et severitas, et per quæ severitas decurrit, rationi et justitiæ reputabuntur.  Ac ne pluribus immoremur, asserite causas ceteras quoque, ut sententias condemnetis, excusate delicta, ut judicia reprobetis.  Nolite reprehendere judicem, sed revincite malum judicem.  Nam et si patrum delicta de filiis exigebat, duritia populi talia remedia compulerat, ut vel posteritatibus suis prospicientes legi divinæ obedirent.  Quis enim non magis filiorum salutem quam suam curet?  [2]  Sed et si benedictio patrum semini quoque eorum destinabatur, sine ullo adhuc merito ejus, cur non et reatus patrum in filios quoque redundaret?  Sicut gratia, ita et offensa;  ut per totum genus et gratia decurreret et offensa, salvo eo quod postea decerni habebat, non dicturos acidam uvam patres manducasse et filiorum dentes obstupuisse, id est non sumpturum patrem delictum filii, nec filium delictum patris, sed unumquemque delicti sui reum futurum, ut post duritiam populi duritia legis edomita, justitia jam non genus sed personas judicaret.  [3]  Quamquam si evangelium veritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces, ad illos scilicet qui hanc ultro sibi sententiam fuerant irrogaturi, Sanguis illius super capita nostra et filiorum nostrorum.  Hoc itaque omnis providentia dei censuit quod jam audierat.

16.  [1]  Bona igitur et severitas quia justa, si bonus judex, id est justus.  Item cetera bona per quæ opus bonum currit bonæ severitatis, sive ira sive æmulatio sive sævitia.  Debita enim omnia hæc sunt severitati, sicut severitas debitum est justitiæ.  Vindicanda erat procacitas ætatis verecundiam debentis. 1  Atque ita

16. 1 vindicanda erat... verecundiam debentis: hanc incisionem post prophetam, ad finem cap. 14, transtulit van der Vliet, cui assentitur Kroy.


15. a cf.  Jer. 31: 29       b Matt. 27: 25

130 TERTULLIAN II.16

non poterunt judici exprobrari quæ judici accedunt, carentia et ipsa culpa, sicut et judex.  Quid enim, si medicum quidem dicas esse debere, ferramenta vero ejus accuses quod secent et inurant et amputent et constrictent, quando sine instrumento artis medicus esse non possit?  [2]  Sed accusa male secantem, importune amputantem, temere inurentem, atque ita ferramenta quoque ejus ut mala ministeria reprehende.  Proinde est enim quum deum quidem judicem admittis, eos vero motus et sensus per quos judicat destruis.  Deum nos a prophetis et a Christo, non a philosophis nec ab Epicuro erudimur.  [3]  Qui credimus deum etiam in terris egisse et humani habitus humilitatem suscepisse e causa humanæ salutis, longe sumus a sententia eorum qui nolunt deum curare quicquam.  Inde venit ad hæreticos quoque definitio ejusmodi, si deus irascitur et æmulatur et extollitur et exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo et morietur.  Bene autem quod Christianorum est etiam mortuum deum credere et tamen viventem in ævo ævorum.  [4]  Stultissimi, qui de humanis divina præjudicant, ut quoniam in homine corruptoriæ conditionis habentur hujusmodi passiones, idcirco et in deo ejusdem status existimentur.  Discerne substantias, et suos eis distribue sensus tam diversos quam substantiæ exigunt, licet vocabulis communicare videantur.  Nam et dexteram et oculos et pedes dei legimus, nec ideo tamen humanis comparabuntur quia de appellatione sociantur.  Quanta erit diversitas divini corporis et humani sub eisdem nominibus membrorum, tanta erit et animi divini et humani differentia sub eisdem licet vocabulis sensuum, quos tam corruptorios efficit in homine corruptibilitas substantiæ humanæ quam incorruptorios in deo efficit incorruptibilitas substantiæ divinæ.  [5]  Certe deum confiteris creatorem?  Certe, inquis.  Quomodo ergo in deo

132 TERTULLIAN II.16

humanum aliquid existimas, et non divinum omne?  Quem deum non negas, confiteris non humanum, siquidem deum confitendo præjudicasti utique illum ab omni humanarum conditionum qualitate diversum.  Porro quum pariter agnoscas hominem a deo inflatum in animam vivam, non deum ab homine, satis perversum est ut in deo potius humana constituas quam in homine divina, et hominis imagine deum induas potius quam dei hominem.  [6]  Et hæc ergo imago censenda est dei in homine, quod eosdem motus et sensus habeat humanus animus quos et deus, licet non tales quales deus;  pro substantia enim et status eorum et exitus distant.  Denique contrarios eorum sensus, lenitatem dico, patientiam, misericordiam, ipsamque matricem earum, bonitatem, cur divina præsumitis?  Nec tamen perfecte ea obtinemus, quia solus deus perfectus.  Ita et illas species, iræ dico et exasperationis, non tam feliciter patimur, quia solus deus de incorruptibilitatis proprietate felix.  [7]  Irascetur enim sed non <quatietur>; 2 exacerbabitur sed non periclitabitur;  movebitur sed non evertetur.  Omnia necesse est adhibeat propter omnia;  tot sensus quot et causas;  et iram propter scelestos, et bilem propter ingratos, et æmulationem propter superbos, et quicquid non expedit malis.  Sic et misericordiam propter errantes, et patientiam propter non resipiscentes, 3 et præstantiam propter merentes, et quicquid bonis opus est.  Quæ omnia patitur suo more, quo eum pati condecet, propter quem homo eadem patitur æque suo more.

17.  [1]  Hæc ita dispecta totum ordinem dei judicis operarium et, ut dignius dixerim, protectorem catholicæ et summæ illius bonitatis ostendunt quam semotam a judiciariis sensibus et in suo statu puram nolunt Marcionitæ in eodem deo agnoscere, pluentem

16. 2 <quatietur> addendum arbitrabar: conturbabitur sive exturbabitur Eng. 3 resipiscentes Pam.: respicientes MR

134 TERTULLIAN II.17

super bonos et malos et solem suum oriri facientem super justos et injustos, quod alius deus omnino non præstat.  Nam etsi hoc quoque testimonium Christi in creatorem Marcion de evangelio eradere ausus est, sed ipse mundus inscriptus est et omni a conscientia legitur.  [2]  Et erit hæc ipsa patientia creatoris in judicium Marcionis, illa patientia quæ expectat pænitentiam potius peccatoris quam mortem, et mavult misericordiam quam sacrificium, avertens jam destinatum exitium Ninivitis, et largiens spatium vitæ Ezechiæ lacrimis, et restituens statum regni Babylonis tyranno pænitentia functo :  illam dico misericordiam quæ et filium Saulis moriturum e devotione populo concessit, et David delicta in domum Uriæ confessum venia liberavit, et ipsum Israël totiens restituit quotiens judicavit, totiens refovit quotiens et increpuit.  [3]  Non solum igitur judicem aspiciens convertere et ad optimi exempla.  Notans quum ulciscitur considera quum indulget.  Repende austeritati lenitatem.  Quum utrumque conveneris in creatore, invenies in eo et illud propter quod1 alterum deum credis.  Veni denique ad inspectationem doctrinarum, disciplinarum, præceptorum consiliorumque ejus.  Dices forsitan hæc etiam humanis legibus determinari.  Sed ante Lycurgos et Solonas omnes Moyses et deus.  Nulla posteritas non a primordiis accipit.  [4]  Tamen non a tuo deo didicit creator meus præscribere, Non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium dices, alienum non concupisces, honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum ut te ipsum.  Ad hæc innocentiæ, pudicitiæ et justitiæ et pietatis principalia consulta accedunt etiam humanitatis præscripta, quum septimo quoque anno servitia libertate solvuntur, quum eodem tempore agro parcitur, egenis cedendo locum, bovi etiam terenti vincula oris remittuntur ad fructum præsentis laboris, quo facilius in pecudibus præmeditata humanitas in hominum refrigeria erudiretur.

17. 1 quod Urs.: quem MR


17. a cf.  Matt. 5: 45 b cf.  Rom. 2: 15 c Rom. 13: 9

136 TERTULLIAN II.18

18.  [1]  Sed quæ potius legis bona defendam quam quæ hæresis concu<tere concu>piit1 ut talionis definitionem, oculum pro oculo, dentera pro dente, et livorem pro livore repetentis?  Non enim injuriæ mutuo exercendæ licentiam sapit, sed in totum cohibendæ violentiæ prospicit, ut quia durissimo et infideli in deum populo longum vel etiam incredibile videretur a deo expectare defensam, edicendam postea per prophetam, Mihi defensam, et ego defendam, dicit dominus, interim commissio injuriæ metu vicis statim occursuræ repastinaretur, et licentia retributionis prohibitio esset provocationis, ut sic improbitas æstuata2 cessaret, dum secunda permissa prima terretur, et prima deterrita nec secunda committitur, qua et alias facilior timor talionis per eundem saporem passionis.  Nihil amarius quam id ipsum pati quod feceris aliis.  [2]  Et si lex aliquid cibis detrahit et immunda pronuntiat animalia quæ aliquando benedicta sunt, consilium exercendæ continentiæ intellege, et frenos impositos illi gulæ agnosce quæ quum panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Ægyptiorum desiderabat.  Agnosce simul et comitibus gulæ, libidini scilicet atque luxuriæ, prospectum, quæ fere ventris castigatione frigescunt.  Manducaverat enim populus et biberat et surrexerat ludere.  Proinde ut et pecuniæ ardor restringeretur e parte qua de victus necessitate causatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est :  postremo, ut facilius homo ad jejunandum deo formaretur, paucis et non gloriosis escis assuefactus, et nihil de lautioribus esuriturus.  [3]  Reprehendendus sane creator quod cibos potius populo suo abstulit quam ingratioribus Marcionitis.  Sacrificiorum quoque onera et operationum et oblationum negotiosas scrupulositates

18. 1 concu<tere concu>piit Kroy.: concupiit libri et edd.      2 æstuata R3:  astuta MGR1


18. a Deut. 32: 35      b Exod. 32: 6; cf. 1 Cor. 10: 7

138 TERTULLIAN II.18

nemo reprehendat, quasi deus talia sibi proprie desideraverit, qui tam manifeste exclamat, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum?  et, Quis exquisivit ista de manibus vestris?  sed illam dei industriam sentiat qua populum pronum in idololatriam et transgressionem ejusmodi officiis religioni suæ voluit astringere quibus superstitio sæculi agebatur, ut ab ea avocaret illos, sibi jubens fieri quasi desideranti, ne simulacris faciendis delinqueret.

19.  [1]  Sed et in ipsis commerciis vitæ et conversationis humanæ domi ac foris adusque curam vasculorum omnifariam distinxit, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique nec1 ullo momento vacarent a dei respectu.  Quid enim faceret beatum hominem quam in lege domini voluntas ejus, et in lege domini meditabitur die ac nocte?  Quam legem non duritia promulgavit auctoris, sed ratio summæ benignitatis, populi potius duritiam edomantis et rudem obsequio fidem operosis officiis dedolantis, ut nihil de arcanis attingam significantiis legis, spiritalis scilicet et propheticæ, et in omnibus pæne argumentis figuratæ.  [2]  Sufficit enim in præsenti si simpliciter hominem deo obligabat, ut nemo eam reprobare debeat, nisi cui non placet deo deservire.  Ad hoc beneficium, non onus, legis adjuvandum etiam prophetas eadem bonitas dei ordinavit, docentes deo digna, auferre nequitias de anima, discere benefacere, exquirere judicium, judicare pupillo et justificare viduam, diligere quæstiones, fugere improborum contactum, dimittere conflictam integram, dissipare scripturam inivistam, infringere panem esurienti et tectum non habentem inducere in domum tuam, nudum si videris, contegere, et domesticos seminis tui non despicere, compescere linguam a malo, et labia ne loquantur dolum, declinare a malo et facere bonum,

19. 1 nec Kroy.: ne MR


18. c Isa. 1: 11 sq. 19. a Ps. 1: 2         b cf.  Isa. 1: 16 sqq.         c Isa. 58: 7

140 TERTULLIAN II.19

quærere pacem et sectari eam, irasci et non delinquere, id est in ira non perseverare sive sævire, non abire in concilium impiorum, nec stare in via peccatorum, nec in cathedra pestilentium sedere.  Sed ubi?  [3]  Vide quam bonum et jocundum habitare fratres in unum, meditantes die ac nocte in lege domini, quia bonum scilicet fidere in dominum quam fidere in hominem, et sperare in dominum quam sperare in hominem.  Qualis enim apud deum merces homini?  Et erit tanquam lignum quod plantatum est juxta exitus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non decidet, et omnia quæcunque faciet prosperabuntur illi.  Innocens autem et purus corde, qui non accepit in vanum nomen dei et non juravit ad proximum suum in dolo, iste accipiet benedictionem a domino, et misericordiam a deo salutificatore2 suo.  [4]  Oculi enim domini super timentes eum, sperantes in misericordiam ipsius, ad deliberandas animas eorum de morte, utique æterna, et nutricandos eos in fame, utique vitæ æternæ.  Multæ enim pressuræ justorum, et ex omnibus liberabit eos dominus.  Honorabilis mors in conspectu domini sanctorum ejus.  Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex ipsis non comminuetur.  Redimet3 dominus animas servorum suorum.  Pauca ista de tantis scripturis creatoris intulimus, et nihil puto jam ad testimonium dei optimi deesse, quod satis et præcepta bonitatis et præmissa consignant.

20.  [1]  Sed enim sepiæ isti, quorum figura illud quoque pisculentum de cibis lex recusavit, ut traductionem sui sentiunt, tenebras hinc blasphemiæ intervomunt, atque ita intentionem uniuscuiusque jam proximam dispargunt, iactitando et asseverando ea quæ relucentem bonitatem creatoris infuscent.  Sed et per istas caligines sequemur nequitiam, et in lucem extrahemus ingenia tenebrarum, objicientia creatori vel maxime fraudem illam et rapinam auri et argenti, mandatam ab illo Hebræis in Ægyptios.  [2]  Age, infelicissime hæretice, te ipsum expostulo arbitrum, cognosce in utramque

19. 2 salutari F    3  Redimet Pam.: redemit MR


19. d cf.  Ps. 34: 13 sq.     e cf.  Ps. 4: 5     f cf.  Ps. 1: 1     g Ps. 133: 1 h cf.  Ps. 118: 8 sq.     i Ps, 1: 3      j Ps. 33: 18 sq.     k Ps. 34: 19 sqq.

142 TERTULLIAN II.20

gentem prius, et ita de auctore præcepti judicabis.  Reposcunt Ægyptii de Hebræis vasa aurea et argentea.  Contra Hebræi mutuas petitiones instituunt, allegantes sibi quoque eorundem patrum nomine, ex eodem scripturæ instrumento, mercedes restitui oportere illius operariæ servitutis pro laterinis deductis, pro civitatibus et villis ædificatis.  [3]  Quid judicabis, optimi dei elector?  Hebræos fraudem agnoscere debere, an Ægyptios compensationem?  Nam et ajunt ita actum per legatos utrinque, Ægyptiorum quidem repetentium vasa, Judæorum vero reposcentium operas suas.  Et tamen vasis justitia renuntiaverunt ibi1 Ægyptii.  Hodie adversus Marcionitas amplius allegant Hebræi, negantes compensationi satis esse quantumvis illud auri et argenti, si sexcentorum milium operæ per tot annos vel singulis nummis diurnis æstimentur.  [4]  Quæ autem pars major, repetentium vasa an incolentium villas et urbes?  Querela ergo major Ægyptiorum, an gratia Hebræorum?  Ut solo injuriarum judicio Hebræi Ægyptios repercuterent, liberi homines in ergastulum subacti :  ut solas scapulas suas scribæ eorum apud subsellia sua ostenderent flagellorum contumeliosa atrocitate laceratas :  non paucis lancibus et scyphis, pauciorum utique divitum ubique, sed totis et ipsorum facultatibus et popularium omnium collationibus satisfaciendum Hebræis pronuntiasset.  Igitur si bona Hebræorum causa, bona jam et causa, id est mandatum, creatoris, qui et Ægyptios gratos fecit nescientes, et suum populum in tempore expeditionis angusto aliquo solatio tacitæ compensationis expunxit.  Plane minus exigi jussit.  Hebræis etiam filios Ægyptii restituere debuerant.

21.  [1]  Sic et in ceteris contrarietates præceptorum ei exprobras ut

20. 1 vasis justitia renuntiaverunt ibi Oeh., nec video quomodo melius vexato huic loco mederi possis: hasi justitia... sibi M: has justitia... sibi R

144 TERTULLIAN II.21

mobili et instabili, prohibentis sabbatis operari et jubentis arcam circumferri per dies octo, id est etiam sabbato, in expugnatione civitatis Hiericho.  Nec sabbati enim inspicis legem, opera humana, non divina, prohibentem.  Siquidem, Sex, inquit, diebus operare, et facies omnia opera tua, septima autem die sabbata domino deo tuo;  non facies in ea omne opus.  Quod?  utique tuum.  Consequens enim est ut ea opera sabbato auferret quæ sex diebus supra indixerat, tua scilicet, id est humana et cotidiana.  [2]  Arcam vero circumferre neque cotidianum opus videri potest neque humanum, sed et rarum et sacrosanctum et ex ipso tunc dei præcepto utique divinum.  Quod et ipse quid significaret edissererem, nisi longum esset figuras argumentorum omnium creatoris expandere, quas forsitan nec admittis.  Sed plus est si de absolutis revincamini, simplicitate veritatis, non curiositate :  sicut et nunc certa distinctio est sabbati humana, non divina, opera prohibentis.  Ideoque qui sabbatis lignatum ierat, morti datus est :  suum enim opus fecerat, lege interdictum.  Qui vero arcam sabbatis circumtulerant, impune gesserunt :  non suum enim opus sed dei, e præcepto scilicet ipsius, administraverant.

22.  [1]  Proinde et similitudinem vetans fieri omnium quæ in cælo et in terra et in aquis, ostendit et causas, idololatriæ scilicet1 substantiam cohibentes.  Subicit enim, Non adorabitis ea neque servietis illis.  Serpentis autem ænei effigies postea præcepta Moysi a domino non ad idololatriæ titulum pertinebat, sed ad remediandos eos qui a serpentibus infestabantur.  Et taceo de figura remedii.  [2]  Sic et cherubim et seraphim aurea, in arcæ figuratum exemplum certe simplex ornamentum, accommodata suggestui :  longe diversas habendo causas ab idololatriæ condicione, ob quam similitudo prohibetur, non videntur simili-

22. 1 scilicet M: scilicet quæ MmgR: scilicet cæcæ Oeh.: mallem scripsisse idololatriæ scilicet quæ substantiam cohibent


21. a Exod. 20: 9 sq.         22. a Exod. 20: 5         b cf.  Num. 21: 8 sq.

146 TERTULLIAN II.22

tudinum prohibitarum legi refragari, non in eo similitudinis statu deprehensa ob quem similitudo prohibetur.  Diximus de sacrificiorum rationali institutione, avocante scilicet ab idolis ad deum officia ea quæ si rursus ejecerat dicens, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum?  hoc ipsum voluit intellegi quod non sibi ea proprie exegisset.  Non enim bibam, inquit, sanguinem taurorum, quia et alibi ait, Deus æternus non esuriet nec sitiet.  [3]  Nam etsi ad oblationes Abel advertit, et holocausta Noë odoratus est libenter, quæ jocunditas sive viscerum vervecinorum sive nidoris ardentium victimarum?  Sed animus simplex et deum metuens offerentium ea quæ a deo habebant, et pabuli et suavis olentiæ, gratiæ apud deum deputabatur, non quæ fiebant exigentis, sed illud propter quod fiebant, ob honorem scilicet dei.  Si cliens diviti aut regi nihil desideranti tamen aliquid vilissimi munusculi obtulerit, quantitas et qualitas muneris infuscabit divitem et regem, an delectabit titulus officii?  [4]  At si cliens ei munera ultro, vel etiam indicta, 2 ordine suo offerat, et sollemnia regis observet, non e fide tamen, nec corde puro, nec pleno circa cetera quoque obsequia, nonne consequens ut rex ille vel dives exclamet, Quo mihi multitudinem munerum tuorum?3 plenus sum :  et, Sollemnitates et dies festos et vestra sabbata?  Vestra dicendo quæ secundum libidinem suam non secundum religionem dei celebrando, sua jam non dei fecerant, condicionalem idcirco et rationalem demonstravit recusationem eorum quæ administranda præscripserat. 3

23.  [1]  Si vero etiam circa personas levem vultis intellegi quum reprobat aliquando probatos, aut improvidum quum probat

22. 2 indicta Kroy.: dicta MR; ex edicto Lat.       3-3 hunc in modum interpungendum censebam


22. c Isa. 1: 11     d Isa. 40: 28      e Isa. 1: 11, 14

148 TERTULLIAN II.23

quandoque reprobandos, quasi judicia sua aut damnet præterita aut ignoret futura, atquin nihil tam bono et judici convenit quam pro præsentibus meritis et rejicere et adlegere.  Adlegitur Saul, sed nondum despector prophetæ Samuelis.  Rejicitur Salomon, sed jam a mulieribus alienis possessus et idolis Moabitarum et Sidoniorum mancipatus.  [2]  Quid faceret creator ne a Marcionitis reprehenderetur?  Bene adhuc agentes prædamnaret jam propter futura delicta?  Sed dei boni non erat nondum merentes prædamnare.  Proinde peccantes nunc non recusaret propter pristina benefacta?  Sed justi judicis non erat rescissis jam bonis pristinis scelera donare.  Aut quis hominum sine delicto, ut eum deus semper adlegeret quem nunquam posset recusare?  [3]  Vel quis item sine aliquo bono opere, ut eum deus semper recusaret quem nunquam posset adlegere?  Exhibe bonum semper, et non recusabitur;  exhibe malum semper, et nunquam adlegetur.  Ceterum si idem homo, ut in utroque pro temporibus, in utroque dispungetur a deo et bono et judice, qui non levitate aut improvidentia sententias vertit, sed censura gravissima et providentissima merita temporis cujusque dispensat.

24.  [1]  Sic et pænitentiam apud illum prave interpretaris, quasi proinde mobilitate vel improvidentia, immo jam e delicti recordatione pæniteat, quoniam quidem dixerit, Pænituit quod regem fecerim Saul, præscribens scilicet pænitentiam confessionem sapere mali operis alicuius vel erroris.  Porro non semper.  Evenit enim in bonis factis pænitentiæ confessio ad invidiam et exprobrationem ejus qui beneficii ingratus extiterit, [2] sicut et tunc circa personam Saulis honorandam annuntiatur a creatore, qui non

24. a 1 Sam. 15: 11

150 TERTULLIAN II.24

deliquerat quum Saulem assumit in regnum et sancto spiritu auget;  optimum enim adhuc, qualis, inquit, non erat in filiis Israëlis, dignissime adlegerat.  Sed nec ignoraverat ita eventurum.  Nemo enim te sustinebit improvidentiam ascribentem deo ei quem deum non negans confiteris et providum.  Hæc enim illi propria divinitas constat.  Sed malum factum Saulis, ut dixi, onerabat pænitentiæ suæ professione, quam vacante delicto circa Saulis adlectionem consequens est invidiosam potius intellegi, non criminosam.  Ecce, inquis, criminosam eam animadverto circa Ninivitas, dicente scriptura Jonæ, Et pænituit dominum de malitia quam dixerat facturum se illis, nec fecit.  Sicut et ipse Jonas ad dominum, Propterea præveni profugere in Tarsos, quia cognoveram te esse misericordem et miserescentem, patientem et plurimum misericordiæ, pænitentem malitiarum.  [3]  Bene igitur quod præmisit optimi dei titulum, patientissimi scilicet super malos et abundantissimi misericordiæ et miserationis super agnoscentes et deplangentes delicta sua, quales tunc Ninivitæ.  Si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse debebis, non competere in talem, id est in optimum, etiam malitiæ concursum.  Et quia et Marcion defendit arborem bonam malos quoque fructus non licere producere, sed malitiam tamen nominavit, quod optimus non capit, numquid aliqua interpretatio subest earum1 malitiarum intellegendarum quæ possint et in optimum decucurrisse?  Subest autem.  [4]  Dicimus denique malitiam nunc significari non quæ ad naturam redigatur creatoris, quasi mali, sed quæ ad potestatem, quasi judicis;  secundum quam enuntiarit, Ego sum qui condo mala, et, Ecce ego emitto in vos mala, non peccatoria sed ultoria, quorum satis diluimus infamiam ut congruentium judici.  Sicut autem, licet mala dicantur, non reprehenduntur in judice, nec hoc nomine suo malum judicem ostendunt, ita et malitia hæc erit intellegenda nunc quæ ex illis

24. 1 earum MR: etiam earum Pam., sine causa ut videtur


24. b 1 Sam. 9: 2       c Jonah 3: 10       d Jonah 4: 2         e Isa. 45: 7 f Jer. 18: 11

152 TERTULLIAN II.24

malis judiciariis deputata cum ipsis competat judici.  [5]  Nam et apud Græcos interdum malitiæ pro vexationibus et læsuris, non pro malignitatibus ponuntur, sicut et in isto articulo.  Atque adeo si ejus malitiæ pænituit creatorem, quasi creaturæ reprobandæ scilicet et deletui2 vindicandæ, atqui nec hic ullum admissum criminosum reputabitur creatori, qui iniquissimam civitatem digne meritoque decreverat abolendam.  [6]  Ita quod juste destinaverat non male destinans, e justitia non e malitia destinarat;  sed pœnam ipsam malitiam nominavit e malo et merito passionis ipsius.  Ergo, dices, si malitiam justitiæ nomine excusas, quia juste exitium destinarat in Ninivitas, sic quoque culpandus est, qui justitiæ utique non pænitendæ pænitentiam gessit.  Immo nec justitiæ, inquam, pænitebit deum, et superest jam agnoscere quid sit pænitentia dei.  Non enim, si hominem e recordatione plurimum delicti, interdum et ex alicuius boni operis ingratia pænitet, ideo et deum proinde.  [7]  In quantum enim deus nec malum admittit nec bonum damnat, in tantum nec pænitentiæ boni aut mali apud eum locus est.  Nam et hoc tibi eadem scriptura determinat, dicente Samuele Sauli, Discidit dominus regnum Israëlis de manu tua hodie et dabit illud proximo tuo, optimo super te, et scindetur Israël in duas partes, et non convertetur neque pænitentiam aget, quia non sicut homo est ad pænitendum.  [8]  Hæc itaque definitio in omnibus aliam formam divinac pænitentiæ statuit, quæ neque ex improvidentia neque e levitate neque ex ulla boni aut mali operis damnatione reputetur, sicut humana.  Quis ergo erit mos pænitentiæ divinæ?  Jam relucet, si non ad humanas condiciones eam referas.  Nihil enim aliud intellegetur quam simplex conversio sententiæ prioris, quæ etiam sine reprehensione ejus possit admitti, etiam in homine, nedum in deo, cujus omnis sententia caret culpa.  Nam et in

24. 2 deletui R3:  delictum MR1:  de delicto Oeh.  Scribere possis de delicto judicandæ


24. g 1 Sam. 15: 28 sq.

154 TERTULLIAN II.24

Græco sono pænitentiæ nomen non e delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum est, quam apud deum pro rerum variantium sese occursu regi3 ostendimus.

25.  [1]  Jam nunc, ut omnia ejusmodi expediam, ad ceteras pusillitates et infirmitates et incongruentias, ut putatis, interpretandas purgandasque pertendam.  Inclamat deus, Adam, ubi es?  scilicet ignorans ubi esset, et causato nuditatis pudore an de arbore gustasset interrogat, scilicet incertus.  Immo nec incertus admissi nec ignorans loci.  Enimvero oportebat conscientia peccati delitescentem evocatum prodire1 in conspectum domini, non sola nominis inclamatione, sed cum aliqua jam tunc admissi sugillatione.  [2]  Nec enim simplici modo, id est interrogatorio sono legendum est, Ubi es, Adam?  sed impresso et incusso et imputativo, Adam, ubi es! id est in perditione es, id est jam hic non es, ut et increpandi et dolendi exitus vox sit.  Ceterum qui totum orbem comprehendit manu velut nidum, cujus cælum thronus et terra scabellum, nimirum hujus oculos aliqua paradisi portio evaserat, quominus illi ubicunque Adam ante evocationem viseretur tam latens quam de interdicta fruge sumens?  [3]  Speculatorem vineæ vel horti tui lupus aut furunculus non latet.  Deum puto de sublimioribus oculatiorem aliquid subjecti præterire non posse.  Stulte, qui tantum argumentum divinæ majestatis et humanæ instructionis naso agis.  Interrogat deus quasi incertus, ut et hic liberi arbitrii probans hominem in causa aut negationis aut confessionis daret ei locum sponte confitendi delictum et hoc nomine relevandi.  Sicut de Cain sciscitatur ubinam frater ejus;  quasi non jam vociferatum

24. 3 occursu regi Rig.: occursu rei MR1: occursura rei R3: occursu fieri Urs. 25. 1 prodire R: prodere MF


25. a Gen. 3: 9, 11

156 TERTULLIAN II.25

a terra sanguinem Abelis audisset :  sed ut et ille haberet potestatem ex eadem arbitrii potestate sponte negandi delicti et hoc nomine gravandi, atque ita nobis conderentur exempla confitendorum potius delictorum quam negandorum;  ut jam tunc initiaretur evangelica doctrina, Ex ore tuo justificaberis et ex ore tuo damnaberis.  [4]  Nam etsi Adam propter statum legis deditus morti est, sed spes ei salva est, dicente domino, Ecce Adam factus est tanquam unus e nobis, de futura scilicet adlectione hominis in divinitatem.  Denique quid sequitur?  Et nunc, ne quando extendat manum et sumat de ligno vitæ et vivat in ævum.  Interponens enim, Et nunc, præsentis temporis verbum, temporalem et ad præsens dilationem vitæ fecisse se ostendit.  [5]  Ideoque nec maledixit ipsum Adam et Evam, ut restitutionis candidatos, ut confessione relevatos.  Cain vero et maledixit et cupidum morte luere delictum mori interim vetuit, ut præter admissum etiam negationis ejus oneratum.  Hæc erit ignorantia dei nostri, quæ ideo simulabatur ne delinquens homo quid sibi agendum sit ignoret.  [6]  Sed ad Sodomam et Gomorram descendens, Videbo, ait, si secundum clamorem pervenientem ad me consummantur, si vero non, ut agnoscam.  Et hic videlicet ex ignorantia incertus et scire cupidus?  An hic sonus pronuntiationis necessarius, non dubitativum, sed comminativum exprimens sensum, sub sciscitationis obtentu?  Quodsi descensum quoque dei irrides, quasi aliter non potuerit perficere judicium nisi descendisset, vide ne tuum æque deum pulses.  Nam et ille descendit ut quod vellet efficeret.

26.  [1]  Sed et jurat deus.  Numquid forte per deum Marcionis?  Immo, inquit, multo vanius, quod per semetipsum.  Quid vellet facere, 1 si alius deus non erat in conscientia ejus, hoc quum maxime

26. 1 vellet facere R3: vellet faceret MR1:  velles faceret Kroy. (forsan recte)


25. b Matt. 12: 37      c Gen. 3: 22      d Gen. 18: 21

158 TERTULLIAN II.26

jurantis alium absque se omnino non esse?  Igitur pejerantem deprehendis, an vane dejerantem?  Sed non potest videri pejerasse qui alium esse non scivit, ut dicitis.  Quod enim scit hoc dejerans, vere non pejeravit.  Sed nec vane dejerat alium deum non esse.  [2]  Tunc enim vane dejeraret, si non fuissent qui alios deos crederent, tunc quidem simulacrorum cultores, nunc vero et hæretici.  Jurat igitur per semetipsum, ut vel juranti deo credas alium deum omnino non esse.  Hoc ut deus faceret tu quoque Marcion coëgisti.  Jam tunc enim providebaris.  Proinde si et in promissionibus aut comminationibus jurat, fidem in primordiis arduam extorquens, nihil deo indignum est quod efficit deo credere.  [3]  Satis et tunc pusillus deus in ipsa etiam ferocia sua, quum ob vituli consecrationem efferatus in populum de famulo suo postulat Moyse, Sine me, et indignatus ira disperdam illos, et faciam te in nationem magnam.  Unde meliorem soletis affirmare Moysen deo suo, deprecatorem, immo et prohibitorem iræ.  Non facies enim, inquit, istud, aut et me una cum eis impende.  [4]  Miserandi vos quoque cum populo, qui Christum non agnoscitis in persona Moysi figuratum, patris deprecatorem et oblatorem animæ suæ pro populi salute.  Sed sufficit si et Moysi proprie donatus est populus ad præsens.  Quod ut famulus postulare posset a domino, id dominus a se postulavit.  Ad hoc enim famulo dixit, Sine me, et disperdam illos, ut ille postulando et semetipsum offerendo non sineret, atque ita disceres quantum liceat fideli et prophetæ apud deum.

27.  [1]  Jam nunc, ut et cetera compendio absolvam, quæcunque adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem

26. a cf.  Isa. 45: 23      b Exod. 32: 10      c Exod. 32: 32

160 TERTULLIAN II.27

creatoris, simplici et certa ratione proponam, deum non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et affectus suscepisset, per quos vim majestatis suæ, intolerabilem utique humanæ mediocritati, humilitate temperaret, sibi quidem indigna, homini autem necessaria, et ita jam deo digna, quia nihil tam dignum deo quam salus hominis.  [2]  De isto pluribus retractarem, si cum ethnicis agerem;  quamquam et cum hæreticis non multo diversa stet congressio.  Quatenus et ipsi deum in figura et in reliquo ordine humanæ conditionis deversatum jam credidistis, non exigetis utique diutius persuaderi deum conformasse semetipsum humanitati, sed de vestra fide revincimini.  Si enim deus, et quidem sublimior, tanta humilitate fastigium majestatis suæ stravit ut etiam morti subjiceret, et morti crucis, cur non putetis nostro quoque deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen Judaicis contumeliis et patibulis et sepulcris?  [3]  An hæ sunt pusillitates, quæ jam hinc præjudicare debebunt Christum humanis passionibus obiectum ejus dei esse cui humanitates exprobrantur a vobis?  Nam et profitemur Christum semper egisse in dei patris nomine, ipsum ab initio conversatum, ipsum congressum cum patriarchis et prophetis, filium creatoris, sermonem ejus, quena e semetipso proferendo filium fecit, et exinde omni dispositioni suæ voluntatique præfecit, diminuens illum modico citra angelos, sicut apud David scriptum est;  [4] qua diminutione in hæc quoque dispositus est a patre quæ ut humana reprehenditis, ediscens jam inde a primordio, jam inde hominem <indutus, id esse>1 quod erat futurus in fine.  Ille est qui descendit, ille qui

27. 1 <indutus, id esse>: loco valde vexato his additis mederi tentabam


27. a cf.  Ps. 8: 5; Heb. 2: 9

162 TERTULLIAN II.27

interrogat, ille qui postulat, ille qui jurat.  Ceterum patrem nemini visum etiam commune testabitur evangelium dicente Christo, Nemo cognovit patrem nisi filius.  [5]  Ipse enim et veteri testamento pronuntiarat, Deum nemo videbit et vivet, patrem invisibilem determinans, in cujus auctoritate et nomine ipse erat deus qui videbatur, dei filius.  Sed et penes nos deus2 in persona Christi accipitur, quia et hoc modo noster est.  [6]  Igitur quæcunque exigitis deo digna, habebuntur in patre invisibili incongressibilique et placido et, ut ita dixerim, philosophorum deo.  Quæcunque autem ut indigna reprehenditis, deputabuntur in filio et viso et audito et congresso, arbitro patris et ministro, miscente in semetipso hominem et deum, in virtutibus deum, in pusillitatibus hominem, ut tantum homini conferat quantum deo detrahit.  [7]  Totum denique dei mei penes vos dedecus sacramentum est humanæ salutis.  Conversabatur deus <humane>, 3 ut homo divine4 agere doceretur.  Ex æquo agebat deus cum homine, ut homo ex æquo agere cum deo posset.  Deus pusillus inventus est, ut homo maximus fieret.  Qui talem deum dedignaris, nescio an e fide credas deum crucifixum.  Quanta itaque perversitas vestra erga utrumque ordinem creatoris! [8]  Judicem eum designatis, et severitatem judicis secundum merita causarum congruentem pro sævitia exprobratis.  Deum optimum exigitis, et lenitatem ejus benignitati congruentem pro captu mediocritatis humanæ dejectius conversatam ut pusillitatem depretiatis.  Nec magnus vobis placet nec modicus, nec judex nec amicus.  Quid si nunc eadem et in vestro deprehendantur?  Judicem quidem et illum esse jam ostendimus in libello suo, et de judice necessarie severum, et de severo sic et sævum, si tamen sævum.

27. 2 deus invitus scribebam: Christus, libri et edd. sed nomen sanctum quid duplici vice significare posset nullus intellegebam      3 humane add. Kroy.      4 divine MF: divina R edd.


27. b Luke 10: 22      c Exod. 33: 20

164 TERTULLIAN II.28

28.  [1]  Nunc et de pusillitatibus et malignitatibus ceterisque notis et ipse adversus Marcionem antitheses æmulas faciam.  Si ignoravit deus meus esse alium super se, etiam tuus omnino non scivit esse alium infra se.  Quod enim ait Heraclitus ille tenebrosus, eadem via sursum et deorsum.  Denique si non ignorasset, et ab initio ei occurrisset.  Delictum et mortem et ipsum auctorem delicti diabolum et omne malum quod1 deus meus passus est esse, hoc et tuus, qui illum pati passus est.  Mutavit sententias suas deus noster, proinde qua et vester.  Qui enim genus humanum tam sero respexit, eam sententiam mutavit qua tanto ævo non respexit.  [2]  Pænituit mali in aliquo deum nostrum, sed et vestrum.  Eo enim, quod tandem animadvertit ad horninis salutem, pænitentiam dissimulationis pristinæ2 fecit debitam malo facto.  Porro malum factum deputabitur neglegentia salutis humanæ, non nisi per pænitentiam emendata apud deum vestrum.  Mandavit fraudem deus noster, sed auri et argenti.  Quanto autem homo pretiosior auro et argento, tanto fraudulentior deus vester, qui hominem domino et factori suo eripit.  Oculum pro oculo reposcit deus noster, sed et vester vicem prohibens iterabilem magis injuriam facit.  Quis enim non rursus percutiet non repercussus?  Nescit deus noster quales adlegeret.  Ergo nec vester.  Judam traditorem non adlegisset, si præscisset.  Si et mentitum alicubi dicis creatorem, longe majus mendacium est in tuo Christo, cujus corpus non fuit verum.  Multos sævitia dei mei absumpsit.  [3]  Tuus quoque deus quos salvos non facit utique in exitium disponit.  Deus meus aliquem jussit occidi.  Tuus semetipsum voluit interfici, non minus homicida in semetipsum quam in eum a quo vellet occidi.  Multos autem occidisse deum ejus probabo Marcioni.  Nam fecit homicidam, utique periturum, nisi si populus nihil deliquit in Christum.  Sed

28. 1 quod Urs.: quem MR: quæ Pam. 2 pristinæ Rig.: pristinam MR

166 TERTULLIAN II.28

expedita virtus veritatis paucis amat.  Multa mendacio erunt necessaria.

29.  [1]  Ceterum ipsas quoque Antitheses Marcionis cominus cecidissem, si operosiore destructione earum egeret defensio creatoris tam boni quam et judicis, secundum utriusque partis exempla congruentia deo, ut ostendimus.  Quodsi utraque pars bonitatis atque justitiæ dignam plenitudinem divinitatis efficiunt omnia potentis, compendio interim possum antitheses retudisse, gestientes e qualitatibus ingeniorum sive legum sive virtutum discernere, atque ita alienare Christum a creatore, ut optimum a judice, et mitem a fero, et salutarem ab exitioso.  [2]  Magis enim eos conjungunt quos in eis diversitatibus ponunt quæ deo congruunt.  Aufer titulum Marcionis et intentionem atque propositum operis ipsius, et nihil aliud præstaret1 quam demonstrationem ejusdem dei optimi et judicis, quia hæc duo in solum deum competunt.  Nam et ipsum studium in eis exemplis opponendi Christum creatori ad unitatem magis spectat.  [3]  Adeo enim ipsa et una erat substantia divinitatis, 2 bona et severa, et eisdem exemplis et in similibus argumentis, ut bonitatem suam voluerit ostendere in quibus præmiserat severitatem;  quia nec mirum erat diversitas temporalis, si postea dens mitior pro rebus edomitis, qui retro austerior pro indomitis.  Ita per antitheses facilius ostendi potest ordo creatoris a Christo refonnatus quam repercussus, et redditus potius quam exclusus, præsertim <quum>3 deum tuum ab omni motu amariore secernas, utique et ab æmulatione creatoris scilicet.  [4]  Nam si ita

29. l præstaret Oeh.: præstare MR1: præstat R3 divinitatibus libri et edd., quod quid sibi vellet nesciebam 2 divinitatis Kroy.:3 quum add.  Leopoldus

168 TERTULLIAN II.29

est, quomodo eum antitheses singulas species creatoris æmulatum demonstrant?  Agnoscam igitur et in hoc per illas deum meum zeloten, qui res suas arbustiores in primordiis bona, ut rationali, æmulatione maturitatis præcuraverit suo jure, cujus antitheses etiam ipse mundus ejus agnoscet e contrarietatibus elementorum, summa tamen ratione modulatus.  Quam ob rem, inconsiderantissime Marcion, alium deum lucis ostendisse debueras, alium vero tenebraram, quo facilius alium bonitatis, alium severitatis persuasisses.  Ceterum ejus erit antithesis cujus est et in mundo.

LIBER TERTUS

1.  [1]  Secundum vestigia pristini operis, quod amissum reformare perseveramus, jam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti post decursam defensionem unicæ divinitatis.  Satis etenim præjudicatum est Christum non alterius dei intellegendum quam creatoris, quum determinatum est alium deum non credendum præter creatorem, quem adeo Christus prædicaverit, et deinceps apostoli non alterius Christum adnuntiaverint quam ejus dei quem Christus prædicavit, id est creatoris, ut nulla mentio alterius dei atque ita nec alterius Christi agitata sit ante scandalum Marcionis.  [2]  Facillime hoc probatur apostolicarum et hæreticarum ecclesiarum recensu, illic scilicet pronuntiandam regulæ interversionem ubi posteritas invenitur.  Quod etiam primo libello intexui.  Sed et nunc congressio ista seorsum in Christum examinatura eo utique proficiet, ut dum Christum probamus creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis.  Decet veritatem totis viribus uti suis, non ut laborantem :  ceterum in præscriptionum compendiis vincit :  sed [decretum est]1 ut gestientem ubique adversario occurrere, in tantum furenti ut facilius præsumpserit eum venisse Christum qui nunquam sit adnuntiatus quam eum qui semper sit prædicatus.

2.  [1]  Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito venisse.  Primo quia et ipse dei sui filius.  Hoc enim ordinis fuerat, ut ante pater filium profiteretur quam patrem filius, et ante pater de filio testaretur quam filius de patre.  Dehinc et quia missus, præter filii nomen.  Proinde enim præcessisse debuerat mittentis

1. 1 decretum est seclusit Kroy., nec quid aliud ea locutione faciendum fuerit percipio.

172 TERTULLIAN III.2

patrocinium in testimonium missi, quia nemo veniens ex alterius auctoritate ipse eam sibi e sua affirmatione defendit, sed ab ipsa defensionem potius expectat, præeunte suggestu ejus qui auctoritatem præstat.  [2]  Ceterum nec filius agnoscetur quem nunquam pater nuncupavit, nec missus credetur quem nunquam mandator designavit, nuncupaturus pater et designaturus mandator, si fuisset.  Suspectum habebitur omne quod exorbitarit a regula, rerumque principalis gradus non sinit posterius agnosci patrem post filium et mandatorem post mandatum et deum post Christum.1  [3]  Nihil origine sua prius est in agnitione, quia nec in dispositione.  Subito filius et subito missus et subito Christus.  Atquin nihil putem a deo subitum, quia nihil a deo non dispositum.  Si autem dispositum, cur non et prædicatum, ut probari posset et dispositum e prædicatione et divinum e dispositione?  [4]  Et utique tantum opus, quod scilicet humanæ saluti parabatur, vel eatenus subitum non fuisset qua per fidem profuturum.  In quantum enim credi habebat ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat ut credi posset, substructam fundamentis dispositionis et prædicationis, quo ordine fides informata merito et homini indiceretur a deo et deo exhiberetur ab homine, ex agnitione debens credere quia posset, quæ scilicet credere didicisset e prædicatione.

3.  [1]  Non fuit, inquis, ordo ejusmodi necessarius, quia statim se et filium et missum et dei Christum rebus ipsis esset probaturus per documenta virtutum.  At ego negabo solam hanc illi speciem ad testimonium competisse, quam et ipse postmodum exauctoravit, siquidem edicens multos venturos et signa facturos et virtutes magnas edituros, aversionem1 etiam electorum, nec ideo tamen admittendos, temerariam signorum et virtutum fidem ostendit, ut

2. 1 deum post Christum R3: Christum post deum MR1 3. 1 quæro an scribendum <usque ad> aversionem (w3ste planh~sai)


3. a cf.  Matt. 24: 24

174 TERTULLIAN III.3

etiam apud pseudochristos facillimarum.  [2]  Aut quale est si inde se voluit probari et intellegi et recipi, ex virtutibus dico, unde ceteros noluit æque et ipsos tam subito venturos quam a nullo auctore prædicatos?  Si quia prior eis venit et prior virtutum documenta signavit, idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupavit, posteris quibusque præripuit, vide ne et ipse in condicione posteriorum deprehendatur, posterior inventus creatore ante jam cognito, et proinde virtutes ante operato, et non aliter præfato non esse aliis credendum, post eum scilicet.  [3]  Igitur si priorem venisse et priorem de posteris pronuntiasse hoc fidem excludet,2 prædamnatus erit et ipse jam ab eo quo3 posterior est agnitus, et solius erit auctoritas creatoris hoc in posteros constituendi, qui nullo posterior esse potuit.  Jam nunc, quum probaturus sim creatorem easdem virtutes, quas solas ad fidem Christo tuo vindicas, interdum per famulos suos retro edidisse, interdum per Christum suum edendas destinasse, possum et ex hoc merito præscribere tanto magis Christum non e solis virtutibus credendum fuisse quanto illum non alterius quam creatoris interpretari potuissent, ut respondentes virtutibus creatoris et editis per famulos suos et in Christum suum repromissis.  [4]  Quamquam, et si alia documenta invenirentur in tuo Christo, nova scilicet, facilius crederemus etiam nova ejusdem esse cujus et vetera, quam cujus tantummodo nova, egentia experimentis fidei victricis vetustatis, ut sic quoque prædicatus venire debuerit tam prædicationibus propriis exstruentibus ei fidem quam et virtutibus, præsertim adversus Christum creatoris venturum et signis et prophetiis

3. 2 excludet Kroy.:  cludet MR edd.       3quo MR: quod Gel. (perperam)

176 TERTULLIAN III.3

propriis munitum, ut æmulus Christi per omnes diversitatum species reluceret.  Sed quomodo a deo nunquam prædicato Christus ejus prædicaretur?  Hoc est ergo quod exigit nec deum nec Christum tuum credi, quia et deus ignotus esse non debuit, et Christus agnosci per deum debuit.

4.  [1]  Dedignatus, opinor, est imitari ordinem dei nostri, ut displicentis, ut quum maxime revincendi.  Novus nove venire voluit, filius ante patris professionem et missus ante mandatoris auctoritatem, ut et ipse fidem monstruosissimam induceret, qua ante crederetur Christum venisse quam sciretur fuisse.  Competit mihi etiam illud retractare, cur non post Christum1 venerit.  [2]  Nam quum intueor deum ejus tanto ævo patientissimum acerbissimi creatoris annuntiantis interea in homines Christum suum, quacunque id ratione fecit tam revelationem quam intercessionem suam differens, eadem ratione dico illum patientiam debuisse creatori in Christo quoque suo dispositiones suas exsecuturo, ut perfecta et expleta omni operatione æmuli dei et æmuli Christi tunc et ipse proprias dispositiones superduceret.  [3]  Ceterum pænitentia tantæ patientiæ fecit quod non in finem rerum creatoris perseveraverit.  Vane sustinuit prædicari Christum ejus quem non sustinuit exhiberi.  Aut sine causa intercidit temporis alieni decursum, aut sine causa tam diu non intercidit.  Quid illum detinuit, quidve turbavit?  Atquin in utrumque commisit, post creatorem quidem tam tarde revelatus, ante Christum vero ejus tam propere.  [4]  Alterum vero jam dudum debuerat traduxisse, alterum nondum.  Ne illum quidem tam diu sævientem sustinuisse, istum vero adhuc quiescentem inquietasse! circa ambos excidens ab optimi dei titulo, certe varius et ipse et incertus, tepidus scilicet in

4. 1 quæro an legendum post <creatoris> Christum

178 TERTULLIAN III.4

creatorem et calidus in Christum, et vanus utrobique.  Non magis enim compescuit creatorem quam obstitit Christo.  Manet et creator, qualis omnino est;  veniet et Christus, qualis et scribitur.  Quid venit post creatorem, quem emendare non valuit?  Quid ante Christum ejus revelatus est, quem revocare non potuerit?  [5]  Aut si emendavit creatorem, post illum revelatus est, ut emendanda præcederent :  ergo et Christum ejus æque emendaturus expectasse debuerat, proinde et illius posterior emendator futurus, sicut creatoris.  Aliud est si et ipse post illum rursus adveniet, ut primo quidem adventu processerit adversus creatorem, legem et prophetas destruens ejus, secundo vero procedat adversus Christum, regnum redarguens ejus.  Tunc ergo conclusurus ordinem suum, tunc, si forte, credendus est :  aut si jam hinc perfecta res est ejus, vane ergo venturus est, nihil scilicet peracturus.

5.  [1]  His proluserim quasi de gradu primo adhuc et quasi de longinquo.  Sed et hinc jam ad certum et cominus dimicaturus video aliquas etiam nunc lineas præducendas, ad quas erit dimicandum, ad scripturas scilicet creatoris.  Secundum eas enim probaturus Christum creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturarum formam et, ut ita dixerim, naturam demandare, ne tunc in controversiam deductæ quum adhibentur ad causas, et sua et causarum defensione commixta1 obtundant lectoris intentionem.  [2]  Duas itaque causas prophetici eloquii adlego agnoscendas abhinc adversariis nostris.  Unam, qua futura interdum pro jam transactis enuntiantur.  Nam et divinitati competit quæcunque decreverit ut perfecta reputare, quia non sit apud illam differentia temporis2 apud quam uniformem statum temporum2 dirigit æternitas ipsa.  Et divinationi

5. 1 commixta Kroy.:  commixtæ libri et edd.        2 temporum Pam.: temporis
MR
(utraque vice)

180 TERTULLIAN III.5

propheticæ magis familiare est id quod prospiciat, dum prospicit, jam visum atque ita jam expunctum, id est omni modo futurum, demonstrare, sicut per Esaiam, Dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas in palmas, faciem meam vero non averti a sputaminibus.  [3]  Sive enim Christus jam tunc in semetipsum secundum nos, sive prophetes de semetipso secundum Judæos pronuntiabat, nondum tamen factum pro jam transacto sonabat.  Alia species erit qua pleraque figurate portenduntur per ænigmata et allegorias et parabolas, aliter intellegenda quam scripta sunt.  Nam et montes legimus destillaturos dulcorem, non tamen ut sapam de petris aut defrutum de rupibus speres;  et terram audimus lacte et melle manantem, non tamen ut de glebis credas te unquam placentas et Samias3 coacturum;  quia nec statim aquilicem et agricolam se deus repromisit, dicens, Ponam flumina in regione sitienti et in solitudine buxum et cedrum.  Sicut et prædicans de nationum conversione, Benedicent me bestiæ agri, sirenes et filiæ passerum, non utique ab hirundinum pullis et vulpeculis et illis monstruosis fabulosisque cantricibus fausta omina relaturus est.  [4]  Et quid ego de isto genere amplius?  quum etiam hæreticorum apostolus ipsam legem indulgentem bubus terentibus os liberum, non de bubus sed de nobis interpretetur, et petram potui sumministrando comitem Christum adleget fuisse, docens proinde et Galatas duo argumenta filiorum Abrahæ allegorice cucurrisse, et suggerens Ephesiis quod in primordio de homine prædicatum est relicturo patrem et matrem et futuris duobus in unam carnem, id se in Christum et ecclesiam agnoscere.

6.  [1]  Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus Judaicæ litteraturæ, memento, lector, constitisse ut, quum tale quid adhibuerimus, non retractetur de forma scripturæ sed de statu causæ.

5. 3 Samias MR: psomias Lat. (qui tamen psomidas scribere debuit)


5. a Isa. 50: 6      b cf.  Joël 3: 18      c cf.  Exod. 3: 8, 17; Deut. 26: 9, 15 d Isa. 41: 19        e Isa. 43: 20        f cf. i Cor. 9:9      g cf. i Cor. 10: 4      h cf.  Gal. 4: 22 sqq.     i cf.  Eph. 5: 31 sq.

182 TERTULLIAN III.6

Quum igitur hæretica dementia eum Christum venisse præsumeret qui nunquam fuerat annuntiatus, sequebatur ut eum Christum nondum venisse contenderet qui semper fuerat prædicatus;  [2] atque ita coacta est cum Judaico errore sociari et ab eo argumentationem sibi struere, quasi Judæi certi et ipsi alium fuisse qui venit, non modo respuerint eum ut extraneum verum et interfecerint eum ut adversarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis prosecuturi, si ipsorum fuisset.  [3]  Scilicet nauclero illi non quidem Rhodia lex, sed Pontica, caverat errare Judæos in Christum suum non licere, quando, et si nihil tale prædicatum in illos inveniretur, vel sola utique humana conditio deceptui obnoxia persuasisset Judæos errare potuisse, qua homines, nec statim præjudicium sumendum de sententia eorum quos credibile fuerat errasse.  [4]  Porro quum et prædicatum sit non agnituros eos Christum ideoque etiam perempturos, jam ergo ipse erit et ignoratus et interemptus ab illis in quem ita admissuri prænotabantur.  Hoc si probari exigis, non eas scripturas evolvam quæ interemptibilem Christum edicentes utique et ignorabilem affinnant (nisi enim ignoratus nihil scilicet pati posset), sed reservatis eis ad causam passionum eas prædicationes in præsenti sufficiet adhibere quæ interim ignorabilem probent Christum, et hoc breviter, dum ostendunt omnem vim intellectus ademptam populo a creatore.  [5]  Auferam, inquit, sapientiam sapientium illorum, et prudentiam prudentium eorum abscondam, et, Aure audietis et non audietis, et oculis videbitis et non videbitis :  incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt et oculos concluserunt, ne quando auribus audiant et oculis videant et corde coniciant et convertantur, et

6. a Isa. 29: 14

184 TERTULLIAN III.6

sanem illos.  [6]  Hanc enim obtunsionem salutarium sensuum meruerant, labiis diligentes deum, corde autem longe absistentes ab eo.  Igitur si Christus quidem annuntiabatur a creatore solidante tonitruum et concludente1 spiritum et annuntiante in homines Christum suum, secundum Joëlem prophetam, si omnis spes Judæorum, ne dicam etiam gentium, in Christi revelationem destinabatur, sine dubio id demonstrabantur non agnituri et non intellecturi, ablatis agnitionis et intellegentiæ viribus, sapientia atque prudentia, quod annuntiabatur, id est Christus, erraturis in eum principalibus sapientibus eorum, id est scribis, et prudentibus eorum, id est pharisæis, pariter et populo auribus audituro et non audituro, utique Christum docentem, et oculis visuro et non visuro, utique Christum signa facientem, secundum quod et alibi, Et quis cæcus, nisi pueri mei?  et quis surdus, nisi qui dominatur eorum?  [7]  Sed et quum exprobrat per eundem Esaiam, Filios generavi et exaltavi, at illi me rejecerunt :  agnovit bos possessorem suum et asinus præsepe domini sui, Israël autem me non cognovit et populus me non intellexit;  nos quidem certi Christum semper in prophetis locutum, spiritum scilicet creatoris, sicut propheta testatur, Persona spiritus nostri Christus dominus, qui ab initio vicarius patris in dei nomine et auditus sit et visus, scimus ipsius voces ejusmodi fuisse jam tunc Israëli exprobrantis quæ in illum commissuri prædicabantur, Dereliquistis dominum et in iram provocastis sanctum Israël.  [8]  Si vero non in Christum, sed in ipsum potius deum volueris referre omnem Judaicæ ignorantiæ de pristino reputationem, nolens etiam retro sermonem et spiritum, id est Christum creatoris, despectum ab eis et non agnitum, sic quoque revinceris.  Non negans enim filium et spiritum et substantiam creatoris esse Christum ejus, concedas necesse est eos qui patrem non agnoverint nec filium agnoscere

6. 1 concludente MR: condente Lat.


6. b Acts 28: 36 sq.: cf.  Isa. 6: 9 sq.       c cf.  Amos 4: 13 LXX    d Isa. 42:19       e Isa. 1:3       f Lam. 4:20      g Isa. 1:4

186 TERTULLIAN III.6

potuisse, per ejusdem substantiæ condicionem, cujus si plenitudo intellecta non est, multo magis portio, certe qua plenitudinis consors.  [9]  His ita dispectis jam apparet quomodo et respuerint Judæi Christum et interemerint, non ut extraneum Christum intellegentes, sed ut suum non agnoscentes.  Qui enim2 extraneum intellegere potuissent de quo nihil unquam fuerat annuntiatum, quum intellegere non potuissent3 de quo semper fuerat prædicatum?  Id enim intellegi vel non intellegi capit quod habendo substantiam prædicationis habebit et materiam vel agnitionis vel erroris.  Quod vero materia caret, non admittit sapientiæ eventum.  [10]  Et adeo non qua alterius dei Christum aversati persecutique sunt, sed qua solummodo hominem, quem planum in signis et æmulum in doctrinis existimabant;  ut et ipsum hominem qua suum, id est Judæum, sed Judaismi exorbitatorem et destructorem, deduxerint in judicium et suo jure punierint, alienum scilicet non judicaturi.  Tanto abest ut alienum Christum intellexisse videantur, qui nec hominem ejus ut alienum judicaverunt.

7.  [1]  Discat nunc hæreticus ex abundanti cum ipso licebit Judæo rationem quoque errorum ejus, a quo ducatum mutuatus in hac argumentatione cæcus a cæco in eandem decidit foveam.  Duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos totidem adventus ejus prænotasse :  unum in humilitate, utique primum, quum tanquam ovis ad victimam deduci habebat, et tanquam agnus ante tondentem sine voce, ita non aperiens os suum, ne aspectu quidem

6. 2 Qui enim R3: quia nec (remoto mox interrogandi signo) MR1          3 quum intellegere non potuissent R3: nisi potius scribendum ducas non intellegere potuissent MR1

188 TERTULLIAN III.7

honestus.  [2]  Annuntiavimus enim, inquit, de illo :  sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non est species ejus neque gloria, et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species ejus inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga, et sciens ferre infirmitatem, ut positus a patre in lapidem offensionis et petram scandali, minoratus ab eo modicum citra angelos, vermem se pronuntians et non hominem, ignominiam hominis et nullificamen populi.  [3]  Quæ ignobilitatis argumenta primo adventui competunt, sicut sublimitatis secundo, quum fiet jam non lapis offensionis nec petra scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem assumptus et sublimatus in consummationem templi, ecclesiæ scilicet, et petra sane illa apud Danielem de monte præcisa, quæ imaginem sæcularium regnorum comminuet et conteret.  [4]  De quo adventu idem prophetes, Et ecce cum nubibus cæli tanquam filius hominis veniens, venit usque ad veterem dierum, aderat in conspectu ejus, et qui assistebant adduxerunt illum, et data est ei potestas regia, et omnes nationes terræ secundum genera, et omnis gloria famulabunda, et potestas ejus usque in ævum, quæ non auferetur, et regnum ejus quod non vitiabitur, [5] tunc scilicet habiturus et speciem honorabilem et decorem indeficientem super filios hominum.  Tempestivus enim, inquit, decore citra filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te deus in ævum.  Accingere ensem super femur tuum, potens tempestivitate tua et pulchritudine tua;  quum et pater, posteaquam diminuit eum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronabit illum et subjiciet omnia pedibus ejus.  [6]  Tunc et cognoscent eum qui compugerunt, et cædent pectora sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnoverunt eum in humilitate condicionis humanæ:  Et homo est, inquit Hieremias, et quis cognoscet illum?  Quia et, Nativitatem ejus Esaias, quis, inquit, enarrabit?  Sic et apud Zachariam in persona Jesu, immo et in ipso nominis sacramento, verus summus sacerdos patris, Christus Jesus, duplici habitu in duos adventus delineatur, primo sordidis indutus, id est carnis passibilis et mortalis indignitate, quum et diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Judæ traditoris,

7. a Isa. 53: 2 sqq.     b Isa. 8: 14     c Ps. 8: 5     d Ps. 22: 6     e cf.  Dan. 2: 34 sq.     f Dan. 7: 13 sq.     g Ps. 45: 2 sq.     h Jer. 17: 9 LXX     i Isa. 53: 8

190 TERTULLIAN III.7

ne dicam etiam post baptisma temptator, dehinc despoliatus pristinas sordes, et exornatus podere et mitra et cidari munda, id est secundi adventus gloria et honore.  [7]  Si enim et duorum hircomm qui jejunio offerebantur faciam interpretationem, nonne et illi utrumque ordinem Christi figurant?  Pares quidem atque consimiles propter eundem dominum1 conspectum, quia non in alia venturus est fonna, ut qui agnosci habeat a quibus læsus est.  Alter autem eorum circumdatus coccino, maledictus et consputus et convulsus et compunctus, a populo extra civitatem adjiciebatur2 in perditionem, manifestis notatus insignibus dominicæ passionis.  Alter vero, pro delictis oblatus et sacerdotibus templi in pabulum datus, secundæ repræsentationis argumenta signabat, qua delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id est ecclesiæ, dominicæ gratiæ quasi visceratione quadam fruerentur, jejunantibus ceteris a salute.  [8]  Igitur quoniam primus adventus et plurimum figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur, secundus vero et manifestus et deo condignus, idcirco quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, non immerito decepti sunt circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum.  Atque ita in hodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate venerit, dum ignorant etiam in humilitate fuisse venturum.

8.  [1]  Desinat nunc hæreticus a Judæo, aspis quod ajunt a vipera, mutuari venenum, evomat jam hinc proprii ingenii virus, phantasma vindicans Christum.  Nisi quod et ista sententia alios habebit auctores, præcoquos et abortivos quodammodo Marcionitas, quos apostolus Joannes antichristos pronuntiavit, negantes Christum in carne venisse, et tamen non ut alterius dei jus constituerent, quia et de isto notati fuissent, sed quoniam incredibile præsumpserant

7. 1 dominum libri et edd.: domini Lat.      2 abiciebatur Kroy. (sed unde traxerit nullus indicat)


7. j cf.  Lev. 16: 7 sqq.        8. a cf. i John 2: 18, 22; 4: 2

192 TERTULLIAN III.8

deum carnem.  [2]  Quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit præsumptionem, aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam Christi, qui ipsum deum ejus nec auctorem carnis induxerat nec resuscitatorem, optimum videlicet et in isto, et diversissimum a mendaciis et fallaciis creatoris.  Et ideo Christus ejus, ne mentiretur, ne falleret, et hoc modo creatoris forsitan deputaretur, non erat quod videbatur, et quod erat mentiebatur, caro nec caro, homo nec homo, proinde deus Christus nec deus.

[3]  Cur enim non etiam dei phantasma portaverit?  An credam ei de interiore substantia qui sit de exteriore frustratus?  Quomodo verax habebitur in occulto tam fallax repertus in aperto?  Quomodo autem in semetipso veritatem spiritus fallacia carnis confundens, negatam ab apostolo lucis, id est veritatis, et fallaciæ, id est tenebrarum, commisit communicationem?  [4]  Jam nunc, quum mendacium deprehenditur, “Christus1 caro,” sequitur ut et omnia quæ per carnem Christi gesta sunt mendacio gesta sint, congressus, contactus, convictus, ipsæ quoque virtutes.  Si enim tangendo aliquem liberavit a vitio vel tactus ab aliquo, quod corporaliter actum est non potest vere actum credi sine corporis ipsius veritate.  Nihil solidum ab inani, nihil plenum a vacuo perfici licuit.  Putativus habitus, putativus actus :  imaginarius operator, imaginariæ operæ.  [5]  Sic nec passiones Christi ejus fidem merebuntur.  Nihil enim passus est qui non vere est passus;  vere autem pati phantasma non potuit.  Eversum est igitur totum dei opus.  Totum Christiani nominis et pondus et fructus, mors Christi negatur, quam tam impresse apostolus demandat, utique veram, summum eam fundamentum evangelii constituens et salutis nostræ et prædicationis suæ.  Tradidi enim, inquit, vobis inprimis, quod Christus mortuus sit pro peccatis nostris, et quod sepultus sit, et quod resurrexerit tertia die.  [6]  Porro si caro ejus negatur, quomodo mors ejus asseveratur, quæ propria carnis est passio, per mortem

8. 1 Christus MR: Christi Urs.


8. b cf. 2 Cor. 6: 14       c i Cor. 15: 3 sq.

194 TERTULLIAN III.8

devertentis in terram de qua est sumpta, secundum legem sui auctoris?  Negata vero morte, dum caro negatur, nec de resurrectione constabit.  Eadem enim ratione non resurrexit qua mortuus non est, non habendo substantiam scilicet carnis, cujus sicut et mors, ita et resurrectio est.  Proinde resurrectione Christi infirmata etiam nostra subversa est.  Nec ea enim valebit, propter quam Christus venit, si Christi non valebit.  [7]  Nam sicut illi, qui dicebant resurrectionem mortuorum non esse, revincuntur ab apostolo e resurrectione Christi, ita resurrectione Christi non consistente aufertur et mortuorum resurrectio.  Atque ita inanis est et fides nostra, inanis est prædicatio apostolorum.  Inveniuntur autem etiam falsi testes dei, quod testimonium dixerint quasi resuscitaverit Christum quem non resuscitavit.  Et sumus adhuc in delictis.  Et qui in Christo dormierunt, perierunt;  sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Christus.

9.  [1]  In ista quæstione qui putaveris opponendos esse nobis angelos creatoris, quasi et illi in phantasmate, putativæ utique carnis, egerint apud Abraham et Loth, et tamen vere sint et congressi et pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non admitteris ad ejus dei exempla quem destruis.  Nam et quanto meliorem et perfectiorem deum inducis, tanto non competunt illi ejus exempla quo nisi diversus in totum non erit omnino melior atque perfectior.  [2]  Dehinc scito nec illud concedi tibi, ut putativa fuerit in angelis caro, sed veræ et solidæ substantiæ humanæ.  Si enim difficile non fuit illi putativæ carnis veros et sensus et actus exhibere, multo facilius habuit veris et sensibus et actibus veram dedisse substantiam carnis, vel qua proprius auctor et artifex ejus.  [3]  Tuus autem deus, eo quod carnem nullam omnino produxerit, merito fortasse phantasma ejus intulerit cujus non valuerat veritatem.  Meus autem deus, qui illam de limo sumptam in hac reformavit

8. d cf. i Cor. 15: 13 sqq.         9. a cf.  Gen. 18

196 TERTULLIAN III.9

qualitate, nondum e semine conjugali et tamen carnem, æque potuit e quacunque materia angelis quoque astruxisse carnem, qui etiam mundum e nihilo in tot ac talia corpora, et quidem verbo ædificavit.  [4]  Et utique, si deus tuus veram quandoque substantiam angelorum hominibus pollicetur, Erunt enim, inquit, sicut angeli, cur non et deus meus veram substantiam hominum angelis accommodarit undeunde1 sumptam?  Quia nec tu mihi respondebis unde illa apud te angelica sumatur, sufficit mihi hoc definire quod deo congruit, veritatem scilicet ejus rei quam tribus testibus sensibus obiecit, visui, tactui, auditui.  [5]  Difficilius deo mentiri quam carnis veritatem undeunde1 producere, licet non natæ. 
Ceterum et aliis hæreticis, definientibus carnem illam in angelis e carne nasci debuisse si vere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana vere fuerit et innata :  humana vere propter dei veritatem a mendacio et fallacia extranei, et quia non possent humanitus tractari ab hominibus nisi in substantia humana;  innata autem, quia solus Christus in carnem e carne nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret resurgendo in carne in qua natus est ut et mori posset.  [6]  Ideoque et ipse cum angelis tunc apud Abraham in veritate quidem carnis apparuit, sed nondum natæ quia nondum morituræ, sed et discentis2 jam inter homines conversari.  Quo magis angeli, neque ad moriendum pro nobis dispositi, brevem carnis commeatum non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri eam fuerant;  [7] sed undeunde1 sumptam et quoquo modo omnino dimissam, mentiti eam tamen non sunt.  Si creator facit angelos spiritus et apparitores suos ignem flagrantem, tam vere spiritus quam et ignem, idem illos vere fecit et carnem, ut nunc recordemur et

9. 1 undeunde (ter) Pam.  Lat.  Urs.: unde MR 2 quæro an legendum discens


9. b Luke 20: 36       c cf.  Ps. 104: 4

198 TERTULLIAN III.9

hæreticis renuntiemus ejus esse promissum homines in angelos reformandi quandoque qui angelos in homines formarit aliquando.

10.  [1]  Igitur non admissus ad consortium exemplorum creatoris, ut alienorum, et suas habentium causas, velim edas et ipse consilium dei tui, quo Christum suum non in veritate carnis exhibuit.  Si aspernatus est illam ut terrenam et, ut dicitis, stercoribus infersam, cur non et simulacrum ejus proinde despexit?  Nullius enim dedignandæ rei imago dignanda est.  Sequitur statum similitudo.  [2]  Sed quomodo inter homines conversaretur, nisi per imaginem substantiæ humanæ?  Cur ergo non potius per veritatem, ut vere conversaretur, si necesse habebat conversari?  Quanto dignius necessitas fidem quam stropham administrasset?  [3]  Satis miserum deum instituis, hoc ipso quod Christum suum non potuit exhibere nisi in indignæ rei effigie, et quidem alienæ.  Aliquantis1 enim indignis conveniet uti, si nostris, sicut alienis non congruet uti, licet dignis.  Cur enim non in aliqua alia digniore substantia venit, et inprimis sua, ne et indigna et aliena videretur eguisse?  [4]  Si creator meus per rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et globum cum homine congressus est, et elementorum corporibus in repræsentationibus sui usus est, satis hæc exempla divinæ potestatis ostendunt deum non eguisse aut falsæ aut etiam veræ carnis paratura.  Ceterum si ad certum spectamus, nulla substantia digna est quam deus induat.  [5]  Quodcunque induerit, ipse dignum facit, absque mendacio tamen.  Et ideo quale est ut dedecus existimarit veritatem potius quam mendacium carnis?  Atquin honoravit

10. 1 aliquatenus Kroy. (sed vix opus erat)

200 TERTULLIAN III.10

illam fingendo.  Quanta jam caro est cujus phantasma necessarium fuit deo superiori?

11.  [1]  Totas istas præstigias putativæ in Christo corpulentiæ Marcion illa intentione suscepit, ne e testimonio substantiæ humanæ nativitas quoque ejus defenderetur, atque ita Christus creatoris vindicaretur, ut qui nascibilis ac per hoc carneus annuntiaretur.  Stultissime et hic Ponticus;  quasi non facilius crederetur caro in deo non nata quam falsa, præstruentibus vel maxime fidem istam angelis creatoris in carne vera conversatis, nec tamen nata.  [2]  Nam et Philumene illa magis persuasit Apelli ceterisque desertoribus Marcionis e fide quidem Christum circumtulisse carnem, nullius tamen nativitatis, utpote de elementis eam mutuatum.1  Quodsi verebatur Marcion ne fides carnis nativitatis quoque fidem induceret, sine dubio qui homo videbatur, natus utique credebatur.  [3]  Nam et mulier quædam exclamaverat, Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ hausisti.  Et quomodo mater et fratres ejus dicti sunt foris stare?  [4]  Et videbimus de his capitulis suo tempore.  Certe quum et ipse se filium hominis prædicaret, natum scilicet profitebatur.  Nunc ut hæc omnia ad evangelii distulerim examinationem, tamen, quod supra statui, si omni modo natus credi habebat qui homo videbatur, vane nativitatis fidem consilio imaginariæ carnis expungendam2 putavit.  [5]  Quid enim profuit non vere fuisse quod pro vero haberetur, tam carnem quam

11. 1 mutuatum R: mutuatam MF         2 expungendam R3 (quod non tanquam perficiendam, sed ejiciendam interpretari debebis): expugnandam MR1


11. a Luke 11:27      b cf.  Luke 8: 19 sq.

202 TERTULLIAN III.11

nativitatem?  Aut si dixeris, viderit opinio humana :  jam deum tuum honoras fallaciæ titulo, si aliud se sciebat esse quam quod homines fecerat opinari.  Jam tunc potuisti etiam nativitatem putativam illi accommodasse, ne in hanc quoque impegisses quæstionem.  [6]  Nam et mulierculæ nonnunquam prægnantes sibi videntur aut sanguinis tributo3 aut aliqua valetudine inflatæ.  Et utique debuerat phantasmatis scenam decucurrisse, ne originem carnis non desaltasset, qui personam substantiæ ipsius egisset.  Plane nativitatis mendacium recusasti :  ipsam enim carnem veram edidisti.  Turpissimum scilicet dei etiam vera nativitas.  [7]  Age jam, perora in illa sanctissima et reverenda opera naturæ, invehere in totum quod es :  carnis atque animæ originem destrue;  cloacam voca uterum tanti animalis, id est hominis, producendi officinam;  persequere et partus immunda et pudenda tormenta, et ipsius exinde puerperii spurcos, anxios, ludicros exitus.  Tamen quum omnia ista destruxeris, ut deo indigna4 confirmes, non erit indignior morte nativitas et cruce infantia et natura pœna et caro damnatione.5  [8]  Si vere ista passus est Christus, minus fuit nasci.  Si mendacio passus est, ut phantasma, potuit et mendacio nasci.  Summa ista Marcionis argumenta, per quæ alium efficit Christum, satis opinor ostendimus non consistere omnino, dum docemus magis utique competere deo veritatem quam mendacium ejus habitus in quo Christum suum exhibuit.  [9]  Si veritas fuit, caro fuit;  si caro fuit, natus est.  Ea enim quæ expugnat hæc hæresis confirmantur, quum ea per quæ expugnat destruuntur.  Itaque, si carneus habebitur quia natus, et natus quia carneus, quia

11. 3 legendum esse suspicor <cessante> sanguinis tributo     4 indigna F: digna MR (quod forsitan stare posset)     5 caro damnatione scribendum ducebam: carne damnatio MR edd.

204 TERTULLIAN III.11

phantasma6 non fuerit, ipse erit agnoscendus qui in carne et e nativitate venturus annuntiabatur a creatoris prophetis, utpote Christus creatoris.

12.  [1]  Provoca nunc, ut soles, ad hanc Esaiæ comparationem Christi, contendens illam in nullo convenire.  Primo enim, inquis, Christus Esaiæ Emmanuel vocari habebit, debinc virtutem sumere Damasci et spolia Samariæ adversus regem Assyriorum.  Porro iste, qui venit, neque sub ejusmodi nomine est editus neque ulla re bellica functus est.  [2]  At ego te admonebo, uti cohærentia quoque utriusque capituli recognoscas.  Subiuncta est enim et interpretatio Emmanuelis, Nobiscum deus;  uti non solum sonum nominis spectes, sed et sensum.  Sonus enim Hebraicus, quod est Emmanuel, suæ gentis est;  sensus autem ejus, quod est Deus nobiscum, ex interpretatione communis est.  Quære ergo an ista vox, Nobiscum deus, quod est Emmanuel, exinde quo1 Christus illuxit, agitetur in Christo.  [3]  Et puto, non negabis, utpote qui et ipse dicas, Deus nobiscum dicitur, id est Emmanuel.  Aut si tam vanus es, ut quia penes te Nobiscum deus dicitur, non Emmanuel, idcirco nolis venisse illum cujus proprium sit vocari Emmanuel, quasi non hoc sit et Deus nobiscum, invenies apud Hebræos Christianos, immo et Marcionitas, Emmanuelem nominare, quum volunt dicere Nobiscum deus;  sicut et omnis gens, quoquo sono dixerit Nobiscum deus, Emmanuelem pronuntiavit in sensu sonum expungens.  [4]  Quodsi Emmanuel Nobiscum deus est, deus autem nobiscum Christus est, qui etiam in nobis est (quotquot enim in Christum tincti estis, Christum induistis), tam proprius

11. 6 quæro an legendum <et verus> quia phantasma etc. 12. 1 quo Oeh. mg.: quod libri et edd.


12. a cf.  Isa. 7: 14     b cf.  Isa. 8:4     c Matt. 1:23     d cf.  Gal. 3: 27

206 TERTULLIAN III.11

est Christus in significatione nominis, quod est Nobiscum deus, quam in sono nominis, quod est Emmanuel.  Atque ita constat venisse jam illum qui prædicabatur Emmanuel, quia quod significat Emmanuel venit, id est Nobiscum deus.

13.  [1]  Æque et sono nominum duceris, quum virtutem Damasci et spolia Samariæ et regem Assyriorum sic accipis quasi bellatorem portendant Christum creatoris, non animadvertens quid scriptura præmittat, quoniam priusquam cognoscat vocare patrem et matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariæ adversus regem Assyriorum.  [2]  Ante est enim inspicias ætatis demonstrationem, an hominem jam Christum exhibere possit, nedum imperatorem.  Scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans, et signa belli non tuba sed crepitacillo daturus, nec ex equo vel de curru vel de muro, sed de nutricis aut gerulæ suæ collo sive dorso hostem destinaturus, atque ita Damascum et Samariam pro mammillis subacturus?  [3]  Aliud est si penes Ponticos barbariæ gentis infantes in prœlium erumpunt, credo ad solem uncti prius, dehinc pannis armati et butyro stipendiati, qui ante norint lanceare quam lancinare.  Enimvero si nusquam hoc natura concedit, ante militare quam vivere, ante virtutem Damasci sumere quam patris et matris vocabulum nosse, sequitur ut figurata pronuntiatio videatur.  Sed et virginem, inquit, parere natura non patitur, et tamen creditur prophetæ.  Et merito.  [4]  Præstruxit enim fidem incredibili rei, rationem edendo, quod in signo esset futura.  Propterea, inquit, dabit vobis dominus signum:  Ecce virgo concipiet in utero et pariet filium.  Signum autem a deo, nisi novitas aliqua monstruosa, jam signum1 non fuisset.  Denique et Judæi,

13. 1 jam signum Lat. (collato Contra Jud. 9): tam dignum MR


13. a cf.  Isa. 8: 4       b Isa. 7: 14

208 TERTULLIAN III.13

si quando ad nos dejiciendos mentiri audent, quasi non virginem [5] sed juvenculam concepturam et parituram scriptura contineat, hinc revincuntur quod nihil signi videri possit res cotidiana, juvenculæ scilicet prægnatus et partus.  In signum ergo disposita virgo et mater merito creditur, infans vero bellator non æque.  Non enim et hic signi ratio versatur.  Sed signo nativitatis novæ ascripto exinde post signum alius ordo jam infantis edicitur, mel et butyrum manducaturi.  [6]  Nec hoc utique in signum est, malitiæ non assentaturi, et hoc enim infantiæ2 est, sed accepturi virtutem Damasci et spolia Samariæ adversus regem Assyriorum.  Serva modum ætatis et quære sensum prædicationis, immo redde evangelio veritatis quæ posterior detraxisti, et tam intellegitur prophetia quam renuntiatur expuncta.  Maneant autem orientales illi Magi in infantia Christum recentem auro et ture munerantes, et acceperit infans virtutem Damasci sine prœlio et armis.  [7]  Nam præter quod omnibus notum est, orientis virtutem, id est vim et vires, auro et odoribus pollere solitam, certe est creatori3 virtutem ceterarum quoque gentium aurum constituere, sicut per Zachariam, Et Judas prætendet apud Hierusalem et congregabit omnem valentiam populorum per circuitum, aurum et argentum.  [8]  De illo autem tunc auri munere etiam David, Et dabitur illi ex auro Arabiæ;  et rursus, Reges Arabum et Saba munera offerent illi.  Nam et Magos reges habuit fere oriens, et Damascus Arabiæ retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophœnicen e distinctione Syriarum, cujus tunc virtutem Christus accepit, accipiendo insignia ejus, aurum scilicet et odores;

13. 2 infantiæ Urs.: infantia MR           3 creatori MR: creatoris NPam.


13. c Zech. 14: 14         d Ps. 72: 15        e Ps. 72: 10

210 TERTULLIAN III.13

spolia autem Samariæ ipsos Magos, qui quum illum cognovissent et muneribus honorassent et genu posito adorassent quasi deum et regem sub testimonio indicis et ducis stellæ, spolia sunt facti Samariæ, id est idololatriæ, credentes videlicet in Christum.  [9]  Idololatriam enim Samariæ nomine notavit, ut ignominiosæ ob idololatriam, qua desciverat tunc a deo sub rege Hieroboam.  Nec hoc enim novum est creatori, figurate uti translatione nominum e comparatione criminum.  Nam et archontas Sodomorum appellat archontas Judæorum, et populum ipsum populum Gomorræ vocat.  Et idem alibi, Pater inquit tuus Amorræus et mater tua Cethea, ob consimilem impietatem;  quos aliquando etiam suos filios dixerat, Filios generavi et exaltavi.  [10]  Sic et Ægyptus nonnunquam totus orbis intellegitur apud illum, superstitionis et maledictionis elogio.  Sic et Babylon etiam apud Joannem nostrum Romanæ urbis figura est, proinde magnæ et regno superbæ et sanctorum dei debellatricis.  Hoc itaque usu Magos quoque Samaritarum appellatione titulavit, despoliatos quod habuerant cum Samaritis, ut diximus, idololatriam.  Adversus regem autem Assyriorum adversus Herodem intellege, cui utique adversati sunt Magi tunc non renuntiando de Christo, quem intercipere quærebat.

14.  [1]  Adiuvabitur hæc nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem existimans Christum ob armorum quorundam vocabula et ejusmodi verba, e reliquorum quoque sensuum comparatione convinceris.  Accingere, inquit David, ense super femur.  Sed quid supra legis de Christo?  Tempestivus decore præter filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis.  [2]  Rideo si, quem ad bellum ense cingebat, ei de tempestivitate decoris et labiorum gratia blandiebatur.  Sic item subiungens, Et extende et prosperare et regna, adjecit propter veritatem et lenitatem et justitiam.  Quis

13. f cf.  Rev. 17: 5 etc.    g Isa. 8: 4            14. a Ps. 45: 3     b Ps. 45: 2

212 TERTULLIAN III.14

enim <ea>1 ense operabitur, et non contraria potius, dolum et asperitatem et injustitiam, propria scilicet negotia prœliorum?
Videamus ergo an alius sit ensis ille, cujus alius est actus.  [3]  Nam et apostolus Joannes in Apocalypsi ensem describit ex ore dei prodeuntem bis acutum, præacutum, quem intellegi oportet sermonem divinum, bis acutum, duobus testamentis legis et evangelii, acutum sapientia, infestum diabolo, armantem nos adversus hostes spiritales nequitiæ et concupiscentiæ omnis, amputantem etiam a carissimis ob dei nomen.  [4]  Quodsi Joannem agnitum non vis, habes communem magistrum Paulum, præcingentem lumbos nostros veritate et lorica justitiæ, et calciantem nos præparationem evangelii pacis, non belli, assumere jubentem scutum fidei, in quo possimus omnia diaboli ignita tela exstinguere, et galeam salutaris, et gladium spiritus, quod est, inquit, dei sermo.  [5]  Hanc et dominus ipse machæram venit mittere in terram, non pacem.  Si tuus Christus est, ergo et ipse bellator est.  Si bellator non est, machæram intentans allegoricam, licuit ergo et Christo creatoris in psalmo sine bellicis rebus ense sermonis præcingi figurato, cui supradicta tempestivitas congruat et gratia labiorum, quem tunc jam cingebatur super femur apud David, quandoque missurus in terram.  [6]  Hoc est enim quod ait, Et extende et prosperare et regna.  Extendens sermonem in omnem terram ad universamm gentium vocationem, prosperaturus successu fidei, qua est receptus, et regnans exinde, qua mortem resurrectione devicit.  Et deducet te, inquit, mirifice dextera tua, virtus scilicet gratiæ spiritalis, qua Christi agnitio deducitur.  [7]  Sagittæ tuæ acutæ, pervolantia ubique præcepta, et minæ et traductiones cordis, compungentes et transfigentes conscientiam quamque.  Populi sub te concident, utique adorantes.  Sic bellipotens et armiger Christus creatoris, sic et nunc accipiens spolia, non solius

14. 1 ea add.  Eng.: hæc Urs.


14. c cf.  Rev. i: 16    d Eph. 6: 14 sqq.     e Matt. 10: 34     f Ps. 45: 4 sq.

214 TERTULLIAN III.14

Samariæ, verum et omnium gentium.  Agnosce et spolia figurata, cujus et arma allegorica didicisti.  Figurate itaque et domino ejusmodi loquente et apostolo scribente non temere interpretationibus ejus utimur, quarum exempla etiam adversarii admittunt, atque ita in tantum Esaiæ erit Christus qui venit, in quantum non fuit bellator, quia non talis ab Esaia prædicatur.

15.  [1]  De quæstione carnis et per eam nativitatis et unius interim nominis Emmanuelis hucusque.  De ceteris vero nominibus et inprimis Christi quid pars diversa respondebit?  Si proinde commune est apud vos Christi nomen quemadmodum et dei, ut sicut utriusque dei filium Christum competat dici, sic utrumque patrem <et>1 dominum, certe ratio huic argumentationi refragabitur.  [2]  Dei enim nomen quasi naturale divinitatis potest in omnes communicari quibus divinitas vindicatur, sicut et idolis, dicente apostolo, Nam et sunt qui dicuntur dii sive in cælo sive in terris.  Christi vero nomen non e natura veniens, sed e dispositione, proprium ejus efficitur a quo dispositum invenitur.  Nec in communicationem alii deo subiacet, maxime æmulo et habenti suam dispositionem, cui et nomina privata debebit.  [3]  Quale est enim quod diversas dispositiones duorum commentati deorum societatem nominum admittunt in discordiam dispositionum, quando nulla magis probatio assisteret duorum et æmulorum deorum quam si in dispositione eorum etiam diversitas nominum inveniretur?  Nullus enim status differentiarum nonnisi proprietatibus appellationum consignatur.  [4]  Quibus deficientibus si quando, nunc Græca catachresis de alieno abutendo succurrit.  Apud deum autem deficere, puto, nihil debet, nec de alieno instrui dispositiones ejus.  Quis hic deus est, qui filio quoque suo nomina a creatore vindicat, non dico

15. 1 et addendum arbitrabar


15. a i Cor. 8: 5

216 TERTULLIAN III.15

aliena, sed vetera et vulgata quæ vel sic non competerent deo novo et incognito?  [5]  Quomodo denique docet novam plagulam non assui veteri vestimento, nec vinum novum veteribus utribus credi, assutus ipse et indutus2 nominum senio?  Quomodo abscidit evangelium a lege, tota lege vestitus, in nomine scilicet Christi?
Quis illum prohibuit aliud vocari, aliud prædicantem aliunde venientem, quum propterea nec corporis susceperit veritatem ne Christus creatoris crederetur?  [6]  Vane autem noluit eum se videri quem voluit vocari, quando et si vere corporeus fuisset, magis Christus creatoris non videretur, si non vocaretur.  At nunc substantiam respuit, cujus nomen accepit, etiam substantiam probaturus e nomine.  Si enim Christus unctus est, ungui utique corporis passio est.  Qui corpus non habuit, ungui omnino non potuit;  qui ungui omnino non potuit, Christus vocari nullo modo potuit.  Aliud est si et nominis phantasma affectavit.  [7]  Sed quomodo, inquit, irreperet in Judæorum fidem, nisi per sollemne apud eos et familiare nomen?  Inconstantem aut subdolum deum narras;  aut diffidentiæ aut malitiositatis consilium est fallendo quid promovere.  Multo liberius atque simplicius egerunt pseudoprophetæ adversus creatorem in sui dei nomine venientes.  Sed nec effectum consilii hujus invenio, quum facilius aut suum crediderint Christum aut planum potius aliquem quam alterius dei Christum, sicut evangelium probabit.

16.  [1]  Nunc si nomen Christi, ut sportulam furunculus, captavit, cur etiam Jesus voluit appellari, non tam expectabili apud Judæos nomine?  Nec enim, si nos per dei gratiam intellectum consecuti sacramentorum ejus hoc quoque nomen agnoscimus Christo

15. 2 indutus R: inditus M


15. b cf.  Luke 5: 36

218 TERTULLIAN III.16

destinatum, ideo et Judæis, quibus adempta est sapientia, nota erit res.  Denique ad hodiernum Christum sperant, non Jesum, et Heliam potius interpretantur Christum quam Jesum.  [2]  Qui ergo et in eo nomine venit in quo Christus non præsumebatur, potuit in eo solo nomine venisse quod solum præsumebatur.  Ceterum quum duo miscuit, speratum et insperatum, expugnatur utrumque consilium ejus.  Sive enim ideo Christus, ut interim quasi creatoris irreperet, obstrepit1 Jesus, quia non sperabatur Jesus in Christo creatoris :  sive <ideo Jesus>2 ut alterius haberetur, non sinit Christus quia non alterius sperabatur Christus quam creatoris.  [3]  Quid horum constare possit ignoro.  Constabit autem utrumque in Christo creatoris, in quo invenitur etiam Jesus.  Quomodo, inquis?  Disce et hic cum partiariis erroris tui Judæis.  Quum successor Moysi destinaretur Auses filius Nave, transfertur certe de pristino nomine et incipit vocari Jesus?  [4]  Certe, inquis.  Hanc prius dicimus figuram futuri fuisse.  Nam quia Jesus Christus secundum populum, quod sumus nos nati in sæculi desertis, introducturus erat in terram promissionis melle et lacte manantem, id est vitæ æternæ possessionem, qua nihil dulcius, idque non per Moysen, id est non per legis disciplinam, sed per Jesum, per evangelii gratiam, provenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est <præceptis>3 Christi, [5] petra enim Christus, — ideo is vir, qui in hujus sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus est figura, Jesus cognominatus.  Hoc nomen ipse Christus suum jam tunc esse testatus est quum ad Moysen loquebatur.  Quis enim loquebatur, nisi spiritus creatoris, qui est Christus?  Quum ergo mandato diceret populo, Ecce ego mitto

16. 1 obstrepit Urs.: obrepit MR        2 ideo Jesus add.  Urs.     3 præceptis add.  Pam.


16. a cf.  Num. 13: 16

220 TERTULLIAN III.17

angelum meum ante faciem tuam, qui te custodiat in via et introducat in terram quam paravi tibi, intende illi et exaudi eum, ne inobaudieris eum;  non enim celabit4 te, quoniam nomen meum super illum est :  angelum quidem eum dixit ob magnitudinem virtutum quas erat editurus, et ob officium prophetæ, nuntiantis scilicet divinam voluntatem; Jesum autem ob nominis sui futuri sacramentum.  [6]  Identidem nomen suum confirmavit quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec Ausen, sed Jesum eum jusserat exinde vocitari.  Ergo si utrumque nomen competit in Christum creatoris, tanto utrumque non competit in Christum non creatoris, sicut nec reliquus ordo.  Facienda est denique jam hinc inter nos certa ista et justa præscriptio et utrique parti necessaria, qua determinatum sit nihil omnino commune esse debere alterius dei Christo cum Christo creatoris.  [7]  Nam et a vobis proinde diversitas defendenda est, sicut a nobis repugnanda est, quia nec vos probare poteritis alterius dei venisse Christum, nisi eum longe alium demonstraveritis a Christo creatoris, nec nos eum creatoris vindicare, nisi talem eum ostenderimus qualis constituitur a creatore.  De nominibus jam obduximus.  Mihi vindico Christum, mihi defendo Jesum.

17.  [1]  Reliquum ordinem ejus quum scripturis conferamus.  Quodcunque illud corpusculum sit, quoniam habitum et quoniam conspectum fuit, si inglorius, si ignobilis, si inhonorabilis, meus erit Christus, talis enim habitu et aspectu annuntiabatur.  Adest rursus Esaias:  Annuntiavimus, inquit, coram ipso :  velut puerulus, velut radix in terra sitienti, et non est species ejus neque gloria, et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species ejus inhonorata, deficiens citra omnes homines.  Sicut et supra patris ad filium vox, Quemadmodum expavescent multi super te, sic sine gloria erit ab hominibus forma tua.  [2]  Nam etsi tempestivus decore apud David supra filios hominum, sed in allegorico illo statu gratiæ spiritalis, quum accingitur ense sermonis, qui vere

16. 4 celabit Eng.: celavit MF: celavi R


16. b Exod. 23: 20         17. a Isa. 53: 2 sq.     b Isa. 52: 14     c cf.  Ps. 45: 2

222 TERTULLIAN III.17

species et decor et gloria ipsius est.  [3]  Ceterum habitu incorporabili apud eundem prophetam vermis etiam et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi.  Neque interiorem qualitatem ejus ejusmodi annuntiat.  Si enim plenitudo in illo spiritus constitit, agnosco virgam de radice Jesse.  Flos ejus meus erit Christus, in quo requievit secundum Esaiam spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et vigoris, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus timoris dei.  [4]  Neque enim ulli hominum diversitas spiritalium documentorum competebat nisi in Christum, flori quidem ob gratiam spiritus adæquatum, e stirpe autem Jesse deputatum, per Mariam inde censendum.  Expostulo autem de proposito :  si das ei omnis humilitatis et patientiæ et tranquillitatis intentionem, et e his Esaiæ erit Christus — homo in plaga et sciens ferre imbecillitatem, qui tanquam ovis ad victimam adductus est, et tanquam agnus ante tondentem non aperuit os, qui neque contendit neque clamavit, nec audita est foris vox ejus, qui arundinem contusam, id est quassam Judæorum fidem, non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium, non exstinxit — non potest alius esse quam qui prædicebatur.  [5]  Oportet actum ejus ad scripturarum regulam recognosci, duplici, nisi fallor, operatione distinctum, prædicationis et virtutis.  Sed de utroque titulo sic disponam, ut, quoniam ipsum quoque Marcionis evangelium discuti1 placuit, de speciebus doctrinarum et signorum illuc differamus, quasi in rem præsentem :  hic autem generaliter expungamus ordinem cœptum, docentes prædicatorem interim annuntiari Christum per Esaiam:
Quis enim, inquit, in vobis, qui deum metuit et exaudiet vocem filii ejus?  Item medicatorem:  Ipse enim, inquit, imbecillitates nostras abstulit, et languores portavit.

18.  [1]  De exitu plane, puto, diversitatem temptatis inducere, negantes passionem crucis in Christum creatoris prædicatam, et

17. 1 discuti R3: excuti MR1


17. d cf.  Ps. 22:6    e cf.  Isa. 11: 1 sq.     f cf.  Isa. 53: 3 sqq.     g Isa. 50: 10 h Isa. 53: 4

224 TERTULLIAN III.18

argumentantes insuper non esse credendum ut in id genus mortis exposuerit creator filium suum quod ipse maledixerat.  Maledictus, inquit, omnis qui pependerit in ligno.  Sed hujus maledictionis sensum differo, dignæ sola prædicatione crucis, de qua nunc maxime quæritur, quia et alias antecedit rerum probatio rationem.  De figuris prius edocebo.  [2]  Et utique vel maxime sacramentum istud figurari in prædicatione oportebat, quanto incredibile, tanto magis scandalo futurum si nude prædicaretur, quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam dei quæreret.  Itaque inprimis Isaac, quum a patre in hostiam deditus lignum sibi ipse portaret, Christi exitum jam tunc denotabat, in victimam concessi a patre et lignum passionis suæ bajulantis.  [3]  Ioseph et ipse Christum figuraturus1 (nec hoc solo, ne demorer cursum, quod persecutionem a fratribus passus est ob dei gratiam, sicut et Christus a Judæis carnaliter fratribus) quum benedicitur a patre etiam in hæc verba, Tauri decor ejus, cornua unicornis cornua ejus, in eis nationes ventilabit pariter ad summum usque terræ :  non utique rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus bicornis, sed Christus in illo significabatur, taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus ut judex, aliis mansuetus ut salvator, cujus cornua essent crucis extima.  [4]  Nam et in antenna, quæ crucis pars est, extremitates cornua vocantur;  unicornis autem medius stipitis palus.  Hac denique virtute crucis et hoc naore cornutus universas gentes et nunc ventilat per fidem, auferens a terra in cælum, et tunc per judicium ventilabit, dejiciens de cælo in terram.  [5]  Idem erit et alibi taurus apud eandem

18. 1 figuraturus Eng.: figuratus MR: vel Ursinum secutus scribere possis in Christum figuratus


18. a Deut. 21: 23; Gal. 3: 13     b cf.  Gen. 22:6     c Deut. 33:17

226 TERTULLIAN III.18

scripturam, quum Jacob in Simeonem et Levi, id est in scribas et pharisæos (ex illis enim deducitur census istorum) spiritaliter interpretatur:2  Simeon et Levi perfecerunt iniquitatem e sua hæresi, qua scilicet Christum sunt persecuti;  in concilium eorum ne venerit anima mea, et in stationem eorum ne incubuerint jecora mea, quia in indignatione sua interfecerunt homines, id est prophetas, et in concupiscentia sua ceciderunt nervos tauro, id est Christo, quem post necem prophetarum suffigendo, <in>3 nervos utique ejus clavis desævierunt.  Ceterum vanum, si post homicidia alicuius bovis illis exprobrat carnificinam.  [6]  Jam vero Moyses, quid utique tunc tantum, quum Jesus adversus Amalech prœliabatur, expansis manibus orabat residens, quando in rebus tam attonitis magis utique genibus depositis et manibus cædentibus pectus et facie humi volutante orationem commendare debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini dimicabat dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis quoque erat habitus necessarius, per quam Jesus victoriam esset relaturus?  [7]  Idem rursus Moyses, post interdictam omnis rei similitudinem, cur aëreum serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum salutare proposuit?  An et hic dominicæ crucis vim intentabat, qua serpens diabolus publicabatur, et læso cuique a spiritalibus colubris, intuenti tamen et credenti in eam, sanitas morsuum peccatorum et salus exinde prædicabatur?

19.  [1]  Age nunc, si legisti penes David, Dominus regnavit a ligno, expecto quid intellegas.  Nisi forte lignarium aliquem regem significari Judæorum, et non Christum, qui exinde a passione ligni superata morte regnavit.  Etsi enim mors ab Adam regnavit usque ad Christum, cur Christus non regnasse dicatur a ligno, e quo

18. 2 interpretatur libri et edd.: imprecatur Kroy.        3 <in> nervos scribebam


18. d Gen. 49: 5 LXX     e cf.  Exod. 17: 10-13     f cf.  Exod. 20: 4
Num. 21: 8                 19. a cf.  Ps. 96: 10

228 TERTULLIAN III.19

crucis ligno mortuus regnum mortis exclusit?  [2]  Proinde et Esaias, Quoniam, inquit, puer est natus nobis.  Quid novi, si non de filio dei dicit?  Et datus est nobis cujus imperium factum est super humerum ipsius.  Quis omnino regum insigne potestatis suæ humero præfert, et non aut capite diadema aut manu sceptrum aut aliquam propriæ vestis notam?  [3]  Sed solus novus rex novorum ævorum Christus Jesus novæ gloriæ et potestatem et sublimitatem suam humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem prophetiam exinde dominus regnaret a ligno.  Hoc lignum et Hieremias tibi insinuat, dicturis prædicans Judæis, Venite, iniciamus1 lignum in panem ejus, utique in corpus.  [4]  Sic enim deus in evangelio quoque vestro revelavit, panem corpus suum appellans, ut et hinc jam eum intellegas corporis sui figuram pani2 dedisse, cujus retro corpus in panem prophetes figuravit, ipso domino hoc sacramentum postea interpretaturo.  [5]  Si adhuc quæris dominicæ crucis prædicationem, satis jam tibi potest facere vigesimus primus psalmus, totam Christi continens passionem, canentis jam tunc gloriam suam:  Foderunt, inquit, manus meas et pedes, quæ propria atrocitas crucis.  Et rursus, quum auxilium patris implorat, Salvum, inquit, fac me ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicornis humilitatem, [6] de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus.  Quam crucem nec ipse David passus est, nec ullus rex Judæorum, ne putes alterius alicuius prophetari passionem quam ejus qui solus a populo tam insigniter crucifixus est.  Nunc et si omnes istas interpretationes respuerit et irriserit hæretica duritia, concedam illi nullam Christi crucem significatam a creatore, quia nec e hoc probabit alium esse qui crucifixus est:  [7] nisi forte ostenderit hunc exitum ejus a suo deo prædicatum, ut diversitas passionum, ac per hoc etiam personarum, e diversitate prædicationum vindicetur.  Ceterum nec ipso Christo ejus prædicato,

19. 1 iniciamus MR1: mittamus R3 edd.     2 pani MF: panis R edd.


19. b Isa.9:6    c Jer. 11: 19 LXX     d cf.  Luke 22: 19     e Ps. 22:16 f Ps. 22: 21

230 TERTULLIAN III.19

nedum cruce ipsius, sufficit in meum Christum solius mortis prophetia.  Ex hoc enim quod non est edita qualitas mortis, potuit et per crucem evenisse, tunc alii deputanda si in alium fuisset prædicatum.  [8]  Nisi si nec mortem volet Christi mei prophetatam, quo magis erubescat, si suum quidem Christum mortuum annuntiat, quem negat natum, meum vero mortalem negat, quem nascibilem confitetur.  Et mortem autem et sepulturam et resurrectionem Christi mei una voce Esaiæ volo ostendere dicentis, Sepultura ejus sublata de medio est.  [9]  Nec sepultus enim esset nisi mortuus, nec sepultura ejus sublata de medio nisi per resurrectionem.  Denique subjecit, Propterea ipse multos hæreditati habebit et multorum dividet spolia, pro eo quod tradita est anima ejus in mortem.  Ostensa est enim causa gratiæ hujus, pro injuria scilicet mortis repensandæ.  Pariter ostensum est hæc illum [propter mortem consecuturum,]3 post mortem utique per resurrectionem consecuturum.

20.  [1]  Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo talis probatus qualiter annuntiabatur non alius haberi debeat quam qui talis annuntiabatur, ut jam ex ista consonantia rerum ejus et scripturarum creatoris illis etiam restituenda sit fides e præjudicio majoris partis quæ ad diversas sententias vel in dubium deducuntur vel negantur.  Amplius nunc superstruimus ea quoque paria e scripturis creatoris quæquæ1 post Christum futura præcinebantur.  [2]  Nec enim dispositio expuncta inveniretur, si non ille venisset post quem habebat evenire.  Aspice universas nationes de voragine erroris humani exinde emergentes ad deum creatorem, ad deum Christum,2 et, si audes, nega prophetatum.  [3]  Sed statim tibi in psalmis promissio patris occurret:
Filius meus es tu, ego hodie generavi te :  postula a me, et dabo tibi

19. 3 [propter mortem consecuturum] secl.  Junius 20. 1 quæquæ Oeh.: quæque libri et edd.     2 quæro an scribendum ad dei Christum


19. g Isa. 57: 2 LXX     h Isa. 53: 12

232 TERTULLIAN III.20

gentes hæreditatem tuam et possessionem tuam terminos terræ.  Nec poteris magis David filium ejus3 vindicare quam Christum, aut terminos terræ David potius promissos qui intra unicam Judæorum gentem regnavit, quam Christo qui totum jam orbem evangelii sui fide cepit.  [4]  Sic et per Esaiam:  Ecce dedi te in dispositionem generis, in lucem nationum, aperire oculos cæcorum, utique errantium, exsolvere de vinculis vinctos, id est de delictis liberare, et de cella carceris, id est mortis, sedentes in tenebris, ignorantiæ scilicet.  [5]  Quæ si per Christum eveniunt, non in alium erunt prophetata quam per quem eveniunt.  Item alibi:  Ecce testimonium eum nationibus posui, principem et imperantem nationibus;  nationes, quæ te non sciunt, invocabunt te, et populi confugient ad te.  Nec enim hæc in David interpretaberis, quia præmisit, Et disponam vobis dispositionem æternam, religiosa et fidelia David.  [6]  Atquin hinc magis Christum intellegere debebis ex David deputatum carnali genere ob Mariæ virginis censum.  De hoc enim promisso juratur in psalmo ad David, Ex fructu ventris tui collocabo super thronum tuum.  Quis iste venter est?
Ipsius David?  Utique non.  Neque enim pariturus esset David.  [7]  Sed nec uxoris ejus.  Non enim dixisset, Ex fructu ventris tui, sed potius, Ex fructu ventris uxoris tuæ.  Ipsius autem dicendo ventrem superest ut aliquem de genere ejus ostenderit cujus ventris futurus esset fructus caro Christi, quæ ex utero Mariæ floruit.  Ideoque et fructum ventris tantum nominavit, ut proprie ventris, quasi solius ventris, non etiam viri, et ipsum ventrem ad David redegit, ad principem generis et familiæ patrem.  [8]  Nam quia viro deputare non poterat virginis eum ventrem, patri deputavit.  Ita quæ in Christo nova dispositio invenitur hodie, hæc erit quam tunc creator pollicebatur, religiosa et fidelia David appellans, quæ erant Christi, quia Christus ex David: 4immo ipsa erit caro ejus

20. 3 ejus MR: eum Pam. (sine causa)    4-4 immo ipsa . . . e resurrectione ejicienda censuit Kroy. (sed vereor ne non recte)


20. a Ps. 2: 7     b Isa. 42: 6 sq.     c Isa. 55: 4     d Isa. 55: 3     e Ps. 132: 11

234 TERTULLIAN III.20

religiosa et fidelia David, jam sancta religione et fidelis e resurrectione.4  Nam et Nathan propheta in prima Basiliarum professionem ad David facit semini ejus,5 quod erit, inquit, e ventre ipsius.  Hoc si in Salomonem simpliciter edisseres, risum mihi incuties :  videbitur enim David peperisse Salomonem.  An et hic Christus significatur, ex eo ventre semen David qui esset ex David, id est Mariæ?  [9]  Quia et ædem dei magis Christus ædificaturus esset, hominem scilicet sanctum, in quo potiore templo inhabitaret dei spiritus, et in dei filium magis Christus habendus esset quam Salomon filius David.  Denique et thronus in ævum et regnum in ævum magis Christo competit quam Salomoni, temporali scilicet regi.  Sed et a Christo misericordia dei non abscessit, Salomoni vero etiam ira dei accessit post luxuriam et idololatriam.  [10]  Suscitavit enim illi Satan hostem Idumæum.  Quum ergo nihil horum competat in Salomonem, sed in Christum, certa erit ratio interpretationum nostrarum, ipso etiam exitu rerum probante quas in Christum apparet prædicatas.  Et ita in hoc erunt sancta et fidelia David.  Hunc deus testimonium nationibus posuit, non David;  principem et imperantem nationibus, non David, qui soli Israëli imperavit.  Christum hodie invocant nationes quæ eum non sciebant, et populi ad Christum hodie confugiunt, quem retro ignorabant.  Non potest futurum dici quod vides fieri.

21.  [1]  Sic nec illam iniectionem tuam potes sistere ad differentiam duorum Christorum, quasi Judaicus quidem Christus populo soli e dispersione redigendo destinetur a creatore, vester vero omni humano generi liberando collatus sit a deo optimo, quum postremo priores inveniantur Christiani creatoris quam Marcionis, exinde vocatis omnibus populis in regno ejus e quo deus regnavit a ligno, nullo adhuc Cerdone, nedum Marcione.  [2]  Sed et revictus de

20. 5 semen tuum quod erit inquit e ventre tuo Pam. (quod miror cur non acceptum fuerit)


20. f cf. 2 Sam. 7:12     g cf. 2 Sam. 7: 14     h cf. i Kgs. 11: 14

236 TERTULLIAN III.21

nationum vocatione convertere jam in proselytos.  Quæris qui de nationibus transeant ad creatorem, quando et proselyti diversæ et propriæ condicionis seorsum a propheta nominentur:  Ecce, inquit Esaias, proselyti per me accedent ad te, ostendens ipsos quoque proselytos per Christum accessuros ad deum.  Et nationes, quod sumus nos, proinde suam habebant nominationem sperantes in Christum:  Et in nomine, inquit, ejus nationes sperabunt.  [3]  Proselyti autem, quos in nationum prædicatione substituis, non in Christi nomine sperare solent, sed in Moysi ordine, a quo institutio illorum est.  Ceterum allectio nationum a novissimis diebus exorta est.  Iisdem verbis Esaias, Et erit, inquit, in novissimis diebus manifestus mons domini, utique sublimitas dei, et ædes dei super summos montes, utique Christus, catholicum dei templum, in quo deus colitur, constitutum super omnes eminentias virtutum et potestatum :  et venient ad eum universæ nationes, et ibunt multi et dicent, Venite, ascendamus in montem domini et in ædem dei Jacob, et annuntiabit nobis viam suam, et incedemus in ea :  ex Sion enim exibit lex, et sermo domini ex Hierusalem.  Hæc erit via novæ legis evangelium, et novi sermonis in Christo, jam non in Moyse.  Et judicabit inter nationes, de errore scilicet earum :  et revincet1 populum amplum, ipsorum inprimis Judæorum et proselytorum :  et concident machæras suas in aratra et sibynas in falces, id est animorum nocentium et linguarum infestarum et omnis malitiæ atque blasphemiæ ingenia convertent in studia modestiæ et pacis :  et non accipiet gens super gentem machæram, utique discordiæ :  et non discent amplius bellare, id est inimicitias perficere, ut et hic discas Christum non bellipotentem, sed paciferum repromissum.  [4]  Hæc aut prophetata nega, quum coram videntur, aut adimpleta, quum leguntur, aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta in quem sunt prophetata.  Inspice enim adhuc etiam ipsum introgressum atque decursum vocationis in nationes a novissimis diebus adeuntes ad deum creatorem, non in

21 . 1 revincet MR1 : revincent R3 edd.


21. a Isa. 16: 4     b Isa. 42: 4      c Isa. 2: 2 sq.    d Isa. 2: 4

238 TERTULLIAN III.21

proselytos, quomm a primis magis diebus allectio est.  Etenim fidem istam apostoli induxerunt.

22.  [1]  Habes et apostolorum opus prædicatum:  Quam tempestivi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona, non bellum nec mala.  Respondit et psalmus, In omnem terram exivit sonus eorum et in terminos terræ voces eorum, circumferentium scilicet legem ex Sion profectam et sermonem domini ex Hierusalem, ut fieret quod scriptum est, Longe quique a justitia mea appropinquaverunt justitiæ meæ et veritati.  [2]  Quum huic negotio accingerentur apostoli, renuntiaverunt presbyteris et archontibus et sacerdotibus Judæorum.  An non vel maxime, inquit, ut alterius dei prædicatores?  Atquin ipsius ejusdem cujus scripturam quum maxime implebant.  Divertite, divertite, inclamat Esaias, excedite illinc, et immundum ne attigeritis, blasphemiam scilicet in Christum :  excedite de medio ejus, utique synagogæ;  separamini, qui dominica vasa1 portatis.  [3]  Jam enim secundum supra scripta revelaverat dominus brachio suo sanctum, id est virtute sua Christum coram nationibus, ut viderint universæ nationes et summa terræ salutem quæ erat a deo.  Sic et ab ipso Judaismo divertentes, quum legis obligamenta et onera evangelica jam libertate mutarent, psalmum exsequebantur:  Disrumpamus vincula eorum et abiciamus a nobis jugum eorum;  postea certe quam tumultuatæ sunt gentes et populi meditati sunt inania;  astiterunt reges terræ, et principes congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum ejus.  [4]  Quæ dehinc passi sunt apostoli?
Omnem, inquis, iniquitatem persecutionum, ab hominibus scilicet creatoris, ut adversarii ejus quem prædicabant.  Et quare creator, si adversarius erat Christi, non modo prædicat hoc passuros

22. 1 dominica vasa Lat.: domini causam MR


22. a Isa. 52: 7; Rom. 10: 15     b Ps. 19: 4     c Isa. 46: 12 sq.     d Isa. 52: 11     e Ps. 2: 3     f cf.  Ps. 2: 1 sq.

240 TERTULLIAN III.22

apostolos ejus, verum et exprobrat?  [5]  Nam neque prædicaret alterius dei ordinem, quem ignorabat ut vultis, neque exprobrasset quod ipse curasset:  Videte quomodo perit justus, nec quisquam excipit corde, et viri justi auferantur, nec quisquam animadvertit :  a persona enim injustitiæ sublatus est justus.  Quis, nisi Christus?  Venite, inquiunt, auferamus justum, quia inutilis est nobis.  Præmittens itaque, et subiungens proinde, passum etiam Christum, æque justos ejus eadem passuros tam apostolos quam et deinceps omnes fideles prophetavit, signatos illa nota scilicet de qua Ezechiel:  Dicit dominus ad me, Pertransi in medio portæ in media Hierusalem, et da signum Tau in frontibus virorum.  [6]  Ipsa est enim littera Græcorum Tau, nostra autem T, species crucis, quam portendebat futuram in frontibus nostris apud veram et catholicam Hierusalem, in qua fratres Christi, filios scilicet dei, gloriam patri deo relaturos psalmus vigesimus primus canit e persona ipsius Christi ad patrem:  Enarrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiæ hymnum tibi dicam.  Quod enim in nomine et spiritu ipsius hodie fieri habebat, merito a se futurum prædicabat.  Et paulo infra:  A te laus mihi in ecclesia magna.  Et in sexagesimo septimo:  In ecclesiis benedicite dominum deum;  ut pariter concurreret et Malachiæ2 prophetia:  Non est voluntas mea, dicit dominus, et sacrificia vestra non accipiam;  quoniam ab ortu solis usque in occasum nomen meum glorificatum3 est in nationibus, et in omni loco sacrificium nomini meo offertur, et sacrificium mundum, gloriæ scilicet relatio et benedictio et laus et hymni.  [7]  Quæ omnia quum in te quoque deprehendantur, et signaculum frontium et ecclesiarum sacramenta et munditiæ sacrificiorum, debes jam erumpere uti dicas spiritum creatoris tuo Christo prophetasse.

23.  [1]  Nunc, quia cum Judæis negas venisse Christum eorum,

22. 2 Malachiæ Pam.: Micheæ MR (ipsius scriptoris forsitan errore)     3 glorificatum Pam,: gloriatum MR


22. g Isa. 57: 1    h Wisd. 2: 12     i Ezek. 9: 4     j Ps. 22:22 k Ps. 22: 25    l Ps. 68: 26     m Mal. i: 10 sq.

242 TERTULLIAN III.23

recognosce et exitum ipsorum quem post Christum relaturi prædicabantur, ob impietatem qua eum et despexerunt et interemerunt.  Primum enim e die qua secundum Esaiam projecit homo aspernamenta sua aurea et argentea, quæ fecerunt adorandis vanis et nocivis, id est e quo genus hominum dilucidata per Christum veritate idola projecit, vide an quod sequitur expunctum sit:  [2]  Abstulit enim dominus sabaoth a Judæa et ab Hierusalem inter cetera et prophetam et sapientem architectum, spiritum scilicet sanctum, qui ædificat ecclesiam, templum scilicet et domum et civitatem dei.  Nam exinde apud illos destitit dei gratia, et mandatum est nubibus ne pluerent imbrem super vineam Sorech, id est cælestibus beneficiis ne provenirent domui Israëlis.  [3]  Fecerat enim spinas, e quibus dominum coronaverat, et non justitiam, sed clamorem, quo in crucem eum extorserat.  Et ita subtractis charismatum roribus lex et prophetæ usque ad Joannem.  Dehinc quum ea perseverantia furoris et nomen domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est:  Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus (ab illis enim cœpit infamia), et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum non pænitentiam intellexissent, facta est terra eorum deserta, civitates eorum exustæ, regionem eorum sub ipsorum conspectu extranei devorant, derelicta filia Sion, et tanquam specula in vinea vel in cucumerario casula, e quo scilicet Israël dominum non cognovit, et populus eum non intellexit, sed dereliquit, et in indignationem provocavit sanctum Israëlis.  [4]  Sic et machæræ condicionalis comminatio, Si nolueritis1 nec audieritis me, machæra vos comedet, probavit Christum fuisse quem non audiendo perierunt.  Qui et in psalmo quinquagesimo octavo dispersionem eis postulat a patre:  Disperge eos in virtute tua.  Qui et rursus per Esaiam in exustionem eorum perorans, Propter me hæc, inquit, facta sunt vobis, in anxietate dormietis.  [5]  Satis vane, si hæc non propter eum passi sunt qui

23. 1 nolueritis prophetæ observata scriptura scribendum ducebam: volueritis libri et edd.


23. a cf.  Isa. 2: 20    b Isa. 3: i sqq.    c cf.  Isa. 5: 6 sq.     d cf.  Isa. 5: 2 e Isa. 52:5 LXX    f cf.  Isa. i: 7 sqq.    g Isa. i: 3 sq. h Isa. i: 20 LXX i Ps. 59: 13 LXX    j Isa. 50: 11

244 TERTULLIAN III.23

propter se passuros pronuntiarat, sed propter Christum dei alterius.  Atquin Christum, inquam, alterius dei dicitis a creatoris virtutibus et potestatibus, ut ab æmulis, in crucem actum.  Sed ecce defensus ostenditur a creatore, et dati sunt pessimi pro sepultura ejus, qui scilicet surreptam eam2 asseveraverant, et locupletes pro morte ejus, qui scilicet et a Juda traditionem redemerant, et a militibus falsum testimonium cadaveris surrepti.  [6]  Igitur aut non propter illum acciderunt ista Judæis — sed revinceris conspirante et sensu scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum — aut si propter illum acciderunt, non potuit creator ulcisci nisi suum Christum, remuneraturus potius Judam si adversarium domini sui peremissent.  Certe si nondum venit Christus creatoris, propter quem hæc passuri prædicantur, quum venerit ergo, patientur.  Et ubi tunc filia Sion derelinquenda, quæ nulla hodie est?  [7]  Ubi civitates exurendæ, quæ jam in tumulis?
Ubi dispersio gentis, quæ jam extorris?  Redde statum Judææ, quem Christus creatoris inveniat, et alium contende venisse.  Jam vero quale est ut per cælum suum admiserit quem in terra sua esset interempturus, honestiore et gloriosiore regni sui regione violata, ipsa aula sua et arce calcata?  An hoc magis affectavit?
Plane deus zelotes, tamen vicit.  Erubesce, qui victo deo credis.  Quid sperabis ab eo qui se protegere non valuit?  Aut enim per infirmitatem oppressus est a virtutibus et hominibus creatoris, aut per malitiositatem, ut tantum illis sceleris patientia infigeret.

24.  [1]  Immo, inquis, spero ab illo, quod et ipsum faciat ad testimonium diversitatis, regnum dei æternæ et cælestis possessionis.

23. 2 surreptum eum voluit Pam.


23. k Isa. 53: 9

246 TERTULLIAN III.24

Ceterum vester Christus pristinum statum Judæis pollicetur e restitutione terræ, et post decursum vitæ apud inferos in sinu Abrahæ refrigerium.  Deum optimum, si reddit placatus quod et abstulerat iratus!  O deum tuum, qui et cædit et sanat, condit mala et facit pacem!  O deum etiam ad inferos usque misericordem! [2]  Sed de sinu Abrahæ suo tempore.  De restitutione vero Judææ, quam et ipsi Judæi ita ut describitur sperant locorum et regionum nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in ecclesiam et habitum et fructum ejus spiritaliter competat et longum est persequi et in alio opere digestum, quod inscribimus DE SPE FEDELIUM, et in præsenti vel eo otiosum quia non de terrena sed de cælesti promissione sit quæstio.  [3]  Nam et confitemur in terra nobis regnum repromissum, sed ante cælum, sed alio statu, utpote post resurrectionem, in mille annos in civitate divini operis Hierusalem cælo delata, quam et apostolus matrem nostram sursum designat :  et politeuma nostrum, id est municipatum, in cælis esse pronuntians alicui utique cælesti civitati eum deputat.  [4]  Hanc et Ezechiel novit, et apostolus Joannes vidit :  et qui apud fidem nostram est novæ prophetiæ sermo testatur, ut etiam effigiem civitatis ante repræsentationem ejus conspectui futuram in signum prædicarit.  Denique proxime expunctum est orientali expeditione.  Constat enim ethnicis quoque testibus in Judæa per dies quadraginta matutinis momentis civitatem de cælo pependisse, omni mœniorum habitu evanescente de profectu diei, et

24. a cf.  Heb. 11: 10; Gal. 4: 26; Phil. 3: 20; Rev. 21: 2

248 TERTULLIAN III.24

alias de proximo nullam.  [5]  Hanc dicimus excipiendis resurrectione sanctis et refovendis omnium bonorum utique spiritalium copia in compensationem eorum quæ in sæculo vel despeximus vel amisimus a deo prospectam.  Siquidem et justum et deo dignum illic quoque exultare famulos ejus ubi sunt et afflicti in nomine ipsius.  Hæc ratio regni cælestis, [6] post cujus mille annos, intra quam ætatem concluditur sanctorum resurrectio pro meritis maturius vel tardius resurgentium, tunc et mundi destructione et judicii conflagratione commissa demutati in atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelæ superindumentum, transferemur in cæleste regnum, de quo nunc sic ideo retractatur, quasi non prædicato apud creatorem, ac per hoc alterius dei Christum probante, a quo primo et solo sit revelatum.  [7]  Disce jam hinc illud et prædicatum a creatore et sine prædicatione credendum apud creatorem.  Quid tibi videtur?  quum Abrahæ semen, post primam promissionem qua in multitudinem arenæ repromittitur, ad instar quoque stellarum destinatur, nonne et terrenæ et cælestis dispositionis auspicia sunt?  Quum Isaac benedicens Jacob filium suum, Det ait tibi deus de rore cæli et de opimitate terræ, nonne utriusque indulgentiæ exempla sunt?  [8]  Denique animadvertenda est hic etiam structura benedictionis ipsius.  Nam circa Jacob, qui quidem posterioris et prælatioris populi figura est, id est nostri, prima promissio cælestis est roris, secunda terrenæ opimitatis.  Nos enim primo ad cælestia invitamur, quum a sæculo avellimur, et ita postea invenimur etiam terrena consecuturi.  Et evangelium vestrum quoque habet, Quærite primum regnum dei, et hæc adjicientur vobis.  [9]  Ceterum ad Esau promittit1 benedictionem terrenam et subjicit cælestem, De opimitate terræ, dicens, erit inhabitatio tua et a rore cæli.  Judæorum enim dispositio in Esau, priorum natu et posteriorum affectu filiorum, a terrenis bonis imbuta per

24. 1 promittit MR: præmittit Kroy. (forsan recte)


24. b cf. i Cor. 15: 52; 2 Cor. 5: 2    c cf.  Gen. 13: 16    d cf.  Gen. 15: 5 e Gen. 27: 28     f Luke 12: 31    g Gen. 27: 39

250 TERTULLIAN III.24

legem, postea ad cælestia per evangelium credendo deducitur.  Quum vero Jacob somniat scalas obfirmatas in terra ad cælum et angelos alios ascendentes et alios descendentes, innixum desuper dominum, temere, si forte, interpretabimur scalis his iter ad cælum demonstrari, quo alii perveniant, unde alii decidant, domini constitutum esse judicio.2 [10]  Cur autem, ut evigilavit et primum loci horrore concussus est, convertitur ad interpretationem somnii?  Quum enim dixisset, Quam terribilis est locus iste!  Non est, inquit, aliud, sed ædes dei, et hæc porta cæli.  Christum dominum enim viderat, templum dei et portam eundem, per quem aditur cælum.  Et utique portam cæli non nominasset, si cælum non aditur apud creatorem.  Sed est et porta quæ recipit, et <via>3 quæ perducit, strata jam a Christo.  De quo Amos:  Qui ædificat in cælum ascensum suum, utique non sibi soli, sed et suis, qui cum illo erunt.  [11]  Et circumdabis enim illos tibi, inquit, tanquam ornamentum sponsæ.  Ita per illum ascensum ad cælestia regna tendentes miratur spiritus dicens, Volant velut qui sunt milvi, ut nubes volant, et velut pulli columbarum ad me, scilicet simpliciter ut columbæ.  Auferemur enim in nubes obviam domino, secundum apostolum (illo scilicet filio hominis veniente in nubibus, secundum Danielem), et ita semper cum domino erimus, eatenus dum et in terra et in cælo, qui ob utriusque promissionis ingratos ipsa etiam elementa testatur:  Audi cælum et in aures percipe terra.  [12]  Et ego quidem, etiam si nullam spei cælestis manum mihi totiens scriptura porrigente satis haberem hujus quoque promissionis præjudicium, quod jam terrenam gratiam teneam expectarem aliquid et de cælo, a deo cæli sicut et terræ;  ita crederem Christum sublimiora pollicentem ejus esse qui et humiliora promiserat, qui et experimenta majorum de parvulis fecerat, qui hoc inauditi, si forte, regni præconium soli Christo reservaverat, ut per famulos quidem terrena gloria, cælestis vero per ipsum deum4 annuntiaretur.  [13]  At

24. 2 judicio Urs.: iudicium MR       3 <via addendum arbitrabar :  nec Kroy. dissentire videtur       4 dominum Kroy.


24. h Gen. 28: 17    i Amos 9: 6 LXX    j Isa. 49: 18    k Isa. 60: 8 l cf. i Thess. 4: 17    m cf.  Dan. 7: 13    n Isa. 1: 2

252 TERTULLIAN III.24

tu hinc quoque alium argumentaris Christum quod regnum novum annuntiet.  Prius est aliquod exemplum indulgentiæ proferas, ne merito dubitem de fide tantæ promissionis quam sperandam dicis;  immo ante omnia est ut, quem cælestia prædicas repromittere, aliquod cælum probes ejus.  At nunc vocas ad cenam, nec domum ostendis;  allegas regnum, nec regiam monstras.  An quia Christus tuus cæleste regnum repromittit non habens cælum, quomodo et hominem præstitit non habens carnem?  O phantasma omne!  O præstigia magnæ etiam promissionis!

LIBER QUARTUS

1. [1]  Omnem sententiam et omnem paraturam impii atque sacrilegi Marcionis ad ipsum jam evangelium ejus provocamus quod interpolando suum fecit.  Et ut fidem instrueret, dotem quandam commentatus est illi, opus e contrarietatum oppositionibus Antitheses cognominatum et ad separationem legis et evangelii coactum, qua duos deos dividens, proinde diversos, alterum alterius instrumenti, vel, quod magis usui est dicere, testamenti, ut exinde evangelio quoque secundum Antitheses credendo patrocinaretur.  [2]  Sed et istas proprio congressu cominus, id est per singulas iniectiones Pontici, cecidissem, si non multo opportunius in ipso et cum ipso evangelio cui procurant retunderentur;  quamquam tam facile est præscriptive occurrere, et quidem ut accepto eas faciam, ut rato habeam, ut nobiscum facere dicam, quo magis de cæcitate auctoris sui erubescant, nostræ jam antitheses adversus Marcionem.  [3]  Atque adeo confiteor alium ordinem decucurrisse in veteri dispositione apud creatorem, alium in nova apud Christum.  Non nego distare documenta eloquii, præcepta virtutis, legis disciplinas, dum tamen tota diversitas in unum et eundem deum competat, illum scilicet a quo constat eam dispositam sicut et prædicatam.  [4]  Olim contionatur Esaias prodituram ex Sion legem et sermonem domini ex Hierusalem, aliam utique legem aliumque sermonem.  Denique judicabit, inquit, inter nationes, et traducet populum plurimum, scilicet non unius gentis Judæorum, sed nationum quæ per novam legem evangelii et novum sermonem apostolorum judicantur et traducuntur apud semetipsas

1. a Isa. 2: 3


258 TERTULLIAN IV.1

de pristino errore, simul crediderunt, atque exinde concidunt machæras suas in aratra, et sibynas, quod genus venabulorum est, in falces, id est feros et sævos quondam animos convertunt in sensus probos et bonæ frugis operarios.  [5]  Et rursus:  Audite me, audite me, et populus meus et reges, auribus intendite in me, quoniam lex prodibit a me et judicium meum in lucem nationum, quo judicaverat atque decreverat nationes quoque illuminandas per evangelii legem atque sermonem.  Hæc erit lex et apud David, invituperabilis, qua perfecta, convertens animam, utique ab idolis ad deum.  Hic erit et sermo, de quo idem Esaias, Quoniam, inquit, decisum sermonem faciet dominus in terra.  [6]  Compendiatum est enim novum testamentum et a legis laciniosis oneribus expeditum.  Sed quid pluribus, quum manifestius et luce ipsa clarius novatio prædicetur a creatore per eundem?  Ne rememineritis priorum, et antiqua ne recogitaveritis :  vetera transierunt, nova oriuntur :  ecce facio nova, quæ nunc orientur.  Item per Hieremiam:  Novate vobis novamen novum, et ne severitis in spinas, et circumcidimini præputio1 cordis vestri.  Et alibi:  Ecce venient dies, dicit dominus, et perficiam domui Jacob et domui Judæ testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die qua arripui dispositionem eorum ad educendos eos de terra Ægypti.  [7]  Adeo pristinum testamentum temporale significat, dum mutabile ostendit, etiam dum æternum de postero pollicetur.  Nam per Esaiam, Audite me et vivetis, et disponam vobis testamentum æternum, adjiciens sancta et fidelia David, ut id testamentum in Christo decursurum demonstraret.  Eundem e genere David, secundum Mariæ censum, [8] etiam in virga e radice Jesse processura figurate prædicabat.  Igitur si alias leges aliosque sermones et novas testamentorum dispositiones a creatore dixit futuras, ut etiam ipsorum sacrificiorum alia officia potiora et quidem apud nationes destinarit, dicente Malachia, Non est voluntas mea in vobis, inquit dominus, et sacrificia vestra non excipiam de manibus vestris, quoniam a solis ortu usque ad

1. 1 præputio R: præputia M


1. b Isa. 51:4     c Ps. 19:7     d   Isa. 10: 23     e Isa. 43: 18, 19     f Jer. 4:3
sq.     g Jer. 31: 31 sq.     h   Isa. 55: 3     i cf.  Isa. 11: 1


260 TERTULLIAN IV.1

occasum glorificatum est in nationibus nomen meum, et in omni loco sacrificium nomini meo offertur,2 et sacrificium mundum scilicet simplex oratio de conscientia pura, necesse est omnis demutatio veniens ex innovatione diversitatem ineat cum his quorum fit, et contrarietatem e diversitate.  [9]  Sicut enim nihil demutatum quod non diversum, ita nihil diversum quod non contrarium.  Eiusdem ergo deputabitur etiam contrarietas e diversitate cujus fuerit demutatio ex innovatione.  Qui disposuit demutationem, iste instituit et diversitatem;  qui prædicavit innovationem, iste prænuntiavit et contrarietatem.  [10]  Quid differentiam rerum ad distantiam interpretaris potestatum?  quid antitheses exemploram distorques adversus creatorem, quas in ipsis quoque sensibus et affectionibus ejus potes recognoscere?  Ego, inquit, percutiam, et ego sanabo:  Ego, inquit, occidam, et ego vivificabo, condens scilicet mala et faciens pacem;  qua etiam soles illum mobilitatis quoque et inconstantiæ nomine reprehendere, prohibentem quæ jubet et jubentem quæ prohibet.  Cur ergo non et antitheses ad naturalia reputasti contrarii sibi semper creatoris?  Nec mundum saltim recogitare potuisti, nisi fallor, etiam apud Ponticos e diversitatibus structum æmularum invicem substantiarum.  [11]  Prius itaque debueras alium deum luminis, alium tenebrarum determinasse, ut ita posses alium legis, alium evangelii asseverasse.  Ceterum præjudicatum est e manifestis, cujus opera et ingenia per antitheses constant, eadem forma constare etiam sacramenta. 

2.  [1]  Habes nunc ad Antitheses expeditam a nobis responsionem.  Transeo nunc ad evangelii, sane non Judaici sed Pontici, interim adulterati demonstrationem, præstructuram ordinem quem aggredimur.  Constituimus inprimis evangelicum instrumentum apostolos auctores habere, quibus hoc munus evangelii promulgandi ab ipso domino sit impositum.  Si et apostolicos, non tamen solos, sed cum apostolis et post apostolos,1 quoniam prædicatio discipulorum suspecta fieri posset de gloriæ studio, si non assistat

1. 2 offertur Pam.: offeretur MR
2. 1 post apostolos R3 edd.: postapostolicos MR1


1. j Mal. 1: 10 sq.     k Deut. 32: 39     l cf.  Isa. 45: 7


262 TERTULLIAN IV.2

illi auctoritas magistrorum, immo Christi, quæ magistros apostolos fecit.  [2]  Denique nobis fidem ex apostolis Joannes et Matthæus insinuant, ex apostolicis Lucas et Marcus instaurant, eisdem regulis exorsi, quantum ad unicum deum attinet creatorem et Christum ejus, natum e virgine, supplementum legis et prophetarum.  Viderit enim si narrationum dispositio variavit, dummodo de capite fidei conveniat, de quo cum Marcione non convenit.  [3]  Contra Marcion evangelio, scilicet suo, nullum ascribit auctorem, quasi non licuerit illi titulum quoque affingere, cui nefas non fuit ipsum corpus evertere.  Et possem hic jam gradum figere, non agnoscendum contendens opus quod non erigat frontem, quod nullam constantiam præferat, nullam fidem repromittat de plenitudine tituli et professione debita auctoris.  [4]  Sed per omnia congredi malumus, nec dissimulamus quod e nostro intellegi potest.  Nam ex eis commentatoribus quos habemus Lucam videtur Marcion elegisse quem cæderet.  Porro Lucas non apostolus sed apostolicus, non magister sed discipulus, utique magistro minor, certe tanto posterior quanto posterioris apostoli sectator, Pauli sine dubio, ut et si sub ipsius Pauli nomine evangelium Marcion intulisset, non sufficeret ad fidem singularitas instrumenti destituta patrocinio antecessorum.  [5]  Exigeretur enim id quoque evangelium quod Paulus invenit, cui fidem dedidit,2 cui mox suum congruere gestiit, siquidem propterea Hierosolymam ascendit ad cognoscendos apostolos et consultandos, ne forte in vacuum cucurrisset, id est ne non secundum illos credidisset et non secundum illos evangelizaret.  Denique ut cum auctoribus contulit, et convenit de regula fidei, dextras miscuere, et exinde officia prædicandi distinxerunt, ut illi in Judæos, Paulus in

2. 2 dedidit R edd.: dedit M


2. a cf.  Gal. 2: 2


264 TERTULLIAN IV.2

Judæos et in nationes.  Igitur si ipse illuminator Lucæ auctoritatem antecessorum et fidei et prædicationi suæ optavit, quanto magis eam evangelio Lucæ expostulem, quæ evangelio magistri ejus fuit necessaria?

3.  [1]  Aliud est si penes Marcionem a discipulatu Lucæ cœpit religionis Christianæ sacramentum.  Ceterum si et retro decucurrit, habuit utique authenticam paraturam, per quam ad Lucam usque pervenit, cujus testimonio assistente Lucas quoque possit admitti.  [2]  Sed enim Marcion nactus epistulam Pauli ad Galatas, etiam ipsos apostolos suggillantis ut non recto pede incedentes ad veritatem evangelii, simul et accusantis pseudapostolos quosdam pervertentes evangelium Christi, connititur ad destruendum statum eorum evangeliorum quæ propria et sub apostolorum nomine eduntur, vel etiam apostolicorum, ut scilicet fidem quam illis adimit suo conferat.  [3]  Porro etsi reprehensus est Petrus et Joannes et Jacobus, qui existimabantur columnæ, manifesta causa est.  Personarum enim respectu videbantur variare convictum.  Et tamen quum ipse Paulus omnibus omnia fieret, ut omnes lucraretur, potuit et Petro hoc in consilio fuisse aliquid aliter agendi quam docebat.  [4]  Proinde si et pseudapostoli irrepserant, horum quoque qualitas edita est, circumcisionem vindicantium et Judaicos fastos.  Adeo non de prædicatione sed de conversatione a Paulo denotabantur, æque denotaturo si quid de deo creatore aut Christo ejus errassent.  Igitur distinguenda erunt singula.  Si apostolos prævaricationis et simulationis suspectos Marcion haberi queritur usque ad evangelii depravationem, Christum jam accusat, accusando quos Christus elegit.  Si vero apostoli quidem integrum evangelium contulerunt, de sola convictus inæqualitate

3. a cf.  Gal. 2: 14     b cf.  Gal. 2: 9     c cf. 1 Cor. 9: 23


266 TERTULLIAN IV.3

reprehensi, pseudapostoli autem veritatem eorum interpolaverunt, et inde sunt nostra digesta, quod erit germanum illud apostolorum instrumentum quod adulteros passum est,1 quod Paulum illuminavit et ab eo Lucam?  Aut si tam funditus deletum est, ut cataclysmo quodam, ita inundatione falsariorum obliteratum, jam ergo nec Marcion habet verum.  [5]  Aut si ipsum erit verum, id est apostolorum, quod Marcion habet solus2 (et quomodo nostro consonat quod non apostolorum, sed Lucæ refertur?) aut si non statim Lucæ deputandum est quo Marcion utitur,2 quia nostro consonat, scilicet adulterato etiam circa titulum, ceterum3 apostolorum est.  Jam ergo et nostrum, quod illi consonat, æque apostolorum est, sed adulteratum de titulo quoque. 

4.  [1]  Funis ergo ducendus est contentionis, pari hinc inde nisu fluctuante.  Ego meum dico verum, Marcion suum.  Ego Marcionis affirmo adulteratum, Marcion meum.  Quis inter nos determinabit, nisi temporis ratio, ei præscribens auctoritatem quod antiquius reperietur, et ei præjudicans vitiationem quod posterius revincetur?1  In quantum enim falsum corruptio est veri, in tantum præcedat necesse est veritas falsum.  [2]  Prior erit res passione, et materia æmulatione.  Alioquin quam absurdum, ut, si nostrum antiquius probaverimus, Marcionis vero posterius, et nostrum ante videatur falsum quam habuerit de veritate materiam, et Marcionis ante credatur æmulationem a nostro expertum quam et editum, et postremo id verius existimetur quod est serius, post tot ac tanta jam opera atque documenta Christianæ religionis sæculo edita, quæ edi utique non potuissent sine evangelii veritate, id est ante evangelii veritatem.  [3]  Quod ergo pertinet ad evangelium interim Lucæ, quatenus communio ejus inter nos et Marcionem de veritate disceptat, adeo antiquius Marcione est quod est secundum nos, ut et ipse illi Marcion aliquando credi-

3. 1 <non> passum est Kroy. (sed vix causa erat)    2-2 ita pungendum arbitrabar
3 ceterum Ciacconius: ceterorum MR
4. 1 revincetur R3: revincetur invenietur MR1


268 TERTULLIAN IV.4

derit, quum et pecuniam in primo calore fidei catholicæ ecclesiæ contulit, projectam mox cum ipso, posteaquam in hæresim suam a nostra veritate descivit.  Quid nunc, si negaverint Marcionitæ primam apud nos fidem ejus, adversus epistulam quoque ipsius?  Quid si nec epistulam agnoverint?  [4]  Certe Antitheses non modo fatentur Marcionis, sed et præferunt.  Ex his mihi probatio sufficit.  Si enim id evangelium quod Lucæ refertur penes nos (viderimus an et penes Marcionem) ipsum est quod Marcion per Antitheses suas arguit ut interpolatum a protectoribus Judaismi ad concorporationem legis et prophetarum, qua etiam Christum inde confingerent, utique non potuisset arguere nisi quod invenerat.  [5]  Nemo post futura reprehendit quæ ignorat futura.  Emendatio culpam non antecedit.  Emendator sane evangelii a Tiberianis usque ad Antoniniana tempora eversi Marcion solus et primus obvenit, expectatus tamdiu a Christo, pænitente jam quod apostolos præmisisse properasset sine præsidio Marcionis.  Nisi quod humanæ temeritatis, non divinæ auctoritatis, negotium est hæresis, quæ sic semper emendat evangelia dum vitiat;  quum et si discipulus Marcion, non tamen super magistrum;  et si apostolus Marcion, Sive ego, inquit Paulus, sive illi, sic prædicamus;  et si prophetes Marcion, et spiritus prophetarum prophetis erunt subditi, non enim eversionis sunt, sed pacis;  etiam si angelus Marcion, citius anathema dicendus quam evangelizator, quia aliter evangelizavit.  Itaque dum emendat, utrumque confirmat, et nostrum anterius,2
id emendans quod invenit, et id posterius quod de nostri emendatione constituens suum et novum fecit. 

5.  [1]  In summa, si constat id verius quod prius, id prius quod et

4. 2 anterius Lat.: alterius MR


4. a 1 Cor. 15: 11     b cf. 1 Cor. 14: 33 sq.     c cf.  Gal. 1: 8 sq.


270 TERTULLIAN IV.5

ab initio, id ab initio quod ab apostolis, pariter utique constabit id esse ab apostolis traditum quod apud ecclesias apostolorum fuerit sacrosanctum.  Videamus quod lac a Paulo Corinthii hauserint, ad quam regulam Galatæ sint recorrecti, quid legant Philippenses, Thessalonicenses, Ephesii, quid etiam.  Romani de proximo sonent, quibus evangelium et Petrus et Paulus sanguine quoque suo signatum reliquerunt.  [2]  Habemus et Joannis alumnas ecclesias.  Nam etsi Apocalypsin ejus Marcion respuit, ordo tamen episcoporum ad originem recensus in Joannem stabit auctorem.  Sic et ceterarum generositas recognoscitur.  Dico itaque apud illas, nec solas jam apostolicas, sed apud universas quæ illis de societate sacramenti confœderantur, id evangelium Lucæ ab initio editionis suæ stare quod quum maxime tuemur, Marcionis vero plerisque nec notum, nullis autem notum ut non eadem damnatum.1 [3]  Habet plane et illud ecclesias, sed suas, tam posteras quam adulteras, quarum si censum requiras, facilius apostaticum invenias quam apostolicum, Marcione scilicet conditore, vel aliquo de Marcionis examine.  Faciunt favos et vespæ, faciunt ecclesias et Marcionitæ.  Eadem auctoritas ecclesiarum apostolicarum ceteris quoque patrocinabitur evangeliis, quæ proinde per illas et secundum illas habemus, Joannis dico et Matthæi, licet et Marcus quod edidit Petri affirmetur, cujus interpres Marcus.  Nam et Lucæ digestum Paulo ascribere solent.  [4]  Capit magistrorum videri quæ discipuli promulgarint.  Itaque et de his Marcion flagitandus, quod omissis eis Lucæ potius institerit, quasi non et hæc apud ecclesias a primordio fuerint, quemadmodum et Lucæ.  Atquin hæc magis a primordio fuisse credibile est, ut priora, qua apostolica, ut cum ipsis ecclesiis dedicata.

5. 1 eadem damnatum Oeh.: eodem natum R1: eo damnatum MGR3


5. a cf. 1 Cor. 3: 2     b cf.  Gal. 6: 16     c cf.  Eph. 3: 9


272 TERTULLIAN IV.5

Ceterum quale est, si nihil apostoli ediderunt, ut discipuli potius ediderint, qui nec discipuli existere potuissent sine ulla doctrina magistrorum?  [5]  Igitur dum constet hæc quoque apud ecclesias fuisse, cur non hæc quoque Marcion attigit, aut emendanda si adulterata, aut agnoscenda si integra?  Nam et competit ut si qui evangelium pervertebant, eorum magis curarent perversionem quorum sciebant auctoritatem receptiorem.  Ideo et pseudapostoli, quod per falsum apostolos imitarentur.  In quantum ergo emendasset quæ fuissent emendanda, si fuissent corrupta, in tantum confirmavit non fuisse corrupta quæ non putavit emendanda.  [6]  Denique emendavit quod corruptum existimavit.  Sed nec hoc merito, quia non fuit corruptum.  Si enim apostolica integre2 decucurrerunt, Lucæ autem, quod est secundum nos, adeo congruit regulæ eorum ut cum illis apud ecclesias maneat, jam et Lucæ constat integrum decucurrisse usque ad sacrilegium Marcionis.  Denique ubi manus illi Marcion intulit, tunc diversum et æmulum factum est apostolicis.  [7]  Igitur dabo consilium discipulis ejus, ut aut et illa convertant, licet sero, ad formam sui, quo cum apostolicis convenire videantur (nam et cotidie reformant illud, prout a nobis cotidie revincuntur), aut erubescant de magistro utrobique traducto, quum evangelii veritatem nunc e conscientia tramittit, nunc ex impudentia evertit.  His fere compendiis utimur, quum de evangelii fide adversus hæreticos expedimur, defendentibus et temporum ordinem posteritati falsariorum præscribentem, et auctoritatem ecclesiarum traditioni apostolorum patrocinantem, quia veritas falsum præcedat necesse est, et ab eis procedat a quibus tradita est.

5. 2 integre R edd.: integræ M: integra Lat.


274 TERTULLIAN IV.6

6.  [1]  Sed alium jam hinc inimus gradum, ipsum, ut professi sumus, evangelium Marcionis provocantes, sic quoque probaturi adulteratum.  Certe enim totum quod elaboravit etiam Antitheses præstruendo in hoc cogit, ut veteris et novi testamenti diversitatem constituat,1 proinde Christum suum a creatore separatum, ut dei alterius, ut alienum legis et prophetarum.  [2]  Certe propterea contraria quæque sententiæ suæ erasit, conspirantia cum creatore, quasi ab assertoribus ejus intexta :  competentia autem sententiæ suæ reservavit.  Hæc conveniemus, hæc amplectemur, si nobiscum magis fuerint, si Marcionis præsumptionem percusserint.  Tunc et illa constabit eodem vitio hæreticæ cæcitatis erasa quo et hæc reservata.  [3]  Sic habebit intentio et forma opusculi nostri, sub illa utique condicione quæ ex utraque parte condicta sit.  Constituit Marcion alium esse Christum qui Tiberianis temporibus a deo quondam ignoto revelatus sit in salutem omnium gentium, alium qui a deo creatore in restitutionem Judaici status sit destinatus quandoque venturus.  Inter hos magnam et omnem2 differentiam scindit, quantam inter justum et bonum, quantam inter legem et evangelium, quantam inter Judaismum et Christianismum.  [4]  Hinc erit et nostra præscriptio, qua defigimus nihil Christo dei alterius commune esse debere cum creatore, ceterum creatoris pronuntiandum si administraverit dispositiones ejus, si impleverit prophetias ejus, si adjuverit leges ejus, si repræsentaverit promissiones ejus, si restauraverit virtutes ejus, si sententias reformaverit, si mores, si proprietates expresserit.  Hujus pacti et hujus præscripti, quæso te, lector, memineris ubique, et incipe recognoscere aut Marcionis Christum aut creatoris. 

7.  [1]  Anno quintodecimo principatus Tiberiani proponit eum1 descendisse in civitatem Galilææ Capharnaum, utique de cælo

6. 1 constituens, constituat Kroy. (forsan recte)     2 pro omnem quæro an scribendum enormem
7. 1 eum MR: deum Gel.  Pam.


276 TERTULLIAN IV.7

creatoris, in quod de suo ante descenderat.  Ecquid2 ergo ordinis fuerat ut prius de suo cælo in creatoris descendens describeretur?  Cur enim non et ista reprehendam quæ non implent fidem ordinariæ narrationis, deficientis in mendacio semper?  Plane semel dicta sint per quæ jam alibi retractavimus an descendens per creatorem, et quidem adversus ipsum, potuerit ab eo admitti et inde tramitti in terram æque ipsius.  [2]  Nunc autem et reliquum ordinem descensionis expostulo, tenens descendisse illum.  Viderit enim sicubi “apparuisse” positum est.  “Apparere” subitum ex inopinato sapit conspectum, qui semel impegerit oculos in id quod sine mora apparuit.  Descendisse autem dum fit, videtur et subit3 oculos.  De facto etiam ordinem facit, atque ita cogit exigere, quali habitu, quali suggestu, quonam impetu vel temperamento, etiam quo in tempore diei noctisve descenderit :  præterea quis viderit descendentem, quis retulerit, quis asseveraverit rem utique nec asseveranti facile credendam.  [3]  Indignum denique ut Romulus quidem ascensus sui in cælum habuerit Proculum affirmatorem, Christus vero dei descensus de cælo sui non invenerit annuntiatorem, quasi non sic et ille ascenderit iisdem mendacii scalis, sicut et iste descendit.  Quid autem illi cum Galilæa, si non erat creatoris, cui ista regio destinabatur ingressuro prædicationem?
dicente Esaia, Hoc primum bibito, cito facito, regio Zabulon et terra Nephthalim, et ceteri qui maritimam et Jordanis, Galilæa nationum, populus qui sedetis in tenebris, videte lumen magnum:
qui habitatis terram, sedentes in umbra mortis, lumen ortum est super vos.  [4]  Bene autem quod et deus Marcionis illuminator vindicatur nationum, quo magis debuerit vel de cælo descendere, et, si utique, in Pontum potius descendere quam in Galilæam.

7. 2  Ecquid Lat.: et quid MR 3 subit R: subjicit M


7. a Isa. 9: 1 sq.  LXX


278 TERTULLIAN IV.7

Ceterum et loco et illuminationis opere secundum prædicationem occurrentibus Christo jam eum prophetatum incipimus agnoscere, ostendentem in primo ingressu venisse se non ut legem et prophetas dissolveret, sed ut potius adimpleret.  Hoc enim Marcion ut additum erasit.  [5]  Sed frustra negabit Christum dixisse quod statim fecit e parte.  Prophetiam enim interim de loco adimplevit.  De cælo statim ad synagogam.  Ut dici solet, ad quod venimus;  hoc age, Marcion, aufer etiam illud de evangelio, Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israël, et, Non est auferre panem filiis et dare eum canibus, ne scilicet Christus Israëlis videretur.  [6]  Sufficiunt mihi facta pro dictis.  Detrahe voces Christi mei, res loquentur.  Ecce venit in synagogam;  certe ad oves perditas domus Israëlis.  Ecce doctrinæ suæ panem prioribus offert Israëlitis;  certe ut filios præfert.  Ecce aliis eum nondum impertit;  certe ut canes præterit.  Quibus autem magis impertisset quam extraneis creatoris, si ipse inprimis non fuisset creatoris?  [7]  Et tamen quomodo in synagogam potuit admitti tam repentinus, tam ignotus, cujus nemo adhuc certus de tribu, de populo, de domo, de censu denique Augusti, quem testem fidelissimum dominicæ nativitatis Romana archiva custodiunt?  Meminerant certe, nisi circumcisum scirent, non admittendum in sancta sanctorum.  Sed etsi passim synagoga adiretur, non tamen ad docendum nisi ab optime cognito et explorato et probato, jam pridem in hoc ipsum vel aliunde commendato cum hoc munere.  Stupebant autem omnes ad doctrinam ejus.  Plane.  Quoniam, inquit, in potestate erat sermo ejus, non quoniam adversus legem et prophetas docebat.  Utique enim eloquium divinum et vim et gratiam præstabat, magis exstruens quam destruens substantiam legis et prophetarum.

7. b cf.  Matt. 5: 17     c Matt. 15: 24, 26


280 TERTULLIAN IV.7

[8]  Alioquin non stuperent, sed horrerent.  Nec mirarentur, sed statim aversarentur destructorem legis et prophetarum, et utique inprimis alterius dei prædicatorem, quia nec potuisset adversus legem et prophetas docere et hoc nomine adversus creatorem, non præmissa diversæ atque æmulæ divinitatis professione.  Quum ergo nihil tale scriptura significet, nisi solam vim et potestatem sermonis admirationi fuisse, facilius ostendit secundum creatorem docuisse illum, quia non negavit, quam adversus creatorem, quia non significavit.  [9]  Atque ita aut ejus erit agnoscendus secundum quem docuit, aut prævaricator judicandus si secundum eum adversus quem venerat docuit.  Exclamat ibidem spiritus dæmonis, Quid nobis et tibi est Jesu?  venisti perdere nos :  scio qui sis, sanctus dei.  [10]  Hic ego non retractabo an et hoc cognomentum competierit ei quem nec Christum vocari oporteret, si non creatoris.  Alibi jam de nominibus expostulatum est.  At nunc discepto quomodo hoc eum vocari cognoverit dæmon, nulla unquam retro emissa prædicatione in illum a deo ignoto et in id temporis muto, cujus nec sanctum eum contestari potuit, ut ignoti etiam ipsi suo creatori.  Quid autem jam tale ediderit novæ divinitatis per quod posset alterius dei sanctus intellegi?  [11]  Tantum quod synagogam introgressus, et nec sermone operatus aliquid adversus creatorem?  Sicut ergo quem ignorabat nullo modo poterat Jesum et sanctum dei agnoscere, ita quem norat agnovit.  Nam et prophetam meminerat sanctum dei prædicasse, et Jesum nomen dei4 esse in filio Nave.  Hæc et ab angelo exceperat secundum nostrum evangelium:  Propterea quod in te nascetur vocabitur sanctum, filius dei :  et, Vocabis nomen ejus Jesum.  [12]  Sed et habebat utique sensum aliquem dominicæ dispositionis (licet dæmon tamen), magis quam alienæ et nondum satis cognitæ.  Nam et

7. 4 dei libri et edd.: domini Kroy. (sed vereor ut bono jure)


7. d Luke 1: 35     e Luke 1: 31


282 TERTULLIAN IV.7

præmisit, Quid nobis et tibi, Jesu?5 non quasi in extraneum, sed5 ad quem pertinent spiritus creatoris.  Nec enim dixit, Quid tibi et nobis?  sed, Quid nobis et tibi?  se deplorans et sorti suæ exprobrans;  quam jam videns adjicit, Venisti perdere nos.  [13]  Adeo judicis et ultoris et, ut ita dixerim, sævi dei filium agnoverat Jesum, non optimi illius, et perdere et punire nescientis.  Quorsum hunc locum præmisimus?  Ut Jesum et a dæmone non alium doceamus agnitum et a semetipso non alium confirmatum quam creatoris.  Atquin, inquis, increpuit illum Jesus.  Plane, ut invidiosum, et in ipsa confessione petulantem et male adulantem;  quasi hæc esset summa gloria Christi, si ad perditionem dæmonum venisset et non potius ad hominum salutem, qui nec discipulos de subactione spirituum sed de candida salutis gloriari volebat.  [14]  Aut cur eum increpuit?  Si quasi mentitum in totum, ergo non fuit Jesus, nec dei sanctus omnino :  si quasi e parte mentitum, quod eum Jesum quidem et sanctum dei, sed creatoris, existimasset, injustissime increpuit hoc sentientem quod sciebat sentiendum, et hoc non existimantem quod ignorabat existimandum, alium Jesum et alterius dei sanctum.  [15]  Quodsi verisimiliorem statum non habet increpatio nisi quem nos interpretamur, jam ergo et dæmon nihil mentitus est, non ob mendacium increpitus;  ipse enim erat Jesus, præter quem alium dæmon agnovisse non poterat, et Jesus eum confirmavit6 quem agnoverat dæmon, dum non ob mendacium increpat dæmonem. 

8.  [1]  Nazaræus vocari habebat secundum prophetiam Christus creatoris.  Unde et ipso nomine nos Judæi Nazarenos appellant per eum.  Nam et sumus de quibus scriptum est:  Nazaræi exalbati sunt super nivem, qui scilicet retro luridati delinquentiæ maculis et nigrati ignorantiæ tenebris.  Christo autem appellatio Nazaræi

7. 5 in extraneum Jesu MR:  Jesu post tibi transtulit, sed addidit Junius
6 quæro an scribendum fuerit eum se confirmavit


7. f cf.  Luke 10: 20         8. a cf.  Matt. 2: 23     b   Lam. 4: 7


284 TERTULLIAN IV.8

competitura erat ex infantiæ latebris, ad quas1 apud Nazareth descendit, vitando Archelaum filium Herodis.  [2]  Hoc propterea non omisi, quia Christum Marcionis oportuerat omne commercium ejerasse etiam locorum familiarium Christi creatoris, habentem tanta Judææ oppida non ita Christo creatoris per prophetas emancipata.2  Ceterum prophetarum erit Christus ubicunque secundum prophetas invenitur.  Et tamen apud Nazareth. quoque nihil novi notatur prædicasse, dum alio, merito3 unius proverbii, ejectus refertur.  Hic primum manus ei iniectas animadvertens necesse habeo jam de substantia ejus corporali præfinire, quod non possit phantasma credi qui contactum et quidem violentia plenum detentus et captus et ad præcipitium usque protractus admiserit.  [3]  Nam etsi per medios evasit, sed ante jam vim expertus, et postea dimissus;  scilicet soluto, uti assolet, tumultu, vel etiam irrupto, non tamen per caliginem eluso, quæ nulli omnino tactui succidisset, si fuisset.

Tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res,

etiam sæcularis sapientiæ digna sententia est.  [4]  Ad summam, et ipse mox tetigit alios, quibus manus imponens, utique sentiendas, beneficia medicinarum conferebat, tam vera, tam non imaginaria, quam erant per quas conferebat.  Ipse igitur est Christus Esaiæ, remediator valetudinum.  Hic, inquit, imbecillitates nostras aufert et languores portat.  Portare autem Græci etiam pro eo solent ponere quod est tollere.  Sufficit interim mihi generalis repromissio.  Quodcunque curaverit Jesus, meus est.  Veniemus tamen et ad species curationum.  [5]  Ceterum et a dæmoniis liberare curatio est valetudinis.  Itaque spiritus nequam quasi e forma jam prioris exempli cum testimonio excedebant vociferantes, Tu es filius dei.  Cujus dei, vel hic pareat.  Sed proinde increpabantur et jubebantur tacere.  Proinde enim Christus ab hominibus, non a spiritibus

8. 1 ad quas Gel.: quas MR     2 mancipata Jun. (forsan recte)
3 alio merito [secluso unius proverbii] Kroy.


8. c cf.  Matt. 2: 23     d Lucretius I.305     e Isa. 53: 4


286 TERTULLIAN IV.8

immundis, volebat se filium dei agnosci, ille Christus duntaxat cui hoc congruebat quia præmiserat per quos posset agnosci, et utique digniores prædicatores.  [6]  Illius erat præconium immundi spiritus respuere cui sancti abundabant.  Porro qui nunquam fuerat annuntiatus (si tamen volebat agnosci, frustra autem venerat si nolebat), non esset aspernatus testimonium alienæ et cujuscunque substantiæ, qui propriæ non habebat, qui in aliena descenderat.  [7]  Jam nunc et qua destructor creatoris nihil magis gestisset quam a spiritibus ipsius agnosci et divulgari præ timore;  nisi quod Marcion deum suum timeri negat, defendens bonum non timeri, sed judicem, apud quem sint materiæ timoris, ira, sævitia, judicia, vindicta, damnatio.  Sed et dæmonia timore utique cedebant.  Ergo timendi dei filium confitebantur, occasionem habitura non cedendi, si non timendi :  et ille jussu et increpitu ea expellens, non suasu qua bonus, timendum se exhibebat.  [8]  Aut numquid ideo increpabat quia timebatur, nolens timeri?  Et quomodo ea volebat excedere, quod nisi timore non facerent?  Cecidit ergo in necessitatem qua disparem se naturæ suæ ageret, quum posset ut bonus semel eis parcere.  Cecidit et in aliam prævaricationis notam, cum se a dæmoniis quasi filium creatoris sustineret timeri, ut jam non propria potestate expelleret dæmonia, sed per creatoris auctoritatem.  [9]  In solitudinem procedit.  Solemnis et hujusmodi regio creatoris.  Oportebat sermonem illic quoque videri in corpore ubi egerat aliquando et in nube.  Competebat et evangelio habitus loci qui placuerat et legi.  Capiat itaque jocunditatem solitudo :  hoc Esaias promiserat.  Detentus a

8. f cf. Isa. 35: 1


288 TERTULLIAN IV.8

turbis, Oportet me, inquit, et aliis civitatibus annuntiare regnum dei.  [10]  Ostenderat jam alicubi deum suum?  Non puto adhuc usque.  Sed de his loquebatur qui alium quoque deum noverant?  Nec hoc credo.  Ergo si nec ille alium deum ediderat nec illi noverant præter creatorem, ejusdem dei regnum portendebat quem solum sciebat notum eis qui audiebant. 

9.  [1]  De tot generibus operum quid utique ad piscaturam respexit, ut ab illa in apostolos sumeret Simonem et filios Zebedæi (non enim simplex factum videri potest de quo argumentum processurum erat), dicens Petro trepidanti de copiosa indagine piscium, Ne time, abhinc enim homines eris capiens?  [2]  Hoc enim dicto intellectum illis suggerebat adimpletæ prophetiæ, se eum esse qui per Hieremiam pronuntiarat, Ecce ego mittam piscatores multos, et piscabuntur illos, homines scilicet.  Denique relictis naviculis secuti sunt eum, ipsum intellegentes qui cœperat facere quod edixerat.  Aliud est si affectavit de naviculariorum collegio adlegere, habiturus apostolum quandoque nauclerum Marcionem.  [3]  Præstruximus quidem adversus Antitheses nihil proficere proposito Marcionis quam putat diversitatem legis et evangelii, ut et hanc a creatore dispositam, denique prædicatam in repromissione novæ legis et novi sermonis et novi testamenti.  Sed quoniam attentius argumentatur apud illum suum nescio quem suntalai/-
pwron,
id est commiseronem, et summisou&menon, id est coodibilem, in leprosi purgationem, non pigebit ei occurrere et inprimis figuratæ legis vim ostendere, quæ in exemplo leprosi non contingendi, immo ab omni commercio summovendi, communicationem prohibebat hominis delictis commaculati, cum qualibus et apostolus cibum quoque vetat sumere;  participari enim stigmata delictorum, quasi e contagione, si qui se cum peccatore miscuerit.  [4]  Itaque dominus volens altius intellegi legem per carnalia spiritalia

9. a Jer. 16:16     b cf. 1 Cor. 5: 11


290 TERTULLIAN IV.9

significantem, et hoc nomine non destruens sed magis exstruens, quam pertinentius volebat agnosci, tetigit leprosum, a quo etsi homo inquinari potuisset, deus utique non inquinaretur, incontaminabilis scilicet.  Ita non præscribetur illi quod debuerit legem observare et non contingere immundum, quem contactus immundi non erat inquinaturus.  [5]  Hoc magis meo Christo competere sic doceo, dum tuo non competere demonstro.  Si enim ut æmulus legis tetigit leprosum, nihili faciens præceptum legis per contemptum inquinamenti, quomodo posset inquinari, qui corpus non habebat quod inquinaretur?  Phantasma enim inquinari non posset.  Qui ergo inquinari non poterat ut phantasma, jam non virtute divina incontaminabilis erit sed phantasmatis inanitate;  nec contempsisse videri potest inquinamentum, cujus materiam non habebat;  ita nec legem destruxisse, qui inquinamentum ex occasione phantasmatis, non ex ostentatione virtutis, evaserat.  [6]  Si autem Helisæus prophetes creatoris unicum leprosum Naaman Syrum e tot leprosis Israëlitis emundavit, nec hoc ad diversitatem facit Christi, quasi hoc modo melioris dum Israëliten leprosum emundat extraneus, quem suus dominus emundare non valuerat; Syro facilius emundato, significato per nationes emundationis1 in Christo lumine earum, quæ septem maculis capitalium delictorum inhorrerent, idololatria, blasphemia, homicidio, adulterio, stupro, falso testimonio, fraude.  [7]  Quapropter septies, quasi per singulos titulos, in Jordane lavit, simul et ut totius hebdomadis caneret expiationem, et quia unius lavacri vis et plenitudo Christo soli dicabatur, facturo in terris, sicut sermonem compendiatum, ita et lavacrum.  Nam et hoc opponit Marcion, Helisæum quidem materia eguisse, aquam adhibuisse, et eam septies, Christum vero verbo solo et hoc semel functum2

9. 1 significat per nationes emundationem fortasse bono jure scribendum monuit Leopoldus     2 functum Lat.: functo MR


9. c cf.  Isa. 10: 23; 28: 22


292 TERTULLIAN IV.9

curationem statim repræsentasse.  Quasi non audeam et verbum ipsum in substantiam creatoris vindicare.  Nullius rei non ille potior auctor qui prior.  [8]  Incredibile plane ut potestas creatoris verbo remedium vitii unius operata sit, quæ verbo tantam mundi molem semel protulit.  Unde magis dinoscitur Christus creatoris quam e verbi potestate?  Sed ideo alius Christus, quia aliter quam Helisæus, quia potentior dominus famulo suo.  Quid constituis, Marcion, proinde res agi a servis quemadmodum ab ipsis dominis?  Non times ne in dedecus tibi vertat, si ideo Christum negas creatoris quia potentior fuerit famulo creatoris, qui ad Helisæi pusillitatem major agnoscitur, si tamen major?  Par enim curatio, licet distet operatio.  Quid amplius præstitit tuus Christus quam meus Helisæus?  Immo quid magnum præstitit tui Christi verbum, quum id præstiterit quod fluvius creatoris?  [9]  Secundum hæc cetera quoque occurrunt.  Quantum enim ad gloriæ humanæ aversionem pertinebat, vetuit eum divulgare, quantum autem ad tutelam legis, jussit ordinem impleri:  Vade, ostende te sacerdoti, et offer mvmus quod præcepit Moyses.  Argumenta enim figurata utpote prophetatæ3 legis adhuc in suis imaginibus tuebatur, quæ significabant hominem quondam peccatorem verbo mox dei emaculatum offerre debere munus deo apud templum, orationem scilicet et actionem gratiarum apud ecclesiam per Christum Jesum, catholicum patris sacerdotem.  [10]  Itaque adjecit, Ut sit vobis in testimonium, sine dubio quo testabatur se legem non dissolvere sed adimplere, quo testabatur se ipsum esse qui morbos et valetudines eorum suscepturus annuntiabatur.  Hanc tam congruentem et debitam interpretationem testimonii adulator Christi sui Marcion sub obtentu mansuetudinis et lenitatis quærit excludere.


9. 3 prophetatæ Pam.: prophetæ MR


294 TERTULLIAN IV.9

Nam et bonus, inquit, præterea sciens omnem qui lepra esset liberatus solemnia legis executurum, ideo ita præcepit.  [11]  Quid tum?  Perseveravitne in bonitate, id est permissione legis, an non?  Si enim bonus perseveravit, nusquam4 destructor erit legis, nec dei alterius habebitur, cessante legis destructione per quam alterius dei vindicatur.  [12]  Si non perseveravit bonus, destruendo postea legem, falsum ergo testimonium postea collocavit apud illos in curatione leprosi;  deseruit enim bonitatem, dum destruit legem.  Malus jam quando legis eversor, si bonus quum legis indultor.  Sed et eo quod indulsit legi obsequium, bonam legem confirmavit.  Nemo enim malo obsequi patitur.  [13]  Ergo et sic malus, si obsequium malæ legi indulsit, et sic deterior, si bonæ legis destructor advenit.  Proinde si ut sciens omnem qui lepra liberatus esset ita facturum ideo præcepit munus offerre, potuit et non præcepisse quod sciebat ultro futurum.  In vanum ergo descendit quasi legem destructurus, quum cedit obsecutoribus legis.  Atquin quasi sciens formam eorum magis ab ea avertendos prævenire debuerat, si in hoc venerat.  Cur enim5 non tacuit, ut homo solo suo arbitrio legi obediret?  Tunc enim aliquatenus posset videri patientiæ suæ præstitisse.  [14]  Sed adjicit etiam auctoritatem suam exaggeratam testimonii pondere.  Cujus jam testimonii, nisi legis assertæ?  Certe nihil interest quomodo firmaverit legem, sive qua bonus, sive qua supervacuus, sive qua patiens, sive qua inconstans, dum te, Marcion, de gradu pellam.  Ecce præcepit legem impleri.  [15]  Quocunque modo præcepit, eodem potuit etiam illam præmisisse sententiam, Non veni legem dissolvere sed adimplere.  Quid ergo tibi fuit de evangelio erasisse quod salvum est?  Confessus es enira præ bonitate fecisse illum quod negas dixisse.

9. 4 nusquam MR: nunquam Pam.     5 enim MR: ergo Pam.


9. d Matt. 5: 17


296 TERTULLIAN IV.9

Constat ergo dixisse illum, quia et fecit, et te potius vocem domini de evangelio eradicasse6 quam nostros iniecisse. 

10.  [1]  Curatur et paralyticus, et quidem in cœtu, spectante populo.  Videbit enim, inquit Esaias, populus sublimitatem domini et gloriam dei.  Quam sublimitatem, et quam gloriam?  Convalescite manus dimissæ et genua dissoluta;  hoc erit paralysis.  Convalescite, nec timete.  Non otiose iterans, Convalescite, nec vane subiungens, Nec timete, quoniam cum redintegratione membrorum virium quoque repræsentationem pollicebatur:  Exsurge, et tolle dicturi erant, Quis dimittet peccata nisi solus deus?  [2]  Habes itaque jam et specialis medicinæ dispunctam prophetiam, et eorum quæ medicinam sunt secuta.  Pariter ct dimissorem delictorum Christum recognosce apud eundem prophetam:  Quoniam, inquit, in plurimis dimittet delicta eorum, et delicta nostra ipse aufert.  Nam et in priore ex ipsius domini persona, Etsi fuerint delicta vestra tanquam roseum, velut nivem exalbabo, etsi tanquam coccinum, velut lanam exalbabo;  in roseo sanguinem ostendens prophetarum, in coccino domini, ut clariorem.  Etiam Micheas de venia delictorum, Quis deus quomodo tu, eximens iniquitates et præteriens injustitias residuis hæreditatis tuæ?  et non tenuit in testimonium iram suam, quia voluit esse misericordiam;1 avertet, et miserebitur nostri;  demerget delicta nostra, et demerget in profundo maris peccata nostra.  [3]  Sed et si nihil tale in Christum fuisset prædicatum, haberem hujus benignitatis exempla in creatore, promittentia mihi et in filio patris affectus.  Video Ninivitas scelerum veniam consecutos a creatore, ne dixerim tunc quoque a Christo, quia a primordio egit in patris nomine.  Lego et Nathan prophetam agnoscenti David delictum suum in Uriam dixisse, Et dominus circumduxit delictum tuum et non morieris;  proinde et Achab regem, maritum Iezabel, reum idololatriæ et sanguinis Nabuthæ, veniam meruisse pænitentiæ nomine;
Ionathan, filium Saulis, resignati jejunii culpam deprecatione

9. 6 eradicasse MR: erasisse Pam.
10. 1 misericordiam Eng.: misericordem R edd.: misericordiæ M: volens est misericordiæ Kroy. mg. (sec. LXX qekhth&j e0le/ouj e0sti/n)


10. a Isa. 35: 2 sq.    b Isa. 53: 12; 53:4    c Isa. 1: 18     d Mic. 7: 18 sq.  LXX     e a Sam. 12: 13    f cf. 1 Kgs. 21: 29     g cf. 1 Sam. 14: 45


298 TERTULLIAN IV.10

delesse.  [4]  Quid de ipso populo retexam totiens delictorum indulgentia restituto?  ab eo scilicet deo qui mavult misericordiam quam sacrificium, et peccatoris pænitentiam quam mortem.  Prius est igitur neges creatorem indulsisse aliquando delicta, consequens est ut ostendas nec in Christum suum tale quid eum prædicasse;  et ita probabis novam istam Christi novi scilicet benignitatem, si probaveris nec parem creatori nec prædicatam a creatore.  [5]  Sed et peccata dimittere an ejus possit esse qui negetur tenere, et an ejus sit absolvere cujus non sit etiam damnare, et an congruat eum ignoscere in quem nihil sit admissum, alibi jam congressi malumus2 admonere quam rectractare.  [6]  De filio hominis duplex est nostra præscriptio, neque mentiri posse Christum, ut se filium hominis pronuntiaret si non vere erat, neque filium hominis constitui qui non sit natus e homine, vel patre vel matre, atque ita discutiendum cujus hominis filius accipi debeat, patris an matris.  Si e deo patre est, utique non est e homine;  si non et e homine, superest ut e homine sit matre;  si e homine, jam apparet quia e virgine.  Cui enim homo pater non datur, nec vir matri ejus deputabitur :  porro, cui vir non deputabitur, virgo est.  [7]  Ceterum duo jam patres habebuntur, deus et homo, si non virgo sit mater.  Habebit enim virum, ut virgo non sit, et habendo virum duos patres faciet, deum et hominem, ei qui et dei et hominis esset filius.  Talem, si forte, Castori aut Herculi nativitatem tradunt fabulæ.  Si hæc ita distinguuntur, id est si e matre filius est hominis quia e patre non est, e matre autem virgine quia non e patre homine, hic erit Christus Esaiæ quem concepturam virginem prædicat.  [8]  Qua igitur ratione admittas filium hominis, Marcion, circumspicere non possum.  Si patris hominis, negas dei filium;  si et dei, Herculem de fabula facis Christum;  si matris

10. 2 malumus MR1: maluimus R3


10. h cf.  Ezek. 33: 11


300 TERTULLIAN IV.10

tantum hominis, meum concedis;  si neque patris hominis <neque matris>,3 ergo nullius hominis est filius, et necesse est mendacium admiserit, qui se quod non erat dixit.  [9]  Unum potest angustiis tuis subvenire, si audeas aut deum tuum patrem Christi Hominem quoque cognominare, quod de æone fecit Valentinus, aut virginem hominem negare, quod nec Valentinus quidem fecit.  Quid nunc, si ipso titulo filii hominis censetur Christus apud Danielem?  Nonne sufficit ad probationem prophetici Christi?  [10]  Quum enim id se appellat quod in Christum prædicabatur creatoris, sine dubio ipsum se præstat intellegi in quem prædicabatur.  Nominum communio simplex, si forte, videri potest, et tamen nec Christum nec Jesum vocari debuisse defendimus diversitatis condicionem tenentes.  Appellatio autem, quod est filius hominis, in quantum ex accidenti obvenit, in tantum difficile est ut et ipsa concurrat super nominis communionem.  Ex accidenti enim proprio est, maxime cum causa non convenit eadem per quam deveniat in communionem.  [11]  Atque adeo si et Christus Marcionis natus e homine diceretur, tunc et ipse caperet appellationis communionem, et essent duo filii hominis, sicut et duo Christi et duo Jesus.  Ergo quum appellatio propria est ejus in quo habet causam, si et alii vindicetur in quo est communio nominis, non etiam appellationis, suspecta jam fit communio nominis quoque in eo cui vindicatur sine causa communio appellationis, et sequitur ut unus idemque credatur qui et nominis et appellationis capacior invenitur, dum alter excluditur, qui non habet appellationis communionem, carens causa.  Nec alius erit capacior utriusque quam qui prior et nomen sortitus est Christi et appellationem filii

10. 3 <neque matris> addendum putabam


10. i cf.  Dan. 7: 13


302 TERTULLIAN IV.10

hominis, Jesus scilicet creatoris.  [12]  Hic erat visus Babylonio regi in fornace cum martyribus suis quartus, tanquam filius hominis.  Idem ipsi Danieli revelatus directo filius hominis veniens cum cæli nubibus judex, sicut et scriptura demonstrat.  [13]  Hoc dixi sufficere potuisse de nominatione prophetica circa filium hominis.  Sed plus mihi scriptura confert, ipsius scilicet domini interpretatione.  Nam quum Judæi solummodo hominem ejus intuentes, necdum et deum certi, qua dei quoque filium, merito retractarent non posse hominem delicta dimittere, sed deum solum, cur non secundum intentionem eorum de homine eis respondit habere eum potestatem dimittendi delicta, quando et filium hominis nominans hominem nominaret?  nisi quia ideo ipsa voluit eos appellatione filii hominis ex instrumento Danielis repercutere, ut ostenderet deum et hominem4 qui delicta dimitteret;  [14] illum scilicet solum filium hominis apud Danielis prophetiam consecutum judicandi potestatem, ac per eam utique et dimittendi delicta (qui enim judicat, et absolvit), ut scandalo isto discusso per scripturæ recordationem facilius eum agnoscerent ipsum esse filium hominis ex ipsa peccatorum remissione.  Denique nusquam adhuc professus est se filium hominis quam in isto loco primum in quo primum peccata dimisit, id est in quo primum judicavit, dum absolvit.  [15]  Ad hæc quodcunque diversa pars fuerit argumentata quale sit dispice.  Nam in illam necesse est amentiam tendat, ut et filium hominis defendat ne mendacem eum faciat, et e homine neget natum ne filium virginis concedat.  Quodsi et auctoritas divina et rerum natura et communis sapientia non admittunt insaniam hæreticam, occasio est et hic interpellandi quam brevissime de substantia corporis adversus phantasmata Marcionis.  [16]  Si natus e homine est, ut filius hominis, corpus e corpore est.  Plane facilius invenias hominem natum cor non

10. 4 deum et hominem Urs.: esse et hominem M (quod forsitan reponendum sit):
eum et hominem G: et hominem R


10. j cf.  Dan. 3: 25     k cf.  Dan. 7: 13


304 TERTULLIAN IV.10

habere vel cerebrum, sicut ipsum Marcionem, quam corpus, ut Christum Marcionis.  Atque adeo inspice cor Pontici aut cerebrum. 

11.  [1]  Publicanum adlectum a domino in argumentum deducit, quasi ab adversario legis adlectum, extraneum legis et Judaismi profanum.  Excidit ei vel de Petro, legis homine, et tamen non tantum adlecto, sed etiam testimonium consecuto agnitionis præstitæ a patre.  Nusquam legerat lumen et spem et expectationem nationum prædicari Christum.  Atquin probavit potius Judæos, dicendo medicum sanis non esse necessarium sed male habentibus.  [2]  Si enim male valentes voluit intellegi ethnicos et publicanos, quos adlegebat, sanos Judæos confirmabat, quibus medicum necessarium negabat.  Hoc si ita est, male descendit ad legem destruendam, quasi ad malam valetudinem remediandam, in qua qui agebant bene valebant, quibus medicus necessarius non erat.  [3]  Quale est autem ut similitudinem medici proposuerit, nec impleverit?  Nam sicut sanis medicum nemo adhibet, ita nec in tantum extraneis, quantum est homo a deo Marcionis, suum habens et auctorem et protectorem, et ab illo potius medicum Christum.  Hoc similitudo præjudicat, ab eo magis præstari medicum ad quem pertinent qui languent.  [4]  Unde autem et Joannes venit in medium?  Subito Christus, subito et Joannes.  Sic sunt omnia apud Marcionem, quæ suum et plenum habent ordinem apud creatorem.  Sed de Joanne cetera alibi.  Ad præsentes enim quosque articulos respondendum est.  Nunc illud tuebor, ut demonstrem et Joannem Christo et Christum Joanni convenire, utique prophetæ creatoris, qua Christum creatoris, atque ita erubescat hæreticus, Joannis ordinem frustra frustratus.  [5]  Si enim nihil omnino administrasset Joannes, secundum Esaiam vociferator in solitudinem et præparator viarum dominicarum per denuntiationem et laudationem pænitentiæ, si non etiam ipsum

11. a cf.  Matt. 16: 17


306 TERTULLIAN IV.11

inter ceteros tinxisset, nemo discipulos Christi manducantes et bibentes ad formam discipulorum Joannis assidue jejunantium et orantium provocasset, quia, si qua diversitas staret inter Christum et Joannem et gregem utriusque, nulla esset comparationis exactio, vacaret provocationis intentio.  [6]  Nemo enim miraretur et nemo torqueretur, si diversæ divinitatis æmulæ prædicationes de disciplinis quoque inter se non convenirent, non convenientes prius de auctoritatibus disciplinarum.  Adeo Joannis erat Christus et Joannes Christi, ambo creatoris, et ambo de lege et prophetis prædicatores et magistri.  Sed et Christus rejecisset Joannis disciplinam, ut dei alterius, et discipulos defendisset, ut merito aliter incedentes, aliam scilicet et contrariam initiatos divinitatem.  At nunc humiliter reddens rationem quod non possent jejunare filii sponsi quamdiu cum eis esset sponsus, postea vero jejunaturos promittens quum ablatus ab eis sponsus esset, nec discipulos defendit, sed potius excusavit, quasi non sine ratione reprehensos, nec Joannis rejecit disciplinam, sed magis concessit, tempori Joannis eam præstans, ut tempori suo eam destinans, rejecturus alioquin eam et defensurus æmulos ejus, si non ipsius fuisset jam quæ erat.  [7]  Teneo meum Christum etiam in nomine sponsi, de quo psalmus, Ipse tanquam sponsus egrediens de thalamo suo :  a summo cæli profectio ejus et deversio ejus ad summum usque ejus.  Qui etiam per Esaiam gaudens ad patrem, Exultet, inquit, anima mea in domino, induit enim me indumentum salutaris, et tunicam jocunditatis velut sponso, circumposuit mihi mitram velut sponsæ.  In se enim et ecclesiam deputat, de qua idem spiritus ad ipsum, Et circumpones tibi omnes eos, velut ornamentum sponsæ.  [8]  Hanc sponsam Christus sibi etiam per Salomonem e vocatione gentium arcessit :  siquidem legisti, Veni sponsa de Libano, eleganter Libani utique montis mentione iniecta, qui turis vocabulo est penes

11. b Ps. 19: 5 sq.     c Isa. 61: 10     d Isa. 49: 18     e   S. of S. 4: 8


308 TERTULLIAN IV.11

Græcos;  de idololatria enim sibi sponsabat ecclesiam.  Nega te nunc dementissimum, Marcion.  Ecce legem tui quoque dei impugnas.  Nuptias non conjungit, conjunctas non admittit, neminem tingit nisi cælibem aut spadonem, morti aut repudio baptisma servat.  Quid itaque Christum ejus sponsum facis?  Illius hoc nomen est qui masculum et feminam conjunxit, non qui separavit.  [9]  Errasti in illa etiam domini pronuntiatione qua videtur nova et vetera discernere.  Inflatus es utribus veteribus et excerebratus es novo vino, atque ita veteri, id est priori evangelio, pannum hæreticæ novitatis assuisti.  In quo alter1 creator, velim discere.  Quum per Hieremiam præcepit, Novate vobis novamen novum, nonne a veteribus avertit?  quum per Esaiam edicit, Vetera transierunt, et ecce nova quæ ego facio, nonne ad nova convertit?  Olim hanc statuimus destinationem pristinorum a creatore potius repromissam a Christo exhiberi, sub unius et ejusdem dei auctoritate, cujus sint et vetera et nova.  [10]  Nam et vinum novum is non committit in veteres utres qui et veteres utres non habuerit, et novum additamentum nemo inicit veteri vestimento nisi cui non defuerit et vetus vestimentum.  Ille non facit quid, si faciendum non est, qui habeat unde faciat, si faciendum esset.  Itaque si in hoc dirigebat similitudinem, ut ostenderet se evangelii novitatem separare a legis vetustate, suam demonstrabat et illam a qua separabat alienorum separatione non fuisse notandam, quia nemo alienis sua adjungit ut ab alienis separare possit.  [11]  Separatio per conjunctionem capit, de qua fit.  Ita quæ separabat, et in uno ostendebat fuisse, sicut et fuissent si non separaret.  Et tamen sic concedimus separationem istam per reformationem, per amplitudinem, per profectum, sicut fructus separatur a semine, quum sit fructus e semine :  sic et evangelium separatur a lege, dum provehitur

11. 1 alter MR: aliter Jun.


11. f Jer. 4:3     g Isa. 43:19


310 TERTULLIAN IV.11

ex lege, aliud ab illa sed non alienum, diversum sed non contrarium.  [12]  Nec forma sermonis in Christo nova.  Quum similitudines objicit, quum quæstiones refutat, de septuagesimo septimo venit psalmo:  Aperiam, inquit, in parabolam os meum, id est similitudinem;  eloquar problemata, id est edisseram quæstiones.  Si hominem alterius gentis probare voluisses, utique de proprietate loquelæ probares. 

12.  [1]  De sabbato quoque illud præmitto, nec hanc quæstionem consistere potuisse si non dominum sabbati circumferret Christus.  Nec enim disceptaretur cur destrueret sabbatum, si destruere deberet.  Porro destruere deberet, si alterius dei esset, nec quisquam miraretur facientem quod illi congruebat.  Mirabantur ergo, quia non congruebat illi deum creatorem circumferre et sabbatum ejus impugnare.  [2]  Et ut prima quæque decidamus, ne eadem ubique novemus ad omnem argumentationem adversarii ex aliqua nova Christi institutione nitentem, hæc jam definitio stabit, ideo de novitate institutionis cujusque disceptatum, quia de novitate divinitatis nihil erat usque adhuc editum, sicuti nec disceptatum, nec posse retorqueri ex ipsa novitate institutionis cujusque satis aliam a Christo demonstratam divinitatem, quando et ipsam novitatem pronuntiatam a creatore constiterit in Christo non esse mirandam.  Et oportuerit utique prius alium deum exponi, postea disciplinam ejus induci, quia deus auctoritatem præstet disciplinæ, non deo disciplina;  nisi si et Marcion plane tam perversas non per magistrum litteras didicit, sed per litteras magistrum.  [3]  Cetera de sabbato ita dirigo.  Si sabbatum Christus intervertit, secundum exemplum fecit creatoris;  siquidem in obsidione civitatis

11. h Ps. 78: 2


312 TERTULLIAN IV.12

Hierichuntis circumlata per muros arca testamenti octo diebus, etiam sabbato, e præcepto creatoris sabbatum operatione destruxit, ut putant qui hoc et de Christo existimant, ignorantes neque Christum sabbatum destruxisse neque creatorem, ut mox docebimus.  Et tamen per Jesum tunc quoque concussum est sabbatum, ut et hoc in Christum renuntiaretur.  [4]  Etiam si odio insecutus est sollemnissimum Judæorum diem, ut Christus non Judæorum, de odio quoque sabbati professus creatorem, ut Christus ipsius, sequebatur exclamantem ore Esaiæ, Neomenias et sabbata vestra odit anima mea.  Sed et hæc quoquo modo dicta sint, scimus adhibendam tamen in hac specie etiam abruptam defensionem adversus abruptam provocationem.  [5]  Nunc et ad ipsam materiam disceptabo, in qua visa est destruere sabbatum Christi disciplina.  Esurierant discipuli ea die;  spicas decerptas manibus efflixerant, cibum operati ferias ruperant.  Excusat illos Christus, et reus est sabbati læsi;  accusant pharisæi, Marcion captat status controversiæ (ut aliquid ludam1 cum mei domini veritate), scripti et voluntatis.  De scriptura enim sumitur creatoris et de Christi voluntate color, quasi de exemplo David introgressi sabbatis templum et operati cibum audenter fractis panibus propositionis.  [6]  Meminerat enim et ille hoc privilegium donatum sabbato a primordio quo dies ipse compertus est, veniam jejunii dico.  Quum enim prohibuisset creator in biduum legi manna, solummodo permisit in parasceue, ut sabbati sequentis ferias pridiana pabuli paratura jejunio liberaret.  [7]  Bene igitur quod et causam eandem secutus est dominus in sabbati, si ita volunt dici, destructione;

12. 1 ludam Oeh: eludam MR


12. a Isa. 1:14       b cf. 1 Sam. 21: 2 sqq.


314 TERTULLIAN IV.12

bene quod et affectum creatoris expressit in sabbato non jejunandi honore.  Denique tunc demum sabbatum destruxisset, etiam ipsum creatorem, si discipulos sabbato jejunare mandasset adversus statum scripti et voluntatis creatoris.  [8]  Sed quoniam discipulos non constanter tuebatur, sed excusat, quoniam humanam opponit necessitatem quasi deprecatricem, quoniam potiorem honorem sabbati servat non contristandi quam vacandi, quoniam David comitesque ejus cum discipulis suis æquat in culpa et in venia, quoniam placet illi quia creator indulsit, quoniam de exemplo ejus et ipse tam bonus est, ideo alienus est a creatore?  [9]  Exinde observant pharisæi si medicinas sabbatis ageret, ut accusarent eum, certe qua sabbati destructorem, non qua novi dei professorem;  fortasse enim hunc solum articulum ubique ingeram, alium Christum nusquam prædicatum.  In totum autem errabant pharisæi circa sabbati legem, non animadvertentes condicionaliter eam2 indicentem ferias operum, sub certa specie eorum.  Nam quum de die sabbati dicit, Omne opus tuum non facies in ea, dicendo Tuum de humano opere definiit, quod quisque ex artificio vel negotio suo exequitur, non de divino.  [10]  Opus autem salutis et incolumitatis non est hominis, sed dei proprium.  Sicut et rursus in lege, Non facies, inquit, omne opus in ea, nisi quod fiet omni animæ, id est in causa animæ liberandæ :  quia opus dei etiam per hominem fieri potest in salutem animæ, a deo tamen, quod facturus fuerat et Christus homo, quia et deus.  In hunc ergo sensum legis inducere volens illos per manus arefactæ restitutionem interrogat, Licetne sabbatis benefacere, an non?  animam liberare, an perdere?  [11] ut id operis permittens3 quod pro anima facturus esset admoneret eos quæ opera sabbati lex prohiberet, humana scilicet, et quæ præciperet, divina scilicet, quæ fierent animæ omni.4  Dominus sabbati dictus, quia sabbatum ut rem suam. tuebatur.  Quod etiam si destruxisset, merito, qua dominus magis ille

12. 2 eam R3 edd,: eum MR1 (unde deum Kroy.)     3 permittens Urs.: promittens MR     4 omni Lat.: omnia MR


12. c Exod. 20: 10


316 TERTULLIAN IV.12

qui instituit.  [12]  Sed non omnino destruxit qua dominus, ut hinc jam apparere possit ne tum quidem in arcæ circumlatione apud Hierichuntem sabbatum a creatore destructum.  Nam et illud opus dei erat quod ipse præceperat, et quod propter animas disposuerat hominum suorum in discrimine belli constitutas.  [13]  Sed et si odium alicubi sabbatorum professus est, Vestra sabbata dicendo, hominum ea deputans, non sua, quæ sine dei timore celebrat populus plenus delictis, labiis deum diligens, non corde, suis sabbatis, id est quæcunque disciplina ejus agerentur, alium statum fecit, quæ per eundem postea propheten vera et delicata et non profananda pronuntiat.  [14]  Ita nec Christus omnino sabbatum rescindit, cujus legem tenuit et supra in causa discipulorum pro anima operatus (esurientibus enim solatium cibi indulsit), et nunc manum aridam curans, factis ubique ingerens, Non veni dissolvere legem, sed adimplere, si Marcion hac voce os ei obstruxit.  Adimplevit enim et hic legem, dum condicionem interpretatur ejus, dum operum differentiam illuminat, dum facit quæ lex de sabbati feriis excipit, dum ipsum sabbati diem benedictione patris a primordio sanctum benefactione sua efficit sanctiorem, in quo scilicet divina præsidia ministrabat, quod adversarius aliis diebus præstitisset, ne sabbatum creatoris ornaret, ne opera debita sabbato redderet.  [15]  In quo die si et Helisæus prophetes Sunamitidis filium mortuum restituit in vitam, vides pharisæe, tuque Marcion, olim creatoris esse sabbatis benefacere, animam liberare, non perdere, nihil Christum novi intulisse quod non sit e forma, e lenitate, e misericordia, e prædicatione quoque creatoris.  Nam et hic specialis medicinæ prophetiam repræsentat.  Invalescunt manus dissolutæ, sicut et genua dissoluta in paralytico.

12. d Isa. 1: 14    e cf.  Isa. 58: 13    f cf.  Isa. 56: 2 g Matt. 5: 17
h cf. 2 Kgs. 4: 33    i cf.  Isa. 35: 3


318 TERTULLIAN IV.13

13.  [1]  Certe evangelizat Sion et Hierusalem pacem et bona omnia, certe ascendit in montem et illic pernoctat in oratione et utique auditur a patre.  Evolve igitur prophetas, et ordinem totum recognosce.  In montem excelsum, inquit Esaias, ascende, qui evangelizas Sion, extolle cum vigore vocem tuam, qui evangelizas Hierusalem.  Adhuc in vigore obstupescebant in doctrina ejus;  erat enim docens tanquam virtutem habens.  Et rursus:  Propterea cognoscet populus nomen meum in illa die.  Quod nomen, nisi Christi?  Quod ego sum ipse qui loquor.  Tunc enim ipse erat qui in prophetis loquebatur, sermo, filius creatoris.  [2]  Adsum, dum hora est, in montibus, ut evangelizans auditionem pacis, ut evangelizans bona.  Item Naum e duodecim, Quoniam ecce veloces pedes in monte evangelizantis pacem.  De voce autem nocturnæ orationis ad patrem manifeste psalmus:  Deus meus, clamabo per diem, et exaudies, et nocte, et non in vanitatem mihi.  Et alibi de loco et voce cadem psalmus:  Voce mea ad dominum exclamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.  [3]  Habes nominis repræsentationem, habes actum1 evangelizantis, habes locum montis, et tempus noctis, et sonum vocis, et auditum patris, habes Christum prophetarum.  Cur autem duodecim apostolos elegit, et non alium quemlibet numerum?  Næ et e hoc meum Christum interpretari possem, non tantum vocibus prophetarum, sed et argumentis rerum prædicatum.  [4]  Hujus enim numeri figuras apud creatorem deprehendo duodecim fontes Elim, et duodecim gemmas in tunica sacerdotali Aaronis, et duodecim lapides ab Jesu de Jordane electos et in arcam testamenti conditos.  Totidem enim apostoli portendebantur, proinde ut fontes et amnes rigaturi aridum retro et desertum a notitia orbem nationum (sicut et per Esaiam:
Ponam in terra inaquosa flumina), proinde ut gemmæ illuminaturi sacram ecclesiæ vestem quam induit Christus pontifex patris, proinde ut et lapides solidi fide, quos de lavacro Jordanis Jesus

13. 1 actum Lat.: sanctum MR


13. a Isa. 40:9     b cf.  Matt. 7: 28     c   Isa. 52:6     d Isa. 52: 7     e   Nahum
1:15     f Ps. 22:2     g   Ps. 3:4     h cf.  Num. 33: 9; Exod. 28: 9: Josh. 4: 5
sqq.     i   Isa. 43: 20


320 TERTULLIAN IV.13

verus elegit et in sacrarium testamenti sui recepit.  [5]  Quid tale de numeri defensione competit Christo Marcionis?  Non potest simpliciter factum ab illo quid videri quod potest videri non simpliciter factum a meo.  Eius erit res apud quem invenitur rei præparatura.  Mutat et Petro nomen de Simone, quia et creator Abrahæ et Saræ et Auseæ nomina reformavit, hunc vocando Jesum, illis syllabas adjiciendo.  Sed et cur Petrum?  [6]  Si ob vigorem fidei, multæ materiæ solidæque nomen de suo accommodarent.  An quia et petra et lapis Christus?  Siquidem et legimus positum eum in lapidem offendiculi et in petram scandali.  Omitto cetera.  Itaque affectavit carissimo discipulorum de figuris suis peculiariter nomen communicare, puto propius quam de non suis.  Conveniunt a Tyro et ex aliis regionibus multitudo etiam transmarina.  Hoc spectabat2 psalmus:  Et ecce allophyli et Tyrus et populus Æthiopum, isti fuerunt illic:  Mater Sion, dicet homo :  et homo factus est in illa (quoniam deus homo natus est), et ædificavit eam voluntate patris;  ut scias ad eum tunc gentiles convenisse, quia deus homo natus erat ædificaturus ecclesiam e voluntate patris, ex allophylis quoque.  [7]  Sic et Esaias:  Ecce isti veniunt de longinquo, isti autem veniunt ab aquilone et mari, alii autem de terra Persarum.  De quibus et rursus:  Attolle per circuitum oculos tuos et vide, omnes congregati sunt.  De quibus et infra, videns3 ignotos et extraneos:  Et dices cordi tuo, Quis istos genuit mihi?  porro hos quis mihi educavit?  at hi mihi ubi fuerunt?  Hic erit Christus non prophetarum?  et quis erit Christus Marcionitarum?  Si perversitas placet, qui non fuerit prophetarum. 

14.  [1]  Venio nunc ad ordinarias sententias ejus, per quas proprietatem doctrinæ suæ inducit, ad edictum, ut ita dixerim, Christi:

13. 2 spectabat Rig.: expectabat MR: fortasse hos expectabat     3 videns
Lat.: vides MR: rectius distinxit Eng.


13. j cf.  Isa. 8: 14; Rom. 9. 33; 1 Pet. 2: 8    k Ps. 87: 4 sq.     l   Isa. 49: 12
m Isa. 49: 18     n   Isa. 49: 21


322 TERTULLIAN IV.14

Beati mendici (sic enim exigit interpretatio vocabuli quod in Græco est), quoniam illorum est regnum dei.  Jam hoc ipsum, quod a benedictionibus cœpit, creatoris est, qui universa, prout edidit, nulla alia voce quam benedictionis dedicavit.  Eructavit enim, inquit, cor meum sermonem optimum.  [2]  Hic erit sermo optimus, benedictionis scilicet, qui et novi quoque testamenti initiator agnoscitur de veteri1 exemplo.  Quid ergo mirum est, si et ab affectibus creatoris ingressus est per hujusmodi dictionem, semper mendicos et pauperes et humiles ac viduas et pupillos usque diligentis, consolantis, asserentis, vindicantis?  ut hanc Christi quasi privatam benignitatem rivulum credas de fontibus salvatoris.  [3]  Revera quo dirigam nescio in tanta frequentia ejusmodi vocum, tanquam in silva vel in prato vel in nemore pomorum.  Passim prout incidit res petenda est.  Inclamat psalmus:  Judicate pupillo et mendico, et humilem et paupcrem juste tractate, liberate pauperem, et mendicum de manu peccatoris eruite.  [4]  Item psalmus septuagesimus primus:  Justitia judicabit mendicos populi et faciet salvos filios pauperum.  Et in sequentibus de Christo:  Omnes nationes servient ei.  David autem uni genti Judaicæ præfuit, ne qui in David putet dictum, quia et ille susceperat humiles et necessitatibus laborantes:  Quod liberaverit, inquit, a dynasta mendicum, parcet mendico et pauperi, et animas pauperum salvas faciet, ex usura et injustitia redimet eorum animas, et honoratum nomen eorum in conspectu ipsius.  [5]  Item:  Avertantur peccatores in inferos, omnes nationes quæ dei obliviscuntur, quoniam non in finem oblivioni habebitur mendicus, tolerantia pauperum non peribit in finem.  Item:  Quis sicut deus noster, qui habitat in excelsis et humilia prospectat in cælo et in terra, qui suscitat mendicum de terra et de stercore exaltat pauperem,

14. 1 veteri MR: veteris Jun.


14. a Ps. 45: 1    b Ps. 82: 3 sq.    c Ps. 72: 4, 12, 17    d Ps. 72: 13 sq.  e Ps. 9: 17 sq.


324 TERTULLIAN IV.14

uti sedere eum faciat cum principibus populi, utique in regno suo?  [6]  Sic et retro in Basiliis Anna, mater Samuelis, spiritu gloriam deo reddens, Qui, inquit, excitat pauperem de terra et mendicum,2 uti sedere eum faciat cum dynastis populi, utique in regno suo, et in thronis gloriæ, utique regalibus.  Per Esaiam vero quomodo invehitur in vexatores egenorum:  Vos autem, ad quid incenditis vineam meam, et rapina mendici in domibus vestris?  cur vos læditis populum meum, et faciem mendicorum confunditis?  Et rursus:  Væ qui scribunt nequitiam, scribentes enim scribunt nequam, vitantes judicia mendicorum et diripientes judicata pauperum populi mei.  [7]  Quæ judicia pupillis quoque et viduis exigit, ut et ipsis egenis solatii:  Judicate pupillo, et iuste tractate viduam, et venite, conciliemur, dicit dominus.  Cui tantus affectus in omnem condicionem humilitatis creatoris3 est, ejus erit et regnum quod a Christo repromittitur, ad cujus affectum jam dudum pertinent ii quibus repromittitur.  [8]  Nam et si putas creatoris quidem terrenas promissiones fuisse, Christi vero cælestes, bcne quod cælum nullius alterius usque adhuc dei apparet nisi cujus et terra, bene quod creator vel minora promisit, ut facilius illi et de majoribus credam quam qui nunquam de minoribus prius fidem liberalitatis suæ struxit.  [9]  Beati esurientes, quoniam ipsi saturabuntur.  Possem hunc titulum in superiorem transmisisse, quod non alii sunt esurientes quam pauperes et mendici, si non et hanc promissionem creator specialiter in evangelii scilicet sui præstructionem destinasset;  siquidem per Esaiam de eis quos vocaturus esset a summo terræ, utique nationes, Ecce, inquit, velociter, leviter advenient;  velociter qua properantes sub finibus temporum, leviter qua sine oneribus pristinæ legis.  Non esurient neque sitient.  [10]  Ergo saturabuntur, quod utique nisi esurientibus et sitientibus non promittitur.  Et rursus, Ecce, inquit, qui serviunt mihi

14. 2 <de stercore elevat> mendicum Eng.
3 creatoris seclusit Kroy.


14. f Ps. 113: 5-8     g 1 Sam. 2: 8     h   Isa. 3: 14 sq.     i   Isa. 10: 1
j Isa. 1:17     k   Isa. 5: 26


326 TERTULLIAN IV.14

saturabuntur, vos autem esurietis :  ecce qui serviunt mihi bibent, vos autem sitietis.  Videbimus et contraria ista, an Christo præministrentur.  Interim quod esurientibus saturitatem repromittit, dei creatoris est.  Beati plorantes, quia ridebunt.  [11]  Decurre sententiam Esaiæ:  Ecce, qui serviunt mihi exultabunt in jocunditate, vos autem confundemini :  ecce qui serviunt mihi oblectabuntur, vos autem clamabitis præ dolore cordis.  Et hæc contraria apud Christum recognosce.  Certe oblectatio et exultatio in jocunditate illis promittitur qui in diversa condicione sunt, mæstis et tristibus et anxiis.  [12]  Scilicet etiam psalmus cxxv, Qui seminant, inquit, in lacrimis, in exultatione metent.  Porro tam exultantibus et jocunditatem capientibus risus accedit quam mærentibus et dolentibus fletus.  Ita creator materias risus et fletus prædicans risuros plorantes prior dixit.  [13]  Igitur qui a consolatione pauperum et humilium et esurientium et flentium exorsus est, statim se illum repræsentare gestivit quem demonstraverat per Esaiam:  Spiritus domini super me, propter quod unxit me ad evangelizandum pauperibus.  Beati mendici, quoniam illorum est regnum cælorum;  misit me curare obtritos corde:  Beati qui esuriunt, quoniam saturabuntur;  advocare languentes:  Beati qui plorant, quoniam ridebunt;  dare lugentibus Sionis gloriam, et pro cinere unguenti jocunditatem et gloriæ habitum pro spiritu tædii.  [14]  Hæc si statim admissus Christus administravit, aut ipse est qui se ad hæc venturum prædicavit, aut si nondum venit qui prædicavit, ridicule sed necessarie dixerim, fortasse mandaverit Christo Marcionis.  Beati eritis quum vos odio habebunt homines et exprobrabunt et ejicient nomen vestrum velut nequam4 propter filium hominis.  [15]  Hac pronuntiatione sine dubio ad tolerantiam exhortatur.  Quid minus creator per Esaiam?  Ne metueritis ignominiam ab hominibus, et nullificatione eorum ne minuamini.  Quæ ignominia, quæ nullificatio?  Quæ futura erat propter filium hominis.  Quem istum?  Qui est secundum creatorem.  Unde probabimus?  [16]  Ex odio5 in ipsum quoque

14. 4 nequam M: malum R edd.    5  Ex odio Kroy.: excidio MR edd.


14. l Isa. 65: 13     m Isa. 65: 14     n Ps. 126: 5     o   Isa. 61: 1 sq.: cf.  Lk. 4:18
p Lk. 6 : 20 sq.: cf.  Matt. 5 :3, 6, 4     q   Isa. 51: 7


328 TERTULLIAN IV.14

prædicato;  sicut per Esaiam ad auctores odii Judæos:  Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus;  et alibi:  Sancite eum qui circumscribit animam suam, qui aspernamento habetur a nationibus, famulis et magistratibus.  Si enim odium in illum filium hominis prædicabatur qui secundum creatorem est, evangelium autem nomen Christianorum, utique a Christo deductum, odio futurum contestatur propter filium hominis, quod est Christus, eum filium hominis in causa odii constituit qui erat secundum creatorem, in quem odium prædicabatur.  [17]  Et utique si nondum venisset, non potuisset nominis odium, quod agitur hodie, personam nominis antecessisse.  Nam et sancitur penes nos, et animam suam circumscribit propter nos eam ponens, et aspernamento habetur a nationibus.  Et qui natus est, ipse erit filius hominis propter quem et nomen nostrum recusatur. 

15.  [1]  Secundum hæc, inquit, faciebant prophetis patres eorum.  O Christum versipellem, nunc destructorem, nunc assertorem prophetarum! destruebat ut æmulus, convertens discipulos eorum;  sibi asserebat ut amicus, suggillans insectatores eorum.  Porro, in quantum non congruisset Christo Marcionis assertio prophetarum ad quorum venerat destructionem, in tantum congruit Christo creatoris suggillatio in insectatores prophetarum quos in omnibus adimplebat, vel quia magis creatoris est delicta patrum filiis exprobrare quam ejus dei qui nec propria cujusque castigat.  [2]  Sed non statim, inquis, prophetas tuebatur, si iniquitatem Judæoram affirmatam volebat, quod nec cum prophetis suis pie egissent.  Atquin nulla hic iniquitas exprobranda erat Judæis, laudandis potius et probandis, si eos suggillaverunt ad quorum destructionem post tantum ævi deus optimus motus est.  Sed, puto, jam et non optimus, jam aliquid et cum creatore moratus, nec in

14. r Rom. 2: 24; Isa. 52: 5     s [nescio unde]


330 TERTULLIAN IV.15

totum Epicuri deus.  [3]  Ecce enim demutat in maledictionem, et ostendit eum se esse qui novit offendi et irasci.  Væ enim dicit.  Sed fit nobis quæstio de verbi istius qualitate, quasi non tam maledictionis sit quam admonitionis.  Et quid causæ interest, quando et admonitio non fit sine aculeo comminationis, maxime per Væ amarior facta?  Et admonitio autem et comminatio ejus erunt qui norit irasci.  Nemo enim admonebit et nemo comminabitur ne <quis>1 quid faciat, nisi qui factum vindicabit.  Nemo vindicarit nisi qui norit irasci.  [4]  Alii agnoscunt quidem verbum maledictionis, sed volunt Christum sic Væ pronuntiasse, non quasi e sententia sua proprie, sed quod Væ a creatore sit, et voluerit illis asperitatem creatoris opponere, quo suam supra in benedictionibus sufferentiam commendaret.  Quasi non creatori competat, qua utrumque præstanti, et bonum deum et judicem, ut quia præmiserat in benedictionibus benignitatem, subjiceret etiam in maledictionibus severitatem, amplitudinem disciplinæ utriusque instruendæ, tam ad benedictionem sectandam quam ad maledictionem præcavendam.  [5]  Nam et ita præmiserat:  Ecce posui ante vos benedictionem et maledictionem :  quod etiam in hanc evangelii dispositionem portendebat.  Alioquin qualis est ille qui, ut suam insinuaret bonitatem, creatoris opposuit asperitatem?  Infirma commendatio est quæ de alterius destructione fulcitur.  [6]  Atquin opponens asperitatem creatoris timendum eum confirmavit.  Si timendum, magis utique obaudiendum quam neglegendum, et incipit jam Christus Marcionis creatori docere.  Tunc, si Væ creatoris est quod in divites spectat, ergo Christus non est divitibus offensus, sed creator, et ratas habet Christus divitum causas, superbiam dico et gloriam et sæculi studia et dei

15. 1 quis addendum putabam


15. a Deut. 30: 19


332 TERTULLIAN IV.15

incuriam, per quæ Væ merentur2 a creatore.  [7]  Sed quomodo non ejusdem sit divites reprobare qui supra mendicos probarit?  Nemo non contrarium ejus quod probaverit reprobat.  Itaque si creatori deputabitur maledictio in divites, ejusdem defendetur benedictio in mendicos, et totum jam opus Christi creatoris est.  Si deo Marcionis ascribetur benedictio in mendicos, ejusdem imponetur et maledictio in divites, et erit par jam creatoris, tam bonus quam et judex, nec erit jam discrimini locus quo duo dei fiunt,3 sublatoque discrimine supererit unum deum renuntiari creatorem.  [8]  Igitur Væ si et vox maledictionis est vel alicuius austerioris inclamationis, et a Christo dirigitur in divites, debeo creatorem divitum quoque aspernatorem probare, sicut probavi mendicorum advocatorem, ut Christum in hac quoque sententia creatoris ostendam.  Locupletat is quidem4  Salomonem, sed quia permissa sibi optione maluit ea postulare quæ sciebat deo grata, sapientiam <et intellegentiam,>5 et meruerat etiam divitias consequi, quas non magis voluit.  Quamquam et divitias præstare non incongruens deo sit, per quas et divites solatio juvantur et multa inde opera justitiæ et dilectionis administrantur.  [9]  Sed accidentia vitia divitiis illa in evangelio quoque Væ divitibus ascribunt, Quoniam, inquit, recepistis advocationem vestram, utique e divitiis, de gloria earum et sæcularibus fructibus.  Itaque in Deuteronomio Moyses, Ne, inquit, quum manducaveris et repletus fueris, et domus magnas ædificaveris, pecoribus et bubus tuis multiplicatis et pecunia et auro, exaltetur cor tuum et obliviscaris domini dei tui.  Quemadmodum et Ezechiam regem, thesauris inflatum et de eis potius quam de deo gloriatum, apud illos qui ex Perside advenerant insilit per Esaiam:  Ecce dies veniunt, et auferentur omnia quæ in domo tua sunt, et quæ patres tui congesserunt in Babylonem transferentur.  [10]  Sic et per

15. 2 merentur Gel.: merentibus MR     3 quæro an scribendum fiant     4 ostendam.  Locupletat is quidem Kroy.: ostendam locupletantis quidem M: ostendam locupletantis R edd.     5 <et intellegentiam> add.  Eng.


15. b Deut. 8: 12     c Isa. 39: 6


334 TERTULLIAN IV.15

Hieremiam quoque edicit, Ne glorietur dives in divitiis suis, et qui gloriatur, scilicet in deo glorietur.  Sic et in filias Sionis invehitur per Esaiam, cultu et divitiarum abundantia inflatas, comminabundus et alibi nobilibus et superbis:  Dilatavit orcus animam suam et aperuit os suum, et descendent inclyti et magni et divites (hoc erit Christi Væ super divites), et humiliabitur homo, utique exaltatus divitiis, et inhonorabitur6 vir, utique ob substantiam honorabilis.  [11]  De quibus et rursus:  Ecce dominus virtutum conturbabit gloriosos cum valentia, et elati comminuentur, et ruent gladio sublimes.  Qui magis quam divites?  quia receperunt scilicet advocationem suam, gloriam et honorem, sublimitatem e divitiis.  A quibus avertens nos et in psalmo XLVIII, Ne timueris, inquit, quum dives factus fuerit homo, et quum abundabit gloria ejus, quoniam quum morietur non tollet omnia, nec descendet cum illo gloria sua.  Item in LXI, Ne desideraveritis divitias, et si relucent, ne adjeceritis cor.  [12]  Id ipsum postremo verbum Væ olim per Amos in divites affluentes deliciis destinatur.  Væ enim, inquit, qui dormiunt in lectis eburneis et deliciis fluunt in toris suis, qui edunt hædos de gregibus caprarum et vitulos de gregibus boum lactantes, complaudentes ad sonum organorum :  tanquam perseverantia deputaverunt, et non tanquam fugientia : qui bibunt vinum liquatum et unguentis primariis unguntur.  [13]  Igitur et si tantummodo dehortantem a divitiis ostenderem creatorem, non etiam prædamnantem divites etiam verbo ipso quo et Christus, nemo dubitaret ab eodem adjectam in divites comminationem per Væ Christi a quo ipsarum materiarum, id est divitiarum, dehortatio præcucurrisset.  Comminatio enim dehortationis accessio est.  Ingerit Væ etiam saturatis, quia esurient, etiam ridentibus nunc, quia lugebunt.  His respondebunt illa quæ supra benedictionibus opposita sunt apud creatorem:  Ecce, qui mihi serviunt saturabuntur, vos autem esurietis, utique quia saturati

15. 6 inhonorabitur Gel.: honorabitur MR: LXX a0timasqh&setai


15. d Jer. 9: 23; cf. 1 Cor. 1: 31; 2 Cor. 10: 17     e   Isa. 5: 14     f Isa. 10: 23
LXX     g   Ps. 49: 16 sq.     h Ps. 62: 10     i   Amos 6: 1, 4


336 TERTULLIAN IV.15

estis :  et ecce, qui mihi serviunt oblectabuntur, vos autem confundemini, utique ploraturi, qui nunc ridetis.  Sicut enim in psalmo:  Qui seminant in lacrimis in lætitia metent;  ita in evangelio, qui in risu seminant, scilicet e lætitia, in lacrimis metent.  Hæc olim creator simul posuit, Christus solummodo distinguendo, non mutando, renovavit.  [14]  Væ, quum vobis benedixerint homines.  Secundum hæc faciebant et pscudoprophetis patres illorum.  Æque creator benedictionis et laudis humanæ sectatores incusat per Esaiam:  Populus meus, qui vos beatos dicunt, seducunt vos et vias pedum vestrorum disturbant.  Prohibet et alias fidere omnino in hominem, sic et in laudem hominis, ut per Hieremiam:  Maledictus homo qui spem habet in homine.  [15]  Nam et in psalmo cxvii:  Bonum est confidere in deum7 quam confidere in homine, et bonum est sperare in deum7 quam sperare in principes.  Ita totum quod ab homine captatur, abdixit creator, nedum benedictionem.  Pseudoprophetas autem laudatos sive benedictos a patribus eorum tam ejus est exprobrare quam prophetas vexatos et recusatos:
sicut injuriæ prophetarum non pertinuissent ad deum8 ipsorum, ita nec gratiæ pseudoprophetarum displicuissent nisi deo prophetarum. 

16.  [1]  Sed vobis dico, inquit, qui auditis (ostendens hoc olim mandatum a creatore, Loquere in aures audientium), diligite inimicos vestros, et benedicite eos qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos calumniantur.  Hæc creator una pronuntiatione clusit per Esaiam:  Dicite, fratres nostri estis, eis qui vos oderunt.  Si enim qui inimici sunt et oderunt et maledicunt et calumniantur fratres appellandi sunt, utique et benedici odientes et orari pro calumniatoribus jussit, qui eos fratres deputari præcepit.  [2]  Novam plane patientiam docet Christus, etiam vicem injuriæ cohibens permissam a creatore, oculum exigente pro oculo et dentem pro dente, contra ipse alteram amplius maxillam offerri jubens, et super

15. 7 deum (bis) MR: dominum Pam.: domino Oeh. (qui et postea scripsit principibus) 8 <nisi> ad deum Kroy. (forsan recte)


15. j Isa. 65: 13 sq.     k   Ps. 126: 5    l Isa. 3: 12 LXX    m Jer. 17:5
n Ps. 118: 8         16. a 2 Esd. 15:1    b Isa. 66: 5 LXX


338 TERTULLIAN IV.16

tunicam pallio quoque cedi.  Plane hæc Christus adjecerit ut supplementa consentanea disciplinæ creatoris.  Atque adeo hoc statim renuntiandum est, an disciplina patientiæ prædicatur penes creatorem.  [3]  Si per Zachariam præcepit ne unusquisque malitiæ fratris sui meminerit, sed nec proximi.  Nam et rursus, Malitiam, inquit, proximi sui unusquisque ne recogitet.  Multo magis patientiam indixit injuriæ qui indixit oblivionem.  Sed et quum dicit, Mihi vindictam, et ego vindicabo, proinde patientiam docet vindictæ expectatricem.  [4]  In quantum ergo fidem non capit ut idem videatur et dentem pro dente, oculum pro oculo, in vicem injuriæ exigere qui non modo vicem, sed etiam ultionem, etiam recordationem et recogitationem injuriæ prohibet, in tantum aperitur nobis quomodo oculum pro oculo et dentem pro dente censuerit, non ad secundam injuriam talionis permittendam, quam prohibuerat interdicta ultione, sed ad primam coërcendam, quam prohibuerat talione opposito,1 ut unusquisque respiciens licentiam secundæ injuriæ a prima semetipsum contineret.  [5]  Facilius enim vim comprimi scit repræsentatione talionis quam repromissione ultionis.  Utrumque autem constituendum fuit pro natura et fide hominum, ut qui deo crederet ultionem a deo expectaret, qui minus fideret leges talionis timeret.  Hanc legis voluntatem de intellectu laborantem dominus et sabbati et legis et omnium paternarum dispositionum Christus et revelavit et compotem fecit, mandans alterius quoque maxillæ oblationem, ut tanto magis vicem injuriæ exstingueret quam et lex per talionem voluerat impedisse, certe quam prophetia manifeste coërcuerat, et memoriam injuriæ prohibens et ultionem ad deum redigens.  [6]  Ita si quid Christus intulit, non adversario sed adjutore præcepto,

16. 1 talione opposito R1: opposito talione M: talione opposita R3


16. c Zech. 7: 10 LXX    d Zech. 8: 17 LXX
12: 19    e Deut. 32: 35; cf.  Rom.


340 TERTULLIAN IV.16

non destruxit disciplinas creatoris.  Denique si in ipsam rationem patientiæ præcipiendæ, et quidem tam plenæ atque perfectæ, considerem, non consistet si non est creatoris, qui vindictam repromittit, qui judicem præstat.  Alioquin si tantum patientiæ pondus non modo non repercutiendi sed et aliam maxillam præbendi, et non modo non remaledicendi sed etiam benedicendi, et non modo non retinendi tunicam sed et amplius et pallium concedendi, is mihi imponit qui non sit me defensurus, in vacuum patientiam præcepit, non exhibens mihi mercedem præcepti, patientiæ dico fructum, quod est ultio, quam mihi permisisse debuerat si ipse non præstat, aut si mihi non permittebat ipse præstare,2 quoniam et disciplinæ interest injuriam vindicari.  [7]  Metu enim ultionis omnis iniquitas refrenatur.  Ceterum passim emissa libertate dominabitur, utrumque oculum effossura et omnem dentem excitatura præ impunitatis securitate.  Sed hoc est dei optimi et tantum boni, patientiæ injuriam facere, violentiæ ianuam pandere, probos non defendere, improbos non coërcere.  [8]  Omni petenti te dato, utique indigenti, vel tanto magis indigenti si etiam et abundanti.  Ne quis ergo indigeat, datori imperatam habes in Deuteronomio formam creatoris.  Non erit, inquit, in te indigens, uti benedicens benedicat te dominus deus tuus, datorem scilicet, qui fecerit non esse indigentem.  [9]  Et plus hic.  Non enim petenti jubet dari:  Sed non sit, inquit, indigens in te, id est cura ultro ne sit;  quo magis petenti præjudicat dandum.  Etiam in sequentibus:  Si autem fuerit indigens e fratribus tuis, non avertes cor tuum, nec constringes manum tuam a fratre indigente :  aperiens aperies illi manum, fenus fenerabis illi, quantum desiderarit.  [10]  Fenus enim nisi petenti dari non solet.  Sed de

16. 2 præstare Rig.: præstaret MR


16. f Deut. 15: 4 LXX     g   Deut. 15: 7


342 TERTULLIAN IV.16

fenore postmodum.  Nunc si qui voluerit argumentari creatorem quidem fratribus dari jussisse, Christum vero omnibus petentibus, ut hoc sit novum atque diversum, immo unum erit e his per quæ lex creatoris erit in Christo.  Non enim aliud Christus in omnes præcepit quam quod creator in fratres.  Nam etsi major est bonitas quæ operatur in extraneos, sed non prior ea quæ ante deberet in proximos.  [11]  Quis enim poterit diligere extraneos?  Quodsi secundus gradus bonitatis est in extraneos qui in proximos primus est, ejusdem erit secundus gradus cujus et primus, facilius quam ut ejus sit secundus cujus non extitit3 primus.  Ita creator et secundum naturæ ordinem primum in proximos docuit benignitatem, emissurus eam postea in extraneos, et secundum rationem dispositionis suæ primo in Judæos, postea et in omne hominum genus.  [12]  Ideoque quamdiu intra Israëlem erat sacramentum, merito in solos fratres misericordiam mandabat;  at ubi Christo dedit gentes hæreditatem et possessionem terminos terræ, et cœpit expungi quod dictum est per Osee:  Non populus meus populus meus, et non misericordiam consecuta misericordiam consecuta, natio scilicet, exinde Christus in omnes legem paternæ benignitatis extendit, neminem excipiens in miseratione, sicut in vocatione.  Ita et si quid amplius docuit, hoc quoque in hæreditatem gentium accepit.  [13]  Et sicut vobis fieri vultis ab hominibus, ita et vos facite illis.  In isto præcepto utique alia pars ejus subauditur:  Et sicut vobis non vultis fieri ab hominibus, ita et vos ne faciatis illis.  Hoc si novus deus et ignotus retro et nondum plane editus præcepit, qui me nulla antehac institutione formaverit, qua prius scirem quid deberem mihi velle vel nolle atque ita et aliis facere quæ et mihi vellem, non facere quæ et mihi

16. 3 extitit MF: existit R


16. h cf.  Ps. 2: 8     i Hos. 1:6,9


344 TERTULLIAN IV.16

nollem, passivitatem sententiæ meæ permisit, nec astrinxit me ad convenientiam voluntatis et facti, ut id aliis faciam quod mihi velim et id nec aliis faciam quod mihi nolim.  [14]  Non enim definiit quid mihi atque aliis debeam velle vel nolle, ut ad legem voluntatis parem4 factum, et possim alii non præstare quod ab alio mihi velim præstitum, amorem, obsequium, solatium, præsidium, et ejusmodi bona, proinde et alii facere quod ab alio mihi fieri nolim, vim, injuriam, contumeliam, fraudem, et ejusmodi mala.  Denique hac inconvenientia voluntatis et facti agunt ethnici nondum a deo instructi.  [15]  Nam etsi natura bonum et malum notum est, non tamen dei disciplina;  qua cognita tunc demum convenientia voluntatis et facti e fide, ut sub metu dei, agitur.  Itaque deus Marcionis quum maxime revelatus, si tamen5 revelatus, non potuit hujus præcepti de quo agitur tam strictum et obscurum et cæcum adhuc et facilius pro meo potius arbitrio interpretandum compendium emittere, cujus nullam præstruxerat distinctionem.  [16]  At enim creator meus et olim et ubique præcepit indigentes pauperes et pupillos et viduas protegi, juvari, refrigerari;  sicut et per Esaiam:  Infringito panem tuum mendicis, et qui sine tecto sunt, in domum tuam inducito, et nudum si videris, tegito.  Item per Ezechielem de viro justo:  Panem suum dabit esurienti, et nudum conteget.  Satis ergo jam tunc me docuit ea facere aliis quæ mihi velim fieri.  [17]  Proinde denuntians, Non occides, Non adulterabis, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, docuit ne faciam aliis quæ fieri mihi nolim;  et ideo ipsius erit præceptum in evangelio qui illud retro et præstruxit et distinxit et ad arbitrium disciplinæ suæ disposuit et merito jam compendio substrinxit:

16. 4 voluntatis parem R3: voluntati sperem MR1     5 revelatus, si tamen
Kroy.: revelatus sit, tamen libri et edd.


16. j Isa. 58: 7     k   Ezek. 18: 7     l   Exod. 20: 13 sqq.


346 TERTULLIAN IV.16

quoniam et alias recisum sermonem facturus in terris dominus, id est Christus, prædicabatur. 

17.  [1]  Hic nunc de fenore quum interponit, Et si feneraveritis a quibus speratis vos recepturos, quæ gratia est vobis?  percurre sequentia Ezechielis de eodem viro justo:  Pecuniam, inquit, suam fenori non dedit, et quod abundaverit non sumet, fenoris scilicet redundantiam, quod est usura.  Prius igitur fuit ut fructum fenoris eradicaret, quo facilius assuefaceret hominem ipsi quoque fenori, si forte, perdendo, cujus fructum didicisset amittere.  [2]  Hanc etenim dicimus operam legis fuisse procurantis evangelio.  Quorundam tunc fidem paulatim ad perfectum disciplinæ Christianæ nitorem primis quibusque præceptis balbutientis adhuc benignitatis informabat.  Nam et supra, Et pignus, inquit, reddes debentis;1 utique si non sit solvendo, quia solutori2 utique pignus restituendum esse utrum homo scriberet?3 [3]  Multo manifestius in Deuteronomio:  Non dormies super pignus ejus, redditione reddes illi pallium circa solis occasum, et dormiet in pallio suo.  Adhuc clarius supra:  Dimittes omne debitum quod tibi proximus debet, et fratrem tuum non reposces, quoniam remissio domini dei tui invocata est.  [4]  Porro quum debitum dimitti jubet, utique non exsoluturo (plus enim est, etsi exsoluturo, quum reposci vetat), quid aliud docet quam non exsoluturo feneremus, qui tantum detrimentum fenori indixit?  Et eritis filii dei.  Nihil impudentius, si ille nos sibi filios faciet qui nobis filios facere non permisit auferendo connubium.  Quomodo in id nomen allecturus est suos quod jam erasit?  [5]  Filius spadonis esse non possum, maxime quum patrem habeam eundem quem et omnia.  Nam tam pater omnium qui conditor universitatis, quam spado qui nullius substantiæ conditor.  Et si marem ac feminam non miscuisset creator, et si non

17. 1 debentis scribebam (LXX o0fei/lontoj): beati MR1: om.  R3: dati Oeh.  2 solutor MR: soluturo Ciacconius     3 utrum homo scriberet? MR: utcumque non scriberet Oeh.


16. m cf.  Isa. 10: 23         17. a Ezek. 18: 8     b   Ezek. 18: 7     c Deut. 24:
12 d Deut. 15: 2 LXX


348 TERTULLIAN IV.17

universis quoque animalibus filios concessisset, hoc eram ejus ante paradisum, ante delictum, ante exilium, ante duos unum.  Denuo factus filius fui, statim quum me manibus enixus est, quum de suo halitu movit.  [6]  Ille me nunc rursus filium nuncupat, jam non in animam sed in spiritum pariens.  Quia ipse, inquit, suavis est adversus ingratos et malos.  Euge, Marcion, satis ingeniose detraxisti illi pluvias et soles, ne creator videretur.  Sed quis iste suavis, qui ne cognitus quidem usque adhuc?  [7]  Quomodo suavis, a quo nulla beneficia præcesserant hoc genus suavitatis qua soles et imbres qui feneraverat, non recepturus ab humano genere?  Ut creator, qui pro tanta elementorum liberalitate facilius idolis quam sibi debitum gratiæ referentes homines usque adhuc sustinet, vere suavis etiam spiritalibus commodis:  Eloquia enim domini dulciora super mel et favos.  Ille igitur et ingratos suggillavit qui gratos experiri merebatur, cujus solem et imbres tu quoque Marcion ingratus habuisti.  Ceterum tuus non poterat jam queri ingratos, qui non paraverat gratos.  [8]  Misericordiam quoque præcipiens, Estote, inquit, misericordes, sicut pater vester misertus est vestri.  Hoc erit, Panem infringito esurienti, et <qui>4 sine tecto in domum tuam inducito, et nudum si videris tegito, et, Judicate pupillo, et justificate viduam.  Agnosco doctrinam ejus veterem qui mavult misericordiam quam sacrificium.  Aut si alius nunc misericordiam præcepit, quia et ipse misericors sit, cur tanto ævo misericors mihi non fuit?  [9]  Nolite judicare, ne judicemini.  Nolite condemnare, ne condemnemini.  Dimittite, et dimittemini.  Date, et dabitur vobis, mensuram bonam, pressam ac fluentem, dabunt in sinum vestrum.  Eadem qua mensi eritis mensura, remetietur vobis.  Ut opinor, hæc retributionem pro meritis provocatam sonant.  A quo ergo retributio?  [10]  Si ab hominibus tantum, ergo humanam docet disciplinam et mercedem, et in totum hominibus obediemus :  si a creatore, ut a judice et dispunctore

17. 4 <qui> add.  Leopoldus


17. e cf.  Ps. 19: 10     f Isa. 58:7     g Isa. 1:17     h cf.  Hos. 6:6


350 TERTULLIAN IV.17

meritorum, ergo illi nostrum impellit obsequium apud quem constituit retributionem captandam vel timendam, prout quisque judicaverit aut condemnaverit aut dimiserit aut mensus fuerit :  si ab ipso, ergo et ille jam judicat, quod Marcion negat.  [11]  Eligant itaque Marcionitæ ne tanti sit de magistri regula excidere quanti Christum aut hominibus aut creatori docentem habere.  Sed cæcus cæcum ducit in foveam.  Credunt aliqui Marcioni.  Sed non est discipulus super magistmm.  Hoc meminisse debuerat Apelles, Marcionis de discipulo emendator.  Eximat et de oculo suo trabem hæreticus, tunc in oculo Christiani si quam putat stipulam revincat.  Proinde et arbor bona non proferat malum fructum, quia nec veritas hæresim;  nec mala bonum, quia nec hæresis veritatem.  Sic nec Marcion aliquid boni de thesauro Cerdonis malo protulit, nec Apelles de Marcionis.  [12]  Multo enim hæc congruentius in ipsos interpretabimur quæ Christus in homines allegorizavit, non in duos deos secundum scandalum Marcionis.  Puto me non temere hucusque adhuc lineæ insistere, qua definio nusquam omnino alium deum a Christo revelatum.  In hoc solo adulterium Marcionis manus stupuisse miror.  Nisi quod etiam latrones timent.  Nullum maleficium sine formidine est, quia nec sine conscientia sui.  Tam diu ergo et Judæi non alium deum norant quam præter quem neminem adhuc norant, nec alium deum appellabant quam quem solum norant.  Si ita est, quis videbitur dixisse, Quid vocas, Domine, domine?  [13]  Utrumne qui nunquam hoc fuerat vocatus, ut nusquam adhuc editus, an ille qui semper dominus habebatur, ut a primordio cognitus, deus scilicet Judæorum?  Quis item adjecisse potuisset, Et non facitis quæ dico?  Utrumne qui quum maxime edocere temptabat, an qui a primordio ad illos et legis et prophetarum eloquia mandaverat?  Qui et inobaudientiam illis exprobrare posset, etiam si nunquam alias exprobrasset?  Porro qui ante Christum, Populus iste me labiis


352 TERTULLIAN IV.17

diligit, cor autem eorum longe absistit a me, contionatus est, veterem utique illis contumaciam imputabat.  Alioquin quam absurdum, ut novus deus, novus Christus, novæ tantæque religionis illuminator, contumaces et inobsequentes pronuntiaret quos non potuisset experiri?

18.  [1]  Proinde extollenda fide centurionis incredibile si is professus est talem se fidem nec in Israële invenisse ad quem non pertinebat fides Israëlis.  Sed nec exinde pertinere poterat, adhuc cruda ut probaretur vel compararetur, ne dixerim adhuc nulla.  Scd cur non licuerit illi alienæ fidei exemplo uti?  Quoniam si ita esset, dixisset talem fidem nec in Israële unquam fuisse :  ceterum dicens talem fidem debuisse se invenire in Israële,1 qui quidem2 ad hoc venisset ut eam inveniret, deus scilicet et Christus Israëlis, quam non suggillasset nisi exactor et sectator ejus.  [2]  Æmulus vero etiam maluisset eam talem inventam, ad quam infirmandam et destruendam magis venerat, non ad comprobandam.  Resuscitavit et mortuum filium viduæ.  Non novum documentum.  Hoc et prophetæ creatoris ediderant, quanto magis filius?  [3]  Adeo autem in illud usque momenti nullum alium deum3  Christus intulerat, ut omnes illic creatori gloriam retulerint dicentes, Magnus prophetes prodiit in nobis, et Respexit deus populum suum.  Quis deus?  Utique cujus populus, et a quo prophetæ.  Quodsi illi quidem creatorem glorificabant, Christus vero et audiens et sciens non corrigebat, et quidem in tanto documento mortui resuscitati creatorem adhuc honorantes,4 sine dubio aut non alium circumferebat deum quam quem in suis beneficiis atque virtutibus honorari sustinebat :  aut quale est ut illos tam diu errantes sustineret, ad hoc veniens ut errori eorum mederetur?  [4]  Sed scandalizatur Joannes auditis virtutibus Christi, ut alterius.  At ego rationem scandali prius

18. 1 post Israële lacunam indicavit Kroy., quam hunc fere in modum supplendam arbitratur: eum se probavit ad quem pertineret fides Israëlis, quique ad hoc venisset etc.  2 qui quidem Oeh.: quique libri et edd.     3 deum Kroy.: dominus MR
4 honorantes scribendum putabam (cf. paulo infra, honorari): orantes libri et edd.


17. i Isa. 29: 13


354 TERTULLIAN IV.18

expediam, quo facilius hæretici scandalum explodam.  Ipso jam domino virtutum sermone et spiritu patris operante in terris et prædicante, necesse erat portionem spiritus sancti quæ e forma prophetici moduli in Joanne egerat præparaturam viarum dominicarum, abscedere jam ab Joanne, redactam scilicet in dominum ut in massalem suam summam.  [5]  Itaque Joannes communis jam homo, et unus jam de turba, scandalizabatur quidem qua homo, sed non qua alium Christum sperans vel intellegens, qui neque
<haberet> unde5 speraret, ut nihil novi docentem vel operantem.  Nemo hæsitabit de aliquo quem dum scit non esse nec sperat nec intellegit; Joannes autem certus erat neminem deum præter creatorem, vel qua Judæus, etiam prophetes.  Plane facilius quasi hæsitavit de eo quem quum sciat esse an ipse sit nesciat.  [6]  Hoc igitur metu et Joannes, Tu es, inquit, qui venis, an alium expectamus?
simpliciter inquirens an ipse venisset quem expectabat.  Tu es qui venis, id est qui venturus es, an alium expectamus?  id est an alius est quem expectamus, si non tu es quem venturum expectamus?  Sperabat enim, sicut omnes opinabantur, e similitudine documentorum potuisse et prophetam interim missum esse, a quo alius esset, id est major, ipse scilicet dominus, qui venturus expectabatur.  Atque adeo hoc erat Joannis scandalum quod dubitabat ipsum venisse quem expectabant, quem et prædicatis operationibus agnovisse debuerant, ut dominus per easdem operationes agnoscendum se nuntiaverit Joanni.  [7]  Quæ quum constent prædicata in Christum creatoris, sicut ad singula ostendimus, satis

18. 5 <haberet> unde Kroy.: unde MR: eundem Lat.


356 TERTULLIAN IV.18

perversum ut Christum non creatoris per ea renuntiarit intellegendum per quæ magis Christum creatoris agnosci compellebat.  Multo perversius, si et testimonium Joanni perhibet non Joannis Christus, propheten eum confirmans, immo et supra ut angelum, ingerens etiam scriptum super illo:  Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam;  eleganter ad superiorem sensum scandalizati Joannis commemorans prophetiam, ut confirmans præcursorem Joannem jam advenisse6 exstingueret scrupulum interrogationis illius:  Tu es qui venis, an alium expectamus?  Præcursore enim jam functo officium, præparata via domini, ipse erat intellegendus cui præcursor ministraverat, [8] major quidem omnibus natis mulierum :  sed non ideo subjecto ei qui minor fuerit in regno dei, quasi alterius sit dei regnum in quo modicus quis major erit Joanne, alterius Joannes qui omnibus natis mulierum major sit.  Sive enim de quocunque dicit modico per humilitatem, sive de semetipso quia minor Joanne habebatur, omnibus scilicet in solitudinem concurrentibus ad Joannem potius quam ad Christum (Quid existis videre in solitudinem?),
tantundem et creatori competit et Joannem ipsius esse majorem natis mulierum, et Christum vel quemque modicum, qui major Joanne futurus sit in regno æque creatoris, et qui sit major tanto propheta, qui7 non fuerit scandalizatus in Christum, quod tunc Joannem minuit.  [9]  Diximus de remissa peccatorum.  Illius autem peccatricis feminæ argumentum eo pertinebit, ut quum pedes domini osculis figeret, lacrimis inundaret, crinibus detergeret, unguento perduceret, solidi corporis veritatem, non phantasma inane, tractaverit, et ut peccatricis pænitentia secundum creatorem meruerit veniam, præponere solitum sacrificio.  Sed et si pænitentiæ stimulus e fide acciderat, per pænitentiam e fide justificatam ab eo audiit, Fides tua te salvam fecit, qui per Abacuc pronuntiarat, lustus e fide sua vivet.

18. 6 quæro an scribendum advenisse se    7 qui MR: quia Jun. (forsan recte)


18. a Mal. 3: 1     b   Hab. 2: 4


358 TERTULLIAN IV.19

19.  [1]  Quod divites Christo mulieres adhærebant, quæ et de facultatibus suis ministrabant ei, inter quas et uxor regis procuratoris, de prophetia est.  Has enim vocabat per Esaiam:  Mulieres divites, exsurgite et audite vocem meam :  ut discipulas primo, dehinc ut operarias et ministras ostenderet:  Filiæ in spe audite sermones meos:1 diei2 anni mementote cum labore in spe;  cum labore enim, quo sequebantur, et ob spem ministrabant.  [2]  Æque de parabolis semel sufficiat probatum hoc genus eloquii a creatore promissum.  At nunc illa quoque pronuntiatio ejus ad populum, Aure audietis et non audietis, dedit Christo frequenter inculcare, Qui habet aures audiat :  non quasi e diversitate auditum permitteret Christus quem ademisset creator, sed quia comminationem exhortatio sequebatur.  Primo, aure audietis et non audietis;  dehinc, qui habet aures audiat.  [3]  Non enim audiebant ultro qui aures habebant, sed ostendebat aures cordis necessarias, quibus illos audituros negarat creator.  Et ideo per Christum adjicit:  Videte quomodo audiatis et non audiatis, non corde scilicet audientes sed aure.  Si dignum sensum pronuntiationi accommodes pro sensu ejus qui auditui suscitabat, etiam dicendo, Videte quomodo audiatis, non audituris minabatur.  Sane minatur3 mitissimus deus, quia4 nec judicat nec irascitur.  [4]  Hoc probat etiam subiacens sensus.  Ei qui habet dabitur, ab eo autem. qui non habet etiam quod habere se putat auferetur ei.  Quid dabitur?  Adiectio fidei vel intellectus vel salus ipsa.  Quid auferetur?  Utique quod dabitur.  A quo dabitur et auferetur?  Si a creatore auferetur, ab eo et dabitur.  Si a deo Marcionis dabitur, ab eo et auferetur.  [5]  Quoquo tamen nomine comminatur ablationem, non erit ejus dei qui nescit comminari quia non novit irasci.  Miror autem quum lucernam negat abscondi solere, qui se tanto sæculo absconderat majus et necessarius lumen, quum omnia

19. 1 meos add.  Pam.     2 diei Kroy.: dei MR: die Oeh.     3 minatur
Oeh.: nominatur MR edd.: non minatur Kroy.     4 pro quia quæro an legendum qui


19. a Isa. 6: 9


360 TERTULLIAN IV.19

de occulto in apertum repromittit, qui deum suum usque adhuc obumbrat, expectans, opinor, nasci Marcionem.  [6]  Venimus ad constantissimum argumentum omnium qui domini nativitatem in controversiam deferunt.  Ipse, inquiunt, contestatur se non esse natum dicendo, Quæ mihi mater, et qui mihi fratres?  Ita semper hæretici aut nudas et simplices voces coniecturis quo volunt rapiunt, aut rursus condicionales et rationales simplicitatis condicione dissolvunt, ut hoc in loco.  [7]  Nos contrario dicimus primo non potuisse illi annuntiari quod mater et fratres ejus foris starent quærentes videre eum, si nulla illi mater et fratres nulli fuissent, quos utique norat qui annuntiarat vel retro notos vel tunc ibidem compertos, dum eum videre desiderant, vel dum ipsi nuntium mandant.  Ad hanc primam propositionem nostram solet e diverso responderi:  Quid enim si temptandi gratia nuntiatum est ei?  Sed hoc scriptura non dicit, quæ quanto significare solet e temptatione quid factum (Ecce legis doctor assurrexit temptans eum :  et de tributi consultatione, Et accesserunt ad eum pharisæi temptantes eum), tanto, ubi non facit temptationis mentionem, non admittit temptationis interpretationem.  [8]  Et tamen ex abundanti causas temptationis expostulo, cui rei temptaverint illum per nominationem matris et fratrum.  Si ut scirent natusne esset an non :  quando de hoc fuit quæstio quam ex ista temptatione discuterent?  [9]  Quis autem dubitaret natum, quem videret hominem, quem audisset filium se hominis professum, quem de conspectu omnis humanæ qualitatis dubitarent5 deum aut filium dei credere, propheten facilius existimantes licet magnum aliquem, utique tamen natum?  Etiamsi in exploratione nativitatis temptandus fuisset, quodcunque aliud argumentum temptationi

19. 5 dubitarent Eng.: dubitaret libri et edd.


19. b Luke 10: 25     c   Luke 20: 20


362 TERTULLIAN IV.19

competisset quam per earum personarum mentionem quas potuit etiam natus non habere.  [10]  Dic mihi, omnibus natis mater advivit?
omnibus natis adgenerantur et fratres?  non licet patres magis et sorores habere, vel et neminem?  Sed et census constat actos sub Augusto nunc in Judæa per Sentium Saturninum, apud quos genus ejus inquirere potuissent.  Adeo nullo modo constitit ratio temptationis istius, et vere mater et fratres ejus foris stabant.  Superest et inspicere sensum non simpliciter pronuntiantis, Quæ mihi mater aut fratres?  quasi ad generis et nativitatis negationem, sed et e causæ necessitate et condicione rationali.  [11]  Tam proximas enim personas foris stare extraneis intus defixis ad sermones ejus, amplius et avocare eum a sollemni opere quærentes, merito indignatus est.  Non tam abnegavit quam abdicavit.  Atque adeo quum præmisisset, Quæ mihi mater et qui mihi fratres?  subiungens, Nisi qui audiunt verba mea et faciunt ea, transtulit sanguinis nomina in alios, quos magis proximos pro fide judicaret.  [12]  Nemo autem transfert quid nisi ab eo qui habet id quod transfert.  Si ergo matrem et fratres eos fecit qui non erant, quomodo negavit eos qui erant?  Meritorum scilicet condicione, non e proximorum negatione, in semetipso docens qui patrem aut matrem aut fratres præponeret verbo dei non esse dignum discipulum.  Ceterum e hoc magis matrem et fratres confitebatur quod illos nolebat agnoscere.  [13]  Quod alios adoptabat, confirmabat quos ex offensa negavit, quibus non ut veriores substituit sed ut digniores.  Denique nihil magnum si fidem sanguini præposuit quem6 non habebat.

19. 6 quem MR: quam Pam. (vix intellecto sensu scriptoris)


19. d cf.  Matt. 10: 37


364 TERTULLIAN IV.20

 

20.  [1]  Quis autem iste est qui et ventis et mari imperat?  nimirum novus dominator atque possessor elementorum subacti jam et exclusi creatoris?  Non ita est.  Sed agnorant substantiæ auctorem suum, quæ famulis quoque ejus obaudire consueverant.  Inspice Exodum, Marcion, aspice mari rubro, vastiori super omnia stagna Judææ, virgam Moysi imperantem, ut funditus proscissum et pari utrinque stupore discriminis fixum sicco populum pede intestino itinere transmitteret, rursusque sub ejusdem virgæ nutu redeunte natura Ægyptium exercitum undarum concordia obrueret, in quod opus et austri servierunt.  [2]  Lege e sorte1 familiæ dirimendæ in transitu ejus Jordanis machæram fuisse, cujus impetum atque decursum plane et Jesus docuerat prophetis transmeantibus stare.  Quid ad hæc?  Si tuus Christus est, non erit potentior famulis creatoris.  Sed his solis exemplis usus essem, si non etiam prædicatio marinæ istius expeditionis Christum antecessisset.  [3]  Nam quum transfretat, psalmus expungitur:  Dominus, inquit, super aquas multas.  Quum undas freti discutit, Abacuc adimpletur:
Dispargens, inquit, aquas itinere.  Quum ad minas ejus eliditur mare, Naum quoque absolvitur:  Comminans, inquit, mari et arefaciens illud, utique cum ventis quibus inquietabatur.  Unde vis meum vindicem Christum?  de exemplis an de prophetis creatoris?
[4]  Age nunc, qui militarem et armatum bellatorem prædicari putas, non figurate nec allegorice, qui bellum spiritale adversus spiritales hostes spiritali militia et spiritalibus armis spiritaliter debellaturus esset, quum invenis in uno homine multitudinem dæmonum, legionem se professam, utique spiritalem, disce et Christum expugnatorem spiritalium hostium spiritaliter armatum et spiritaliter bellicosum intellegendum, atque ita ipsum esse qui cum legione quoque dæmonum erat dimicaturus;  ut et de hoc bello psalmus possit videri pronuntiasse, Dominus validus, dominus potens in bello.  [5]  Nam quum ultimo hoste morte prœliatus per tropæum crucis triumphavit.  Cujus autem dei filium Jesum legio testata est?  Sine

20. 1 e sorte Gel.: et sorte MR: extorri (extra limitem scilicet terræ sanctæ) Oeh.


20. a cf.  Exod. 14: 21     b cf.  Josh. 5: 13     c   Ps. 29: 3     d Hab. 3: 9
e Nahum 1:4     f   Ps. 24: 8     g cf. 1 Cor. 15: 26


366 TERTULLIAN IV.20

dubio cujus tormenta et abyssum noverant et timebant.  Nec enim videntur posse ignorasse adhuc quod novi et ignoti dei virtus operaretur in terris, quia verisimile non est creatorem ignorasse.  Si enim alium supra se deum ignoraverat aliquando, tamen jam infra cælum suum agentem utique compererat.  [6]  Quod autem dominus comperisset, jam et universæ familiæ innotuisset in eodem mundo et intra eundem ambitum cæli quo peregrina divinitas conversaretur.  In quantum ergo et creator scisset eam, et substantiæ ejus, si fuisset, in tantum, quia nulla fuit, non alium dæmones sciebant quam dei sui Christum.  Non enim depetunt2 ab alio quod meminissent petendum sibi a creatore, veniam scilicet abyssi creatoris.  Denique impetraverunt.  [7]  Quo merito?  Quia mentiti erant, quia sævi dei filium eum fecerant?  Et qualis erit qui mentitos juvabat, qui infamantes sustinebat?  Sed enim quia mentiti non erant, quia deum abyssi et suum cognoverant, ita eum se et ipse confirmavit quem cognoverunt dæmones, Jesum judicem et ultoris dei filium.  Ecce aliquid et de illis pusillitatibus et infirrnitatibus creatoris in Christo.  Ignorantiam enim et ego ascribere ei volo.  Permittite mihi adversus hæreticum.  Tangitur a femina quæ sanguine fluitabat, et nescivit a qua.  [8]  Quis me, inquit, tetigit?  Etiam excusantibus discipulis perseverat in ignorantiæ voce:  Tetigit me aliquis;  idque de argumento affirmat:  Sensi enim virtutem e me profectam.  Quid dicit hæreticus?  Sciebatne personam?  Et cur quasi ignorans loquebatur?  Ut confessionem certe provocaret, ut timorem probaret.  Sic et Adam aliquando quæsierat quasi ignorans, Adam ubi es?  Habes et creatorem cum Christo excusatum et Christum creatori adæquatum.  [9]  Sed et hoc qua3 adversarius legis, ut quia lex a contactu feminæ sanguinantis

20. 2 depeterent (sine bona causa) Urs.     3 qua Jun.: qui MR


20. h cf.  Lev. 15: 19 sqq.


368 TERTULLIAN IV.20

summovet, idcirco gestierit non tantum contactum ejus admittere, sed etiam sanitatem donare.  O deum non natura beneficum, sed æmulatione!  At enim, si fidem mulieris invenimus ita meruisse, quum dicit, Fides tua te salvam fecit, quis es, ut æmulationem legis interpreteris in isto facto, quod ipse dominus e fidei remuneratione editum ostendit?  [10]  Sed hanc vis mulieris fidem constituere qua contempserat legem.  Et cui credibile ut mulier nullius adhuc dei4 conscia, nullius adhuc novæ legis initiata, legem irrumperet eam cui adhuc tenebatur?  Qua denique fide irrupit?  in quem deum credens?  quem spernens?  Creatorem?  Certe enim e fide tetigit.  Si e fide creatoris, quæ alium deum ignorabat, ecquomodo legem ejus irrupit?  Tam enim irrupit, si irrupit, quam e fide creatoris.  [11]  Quomodo enim utrumque conveniet, ut et irruperit, et e fide eam irruperit propter quam irrupisse non debuit?  Dicam.  Fides hæc fuit primo, qua deum suum confidebat misericordiam malle quam ipsum sacrificium, qua eum deum certa erat operari in Christo, qua sic eum tetigit, non ut hominem sanctum, nec ut prophetam, quem contaminabilem pro humana substantia sciret, sed ut ipsum deum, quem nulla spurcitia pollui posse præsumpserat.  [12]  Itaque non ternere interpretata est sibi legem, ea contaminari significantem quæ essent contaminabilia, non deum, quem in Christo confidebat.  Sed et illud recogitavit, ordinarium et sollemnem menstrui vel partualis sanguinis fluxum in lege taxari, qui veniat ex officio naturæ non e vitio valetudinis.  Illa autem e vitio valetudinis redundabat, cui non modum temporis, sed divinæ misericordiæ auxilium necessarium sciebat.  [13]  Atque ita potest videri legem non irrupisse, sed distinxisse.  Hæc erit fides quæ contulerat etiam intellectum:  Nisi credideritis, inquit, non intellegetis.  Hanc fidem probans Christus ejus feminæ,

20. 4 <novi> dei Kroy.: mallem equidem nullius adhuc alius dei


20. i Isa. 7:9


370 TERTULLIAN IV.20

quæ solum credebat creatorem, ejus fidei se deum respondit quam probavit.  Nec illud omittam, quod dum tangitur vestimentum ejus, utique corpori non phantasmati inditum, corpus quoque demonstrabatur;  non quasi jam de hoc retractemus, sed quia ad præsentem conspirat quæstionem.  [14]  Si enim non erat veritas corporis, phantasma utique contaminari, qua res vacua, non posset.  Qui ergo non potest contaminari præ inanitate substantiæ, quomodo voluisset?  Ut æmulus legis, mentiebatur qui non vere polluebatur. 

21.  [1]  Dimittit discipulos ad prædicandum dei regnum.  Numquid vel hic edidit cujus?  Prohibet eos victui aut vestitui quid in viam ferre.  Quis hoc mandasset, nisi qui et corvos alit et flores agri vestit, qui bovi quoque terenti libertatem oris ad veniam pabuli ex opere summovendi1 ante præcepit, quia dignus operarius mercede sua?  Hæc Marcion deleat, dum sensui salva sint.  At quum jubet pulverem excutere de pedibus in eos a quibus excepti non fuissent, et hoc in testimonium mandat fieri.  [2]  Nemo testatur quod non judicio destinatur;  inhumanitatem qui in testationem redigi jubet, judicem comminatur.  Nullum deum novum a Christo probatum illa etiam opinio omnium declaravit, qnia Christum Jesum alii Joannem, alii Heliam, alii unum aliquem e veteribus prophetis Herodi asseverabant.  Ex quibus quicunque fuisset, non utique ob hoc est suscitatus ut alium deum post resurrectionem prædicaret.  Pascit populum in solitudine, de pristino scilicet more.  [3]  Aut si non eadem et majestas, ergo jam minor est creatore, qui non uno die sed annis quadraginta, nec de inferioribus materiis panis et piscis sed de manna cælesti, nec quinque circiter sed sexcenta milia hominum protelavit.  [4]  Adeo autem ea2 fuit majestas ut et pabuli exiguitatem non tantum sufficere, veram etiam exuberare de pristino voluerit exemplo.  Sic enim et in tempore

21. 1 summovendi MR edd.: sumendi Urs.


2 ea libri et edd.: eadem Kroy.


372 TERTULLIAN IV.21

famis sub Helia viduæ Sareptensi modica et suprema alimenta e prophetæ benedictione per totum famis tempus redundaverant.  Habes tertiam Basiliarum.  [5]  Si et quartam resolvas,3 invenies totum hunc ordinem Christi circa illum dei hominem qui oblatos sibi decem hordeaceos panes cum populo distribui jussisset, et minister ejus proinde comparata multitudine et pabuli mediocritate respondisset, Quid ego4 hoc dem5 in conspectu6 centum7 hominum?  Da, inquit, et manducabunt, quoniam hæc dicit dominus, Manducabunt et relinquent reliquias secundum dictum domini.  O Christum et in novis veterem! [6]  Hæc itaque qui viderat Petrus et quum pristinis compararat, et non tantum retro facta, sed et in futurum jam tunc prophetantia recognoverat, interroganti domino quisnam illis videretur, quum pro omnibus responderet, Tu es Christus, non potest novum8 eum sensisse Christum, nisi quem noverat in scripturis, quem jam recensebat in factis.  Hoc et ipse confirmat usque adhuc patiens, immo et silentium indicens.  Si enim Petrus quidem non poterat alium eum confiteri quam creatoris, ille autem præcepit ne cui hoc dicerent, utique id noluit provulgari quod Petrus senserat.  [7]  Immo, inquis, quia non recte senserat, noluit mendacium disseminari.  Sed aliam silentii causam edixit, quia oporteret filium hominis multa pati, et reprobari a presbyteris et scribis et sacerdotibus, et interfici, et post tertium diem resurgere.  Quæ quum prædicata sint et ipsa in Christum creatoris, sicut suis locis implebimus, sic quoque ipsum se ostendit esse in quem prædicabantur.  [8]  Certe et si non essent prædicata, eam causam indicti silentii protulit quæ non Petri errorem demonstraret, obeundarum passionum necessitatem.  Qui voluerit, inquit, animam suam salvam facere, perdet illam, et qui perdiderit eam propter me, salvam faciet eam.  Certe filius hominis hanc sententiam emisit.  Perspice igitur et tu cum rege Babylonio fornacem ejus ardentem, et invenies illic tanquam filium hominis (nondum enim vere erat, nondum scilicet natus ex

21. 3 resolvas MR: revolvas Urs.     4 ego R3 edd.: ergo MR1     5 dem R3
edd.: edd.: idem MR1     6 conspectu Rig.: inspectu M: inspectum R     7 centum Pam.: centum milibus MR     8 non potest novum: Latinium aliquatenus secutus ita scribendum arbitrabar: non potest MR: nisi postea secludere maluit Kroy.


21. a cf. 1 Kgs. 17: 8-16     b 2 Kgs. 4: 42 sqq.     c cf.  Dan. 3: 25 sq.


374 TERTULLIAN IV.21

homine) jam tunc istos exitus constituentem.  Salvas facit animas trium fratrum, qui eas pro deo perdere conspiraverant, Chaldæorum vero perdidit, quas illi per idololatriam salvas facere maluerant.  Quæ est ista nova doctrina cujus vetera documenta sunt?  [9]  Quamquam et prædicationes martyriorum tam futurorum quam a deo mercedem relaturorum decucurrerunt.  Vide, inquit Esaias, quomodo perit justus, et nemo excipit corde, et viri justi auferuntur, et nemo considerat.  Quando magis hoc fit quam in persecutione sanctorum ejus?  Utique non simplex, nec de naturæ lege communis, sed illa insignis et pro fide militaris, in qua qui animam suam propter deum perdit, servat illam, ut et hic tamen judicem cognoscas, qui malum animæ lucrum perditione ejus et bonum animæ detrimentum salute ejus remuneratur.  [10]  Sed et zeloten deum mihi exhibet, malum malo reddentem:  Qui confusus, inquit, mei fuerit, et ego confundar ejus.  Quando nec confusionis materia conveniat nisi meo Christo, cujus ordo magis pudendus, ut etiam hæreticorum conviciis pateat, omnem nativitatis et educationis fœditatem et ipsius etiam carnis indignitatem quanta amaritudine possunt perorantibus.  [11]  Ceterum quomodo ille erit obnoxius confusionis qui eam non capit?  non vulva licet virginis, tamen feminæ, coagulatus, et si non semine, tamen e lege substantiæ corporalis, e feminæ humore, non caro habitus ante formam, non pecus dictus post figuram, non decem mensium cruciatu deliberatus, non subita dolorum concussione cum tanti temporis cæno per corporis cloacam effusus ad terram, nec statim lucem lacrimis auspicatus et primo retinaculi sui vulnere, nec mulso9 ablutus, nec sale ac melle medicatus, nec pannis jam sepulturæ involucrum initiatus, nec exinde per immunditias inter sinus volutatus, molestus uberibus, diu infans, vix puer, tarde homo, sed de cælo expositus, semel grandis, semel totus, statim

21. 9 mulso scribere audebam: multum libri et edd.


21. d Isa. 57: 1


376 TERTULLIAN IV.21

Christus, spiritus et virtus et deus tantum.  Ceterum ut non verus, qui non videbatur, ita nec de crucis maledicto erubescendus, cujus carebat veritate, carens corpore.  [12]  Non poterat itaque dixisse, Qui mei confusus fuerit.  Noster hoc debuit pronuntiasse, minoratus a patre modico citra angelos, vermis et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi, quatenus ita voluit ut livore ejus sanaremur, ut dedecore ejus salus nostra constaret.  Et merito se pro suo homine deposuit, pro imagine et similitudine sua, non aliena, ut quoniam homo non erubuerat lapidem et lignum adorans, eadem constantia non confusus de Christo, pro impudentia idololatriæ satis deo faceret per impudentiam fidei.  Quid horum Christo tuo competit, Marcion, ad meritum confusionis?  Plane pudere te debet quod illum ipse finxisti. 

22.  [1]  Nam et hoc vel maxime erubescere debuisti, quod illum cum Moyse et Helia in secessu montis conspici pateris, quorum destructor advenerat.  Hoc scilicet intellegi voluit vox illa de cælo:  Hic est filius meus dilectus, hunc audite! id est non Moysen jam et Heliam.  Ergo sufficiebat vox sola sine ostentatione Moysi et Heliæ.  Definiendo enim quem audirent quoscunque alios vetuisset audiri.  [2]  Aut numquid Esaiam et Hieremiam ceterosque quos non ostendit permisit audiri, si vetuit quos ostendit?  Nunc et si præsentia illorum fuit necessaria, non utique in colloquio ostenderentur, quod familiaritatis indicium est, nec in consortio claritatis, quod dignationis et gratiæ exemplum est, sed in sordibus aliquibus, quod destructionis argumentum est, immo in tenebris creatoris, quibus discutiendis erat missus, longe etiam discreti a claritate Christi, qui voces et litteras ipsas eorum ab evangelio suo erat separaturus.  [3]  Sicine1 alienos demonstrat illos, dum secum habet?  Sic relinquendos

22. 1  Sicine scribebam: sic in MR


21. e cf.  Ps. 8:5     f cf.  Ps. 22:6     g cf.  Isa. 53:5, 10


378 TERTULLIAN IV.22

docet, quos sibi jungit?  Sic destruit, quos de radiis suis exstruit?  Quid faceret Christus ipsorum?  Credo, secundum perversitatem tales eos revelasset quales Christus Marcionis debuisset, aut quoscunque alios secum quam prophetas suos.  Sed quid tam Christus creatoris quam secum ostendere prædicatores suos?  cum illis videri quibus in revelationibus erat visus?  cum illis loqui qui eum fuerant locuti?  cum eis gloriam suam communicare a quibus dominus gloriæ nuncupabatur?  cum principalibus suis, quorum alter populi informator aliquando, alter reformator quandoque, alter initiator veteris testamenti, alter consummator novi.  [4]  Igitur et Petrus merito contubernium Christi sui agnoscens individuitate ejus suggerit consilium:  Bonum est nos hic esse (bonum plane ubi Moyses scilicet et Helias), et faciamus hic tria tabernacula, unum tibi, et Moysi unum, et Heliæ unum;  sed nesciens quid diceret.  Quomodo nesciens?  Utrumne simplici errore, an ratione qua defendimus in causa novæ prophetiæ gratiæ ecstasin, id est amentiam, convenire?  [5]  In spiritu enim homo constitutus, præsertim quum gloriam dei conspicit, vel quum per ipsum deus loquitur, necesse est excidat sensu, obumbratus scilicet virtute divina, de quo inter nos et psychicos quæstio est.  Interim facile est amentiam Petri probare.  Quomodo enim Moysen et Heliam cognovisset, nisi in spiritu2 (nec enim imagines eorum vel statuas populus habuisset, et similitudines lege prohibente) nisi quia in spiritu viderat?  Et ita quod dixisset in spiritu non in sensu constitutus, scire non poterat.  [6]  Ceterum si sic nescit quasi errans, eo quod putaret illorum esse Christum, ergo jam constat et supra Petrum

22. 2 [nisi in spiritu] sed.  Kroy. (forsan recte)


380 TERTULLIAN IV.22

interrogatum a Christo quem se existimarent, ut de creatoris dixisse, Tu es Christus;  quia si tunc alterius dei illum cognovisset, hic quoque non errasset.  Quodsi ideo et hic erravit quia et supra, ergo certus es in illum diem quoque nullam novam divinitatem a Christo revelatam, et usque adhuc non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil ejusmodi revelante, et tamdiu non alterius deputandum Christum quam creatoris, cujus omnem et hic ordinem expressit.  [7]  Tres de discentibus arbitros futuræ visionis et vocis assumit.  Et hoc creatoris est.  In tribus, inquit, testibus stabit omne verbum.  In montem secedit.  Agnosco formam loci.  Nam et pristinum populum apud montem et visione et voce sua creator initiarat.  Oportebat in eo suggestu consignari novum testamentum in quo conscriptum vetus fuerat, sub eodem etiam ambitu nubis, quam nemo dubitabit de aëre creatoris conglobatam :  nisi et nubes suas illo deduxerat, quia et ipse per cælum creatoris viam ruperat;  aut proinde et nubilo creatoris precario usus est.  [8]  Itaque nec nunc muta nubes fuit, sed vox solita de cælo, et patris novum testimonium super filio, ut qui3 in primo psalmo:  Filius meus es tu, ego hodie genui te.  De quo et per Esaiam:  Quis deum metuens audiat vocem filii ejus?  [9]  Itaque jam repræsentans eum, Hic est filius meus, utique subauditur, Quem repromisi.  Si enim repromisit aliquando, et postea dicit, Hic est, ejus est exhibentis voce uti in demonstratione promissi qui aliquando promisit, non ejus cui possit responderi, Ipse enim tu quis es qui dicas, Hic est filius meus, de quo non magis præmisisti quam te ipsum quod prius eras4 revelasti?  [10]  Hunc igitur audite quem ab initio edixerat audiendum in nomine prophetæ, quoniam et prophetes existimari habebat a populo.  Prophetam, inquit Moyses, suscitabit vobis deus e filiis vestris, secundum carnalem scilicet censum,

22. 3 ut qui Oeh,: atque MR; ad quem Kroy.     4 eras Urs.: erat MR


22. a Deut. 19: 15     b   Ps. 2:7     c   Isa. 50: 10


382 TERTULLIAN IV.22

tanquam me audietis illum :  omnis autem qui illum non audierit, exterminabitur anima ejus de populo suo.  Sic et Esaias:  Quis in vobis metuens <deum>?5  Exaudiat vocem filii ejus.  Quam et ipse pater commendaturus erat.  Sistens enim, inquit, verba filii sui, dicendo scilicet, Hic est filius meus dilectus, hunc audite.  [11]  Itaque et si facta translatio sit auditionis a Moyse et Helia in Christo, sed non ut ab alio deo, nec ad alium Christum, sed a creatore in Christum ejus, secundum decessionem veteris et successionem novi testamenti.  Non legatus, inquit Esaias, nec nuntius, sed ipse deus salvos eos faciet, ipse jam prædicans et implens legem et prophetas.  [12]  Tradidit igitur pater filio discipulos novos, ostensis prius cum illo Moyse et Helia in claritatis prærogativa, atque ita dimissis, quasi jam et officio et honore dispunctis, ut hoc ipsum confirmaretur propter Marcionem, societatem esse etiam claritatis Christi cum Moyse et Helia.  Totum autem habitum visionis istius habemus etiam apud Abacuc, ubi spiritus e persona interdum apostolorum:  Domine, audivi auditum tuum, et extimui.  Quem magis quam vocis cælestis illius:  Hic est filius meus dilectus, hunc audite?  Consideravi opera tua, et excidi mente.  Quando magis quam quum, visa claritate ejus, nesciit quid diceret Petrus?  In medio duorum animalium cognosceris, Moysi et Heliæ.  De quibus et Zacharias vidit in figura duarum olearum et duorum ramulorum oleæ.  [13]  Nam hi sunt de quibus dictum est illi, Duo filii opimitatis assistunt domino universæ terræ.  Et rursum idem Abacuc:
Operuit cælos virtus, utique nubilo illo, et splendor ejus ut lux erit, utique qua etiam vestitus ejus refulsit.  Et si commemoremur promissionis Moysi, hic invenietur expuncta.  [14]  Quum enim desiderasset conspectum domini Moyses dicens, Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta te mihi, ut cognoscenter videam te, eum conspectum desiderans in quo hominem esset acturus, quod propheta sciebat.  Ceterum, Dei faciem, jam audierat, nemo homo videbit et vivet.6  Et hunc, inquit, sermonem quem dixisti, faciam tibi.  [15]  Et rursus Moyses:  Ostende mihi gloriam tuam.  Et dominus similiter de futuro:  Ego præcedam in gloria mea, et reliqua.  Et

22. 5 deum addendum putabam     6 Dei faciem etc. libri, nec causa fuerat cur quicquam mutaretur


22. d Deut. 18: 15, 19     e  Isa. 50: 10     f   Isa. 44: 26     g   Isa. 63: 9 LXX
h Hab. 3: 2     i Zech. 4: 11     j Hab. 3:3     k Exod. 33: 12-23


384 TERTULLIAN IV.22

in novissimo:  Et tunc videbis posteriora mea.  Non lumbos, nec suras, sed quam desideraverat gloriam in posterioribus temporibus revelandam.  In qua facie ad faciem visibilem se ei repromiserat, etiam ad Aaronem dicens, Et si fuerit prophctes in vobis, in visione cognoscar illi, et in visione loquar ad eum, non quomodo ad Moysen :  os ad os loquar ad eum in specie (utique hominis, quam erat gestaturus), non in ænigmate.  [16]  Nam et si Marcion noluit eum colloquentem domino ostensum, sed stantem, tamen et stans os ad os stabat et faciem ad faciem cum illo, inquit, non extra illum, in gloriam ipsius, nedum in conspectu.  De qua gloria non aliter illustratus discessit a Christo quam solebat a creatore, proinde tunc oculos percutere filiorum Israëlis quemadmodum et nunc excæcati Marcionis, qui hoc quoque argumentum adversus se facere non vidit. 

23.  [1]  Suscipio in me personam Israëlis.  Stet Christus Marcionis et exclamet:  O genitura incredula, quousque ero apud vos?  quousque sustinebo vos?  Statim a me audire debebit:  Quisquis es, e0perxo&mene, prius ede quis sis, et a quo venias, et quod in nobis tibi jus.  Usque adhuc creatoris est totum apud te.  Plane si ab illo venis et illi agis, admittimus increpationem.  [2]  Si vero ab alio, dicas velim quid nobis unquam de tuo commisisti quod credere debuissemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec te ipsum aliquando nobis revelasti?  Quam olim apud nos agere cœpisti, ut tempus queraris?  In quibus nos sustinuisti, ut patientiam imputes?  Asinus de Æsopi puteo modo venis, et jam exclamas.  Suscipio adhuc et personam discipulorum, in quos insiliit.  O natio incredula, quamdiu ero vobiscum, quamdiu vos sustinebo?  Hanc

22. l Num. 12:6 sqq.


386 TERTULLIAN IV.23

eruptionem ejus utique hoc modo justissime repercuterem:  Quisquis es, e0perxo&mene, prius ede qui sis, a quo venias, quod tibi jus sit in nobis.  [3]  Usque adhuc, puto, creatoris es, et ideo secuti sumus recognoscentes omnia illius in te.  Quodsi ab illo venis, admittimus increpationem.  Si vero alii agis, oro te dicas, quid nobis aliquando commisisti duntaxat de tuo quod jam credidisse debuissemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec auctorem tuum usque adhuc edis?  Quam olim autem apud nos agere cœpisti, ut tempus quoque opponas?  In quibus autem nos sustinuisti, ut et patientiam iactes?  Asinus de Æsopi puteo modo huc apparuit, et jam exclamat.  [4]  Quis non ita injustitiam increpationis retudisset, si ejus eum credidisset qui nondum queri debuisset?  Nisi quod nec ille eos insilisset, si non olim apud illos in lege, in prophetis, in virtutibus et beneficiis deversatus incredulos semper fuisset expertus.  Sed ecce Christus diligit parvulos, tales esse docens debere qui semper majores velint esse.  Creator autem ursos pueris immisit, ulciscens Helisæum propheten convicia ab eis passum.  [5]  Satis impudens antithesis, quum tam diversa committit, parvulos et pueros, innocentem adhuc ætatem, et judicii jam capacem, quæ conviciari poterat, ne dicam blasphemare.  Qua ergo justus deus, nec pueris impiis pepercit, exigens majori ætati honorem, et utique magis a minore;  qua vero bonus, adeo diligit parvulos, ut apud Ægyptum benefecerit obstetricibus, protegentibus partus Hebræos periclitantes edicto Pharaonis.  [6]  Ita et hæc affectio Christi cum creatore est.  Jam nunc deus Marcionis, qui connubium adversatur, quomodo videri potest parvulorum dilector, quorum tota causa connubium est?  Qui semen odit, fructum quoque exsecretur necesse est.  Næ ille sævior habendus Ægyptio rege.  [7]  Nam Pharao educari non sinebat infantes, iste nec nasci, auferens vitam illis

23. a cf.  Exod. 1:20


388 TERTULLIAN IV.23

etiam decem mensium in utero.  At enim quanto credibilius ut ejus deputetur affectio in parvulos qui benedicendo connubium in propagationem generis humani ipsum quoque fructum connubii benedicendo promisit, qui de infantia primus est?  [8]  Repræsentat creator ignium plagam Helia postulante in illo pseudopropheta.  Agnosco judicis severitatem :  e contrario Christi <lenitatem, increpantis>1 eandem animadversionem destinantes discipulos super illum viculum Samaritarum.  Agnoscat et hæreticus ab eodem severissimo judice promitti hanc Christi lenitatem.  Non contendet, inquit, nec vox ejus in platea audietur :  harundinem quassatam non comminuet, et linum fumigans non exstinguet.  [9]  Talis utique multo magis homines non erat crematurus.  Nam et tunc ad Heliam, Non in igni, inquit, dominus sed in spiritu miti.  At enim humanissimus deus cur recusat eum qui se tam individuum illi comitem offert?  Si quia superbe vel e hypocrisi dixerat, Sequar te quocunque ieris, ergo aut superbiam aut hypocrisin recusandam judicando judicem gessit.  [10]  Et utique damnavit quem recusavit, non consecuturum2 scilicet salutem.  Nam sicut ad salutem vocat quem non recusat, vel etiam quem ultro vocat, ita in perditionem damnat quem recusat.  Illi autem causato patris sepulturam quum respondet, Sine mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade et annuntia regnum dei, utramque legem creatoris manifeste confirmavit, et de sacerdotio in Levitico prohibentem sacerdotes supremis etiam parentum interesse (Super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non introibit, et super patrem suum non contaminabitur), et de devotione in Arithmis;  nam et illic qui se deo voverit inter cetera jubet ne super ullam animam introëat defunctam, ne super patris quidem aut matris aut fratris.  [11]  Puto autem et devotioni et sacerdotio destinabat quem prædicando regno dei imbuerat.  Aut si non ita est, satis impius pronuntiandus qui nulla ratione legis intercedente sepulturas parentum

23. 1 <lenitatem increpantis> add.  Pam.     2 consecuturum M: secuturum
R alii


23. b cf. 2 Kgs. 1: 9-12    c Isa. 42: 2 sq.     d 1 Kgs. 19: 12     e Lev. 21:1
f cf.  Num. 6: 6 sq.


390 TERTULLIAN IV.23

despici a filiis imperabat.  Quum vero et tertium illum prius suis valedicere parantem prohibet retro respectare, sectam creatoris exequitur.  Hoc et ille noluerat fecisse quos ex Sodomis liberarat. 

24.  [1]  Adlegit et alios septuaginta apostolos super duodecim.  Quo enim duodecim secundum totidem fontes in Elim, si non et septuaginta secundum totidem arbusta palmarum?  Antitheses plurimum causarum diversitas fecit, non potestatum.  Sed qui diversitatem causarum non respexit, facile eam potestatum existimavit.  Profectionem filiorum Israëlis creator etiam illis spoliis aureorum et argenteorum vasculorum et vestium præter oneribus consparsionum ofFarcinatam educit ex Ægypto, Christus autem nec virgam discipulis in viam ferre præscripsit.  [2]  Illi enim in solitudinem promovebantur, hi autem in civitates mittebantur.  Considera causarum offerentiam, et intelleges unam et eandem potestatem quæ secundum penuriam et copiam expeditionem suorum disposuit, proinde per civitates abundaturam circumcidens1 sicut et egituram per solitudinem struxerat.  Etiam calciamenta portare vetuit illos.  Ipse enim erat sub quo nec in solitudine per tot annos populus calciamenta detriverat.  Neminem, inquit, per viam salutaveritis.  [3]  O Christum destructorem prophetarum, a quibus hoc quoque accepit!  Helisæus, quum Giezin puerum suum mitteret in viam ad filium Sunamitidis resuscitandum de morte, puto sic ei præcepit:  Accinge lumbos tuos et sume bacillum meum in manum et vade :  quemcunque conveneris in via, ne benedixeris eum, id est ne salutaveris, et qui te benedixerit, ne responderis ei, id est ne resalutaveris.  Quæ est enim inter vias benedictio nisi ex occursu mutua salutatio?  [4]  Sic et dominus, in quam introissent domum, pacem ei dicere.  Exemplo eodem est.  Mandavit enim et hoc Helisæus, quum introisset ad Sunamitin, diceret ei, Pax viro tuo, pax filio tuo.  Hæc erunt potius nostræ antitheses, quæ

24. 1 circumcidens Lat.: circumiens MR


23. g cf.  Gen. 19: 17         24. a c .  Exod. 15: 27; Num. 33: 9     b cf.  Matt. 10: 10     c 2 Kgs. 4: 29     d 2 Kgs. 4: 26


392 TERTULLIAN IV.24

comparant, non quæ separant Christum.  Dignus est autem operarius mercede sua, quis magis pronuntiarit quam deus judex?
quia et hoc ipsum judicare est, dignum facere mercede operarium.  Nulla retributio non e judicatione constitit.  Jam nunc et hic lex consignatur creatoris, etiam boves operantes dignos operarios mercede judicantis.  Bovi, inquit, terenti os non colligabis.  [5]  Quis tam præstans in homines nisi qui et in pecudes?  Quodsi et Christus dignos pronuntiat mercede operarios, excusavit præceptum illud creatoris de vasis aureis et argenteis Ægyptiorum auferendis.  Qui enim villas et urbes operati fuerant2  Ægyptiis, digni utique operarii mercede, non ad fraudem sunt instructi sed ad mercedis compensationem, quam alias a dominatoribus exigere non poterant.  Regnum dei neque novum neque inauditum sic quoque confirmavit, dum illud jubet annuntiari appropinquasse.  Quod enim longe fuerit aliquando, id potest dici appropinquasse.  [6]  Si autem nunquam retro fuisset antequam appropinquasset, nec dici potuisset appropinquasse quod nunquam longe fuisset.  Omne quod novum et incognitum est, subitum est.  Omne quod subitum est quum annuntiatur, tunc primum speciem3 inducens tunc primum accipit tempus.  Ceterum nec retro tardasse poterit quamdiu non annuntiabatur, nec e quo annuntiari cœperit appropinquasse.  [7]  Etiam adjicit, ut eis qui illos non recepissent dicerent, Scitote tamen appropinquasse regnum dei.  Si hoc non et comminationis gratia mandat, vanissime mandat.  Quid enim ad illos si appropinquaret regnum, nisi quia cum judicio appropinquat, in salutem scilicet eorum qui annuntiationem ejus recepissent?  Quomodo, si comminatio non4 potest sine executione, habes deum executorem in comminatore et judicem in utroque.  Sic et

24. 2 fuerant Rig: fuerint MR     3 speciem Pam.: spem MR     4 non
injuria ab Oehlero omissum restitui :  interrogandi signum sustuli


394 TERTULLIAN IV.24

pulverem jubet excuti in illos in testificationem, et hærentia5 terræ eorum, nedum communicationis reliquæ.  [8]  Si enim inhumanitas et inhospitalitas nullam ab eo relaturæ sunt ultionem, cui rei præmittit testificationem, minas utique portendentem?  Porro cum etiam creator in Deuteronomio Ammonitas et Moabitas prohibeat recipi in ecclesiam, quod populum Ægypto profectum inhumane et inhospitaliter copiis defraudassent, ergo in Christum inde manasse constabit communicationis interdictum ubi habet formam, Qui vos spernit, me spernit.  Hoc et Moysi creator:  Non te contempserunt, sed me.  Tam enim apostolus Moyses quam et apostoli prophetæ.  [9]  Æquanda erit auctoritas utriusque officii, ab uno eodemque domino apostolorum et prophetarum.  Quis nunc dabit potestatem calcandi super colubros et scorpios?  Utrumne omnium animalium dominus, an nec unius lacertæ deus?  Sed bene quod creator hanc potestatem etiam parvulis pueris per Esaiam repromisit, conicere manum in cavernam aspidum et in cubile natorum aspidum, nec omnino lædi.  [10]  Et utique scimus (salva simplicitate scripturæ, nam nec et ipsæ bestiæ nocere potuerunt ubi fides fuerit) figurate scorpios et colubros portendi spiritalia malitiæ, quorum ipse quoque princeps in serpentis et draconis et eminentissimæ6 cujusque bestiæ nomine deputetur penes creatorem, largitum hanc potestatem priori Christo suo, sicut nonagesimus psalmus ad eum:  Super aspidem et basiliscum incedes, et conculcabis leonem et draconem.  Sicut etiam Esaias:
Illa die superducet dominus deus machæram sanctam, magnam et fortem, Christum scilicet suum, in draconem illum, colubrum magnum et tortuosum, et interficiet eum illa die.  [11]  Sed quum idem, Via munda et via sancta vocabitur, et non transibit illic immundum, nec erit illic via immunda, qui autem dispersi erunt vadent in ea et non errabunt, et non erit jam illic leo, nec e bestiis pessimis quicquam ascendet in eam nec invenietur illic, quum via fidem

24. 5 et hærentia Oeh. (quod non multum arridet ): et hæret etiam.MR.: et adhæren-
tiam Gel.: alia alii     6 immanissimæ voluit Ciacconius


24. e cf.  Deut. 23: 3    f Num. 14:27     g Ps. 91:13     h Isa. 27: 1 LXX
i Isa. 35: 8 sqq.  LXX


396 TERTULLIAN IV.24

demonstret per quam ad deum perveniemus, jam tunc eidem viæ, id est fidei, hanc evacuationem et subjectionem bestiarum
pollicetur.  [12]  Denique et tempora promissionis congruere invenias, si quæ antecedunt legas:  Invalescite manus dimissæ et genua resoluta :  tunc patefient oculi cæcorum, et aures exaudient surdorum :  tunc saliet claudus ut cervus, et clara erit lingua mutorum.  Igitur ubi medicinarum edidit beneficia, tunc et scorpios et serpentes sanctis suis subdidit, ille scilicet qui hanc potestatem ut et aliis præstaret prior acceperat a patre, et secundum ordinem prædicationis exhibuit. 

25.  [1]  Quis dominus cæli invocabitur qui non prius factor ostenditur?  Gratias enim, inquit, ago, et confiteor, domine cæli, quod ea quæ erant abscondita sapientibus et prudentibus, revelaveris parvulis.  Quæ ista?  et cujus?  et a quo abscondita?  et a quo revelata?  Si a deo Marcionis abscondita et revelata, qui omnino nihil præmiserat in quo aliquid absconditum esse potuisset, non prophetias, non parabolas, non visiones, non ulla rerum aut verborum aut nominum argumenta per allegorias et figuras vel ænigmatum nebulas obumbrata, [2] sed ipsam magnitudinem sui absconderat, quam quum maxime per Christum revelabat, satis inique.  Quid enim deliquerant sapientes et prudentes, ut absconderetur illis deus, ad quem cognoscendum non suffecerat sapientia atque prudentia illoruxn?  Nulla via data ab ipso per aliquam operum prædicationem, vel vestigia per quæ sapientes atque prudentes deducerentur.  Quamquam et si in aliquo deliquissent erga deum ignotum, pone nunc notum, non tamen zeloten eum experiri debuissent, qui dissimilis creatoris inducitur.  [3]  Igitur si nec materias præmiserat in quibus aliquid occultasset, nec reos habuerat a quibus occultasset, nec debuerat occultasse etiam si habuisset, jam nec revelator ipse erit, qui absconditor non fuit,

24. j Isa. 35: 3, 5


398 TERTULLIAN IV.25

ita nec dominus cæli nec pater Christi;  sed ille in quem competunt omnia.  Nam et abscondit præmisso obscuritatis propheticæ instrumento, cujus intellectum fides mereretur (Nisi enim credideritis, non intellegetis) et reos habuit sapientes atque prudentes ex ipsis operibus tot ac tantis intellegibilem deum non requirentes vel perperam in illum philosophantes et ingenia hæreticis sumministrantes, et novissime zelotes est.  [4]  Denique olim hoc per Esaiam contionabatur quod Christus gratulatur:  Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium celabo.  Sicut et alibi tam abscondisse quam revelaturum esse significat:  Et dabo illis thesauros absconditos, invisibiles aperiam illis.  Et rursus:  Quis alius disiciet signa ventriloquorum et divinationes e corde, avertens in posteriora sapientes et cogitationes eorum infatuans?
[5]  Si autem et Christum suum illuminatorem nationum designavit:
Posui te in lucem nationum, quas interpretamur in nomine parvulorum, sensu scilicet retro parvas1 et imprudentia infantes, jam vero et humilitate fidei pusillas, facilius utique credemus eundem etiam parvulis revelasse per Christum qui et retro absconderit et per Christum revelationem repromiserit.  [6]  Aut si deus Marcionis ea quæ a creatore abscondita retro fuerant patefecit, ergo jam creatori negotium gessit, res ejus edisserens.  Sed in destructionem, inquis, uti traduceret eas.  Ergo illis traduxisse debuerat quibus creator abscondidit, sapientibus et prudentibus.  Si enim benignitate faciebat, illis erat agnitio præstanda quibus fuerat negata, non parvulis quibus nihil creator inviderat.  [7]  Et tamen usque adhuc, puto, probamus exstructionem potius legis et prophetarum inveniri in Christo quam destructionem.  Omnia sibi tradita dicit a patre.  Credas, si creatoris est Christus, cujus omnia :  quia non minori se tradidit omnia filio creator quæ per eum condidit, per sermonem suum scilicet.  Ceterum si e0perxo&menoj2

25. 1 parvas R3: parvos MR    2 e0perxo&menoj MR: œconomus Kroy.


25. a Isa. 7:9     b cf.  Rom. 1: 20     c   Isa. 29: 14     d Isa. 45: 3 LXX    e Isa.  44: 25     f Isa. 49: 6


400 TERTULLIAN IV.25

ille, quæ sunt omnia quæ illi a patre sunt tradita?  Quæ sunt creatoris?  [8]  Ergo bona sunt quæ pater filio tradidit, et bonus jam creator cujus omnia bona sunt, et ille jam non bonus qui in aliena bona invasit, ut filio traderet.3  Docens alieno abstinere, certe3 mendicissimus qui nec filium unde ditaret habuit nisi de alieno.  Aut si nihil de creatoris traditum est ei a patre, ecquomodo hominem creatoris sibi vindicat?  Aut si solus homo ei traditus est, omnia homo non est.  Scriptura autem omnium edicit traditionem filio factam.  [9]  Sed et si omnia ad hominum genera, id est ad omnes nationes, interpretaberis, et has filio tradidisse creatoris est:  Dabo tibi gentes hæreditatem tuam et possessionem tuam terminos terræ.  Aut si habet et ipse aliqua sua quæ omnia filio traderet pariter cum homine creatoris, ostende unum aliquod ex omnibus in fidem, in exemplum, ne tam merito non credam ejus esse omnia cujus nihil video, quam merito credam etiam quæ non video ejus esse cujus sunt universa quæ video.  [10]  Sed, Nemo scit qui sit pater, nisi filius, et qui sit filius, nisi pater, et cuicunque filius revelaverit.  Atque ita Christus ignotum deum prædicavit.  Hinc enim et alii hæretici fulciuntur, opponentes creatorem omnibus notum, et Israëli secundum familiaritatem et nationibus secundum naturam.  Et quomodo ipse testatur nec Israëli cognitum se?  Israël autem me non cognovit, et populus me non intellexit;  nec nationibus?
[11]  Ecce enim nec de nationibus, inquit, nemo.  Propter quod et illas stillicidium situlæ deputavit, et Sionem tanquam speculam in vinea dereliquit.  Vide ergo an confirmatio sit propheticæ vocis exprobrantis ignorantiam in deum humanam, quæ fuerit ad filium usque.  Nam et ideo subtexuit ab eo cognosci patrem cui

25. 3-3  Docens alieno etc. ita distinguendum censebam


25. g Ps. 2:8     h Isa. 1:3     i Isa. 40:17     j cf.  Isa. 1:8


402 TERTULLIAN IV.25

filius revelaverit, quoniam ipse erat qui positus a patre illuminatio nationum annuntiabatur, utique de deo illuminandarum, etiam
Israëlis, utique per agnitionem dei pleniorem.  [12]  Ita non proficient argumenta in fidem dei alterius quæ creatori competere possunt, quia quæ non competunt creatori, hæc poterunt in fidem proficere dei alterius.  Si et sequentia inspicias, Beati oculi qui vident quæ videtis :  dico enim vobis, quia prophetæ non viderunt quæ vos videtis, de superiori sensu descendunt, adeo neminem ut decuit deum cognovisse, quando nec prophetæ vidissent quæ sub Christo videbantur.  [13]  Nam si non meus esset Christus, nec prophetarum hoc in loco mentionem collocasset.  Quid enim mirum si non viderant res dei ignoti et tanto post ævo revelati?  Quæ autem fuisset felicitas eorum qui tunc videbant quæ alii merito vidisse non poterant, si non erant consecuti repræsentationem eorum quæ nunquam prædicarant, nisi quoniam qui poterant vidisse æque dei sui res, quas etiam prædicaverant, non tamen viderant?  Hæc autem felicitas erit aliorum qui videbant quæ alii tantum prædicaverant.  [14]  Denique ostendemus, et jam ostendimus, ea visa in Christo quæ fuerant prædicata, abscondita tamen et ab ipsis prophetis, ut absconderentur et a sapientibus et a prudentibus sæculi.  In evangelio veritatis legis doctor dominum aggressus, Quid faciens, inquit, vitam æternam consequar?  In hæretico vita solummodo posita est, sine æternæ mentione, ut doctor de ea vita videatur consuluisse quæ in lege promittitur a creatore longæva, et dominus ideo illi secundum legem responsum dedisse, Diliges dominum deum tuum e toto corde tuo et e tota anima tua et totis viribus tuis, quoniam de lege vitæ4 sciscitabatur.  [15]  Sed sciebat utique legis doctor quo pacto vitam legalem consequi posset, ut non de ea interrogasset cujus regulas etiam docebat.

25. 4 de lege vitæ MR: de legis vita Kroy. (quod idem valet)


25. k cf.  Exod. 20: 12; Deut. 6: 2


404 TERTULLIAN IV.25

Sed quia et mortui jam suscitabantur a Christo, exsuscitatus ad spem æternæ vitæ per exempla recidivæ, ne plus aliquid observationis exigeret sublimior spes,5 idcirco consuluit de æternæ vitæ consecutione.  Itaque dominus, ut nec ipse alius, nec aliud novum inferens præceptum quam quod principaliter ad omnem salutem et utramque vitam facit, ipsum caput ei legis opponit, omnifariam diligendi dominum deum suum.  [16]  Denique si de vita longæva et ille consuluit et Christus respondit, quæ sit penes creatorem, non de æterna quæ sit penes Marcionis deum, quomodo consequitur æternam?  Non utique eodem modo quo et longævam.  Pro differentia enim mercedum operarum quoque credenda distantia est.  Ergo non e dilectione dei tui consequetur vitam æternam Marcionites, sicut longævam dilector creatoris.  [17]  Sed quale est ut non magis diligendus sit qui æternam pollicetur, si diligendus est qui longævam repromittit?  Ergo ejusdem erit utraque vita, quum eadem est utrique vitæ captanda disciplina.  Quod creator docet, id et Christo opus est diligi ut præstet, interveniente et hic illa præscriptione qua facilius apud eum debeant credi majora apud quem minora præcedunt quam apud eum cui nullam de majoribus fidem aliqua minora præparaverunt.  [18]  Viderit nunc si æternam nostri addiderunt.  Hoc mihi satis est, quod Christus ille æternæ, non longæ, vitæ invitator de longæva consultus quam destruebat, non ad æternam potius exhortatus est hominem quam inferebat.  Quid, oro te, fecisset Christus creatoris si qui creatori diligendo ædificaverat hominem non erat creatoris?  Credo, negasset diligendum creatorem. 

26.  [1]  Quum in quodam loco orasset ad patrem illum superiorem, satis impudentibus et temerariis oculis suspiciens ad cælum

25. 5 spes Lat.: spei MR: spe Oeh.


406 TERTULLIAN IV.26

creatoris, a quo tam aspero et sævo et grandine et fulmine potuisset elidi, sicut et Hierusalem suffigi ab eo potuit, aggressus eum e discipulis quidam, Domine, inquit, doce nos orare, sicut et Joannes discipulos suos docuit, scilicet quia alium deum aliter existimaret orandum.  Hoc qui præsumpserit,1 prius est probet alium deum
editum a Christo.  [2]  Nemo enim ante voluisset orare nosse quam didicisset quem oraret.  Igitur si didicerat, proba.  Si nusquam usque adhuc probas, scito illum in creatorem formam orationis postulasse, in quem etiam discipuli Joannis orabant.  Sed quia et Joannes novum aliquem ordinem orationis induxerat, ideo hoc et a Christo discipulus ejus expostulandum non immerito præsumpserat, ut et illi de proprio magistri sui instituto non alium, sed aliter, deum orarent.  [3]  Proinde nec Christus ante orationis notitiam discipulo contulisset quam dei ipsius.  Ita et ipse in eum docuit orationem quem discipulus usque adhuc noverat.  Denique sensus orationis quem deum sapiant recognosce.  Cui dicam, Pater?  ei qui me omnino non fecit, a quo originem non traho, an ei qui me faciundo et instruendo generavit?  [4]  A quo spiritum sanctum postulem?  a quo nec mundialis spiritus præstatur, an a quo fiunt etiam angeli spiritus, cujus et in primordio spiritus super aquas ferebatur?  Eius regnum optabo venire quem nunquam regem gloriæ audivi, an in cujus manu etiam corda sunt regum?  Quis dabit mihi panem cotidianum?  qui nec milium mihi condit, an qui etiam de cælo panem angelorum cotidianum populo suo præstitit?  Quis mihi delicta dimittet?  qui ea non judicando non retinet, an qui, si non dimiserit, retinebit ut judicet?  [5]  Quis non sinet nos deduci in temptationem?  quem poterit temptator non timere, an qui a primordio temptatorem angelum

26. 1 præsumpserit Urs.: præsumpserat MR alii


408 TERTULLIAN IV.26

prædamnavit?  Hoc ordine qui alii deo supplicat et non creatori, non orat illum sed infamat.  Proinde a quo petam ut accipiam?
apud quem quæram ut inveniam?  ad quem pulsabo ut aperiatur mihi?  quis habet petenti dare, nisi cujus omnia, cujus sum etiam ipse qui peto?  Quid autem perdidi apud deum illum, ut apud eum quæram et inveniam?  [6]  Si sapientiam atque prudentiam, has creator abscondit :  apud eum ergo quæram.  Si salutem et vitam, et has apud creatorem.  Nihil alibi quæretur ut inveniatur quam ubi latuit ut appareat.  Sic nec aliorsum pulsabo quam unde sum fugatus.2  Denique si accipere et invenire et admitti laboris et instantiæ fructus est illi qui petiit et quæsivit et pulsavit, intellege hæc a creatore mandari et repromitti.  [7]  Ille enim deus optimus ultro veniens ad præstandum non suo homini, nullum illi laborem nec instantiam indixisset :  jam enim non optimus, si non ultro daret non petenti, et invenire præstaret non quærenti, et aperiret non pulsanti.  Creator autem potuit indicere ista per Christum, ut, quia delinquendo homo offenderat deum suum, laboraret, et instantia petendi acciperet, et quærendi inveniret, et pulsandi introiret.  [8]  Sic et præmissa similitudo nocturnum panis petitorem amicum facit non alienum, et ad amicum pulsantem, non ad ignotum.  Amicus autem, etiam si offendit, magis creatoris est homo quam dei Marcionis.  Itaque ad eum pulsat ad quem jus illi erat, cujus ianuam norat, quem habere panes sciebat, cubantem jam cum infantibus quos nasci voluerat.  Etiam quod sero pulsatur, creatoris est tempvis.  Illius et serum cujus sæculum et sæculi occasus.  Ad deum autem novum nemo sero pulsasset, tantum quod lucescentem.  Creator est qui et ianuam olim nationibus

26. 2 fugatus R3: functus MR1: fortasse desideratur pulsabo ... unde sum pulsus


410 TERTULLIAN IV.26

clauserit, quæ olim pulsabatur a Judæis;  [9] is et3 exsurgit et dat, etsi jam non quasi amico, non tamen quasi extraneo homini, sed quasi molesto, inquit.  Molestum autem tam cito deus recens neminem pati potuit.  Agnosce igitur et patrem quem etiam appellas creatorcm.  Ipse est qui scit quid filii postulent.  Nam et panem petentibus de cælo dedit manna, et carnem desiderantibus emisit ortygometram;  non serpentem pro pisce, nec scorpium pro ovo.  Illius autem erit non dare malum pro bono cujus utrumque sit.  Ceterum deus Marcionis non habens scorpium non poterat id se dicere non daturum quod non habebat, sed ille qui habens et scorpium non dat.  [10]  Itaque et spiritum sanctum is dabit apud quem est et non sanctus.  Quum surdum dæmonium expulisset (ut et in ista specie curationis Esaiæ occurrisset), in Beelzebub dictus ejicere dæmonia, Si ego, inquit, in Beelzebub ejicio dæmonia, filii vestri in quo ejiciunt?  hac voce quid magis portendit quam in eo ejicere se in quo et filii eorum?  In virtute scilicet creatoris.  Nam si putas sic accipiendum:  [11]  Si ego in Beelzebub filii vestri in quo, quasi illos suggillaret in Beelzebub ejicientes, resistet tibi prior sensus, non posse satanam dividi adversus semetipsum.  Adeo nec illi in Beelzebub ejiciebant, sed, ut diximus, in virtute creatoris, quam ut intellegi faceret, subiungit:  Quodsi ego in digito dei expello dæmonia, ergone appropinquavit in vos regnum dei?  Apud Pharaonem enim venefici illi adhibiti adversus Moysen virtutem creatoris digitum dei appellaverunt.  Digitus dei est hoc quod significaret etiam modicum, validissimum tamen.  Hoc et Christus ostendens, commemorator, non obliterator, vetustatum scilicet suarum, virtutem dei digitum dei dixit, non alterius intellegendum quam

26. 3 a Judæis;  is et Eng.: Judæis, is et R3 edd.: o deus iste MR1


26. a cf.  Isa. 29: 18     b cf.  Exod. 8: 19


412 TERTULLIAN IV.26

ejus apud quem hoc erat appellata.  Ergo et regnum ipsius appropinquaverat cujus et virtus digitus vocabatur.  [12]  Merito igitur applicuit ad parabolam fortis illius armati, quem validior alius oppressit, principem dæmoniorum, quem Beelzebub et satanam supra dixerat, significans digito dei oppressum, non creatorem ab alio deo subactum.  Ceterum quomodo adhuc staret regnum ejus in suis terminis et legibus et officiis quem, licet integro mundo, vel sic potuisset videri superasse validior ille deus Marcionis, si non secundum legem ejus etiam Marcionitæ morerentur, in terram defluendo, sæpe et a scorpio docti non esse superatum creatorem?  [13]  Exclamat mulier de turba beatum uterum qui illum portasset, et ubera quæ illum educassent.  Et dominus, Immo beati qui sermonem dei audiunt et faciunt :  quia et retro sic rejecerat matrem aut fratres, dum auditores et obsecutores dei præfert.  Nam nec hic mater assistebat illi.  Adeo nec retro negaverat natum.4  Quum id rursus audit, rursus5 proinde felicitatem ab utero et uberibus matris suæ transtulit in discipulos, a qua non transtulisset si eam non haberet. 

27. [1]  Alibi malo purgare quæ reprehendunt Marcionitæ in creatore.  Hic enim sufficit si ea in Christo reperiuntur.  Ecce inæqualis et ipse, inconstans, levis, aliud docens aliud faciens, jubet omni petenti dare, et ipse signum petentibus non dat.  Tanto ævo lucem suam ab hominibus abscondit, et negat lucernam abstrudendam, sed confirmat super candelabrum proponendam, ut omnibus luceat.  Vetat remaledicere, multo magis utique maledicere, et Væ ingerit pharisæis et doctoribus legis.  Quis est tam similis dei mei Christus nisi ipsius?  [2]  Sæpe jam fiximus1 nullo modo

26. 4 natum libri et edd.: matrem Corssen     5 rursus audit, rursus R3 edd.:
rursus habiturus MR1 (tuetur Kroy.)
27. 1 fiximus Lat.: finximus MR


27. a cf.  Luke 6: 28


414 TERTULLIAN IV.27

potuisse illum destructorem legis denotari si alium deum promulgasset.  Ideo et tunc pharisæus, qui illum vocarat ad prandium, retractabat penes se cur non prius tinctus esset quam recubuisset, secundum legem, qui deum legis circumferret.  Jesus autem etiam interpretatus est ei legem, dicens illos calicis et catini exteriora emundare, interiora autem ipsorum plena esse rapina et iniquitate, ut significaret vasculorum munditias hominum esse intellegendas apud deum;  quia et pharisæus de homine, non de calice illoto, apud se tractaverat.  Ideo exteriora, inquit, calicis lavatis, id est carnem, interiora autem vestra non emundatis, id est animam;  adjiciens, Nonne qui exteriora fecit, id est carnem, et interiora fecit, id est animam?  [3] quo dicto aperte demonstravit ad eundem deum pertinere munditias hominis exterioris et interioris cujus uterque sit, præponentis misericordiam non modo lavacro hominis, sed etiam sacrificio.  Subiungit enim, Date quæ habetis eleemosynam, et omnia munda erunt vobis.  Quodsi et alius potest deus misericordiam mandasse, non tamen ante quam cognitus.  Porro et hic apparet illos non de deo increpitos, sed de ejus disciplina a quo illis et figurate vasculorum munditiæ et manifeste misericordiarum opera imperabantur.  [4]  Sic et holuscula decimantes, vocationem autem et dilectionem dei prætereuntes obiurgat.  Cujus dei vocationem et dilectionem, nisi cujus et rutam et mentam e forma legis de decimis offerebant?  Totum enim exprobrationis hoc erat quod modica curabant, ei utique cui majora non exhibebant, dicenti, Diliges dominum deum tuum, e toto corde tuo, et e tota anima tua, et e totis viribus tuis, qui te vocavit ex Ægypto.  Ceterum nec tempus admisisset ut Christus tam præcoquam, immo tam acerbam adhuc dilectionem expostularet novo et recenti deo, ne dixerim nondum palam facto.  [5]  Primatum quoque captantes locorum et honorem salutationum quum

27. b Deut. 6: 5-12


416 TERTULLIAN IV.27

incusat, sectam creatoris administrat, ejusmodi principes Sodomorum archontas appellantis, prohibentis etiam confidere in præpositos, immo et in totum miserrimum hominem pronuntiantis qui spem habet in homine.  Quodsi propterea quis affectat principatum, ut de officiis aliorum glorietur, qui2 officia vetuit ejusmodi sperandi et confidendi in hominem, idem et affectatores principatuum increpuit.  [6]  Invehitur et in doctores ipsos legis, quod onerarent alios importabilibus oneribus, quæ ipsi ne digito quidem aggredi auderent, non legis onera suggillans quasi detestator ejus.  Quomodo enim detestator, qui quum maxime potiora legis prætereuntes incusabat, eleemosynam et vocationem et dilectionem dei, ne hæc quidem gravia, nedum decimas rutarum et munditias catinorum?  Ceterum excusandos potius censuisset si importabilia portare non possent.  Sed quæ onera taxat?  [7] quæ ipsi de suo exaggerabant, docentes præcepta doctrinas hominum, commodorum suorum causa jungentes domum ad domum, ut quæ proximi sunt auferrent, clamantes3 populum, amantes munera, sectantes retributionem, diripientes judicata pauperam, uti esset illis vidua in rapinam et pupillus in prædam.  De quibus idem Esaias:  Væ qui valent in Hierusalem;4 et rursus:  Qui vos postulant, dominantur vestri.  Qui magis quam legis doctores?  Hi si et Christo displicebant, ut sui displicebant.  Alienæ enim legis doctores non omnino pulsasset.  [8]  Cur autem Væ audiunt etiam quod ædificarent prophetis monimenta interemptis a patribus eorum, laude potius digni, qui ex isto opere pietatis testabantur se non consentire factis patrum, si non erat zelotes, qualem arguunt Marcionitæ, delicta patrum de filiis exigentem usque in quartam nativitatem?  [9]  Quam vero clavem habebant legis doctores nisi interpretationem legis?  ad cujus intellectum neque

27. 2 qui MR: quia Oeh. (sine causa)     3 pro clamantes quæro an scribere liceat mulctantes     4  Hierusalem Pam.: Israële MR


27. c cf.  Isa. 1: 10     d cf.  Ps. 118: 8 sq.    e cf.  Isa. 5:8, 23; 10:2
f Isa. 28: 14     g   Isa. 3: 4


418 TERTULLIAN IV.27

psi adibant, non credentes scilicet (Nisi enim credideritis, non intellegetis), neque alios admittebant, utique docentes præcepta potius et doctrinas hominum.  Qui ergo nec ipsos introëuntes nec aliis aditum præstantes increpabat, obtrectator habendus est legis an fautor?  Si obtrectator, placere debebant et præclusores
legis;  si fautor, jam non et æmulus legis.  [10]  Sed hæc omnia ad infuscandum creatorem ingerebat, ut sævum, erga quem delinquentes Væ habituri essent.  Et quis sævum non potius timeret provocare deficiendo ab eo?  Tanto magis ergo demerendum docebat quem timendum ingerebat.  Sic oportebat Christum creatoris. 

28.  [1]  Merito itaque non placebat illi hypocrisis pharisæorum, labiis scilicet amantium deum, non corde.  Cavete, inquit discipulis, a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis, non prædicatio creatoris.  Odit contumaces patris filius, non vult suos tales existere in illum, non in alium, in quem hypocrisis fuisset admissa, cujus exemplum a discipulis caveretur.  [2]  Ita pharisæorum prohibet1 exemplum.  In eum prohibebat illud admitti in quem admittebant pharisæi.  Igitur quoniam hypocrisim eorum taxarat, utique celantem occulta cordis et incredulitatis secreta superficialibus officiis obumbrantem, quæ clavem agnitionis habens ne ipsa introiret nec alios sineret, ideo adjicit, Nihil autem opertum, quod non patefiet, et nihil absconditum, quod non dinoscetur;  ne quis existimet illum dei ignoti retro et occulti revelationem et adagnitionem intentare, quum subjiciat etiam quæ inter se mussitarent vel tractarent, scilicet super ipso dicentes, Hic non expellit dæmonia nisi in Beelzebub, in apertum processura, et in ore

28. 1 prohibet MF: perhibet R


27. h Isa. 7: 9


420 TERTULLIAN IV.28

hominum futura, ex evangelii promulgatione.  [3]  Dehinc conversus ad discipulos, Dico autem, inquit, vobis amicis, nolite terreri ab eis qui vos solummodo occidere possunt, nec post hoc ullam in vobis habent potestatem.  Sed iis erit Esaias prædicens:  Vide quomodo justus aufertur, et nemo advcrtit.  Demonstrabo autem vobis quem timeatis:  Timete eumqui postquam occiderit, potestatem habet mittendi in gehennam;  creatorem utique significans:
Itaque dico vobis, hunc timete.  Et hoc in loco sufficeret mihi si quem timeri jubet offendi vetat, et quem offendi vetat demereri jubet, et qui hæc mandat ipsius est cui timendo et non offendendo et demerendo procurat.  [4]  Sed habeo et de sequentibus sumere.  Dico enim vobis, omnis qui confitebitur in me2 coram hominibus, confitebor in illo coram deo.  Qui confitebuntur autem in Christo, occidi habebunt coram hominibus, nihil utique amplius passuri post occisionem ab illis.  Hi ergo erunt quos supra præmonet ne timeant tantummodo occidi;  ideo præmittens non timendam occisionem, ut subiungeret sustinendam confessionem:  Et omnis qui negaverit me coram hominibus, denegabitur coram deo, ab eo utique qui illum confitentem confessurus fuisset.  [5]  Si enim confessorem confitebitur, ipse est qui et negatorem negabit.  Porro si confessor est cui nihil timendum est post occisionem, negator erit cui timendum est etiam post mortem.  Itaque quum creatoris sit quod timendum est post mortem, gehennæ scilicet pœna, et negator ergo creatoris est.  Si autem negator, et confessor, qui post occisionem nihil ab homine passurus est, a deo plane passurus si negaret.  Atque ita Christus creatoris est, qui ostendit negatores suos creatoris gehennam timere debere.  [6]  Post deterritam itaque negationem sequitur et blasphemiæ formidandæ admonitio:  Qui dixerit in filium hominis, remittetur illi, qui autem dixerit in spiritum sanctum, non remittetur ei.  Quodsi jam et remissio et retentio delicti judicem deum sapiunt, hujus erit spiritus sanctus

28. 2 in me R3: me MR1


28. a Isa. 57: 1


422 TERTULLIAN IV.28

non blasphemandus, non remissuri scilicet blasphemiam, sicut et supra non negandus, occisuri scilicet etiam in gehennam.  [7]  Quodsi et blasphemiam Christus a creatore avertit, quomodo adversarius ei venerit non scio.  Aut si et per hæc severitatem ejus infuscat, non remissuri blasphemiam et occisuri etiam in gehennam, superest ut et illius diversi dei impune et spiritus blasphemetur et Christus negetur, et nihil intersit de cultu ejus deve contemptu, et sicut de contemptu nulla pœna, ita et de cultu nulla speranda sit merces.  Perductos ad potestates prohibet ad interrogationem cogitare de responsione:  Sanctus enim, inquit, spiritus docebit vos ipsa hora quid eloqui debeatis.  [8]  Si ejusmodi documentum creatoris est, ejus erit et præceptum cujus præcessit exemplum.  Balaam prophetes in Arithmis arcessitus a rege Balach ad maledicendum Israëlem, cum quo prœlium inibat, simul spiritu implebatur, non ad quam venerat maledictionem, sed quam illi ipsa hora spiritus suggerebat benedictionem pronuntiabat, ante professus apud nuntios regis, mox etiam apud ipsum, id se pronuntiaturum quod deus ori ejus indidisset.  Hæ sunt novæ doctrinæ novi Christi, quas olim famuli creatoris initiaverunt.  [9]  Ecce plane diversum exemplum Moysi et Christi.  Moyses rixantibus fratribus ultro intercedit et injuriosum increpat:  Quid proximum tuum percutis?  Et rejicitur ab illo:  Quis te constituit magistrum aut judicem super nos?  Christus vero postulatus a quodam ut inter illum et fratrem ipsius de dividunda hæreditate componeret, operam suam, et quidem tam probæ causæ, denegavit.  Jam ergo melior Moyses meus Christo tuo, fratrum paci studens, injuriæ occurrens.  [10]  Sed enim optimi et non judicis dei Christus, Quis me, inquit, judicem constituit super vos?  Aliam vocem excusationis invenire non potuit ne ea uteretur qua improbus vir et impius frater assertorem probitatis atque pietatis excusserat.  Denique

28. b cf.  Num. 22-4     c Exod. 2: 13 sq.


424 TERTULLIAN IV.28

probavit malam vocem, utendo ea, et malum factum, pacis inter fratres componendæ declinatione.  Aut numquid indigne tulerit hoc dicto fugatum Moysen, ideoque in causa pari disceptantium fratrum voluit illos commemoratione ejusdem dicti confudisse?  Plane ita.  Ipse enim tunc fuerat in Moyse, qui talia audierat, spiritus scilicet creatoris.  [11]  Puto jam alibi satis commendasse nos divitiarum gloriam damnari a deo nostro, ipsos dynastas detrahente de solio, et pauperes allevante de sterquilinio.  Ab eo ergo erit et parabola divitis blandientis sibi de proventu agrorum suorum, cui deus dicit, Stulte, hac nocte animam tuam reposcent;  quæ autem parasti, cujus erunt?  Sic denique rex de gazis et apothecis deliciarum suarum apud Persas gloriatus per Esaiam male audivit. 

29.  [1]  Quis nollet curam nos agere animæ de victu et corpori de vestitu nisi qui ista homini ante prospexit et exinde præstans merito curam eorum tanquam æmulam liberalitatis suæ prohibet?  qui et substantiam ipsius animæ accommodavit potiorem esca, et materiam ipsius corporis figuravit potiorem tunica, cujus et corvi non serunt nec metunt nec in apothecas condunt, et tamen aluntur ab ipso, cujus et lilia et fenum non texunt nec nent, et tamen vestiuntur ab ipso, cujus et Salomon gloriosissimus, nec ullo tamen flosculo cultior.  [2]  Ceterum nihil tam abruptum quam ut alius præstet, alius de præstantia ejus secure1 agere mandet, et quidem derogator ipsius.  Denique si quasi derogator creatoris non vult de ejusmodi frivolis cogitari de quibus nec corvi nec lilia laborent, ultro scilicet pro sua vilitate subjectis, paulo post parebit.  Interim cur illos modicæ fidei incusat, id est cujus fidei?  [3]  Eiusne quam nondum poterant perfectam exhibere

29. 1 secure R3: securos MR1


28. d cf. 1 Sam. 2:8     e cf.  Isa. 39: 5 sqq.


426 TERTULLIAN IV.29

deo tantum quod revelato,2 quum maxime discentes eum, an quam hoc ipso titulo debebant creatori, uti crederent hæc illum ultro generi humano sumministrare, nec de eis cogitarent?  Nam et quum subjicit, Hæc enim nationes mundi quærunt, non credendo scilicet in deum conditorem omnium et præbitorem, quos pares gentium nolebat, in eundem deum modicos fidei increpabat in quem gentes incredulas notabat.  Porro quum et adjicit, Scit autem pater opus esse hæc vobis, prius quæram quem patrem intellegi velit Christus.  [4]  Si ipsorum creatorem demonstrat, et bonum confirmat, qui scit quid filiis opus sit;  sin illum alium deum, quomodo scit necessarium esse homini victum atque vestitum, quorum nihil præstitit?  Si enim scisset, præstitisset.  Ceterum si scit quæ sunt homini necessaria, nec tamen præstitit, aut malignitate aut infirmitate non præstitit.  Professus autem necessaria hæc homini, utique bona confirmavit.  Nihil enim mali necessarium.  Et non erit jam depretiator operum et indulgentiarum creatoris, ut quod supra distuli expunxerim.  [5]  Porro si quæ necessaria scit homini alius et prospexit et præstat, quomodo hæc ipse promittit?  An de alieno bonus est?  Quærite enim inquit regnum dei, et hæc vobis adjicientur.  Utique ab ipso.  Quodsi ab ipso, qualis est qui aliena præstabit?  Si a creatore, cujus et sunt, quis est qui aliena promittat?  Ea si regno accedunt, secundo gradu restituenda, ejus est secundus gradus cujus et primus, ejus victus atque vestitus cujus et regnum.  [6]  Ita tota promissio creatoris est parabolarum status, similitudinum peræquatio, si nec in alium spectant quam cui per omnia pariaverint.3  Sumus4 servi, dominum enim habemus

29. 2 revelato Oeh.: velato MR     3 pariaverint R3: paria venerint MR1
4
  Sumus R3: id sumus MR1


428 TERTULLIAN IV.29

deum.  Succingere debemus lumbos, id est expediti esse ab impedimentis laciniosæ vitæ et implicitæ.  Item lucernas ardentes habere, id est mentes a fide accensas et operibus veritatis relucentes, atque ita expectare dominum, id est Christum.  Unde redeuntem?  si a nuptiis, creatoris est, cujus nuptiæ;  si non creatoris, nec ipse Marcion invitatus ad nuptias isset, deum suum intuens detestatorem nuptiarum.  Defecit itaque parabola in persona domini, si non esset cui nuptiæ competunt.  [7]  In sequenti quoque parabola satis errat qui furem illum, cujus horam si pater familiæ sciret non sineret suffodi domum suam, in personam disponit creatoris.  Fur enim creator quomodo videri potest, dominus totius hominis?  Nemo sua furatur aut suffodit, sed ille potius qui in aliena descendit, et hominem a domino ejus alienat.  Porro quum furem nobis diabolum demonstret, cujus horam etiam in primordio si homo scisset nunquam ab eo suffossus esset, propterea jubet ut parati simus, quia qua non putamus hora filius hominis adveniet, non quasi ipse sit fur, sed judex scilicet eorum qui se non paraverint, nec caverint furem.  [8]  Ergo si ipse est filius hominis, judicem teneo, et in judice creatorem defendo;  si vero Christum creatoris in nomine filii hominis hoc loco ostendit, ut eum furem portendat, qui quando venturus sit ignoremus, habes supra præscriptum5 nerninem rei suæ furem esse, salvo et illo, quod in quantum timendum creatorem ingerit, in tantum illi negotium agens creatoris est.  [9]  Itaque interroganti Petro in illos an et in omnes parabolam dixisset, ad ipsos et ad universos qui ecclesiis præfuturi essent proponit actorum similitudinem, quorum qui bene tractaverit conservos absentia domini reverso eo omnibus bonis præponetur;  qui vero secus egerit, reverso domino qua die

29. 5 præscriptum Oeh.: scriptum MR edd.


430 TERTULLIAN IV.29

non putaverit, hora qua non scierit, illo scilicet filio hominis, Christo creatoris, non fure sed judice, segregabitur et pars ejus cum infidelibus ponetur.  [10]  Proinde igitur aut et hic judicem dominum opponit et illi catechizat, aut si deum optimum, jam et illum judicem affirmat, licet nolit hæreticus.  Temperare enim temptant hunc sensum, quum deo ejus vindicatur, quasi tranquillitatis sit et mansuetudinis segregare solummodo et partem ejus cum infidelibus ponere, ac si non sit vocatus, ut statui suo redditus.  Quasi non et hoc ipsum judicato fiat.  Stultitia!  Quis erit exitus segregatorum?  Nonne amissio salutis?  siquidem ab eis segregabuntur qui salutem consequentur.  Quis igitur infidelium status?  Nonne damnatio?  [11]  Aut si nihil patientur segregati et infideles, æque e diverso nihil consequentur retenti et fideles.  Si vero consequentur salutem retenti et fideles, hanc amittant necesse est e diverso segregati et infideles.  Hoc erit judicium, quod qui intendit creatoris est.  Quem alium intellegam cædentem servos paucis aut multis plagis, et prout commisit illis ita et exigentem ab eis, quam retributorem deum?  Cui me docet6 obsequi nisi remuneratori?  [12]  Proclamat Christus tuus:  Ignem veni mittere in terram.  Ille optimus, nullius gehennæ dominus, qui paulo ante discipulos ne ignem postularent inhumanissimo viculo coërcuerat, quando iste Sodomam et Gomorram nimbo igneo exussit, quando cantatum est:  Ignis ante ipsum procedet et cremabit inimicos ejus, quando et per Osee comminatus est:  Ignem emittam in civitates Judææ, vel per Esaiam:  Ignis exarsit ex indignatione mea.  Non mentiatur.  Si non est ille qui de rubo quoque ardenti vocem suam emisit, viderit quem ignem intellegendum contendas.  [13]  Etiam si figura est, hoc ipso quod de meo elemento argumenta sensui suo sumit meus est qui de meis utitur.  Illius erit similitudo ignis cujus et

29. 6 docet MF: decet R


29. a  Ps. 97: 3     b Hos. 8: 14     c Jer. 15: 14; cf.  Isa. 30: 27


432 TERTULLIAN IV.29

veritas.  Ipse melius interpretabitur ignis istius qualitatem, adjiciens, Putatis venisse me pacem mittere in terram?  non, dico vobis, sed separationem.  Machæram quidem scriptum est.  Sed Marcion emendat;  [14] quasi non et separatio opus sit machæræ.  Igitur et ignem eversionis intendit qui pacem negavit.  Quale prœlium, tale et incendium.  Qualis machæra, talis et flamma;  neutra congruens domino.  Denique, Dividetur, inquit, pater in filium et filius in patrem, et mater in filiam et filia in matrem, et nurus in socrum et socrus in nurum.  Hoc prœlium inter parentes si in ipsis verbis tuba cecinit prophetæ, vereor ne Michæas Christo Marcionis prædicarit.  [15]  Et ideo hypocritas pronuntiabat, cæli quidem et terræ faciem probantes, tempus vero illud non dinoscentes, quo scilicet adimplens omnia quæ super ipsos fuerunt prædicata nec aliter docens debuerat agnosci.  Ceterum quis posset ejus tempora nosse cujus per quæ probaret non habebat.  Merito exprobrat etiam quod justum non a semetipsis judicarent.  Olim hoc mandat per Zachariam:  Justum judicium et pacatorium judicate;  per Hieremiam:  Facite judicium et justitiam;  per Esaiam:  Judicate pupillo et justificate viduam;  imputans etiam vineæ Sorech quod non judicium fecisset sed clamorem.  [16]  Qui ergo docuerat ut facerent e præcepto, is exigebat ut facerent et ex arbitrio.  Qui seminaverat præceptum, ille et redundantiam ejus urgebat.  Jam vero quam absurdum ut ille mandaret juste judicare qui deum judicem justum destruebat?  Nam et judicem, qui mittit in carcerem nec ducit inde nisi soluto etiam novissimo quadrante, in persona creatoris obtrectationis nomine disserunt.  Ad quod necesse habeo eodem gradu occurrere.  Quotienscunque enim severitas creatoris opponitur, totiens illius est Christus cui per timorem cogit obsequium.

29. d cf.  Matt. 10: 34     e cf.  Mic. 7: 6     f Zech. 8: 16     g Jer. 22:3
h Isa. 1:17     i cf.  Isa. 5: 7


434 TERTULLIAN IV.30

30.  [1]  Quæstionem rursus de curatione sabbato facta quomodo discussit?  Unusquisque vestrum sabbatis non solvit asinum aut bovem suum a præsepi et ducit ad potum?  Ergo secundum condicionem legis operatus legem confirmavit, non dissolvit, jubentem nullum opus fieri nisi quod fieret omni animæ, quanto potius humanæ?  Parabolarum congruentiam ubique recognoscor1 exigere.  Simile est regnum dei, inquit, grano sinapis, quod accepit homo et seminavit in horto suo.  [2]  Quis in persona hominis intellegendus?  Utique Christus, quia, licet Marcionis, filius hominis est dictus, qui accepit a patre semen regni, sermonem scilicet evangelii, et seminavit in horto suo, utique in mundo, puta nunc in homine.  Sed quum in suo horto dixerit, nec mundus autem nec homo illius sit, sed creatoris, ergo qui in suum seminarit creator ostenditur.  Aut si, ut hunc laqueum evadant, converterint hominis personam a Christo in hominem accipientem semen regni et seminantem in horto cordis sui, nec ipsa materia alii conveniet quam creatori.  Quale est enim ut sit2 lenissimi dei regnum quod etiam judicii fervor lacrimosa austeritate subsequitur?  [3]  De sequenti plane similitudine vereor ne forte alterius dei regno portendat.  Fermento enim comparavit illud, non azymis quæ familiariora sunt creatori.  Congruit et hæc coniectura mendicantibus argumenta.  Itaque et ego vanitatem vanitate depellam, fermentationem quoque congruere dicens regno creatoris, quia post illam clibanus vel furnus gehennæ sequatur.  [4]  Quotiens adhuc se judicem ostendit et in judice creatorem?  Quotiens utique ejecit et damnat rejiciendo?  Sicut hic quoque, Quum surrexerit, inquit, pater familiæ;  quo?
nisi quo dixit Esaias, Quum surrexerit comminuere terram?  et cluserit ostium;  utique excludendis iniquis.  Quibus pulsantibus

30. 1 recognoscor MR: recognosco te Lat.     2 sit add.  Oeh.


30. a Isa. 2: 19


436 TERTULLIAN IV.30

respondebit, Nescio unde sitis :  et rursus enumerantibus quod coram illo ederint et biberint et in plateis eorum docuerit, adjiciet, Recedite a me omnes operarii iniquitatis.  Illic erit fletus et frendor dentium.  Ubi?  [5] foris scilicet, ubi erunt exclusi, ostio cluso ab eo.  Ergo erit pœna a quo fit exclusio in pœnam, quum videbunt justos introëuntes in regnum dei, se vero detineri foris.  A quo?  Si a creatore, quis erit ergo intus recipiens justos in regnum?  Deus bonus?  Quid ergo illuc creatori, ut foris detineat in pœnam quos adversarius ejus exdusit, suscipiendos a se, si utique, magis in adversarii bilem?  [6]  Sed et ille exclusurus iniquos sciat utique creatorem illos detenturum in pœnam aut non sciat oportet.  Ergo aut nolente eo detinebuntur, et minor est illo qui detinet, cedens ei nolens;  aut si vult ita fieri, ipse ita faciendum judicavit, et non erit melior creatore ipse auctor infamiæ creatoris.  Hæc si nulla ratione consistunt, ut alius punire alius liberare credatur, unius erit tam judicium quam et regnum, et dum unius est utrumque, qui et judicat creatoris est. 

31.  [1]  Ad prandium vel ad cenam quales vocari jubet?  Quales ostenderat per Esaiam:  Confringe panem tuum esurienti, et mendicos, et qui sine tecto sunt, induc in domum tuam, qui scilicet humanitatis istius vicem retribuere non possint.  Hanc si Christus captari vetat, in resurrectione eam repromittens, creatoris est forma, cui non placent amantes munera, sectantes retributionem.  Etiam invitatoris parabola cui magis parti occurrat expende.  Homo quidam fecit cenam et vocavit multos.  [2]  Utique cenæ

31. a Isa. 58: 7


438 TERTULLIAN IV.31

paratura vitæ æternæ saturitatem figurat.  Dico primo extraneos et nullius juris affines invitari ad cenam non solere, certe facilius solere domesticos et familiares.  Ergo creatoris est invitasse, ad quem pertinebant qui invitabantur, et per Adam qua homines, et per patres qua Judaici, non ejus ad quem neque natura pertinebant neque prærogativa.  [3]  Dehinc si is mittit ad convivas qui cenam paravit, sic quoque creatoris est cena, qui misit ad convivas admonendos, ante jam vocatos per patres, admonendos autem per prophetas, non qui neminem miserit ad monendum, nec qui nihil prius egerit ad vocandum, sed ipse descenderit subito, tantum quod innotescens jam invitans, tantum quod invitans jam in convivium cogens, eandem faciens horam cenandi et ad cenam invitandi.  Excusant se invitati.  [4]  Si ab alio deo, merito, quia subito invitati;  si non merito, ergo nec subito.  Si autem non subito invitati, ergo a creatore, a quo olim, cujus denique declinaverant vocationem, tunc primo dicentes ad Aaronem, Fac nobis deos qui præeant nobis;  atque exinde aure audientes et non audientes, vocationem scilicet dei, qui pertinentissime ad hanc parabolam per Hieremiam, Audite, inquit, vocem meam, et ero vobis in dominum et vos mihi in populum, et ibitis in omnibus viis meis, quascunque mandavero vobis.  Ecce invitatio dei.  Et non audierunt, inquit, et non adverterunt aurem suam.  Ecce recusatio populi.  Sed abierunt in iis quæ concupiverunt corde suo malo.  Agrum emi, et boves mercatus sum, et uxorem duxi.  [5]  Et adhuc ingerit:  Et emisi ad vos omnes famulos meos prophetas (hic erit spiritus sanctus, admonitor convivarum) die et ante lucem.  Et non audiit populus meus, et non intendit auribus suis, et obduravit collum suum.  Hoc ut patrifamiliæ renuntiatum est, motus tunc (bene quod et motus, negat enim Marcion moveri deum suum,

31. b Exod. 32: 1     c cf.  Isa. 6: 10      d Jer. 7: 23 sq.      e Jer. 11:8
f Jer. 7: 25 sq.


440 TERTULLIAN IV.31

ita et hoc meus est) mandat de plateis et vicis civitatis facere sublectionem.  Videamus an eo sensu quo rursus per Hieremiam:
Numquid solitudo factus sum domui Israëlis, aut terra in incultum derelicta?  id est, Numquid non habeo quos allegam aut unde allegam?  Quoniam dixit populus meus, Non venimus ad te.  [6]  Itaque misit ad alios vocandos ex eadem adhuc civitate.  Dehinc loco abundante præcepit etiam de viis et sepibus colligi, id est nos jam de extraneis gentibus;  illa scilicet æmulatione qua in Deuteronomio:  Avertam faciem meam ab eis, et monstrabo quid illis in novissimis, id est alios possessuros locum eorum :  quoniam genitura perversa est, filii in quibus fides non est.  Illi obæmulati sunt me in non deo, et provocaverunt me in iram in idolis suis, et ego obæmulabor eos in non natione, in natione insipienti provocabo eos in iram, in nobis scilicet, quorum spem Judæi gerunt,1 de qua illos gustaturos negat dominus, derelicta Sione, tanquam specula in vinea et in cucumerario casula, posteaquam et novissimam in Christum invitationem recusavit.  [7]  Quid e hoc ordine secundum dispositionem et prædicationes creatoris recensendo competere potest illi, cujus nec ordinem habet nec dispositionem ad parabolæ conspirationem qui totum opus semel fecit?  Aut quæ erit prima vocatio ejus, et quæ secundo actu admonitio?  Ante debent alii excusare, postea alii convenisse.  Nunc autem pariter utramque partem invitare venit, de civitate, de sepibus, adversus speculum parabolæ.  [8]  Nec potest jam fastidiosos judicare quos nunquam retro invitavit, quos quum maxime aggreditur.  Aut si de futuro eos judicat contempturos vocationem, ergo et sublectionem loco eorum e gentibus de futuro portendit.  Plane ad hoc secundo venturus est ut gentibus prædicet.  Etsi venturus est autem, puto, non quasi vocaturus adhuc convivas, sed jam collocaturus.  Interea qui cenæ istius vocationem in cæleste

31. 1 spem Judæi gerunt MR: speciem Judæi gerunt Lat.: spem Judæi gemunt Semler: cenam Judæi spernunt Corssen


31. g Jer. 2: 31     h   Deut. 32: 20 sq.     i   Isa. 1:8


442 TERTULLIAN IV.31

convivium interpretaris spiritalis saturitatis et jocunditatis, memento et terrenas promissiones vini et olei et frumenti et ipsius civitatis æque in spiritalia figurari a creatore. 

32.  [1]  Ovem et dragmam perditam quis requirit?  nonne qui perdidit?  Quis autem perdidit?  nonne qui habuit?  Quis vero habuit?
nonne cujus fuit?  Si igitur homo non alterius est res quam creatoris, is eum habuit cujus fuit, is perdidit qui habuit, is requisivit qui perdidit, is invenit qui quæsivit, is exultavit qui invenit.  [2]  Ita utriusque parabolæ argumentum vacat circa eum cujus non est ovis neque dragma, id est homo.  Non enim perdidit, quia non habuit;  nec requisivit, quia non perdidit;  nec invenit, quia nec requisivit;  nec exultavit, quia non invenit.  Atque adeo exultare illius est de pænitentia peccatoris, id est de perditi recuperatione, qui se professus est olira malle peccatoris pænitentiam quam mortem. 

33.  [1]  Quibus duobus dominis neget posse serviri quia alterum offendi sit necesse altemm defendi, ipse declarat deum proponens et mammonam.  Deinde mammonam quem intellegi velit, si interpretem non habes, ab ipso potes discere.  Admonens enim nos de sæcularibus suffragia nobis prospicere amicitiarum, secundum servi illius exemplum. qui ab actu summotus dominicos debitores deminutis1 cautionibus relevat in subsidium sibi, Et ego, inquit, dico vobis, facite vobis amicos de mammona injustitiæ, de nummo scilicet de quo et servus ille.  [2]  Iniustitiæ enim auctorem et dominatorem totius sæculi nummum scimus omnes.  Cui famulatam videns pharisæorum cupiditatem amentavit hanc sententiam:
Non potestis deo servire et mammonæ.  Irridebant denique pharisæi pecuniæ cupidi, quod intellexissent scilicet mammonam de nummo dictum :  ne quis existimet in mammona creatorem

33. 1 deminutis Lat.: deminuit MR


444 TERTULLIAN IV.33

intellegendum et Christum a creatoris illos servitute revocasse.  Quid?  nunc potius e hoc disce unum a Christo deum ostensum.  Duos enim dominos nominavit, deum et mammonam, creatorem et nummum.  Denique non potestis deo servire, utique ei cui servire videbantur, et mammonæ, cui magis destinabantur.  [3]  Quodsi ipse alium se ageret, non duos dominos sed tres demonstrasset.  Et creator enim dominus, quia deus, et utique magis dominus quam mammonas, magisque observandus,2 qua magis dominus.  Quale est enim ut qui mammonam dominum dixerat, et cum deo junxerat, vere ipsorum dominum taceret, id est creatorem?  Aut numquid tacendo eo concessit serviendum ei esse, si solummodo sibi et mammonæ negavit posse serviri?  Ita quum unum deum ponit, nominaturus et creatorem si alius esset ipse, creatorem nominavit, quem dominum sine alio deo [non]3 posuit.  [4]  Et illud itaque relucebit, quomodo dictum, Si in mammona injusto fideles non extitistis, quod verum est quis vobis credet?  in nummo scilicet injusto, non in creatore, quem et Marcion justum facit.  Et si in alieno fideles inventi non estis, meum quis dabit vobis?  alienum enim debet esse a servis dei quod injustum est.  Creator autem quomodo alienus erat pharisæis, proprius deus Judaicæ gentis?  Si ergo hæc non cadunt in creatorem, sed in mammonam, Quis vobis credet quod verius est?  et, Quis vobis dabit quod meum est?  non potest quasi alius dixisse de alterius dei gratia.  [5]  Tunc enim videretur ita dixisse, si eos in creatorem, non in mammonam, infideles notando per creatoris mentionem distinctiones fecisset dei alterius, non commissuri suam veritatem infidelibus creatoris :  quomodo4 tunc alterius videri potest, si non ad hoc proponatur ut a re de qua

33. 2 observandus R3: non observandus MR1: homini observandus Kroy. (forsan recte)     3 non invitus secludendum putabam :  et dominum et non secl.  Kroy.:
quem deum sine alio cognomine posuit Corssen     4 quomodo R3 edd.:
quoniam MR1: interrogandi signum post separetur sustuli, attamen adhuc aliquid corruptelæ latet


446 TERTULLIAN IV.33

agitur separetur.  [6]  Si autem et justificantes se coram hominibus pharisæi spem mercedis in homine ponebant, illo eos sensu increpabat quo et propheta Hieremias:  Miser homo, qui spem habet in homine.  Si et adjicit, Scit autem deus corda vestra, illius dei vim commemorabat qui lucernam se pronuntiabat, scrutantem renes et corda.  Si superbiam tangit, Quod elatum est apud homines perosum est deo, Esaiam ponit ante oculos:  Dies enim domini sabaoth, in omnem contumeliosum et superbum, in omnem sublimem et elatum, et humiliabuntur.  [7]  Possum jam colligere cur tanto ævo deus Marcionis fuerit in occulto.  Expectabat, opinor, donec hæc omnia disceret a creatore.  Didicit ergo usque ad Joannis tempora, atque ita exinde processit annuntiare regnum dei, dicens, Lex et prophetæ usque ad Joannem, e quo regnum dei annuntiatur.  [8]  Quasi non et nos limitein quendam agnoscamus Joannem constitutum inter vetera et nova, ad quem desineret Judaismus et a quo inciperet Christianismus, non tamen ut ab alia virtute facta sit sedatio legis et prophetarum, et initiatio evangelii in quo est dei regnum, Christus ipse.  Nam et si probavimus et vetera transitura et nova successura prædicari a creatore, si et Joannes antecursor et præparator ostenditur viarum domini evangelium superducturi et regnum dei promulgaturi, et e hoc jam quod Joannes venit ipse erit Christus qui Joannem erat subsecuturus ut antecursorem, et si desierunt vetera et cœperunt nova interstite Joanne, non erit mirum quod e dispositione est creatoris, ut undeunde5 magis probetur quam e legis et prophetaram in Joannem occasu et exinde ortu regnum dei.  [9]  Transeat igitur cælum et terra citius, sicut et lex et prophetæ, quam unus apex verborum domini.  Verbum enim, inquit Esaias, dei nostri manet in ævum.  Nam quoniam in Esaia jam tunc Christus, sermo scilicet et spiritus creatoris, Joannem prædicarat, vocem clamantis

33. 5 undeunde Lat.: unde MR: aliunde Rig.


33. a Jer. 17:5    b Jer. 17: 10; 20: 12     c Isa. 2: 12     d cf.  Luke 21: 33
e Isa. 40: 8


448 TERTULLIAN IV.33

in deserto, Parate6 viam domini, in hoc venturum ut legis et prophetarum ordo exinde cessaret, per adimpletionem non per destructionem, et regnum dei a Christo annuntiaretur, ideo subtexuit facilius elementa transitura quam verba sua, confirmans hoc quoque quod de Joanne dixerat non præterisse. 

34.  [1]  Sed Christus divortium prohibet dicens, Qui dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit;1 qui dimissam a viro duxerit, æque adulter est.  Ut sic quoque prohibeat divortium, illicitum facit repudiatæ matrimonium.  Moyses vero pennittit repudium in Deuteronomio:  Si sumserit quis uxorem, et habitaverit cum ea, et evenerit non invenire eam apud eum gratiam, eo quod inventum sit in illa impudicum negotium, scribet libellum repudii et dabit in manu ejus, et dimittet illam de domo sua.  Vides diversitatcm legis et evangelii, Moysi et Christi?  [2]  Plane.  Non enim recepisti illud quoque evangelium ejusdem veritatis et ejusdem Christi, in quo prohibens divortium propriam quæstionem ejus absolvit:  Moyses propter duritiam cordis vestri præcepit libellum repudii dare;  a primordio autcm non fuit sic;  quia scilicet qui marem et feminam fecerat, Erunt duo, dixerat, in carne una :  quod deus itaque junxit, homo disiunxerit?  [3]  Hoc enim responso et Moysi constitutionem protexit, ut sui, et creatoris institutionem direxit, ut Christus ipsius.  Sed quatenus e his revincendus es quæ recepisti, sic tibi occurram ac si meus Christus.  Nonne et ipse prohibens divortium, et patrem tamen gestans2 eum qui marem et feminam junxit, excusaverit potius quam destruxerit Moysi constitutionem?  Sed ecce sic tuus sit iste Christus contrarium docens Moysi et creatori, ut, si non contrarium ostendero, meus sit.  [4]  Dico enim illum condicionaliter nunc fecisse divortii prohibitionem, si ideo quis dimittat uxorem ut aliam

33. 6  Parate M: parare R edd,
34. 1 committit Oeh.: committet MR: commisit Pam.    2 gestans MR:
testans Lat.


33. f Isa. 40: 3         34. a Deut. 24: 1 sqq.     b   Matt. 19: 8     c   Matt. 19: 5


450 TERTULLIAN IV.34

ducat.  Qui dimiserit, inquit, uxorem et aliam duxerit, adulterium commisit, et qui a marito dimissam duxerit, æque adulter est, ex eadem utique causa dimissam qua non licet dimitti, ut alia ducatur;  illicite enim dimissam pro indimissa ducens adulter est.  [5]  Manet enim matrimonium quod non rite diremptum est;  manente matrimonio nubere adulterium est.  Ita si condicionaliter prohibuit dimittere uxorem, non in totum prohibuit, et quod non prohibuit in totum, permisit alias, ubi3 causa cessat ob quam prohibuit.  Et jam non contrarium Moysi docet, cujus præceptum alicubi conservat, nondum dico confirmat.  Aut si omnino negas permitti divortium a Christo, quomodo tu nuptias dirimis, nec conjungens marem et feminam, nec alibi conjunctos ad sacramentum baptismatis et eucharistiæ admittens nisi inter se conjuraverint adversus fructum nuptiarum, ut adversus ipsum creatorem?  Certe quid facit apud te maritus si uxor ejus commiserit adulterium?  Habebitne illam?  Scilicet4 nec tuum apostolum sinere conjungi prostitutæ membra Christi.  [6]  Habet itaque et Christum assertorem justitia divortii.  Jam hinc confirmatur ab illo Moyses, ex eodem titulo prohibens repudium quo et Christus, nisi5 inventum fuerit in muliere negotium impudicum.  Nam et in evangelio Matthæi, Qui dimiserit, inquit, uxorem suam præter causam adulterii, facit eam adulterari.  Æque adulter censetur et ille qui dimissam a viro duxerit.  Ceterum præter e causa adulterii nec creator disiungit, quod ipse scilicet conjunxit, eodem alibi Moyse constituente eum qui e compressione matrimonium fecerat non posse dimittere uxorem in omne tempus.  [7]  Quodsi e violentia coactum matrimonium stabit, quanto magis e convenientia voluntarium?
sicut et prophetiæ auctoritate, Uxorem juventutis tuæ non

34. 3 alias ubi Rig.: alia subjici MR1: aliud est ubi R3     4 Scilicet Oeh.:
sed MR: scis Jun.     5 nisi scribebam: si libri et edd.


34. d cf. 1 Cor. 6: 15     e Matt. 5: 32     f cf.  Deut. 22: 28


452 TERTULLIAN IV.34

dimittes.  Habes itaque Christum ultro vestigia ubique creatoris ineuntem tam in permittendo repudio quam in prohibendo.  Habes etiam nuptiarum, quoquo velis latere, prospectorem, quas nec separari vult prohibendo repudium, nec cum macula haberi tunc permittendo divortium.  Erubesce non conjungens quos tuus quoque Christus conjunxit.  Erubesce etiam disiungens sine eo merito quo disiungi voluit et tuus Christus.  [8]  Debeo nunc et illud ostendere unde hanc sententiam deduxerit dominus quove direxerit.  Ita enim plenius constabit eum non ad Moysen destruendum spectasse per repudii propositionem subito interpositam, quia nec subito interposita est, habens radicem ex eadem Joannis mentione.  Joannes enim retundens Herodem quod adversus legem uxorem fratris sui defuncti duxisset, habentis filiam ex illa (non alias hoc permittente, immo et præcipiente lege, quam si frater illiberis6 decesserit, ut a fratre ipsius et e costa ipsius supparetur semen illi), coniectus in carcerem fuerat ab eodem Herode, postmodum et occisus.  [9]  Facta igitur mentione Joannis dominus, et utique successus exitus ejus, illicitorum matrimoniorum et adulterii figura iaculatus est in Herodem, adulterum pronuntians etiam qui dimissam a viro duxerit, quo magis impietatem Herodis oneraret, qui non minus morte quam repudio dimissam a viro duxerat, et hoc fratre habente ex illa filiam, et vel eo nomine illicite, e libidinis non e legis instinctu, ac propterea propheten quoque assertorem legis occiderat.  [10]  Hoc mihi disseruisse proficiet etiam ad subsequens argumentum divitis apud inferos dolentis et pauperis in sinu Abrahæ requiescentis.  Nam et illud, quantum ad scripturæ superficiem, subito propositum est, quantum ad intentionem sensus, et ipsum cohæret mentioni Joannis male tractati et suggillati Herodis male maritati, utriusque exitum deformans, Herodis tormenta et Joannis refrigeria, ut jam audiret

34. 6 illiberis R3: illecebris MR1


34. g Mal. 2: 15


454 TERTULLIAN IV.34

Herodes, Habent illic Moysen et prophetas, illos audiant.  [11]  Sed Marcion aliorsum cogit, scilicet ut utramque mercedem creatoris sive tormenti sive refrigerii apud inferos determinet eis positam qui legi et prophetis obedierint, Christi vero et dei sui cælestem definiat sinum et portum.  Respondebimus ad hæc, ipsa scriptura revincente oculos ejus, quæ ab inferis7 discernit Abrahæ sinum pauperi.  Aliud enim inferi, ut puto, aliud quoque Abrahæ sinus.  Nam et magnum ait intercidere8 regiones istas profundum et transitum utrinque prohibere.  [12]  Sed nec allevasset dives oculos, et quidem de longinquo, nisi in superiora, et de altitudinis longinquo per immensam illam distantiam sublimitatis et profunditatis.  Unde apparet sapienti cuique, qui aliquando Elysios audierit, esse aliquam localem determinationem quæ sinus dicta sit Abrahæ ad recipiendas animas filiorum ejus, etiam e nationibus, patris scilicet multarum nationum in Abrahæ censum deputandarum, et ex eadem fide qua et Abraham deo credidit, nullo sub jugo legis nec in signo circumcisionis.  [13]  Eam itaque regionem sinum dico Abrahæ, etsi non cælestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium præbituram animabus justorum, donec consummatio rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat, tunc apparitura cælesti promissione, quam Marcion suo9 vindicat, quasi non a creatore promulgatam.  [14]  Ad quam ascensum suum Christus ædificat in cælum, secundum Amos,10 utique suis, ubi est et locus æternus, de quo Esaias:  Quis annuntiabit vobis locum æternum, nisi scilicet Christus incedens in justitia, loquens viam rectam, odio habens injustitiam et iniquitatem?  Quodsi æternus locus repromittitur et ascensus in cælum ædificatur a creatore, promittente etiam semen Abrahæ velut stellas cæli futurum, utique ob cælestem promissionem, salva ea promissione cur non capiat sinum Abrahæ dici temporale aliquod animarum fidelium receptaculum in quo jam delinietur

34. 7 ab inferis Pam.: ad inferos MR     8 intercidere MR1: intercedere R3:
interscindere Corssen     9 suo Christo voluit Ciacconius: suo deo Kroy.  10  Amos Pam.: Osee MR, et forsitan ipse scriptor


34. h cf.  Rom. 4: 11     i Amos 9: 6 LXX     j Isa. 33: 14 sq.  LXX


456 TERTULLIAN IV.34

futuri imago ac candida quædam utriusque judicii prospiciatur?
[15] admonens quoque vos hæreticos, dum in vita estis, Moysen et prophetas unum deum prædicantes creatorem, et unum Christum prædicantes ejus, et utrumque judicium pœnæ et salutis æternæ apud unicum deum positum, qui occidat et vivificet.  Immo, inquit, nostri dei monela de cælo non Moysen et prophetas jussit audiri, sed Christum:  Hunc audite.  Merito.  Tunc enim apostoli satis jam audierant Moysen et prophetas, qui secuti erant Christum, credendo Moysi et prophetis.  [16]  Nec enim accepisset Petrus dicere, Tu es Christus, antequam audisset et credidisset Moysi et prophetis, a quibus solis adhuc Christus annuntiabatur.  Hæc igitur fides eorum meruerat ut etiam voce cælesti confirmaretur, jubente illum audiri quem agnoverant evangelizantem pacem, evangelizantem bona, annuntiantem locum æternum, ædificantem illis ascensum suum in cælum.  [17]  Apud inferos autem de eis dictum est:  Habent illic Moysen et prophetas, audiant illos, qui non credebant, vel qui nec omnino sic credebant, esse post mortem superbiæ divitiarum et gloriæ deliciarum supplicia annuntiata a Moyse et prophetis, decreta autem ab eo deo qui de thronis deponit dynastas, et de sterquilinis elevat inopes.  Ita quum utrinque pronuntiationis diversitas competat creatori, non erit divinitatum statuenda distantia, sed ipsarum materiaram. 

35.  [1]  Conversus ibidem ad discipulos Væ dicit auctori scandalorum, expedisse ei si natus non fuisset, aut si molino saxo ad collum deligato præcipitatus esset in profundum, quam unum ex illis modicis utique discipulis ejus scandalizasset.  Æstima quale supplicium comminetur illi.  Nec enim alius ulciscetur scandalum discipulorum ejus.  [2]  Agnosce igitur et judicem et illo

34. k Luke 9: 35    l Luke 9: 20     m cf.  Isa. 52: 7    n cf.  Amos 9: 6
o cf. 1 Sam. 2: 8    35. a cf.  Matt. 26: 24


458 TERTULLIAN IV.35

affectu pronuntiantem de cura suorum quo et creator retro:  Qui tetigerit vos, ac si pupillam oculi mei tangat.  Idem sensus ejusdem est.  Peccantem fratrem jubet corripi;  quod qui non fecerit, utique deliquit, aut ex odio volens fratrem in delicto perseverare, aut ex acceptione personæ parcens ei, habens Leviticum:  Non odies fratrem tuum in animo tuo, traductione traduces1 proximum tuum, utique et fratrem, et non sumes propter illum delictum.  [3]  Nec mirum si ita docet qui pecora quoque fratris tui, si errantia in via inveneris, prohibet despicias quominus ea reducas fratri, nedum ipsum sibi.  Sed et veniam des fratri in te delinquenti jubet, etiam septies.  Parum plane.  Plus est enim apud creatorem, qui nec modum statuit, in infinitum pronuntians fratris malitiæ memor ne sis, nec petenti eam præstes mandat sed et non petenti.  Non enim dones offensam vult, sed obliviscaris.  [4]  Lex leprosorum quantæ sit interpretationis erga species ipsius vitii et inspectationis summi sacerdotis nostrum erit scire, Marcionis morositatem legis opponere, ut et hic Christum æmulum ejus affirmet, prævenientem sollemnia legis etiam in curatione decem leprosorum, quos tantummodo ire jussos ut se ostenderent sacerdotibus, in itinere purgavit, sine tactu jam et sine verbo, tacita potestate et sola voluntate;  [5] quasi necesse sit semel remediatore languorum et vitiorum annuntiato Christo et de effectibus probato, de qualitatibus curationum retractari, aut creatorem in Christo ad legem provocari, si quid aliter quam lege distinxit ipse perfecit;  quum aliter utique dominus per semetipsum operetur sive per filium, aliter per prophetas famulos suos, maxime documenta virtutis et potestatis, quæ ut clariora et validiora, qua propria, distare a

35. 1 traduces M: non traduces R


35. b Zech. 2: 8    c Lev. 19: 17     d cf.  Exod. 23: 4     e cf.  Lev. 19: 18
f cf.  Lev. 13, 14


460 TERTULLIAN IV.35

vicariis fas est.  Sed ejusmodi et alibi jam dicta sunt in documento superiore.  [6]  Nunc etsi præfatus est multos tunc fuisse leprosos apud Israëlem in diebus Helisæi prophetæ et neminem eorum purgatum nisi Naaman Syrum, non utique et numerus faciet ad differentiam deorum, in destructionem creatoris unum remediantis et prælationem ejus qui decem emundarit.  Quis enim dubitabit plures potuisse curari ab eo qui unum curasset quam ab illo decem qui nunquam retro unum?  [7]  Sed hac quum maxime pronuntiatione diffidentiam Israëlis vel superbiam pulsat, quod quum multi essent illic leprosi et prophetes non deesset, etiam edito documento nemo decucurrisset ad deum operantem in prophetis.  Igitur quoniam ipse erat authenticus pontifex dei patris, inspexit illos secundum legis arcanum, significantis Christum esse verum disceptatorem et elimatorem humanarum macularum.  Sed et quod in manifesto fuit legis præcepit, Ite, ostendite vos sacerdotibus.  Cur, si illos ante erat emundaturus?  An quasi legis illusor, ut in itinere curatis ostenderet nihil esse legem cum ipsis sacerdotibus?  [8]  Et utique viderit, si cui tam opiniosus videbitur Christus.  Immo digniora sunt interpretanda et fidei justiora :  ideo illos remediatos, qua secundum legem jussi abire ad sacerdotes obaudierant;  neque enim credibile est emeruisse medicinam a destructore legis observatores2 legis.  Sed cur pristino leproso nihil tale præcepit?  Quia nec Helisæus Syro Naaman;  et tamen non idcirco non erat creatoris.  Satis respondi;  sed qui credidit, intellegit etiam altius aliquid.  [9]  Disce igitur et causas.  In Samariæ regionibus res agebatur, unde erat et unus interim e leprosis.  Samaria autem desciverat ab Israële, habens schisma illud e novem tribubus, quas avulsas per Achiam prophetam collocaverat

35. 2 observatores R3: obsecratores MR1


35. g cf.  Luke 4: 27


462 TERTULLIAN IV.35

apud Samariam Hieroboam.  Sed et alias semper sibi placentes erant Samaritani de montibus et puteis patrum, sicut in evangelio Joannis Samaritana illa in colloquio domini apud puteum:  Næ tu major sis, [10] et cetera;  et rursus:  Patres nostri in isto monte adoraverunt, et vos dicitis quia Hierosolymis oportet adorare.  Itaque qui et per Amos3  Væ dixerit eis qui confident in monte Samariæ, jam et ipsam restituere dignatus de industria jubet ostendere se sacerdotibus, utique qui non erant nisi ubi et templum, subjiciens Samaritam Judæo, quoniam ex Judæis salus, licet Israëlitæ et Samaritæ.  Tota enim promissio tribui Judæ Christus fuit;  ut scirent Hierosolymis esse et sacerdotes et templum et matricem religionis et fontem, non puteum, salutis.  [11]  Et ideo, ut vidit agnovisse legem illos Hierosolymis expungendam, e fide jam justificandos sine legis ordine remediavit.  Unde et unum illum solutum e decem memorem divinæ gratiæ Samariten miratus, non mandat offerre munus e lege, quia satis jam obtulerat gloriam deo reddens, hoc et domino volente interpretari legem.  Et tamen cui deo gratiam reddidit Samarites, quando nec Israëlites alium deum usque adhuc didicisset?  Cui alii quam cui omnes remediati retro a Christo?  Et ideo, Fides tua te salvum fecit, audiit, quia intellexerat veram se deo omnipotenti oblationem, gratiarum scilicet actionem, apud verum templum et verum pontificem ejus Christum facere debere.  [12]  Sed nec pharisæi possunt videri de alterius dei regno consuluisse dominum quando venturum sit, quamdiu alius a Christo editus deus non erat, nec ille de alterius regno respondisse quam de cujus consulebatur.  Non venit, inquit, regnum dei cum observatione, nec dicunt, Ecce hic, ecce illic :  ecce enim regnum dei intra vos est.  Quis non ita interpretabitur:  Intra vos est, id est in manu, in potestate vestra,

35. 3  Amos Pam.: Esaiam MR


35. h John 4: 12, 20     i   Amos 6: 1


464 TERTULLIAN IV.35

si audiatis, si faciatis dei præceptum?  [13]  Quodsi in præcepto est dei regnum, propone igitur contra, secundum nostras antitheses, Moysen, et una sententia est.  Præceptum, inquit, excelsum non est, nec longe a te.  Non est in cælo, ut dicas, Quis ascendet in cælum et deponet nobis illud, et auditum illud facieraus?  nec ultra mare est, ut dicas, Quis transfretabit et sumet illud nobis, et auditum illud faciemus?  Prope te est verbum, in ore tuo, et in corde tuo, et in manibus tuis facere illud.  Hoc erit, Non hic, nec illic;  ecce enim intra vos est regnum dei.  [14]  Et ne argumentetur audacia hæretica de regno creatoris, de quo consulebatur, non de suo, respondisse eis dominum, sequentia obsistunt.  Dicens enim filium hominis ante multa pati et reprobari oportere, ante adventum suum, in quo et regnum substantialiter revelabitur, suum ostendit et regnum de quo responderat, quod passiones et reprobationes ipsius expectabat.  Reprobari autem habens, et postea agnosci et assumi et extolli, etiam ipsum verbum reprobari inde decerpsit ubi in lapidis ænigmate utraque revelatio ejus apud David canebatur, prima recusabilis, secunda honorabilis.  [15]  Lapis, inquit, quem reprobaverunt ædificantes, iste factus est in caput anguli :  a domino factum est hoc.  Vanum enim, si credidimus deum de contumelia aut gloria scilicet4 alicuius prædicasse, ut non eum portenderet quem et in lapidis et in petræ et in montis figura portenderat.  Sed si de suo loquitur adventu, cur eum diebus Noë et Loth comparat tetris et atrocibus, deus et lenis et mitis?  Cur admonet meminisse uxoris Loth, quæ præceptum creatoris non impune contempsit, si non cum judicio venit vindicandorum præceptorum suorum?  [16]  Etiam si vindicat ut ille, si judicat me, non debuit per ejus documenta formare quem destruit, ne ille me formare videatur.  Si vero et hic non de suo loquitur adventu sed de Judæi Christi, expectemus etiam nunc ne quid de suo prædicet, illum5 interim esse credentes quem omni loco prædicat.

35. 4 scilicet libri et edd.: silicis Kroy. (quod multum arridet)     5 ill<ius ill>um
Kroy. (forsan recte)


35. j Deut. 30: 11 sqq.     k   Ps. 118: 22


466 TERTULLIAN IV.36


36.  [1]  Nam et orandi perseverantiam et instantiam mandans parabolam judicis ponit coacti audire viduam instantia et perseverantia interpellationum ejus.  Ergo judicem deum ostendit orandum, non se, si non ipse est judex.  Sed subiunxit facturum deum vindictam electorum suorum.  Si ergo ipse erit judex qui et vindex, creatorem ergo meliorem deum probavit, quem electorum suorum clamantium ad eum die et nocte vindicem ostendit.  Et tamen quum templum creatoris inducit, et duos adorantes diversa mente describit, pharisæum in superbia, publicanum in humilitate, ideoque alterum reprobatum, alterum justificatum descendisse, utique docendo qua disciplina sit orandum, eum et hic orandum constituit a quo relaturi essent eam orandi disciplinam, sive reprobatricem superbiæ sive justificatricem humili-
tatis.  [2]  Alterius dei nec templum nec oratores nec judicium invenio penes Christum, nisi creatoris.  Illum jubet adorare in humilitate, ut allevatorem humilium, non in superbia, ut destructorem superborum.  Quem alium adorandum mihi ostendit?  qua disciplina?
qua spe?  Neminem, opinor.  Nam et quam docuit orationem, creatori probavimus convenire.  Aliud est si etiam adorari, qua deus optimus et ultro bonus, non vult.  [3]  Sed quis optimus, nisi unus, inquit, deus?  Non quasi e duobus diis unum optimum ostenderit, sed unum esse optimum deum solum, qui sic unus sit optimus qua solus deus.  Et utique optimus, qui pluit super justos et injustos, et solem suum oriri facit super bonos et malos, sustinens et alens et juvans etiam Marcionitas.  [4]  Denique interrogatus ab illo quodam, Præceptor optime, quid faciens vitam æternam possidebo?  de præceptis creatoris an ea sciret, id est faceret, expostulavit, ad contestandum præceptis creatoris vitam acquiri sempiternam :  cumque ille principaliora quæque affirmasset observasse se ab adulescentia, Unum, inquit, tibi deest :  omnia,

36. a cf.  Matt. 5: 45


468 TERTULLIAN IV.36

quæcunque habes, vcnde et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo, et veni, sequere me.  [5]  Age, Marcion, omnesque jam commiserones et coodibiles ejus hæretici, quid audebitis dicere?  Resciditne Christus priora præcepta, non occidendi, non adulterandi, non furandi, non falsum testandi, diligendi patrem et matrem?  an et illa servavit et quod deerat adjecit?  Quamquam et hoc præceptum largitionis in egenos ubique diffusum sit in lege et prophetis, uti gloriosissimus ille observator præceptorum pecuniam multo cariorem habiturus traduceretur.  [6]  Salvum est igitur et hoc in evangelio:  Non veni dissolvere legem et prophetas, sed potius adimplere.  Simul et cetera dubitatione liberavit, manifestando unius esse et dei nomen et optimi, et vitam æternam et thesaurum in cælo, et semetipsum, cujus præcepta supplendo et conservavit et auxit, secundum Michæam quoque hoc loco recognoscendus, dicentem, Si annuntiavit tibi, homo, quid bonum, aut quid a te dominus exquirit quam facere judicium, diligere misericordiam, et paratum esse sequi dominum deum tuum?
[7]  Et homo enim Christus annuntians quid sit bonum;  scientiam legis:  Præcepta, inquit, scis;  facere judicium:  Vende, inquit, quæ habes;  diligere misericordiam:  Et da, inquit, egenis;  paratum esse ire cum domino:  Et veni, inquit, sequere me.  [8]  Tam distincta fuit a primordio Judæa gens per tribus et populos et familias et domos, ut nemo facile ignorari de genere potuisset, vel de recentibus Augustianis censibus, adhuc tunc fortasse pendentibus.  Jesus autem Marcionis (et natus non dubitaretur qui homo videbatur)
utique, qua non natus, nullam potuerat generis sui in publico habuisse notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex iis qui quoquo modo ignoti habebantur.  [9]  Quum igitur prætereuntem illum cæcus audisset, cur exclamavit, Jesu, fili David, miserere mei!
nisi quia filius David, id est e familia David, non temere deputabatur per matrem et fratres, qui aliquando e notitia utique

36. b Matt. 5:17     c Mic. 6:8


470 TERTULLIAN IV.36

annuntiati ei fuerant?  Sed antecedentes increpabant cæcum, uti taceret.  Merito, quoniam quidem vociferabatur, non quia de David filio mentiebatur.  Aut doce increpantes illos scisse quod Jesus non esset filius David, ut idcirco silentium cæco indixisse credantur.  [10]  Sed et si doceres, facilius illos ignorasse præsumeret1 quam dominum falsam in se prædicationem sustinere potuisse.  Sed patiens dominus.  Non tamen confirmator erroris, immo etiam detector creatoris, ut non prius hanc cæcitatem hominis illius enubilasset, ne ultra Jesum filium David existimaret.  Atquin ne patientiam ejus infamaretis, nec ullam rationem dissimulationis illi affigeretis, nec filium David negaretis, manifestissime confirmavit cæci prædicationem et ipsa remuneratione medicinæ et testimonio fidei.  Fides, inquit, tua te salvum fecit.  [11]  Quid vis cæcum credidisse?  Ab illo deo descendisse Jesum ad dejectionem2 creatoris, ad destructionem legis et prophetarum?  non illum esse qui e radice Jesse et e fructu lumborum David destinabatur, cæcorum quoque remunerator?  Sed nondum, puto, ejusmodi tunc cæci erant qualis Marcion, ut hæc fuerit cæci illius fides qua crediderit in voce, Jesu fili David.  [12]  Qui hoc se et cognovit et cognosci ab omnibus voluit, fidem hominis etsi melius oculatam, etsi veri luminis compotem, exteriore quoque visione donavit, ut et nos regulam simulque mercedem fidei disceremus.  Qui vult videre Jesum, David filium credat per virginis censum.  Qui non ita credet, non audiet ab illo, Fides tua te salvum fecit, atque ita cæcus remanebit, ruens in antithesim, ruentem et ipsam antithesim.  Sic enim cæcus cæcum deducere solet.  [13]  Nam si aliquando Davidem in recuperatione Sionis offenderant cæci resistentes

36. 1 præsumeret MR1: præsumeretur R3: præsumeres Kroy.     2 dejectionem Urs.: detectionem MR edd.


36. d cf.  Ps. 86: 15     e cf. 2 Sam. 5: 6 sqq.


472 TERTULLIAN IV.36

quominus admitteretur (in figuram populi proinde cæci, non admissuri quandoque Christum filium David), ideo Christus e diverso cæco subvenit, ut hinc se ostenderet non esse filium David, ut3 ex animi diversitate bonus cæcis, quos ille jusserat cædi.  Et cur fidei et quidem4 pravæ præstitisse se dixit?  Atquin et hoc filius David, antithesim de suo retundam.5 [14]  Nam et qui David offenderant, cæci;  nunc vero ejusdem carnis homo supplicem se
obtulerat filio David.  Idcirco ei satisfacienti quodammodo placatus filius David restituit lumina, cum testimonio fidei, qua hoc ipsum crediderat, exorandum sibi esse filium David.  Et tamen David audacia hominum, puto, offenderit, non valetudo. 

37.  [1]  Consequitur et Zachæi domus salutem.  Quo merito?  Numquid vel ille crediderat Christum a Marcione venisse?  Atquin adhuc in auribus erat omnium vox illa cæci, Miserere mei, Jesu fili David, et omnis populus laudes referebat deo, non Marcionis, sed David.  Enimvero Zachæus etsi allophylus, fortasse tamen aliqua notitia scripturarum e commercio Judaico afflatus, plus est autem <si> et ignorans1  Esaiam præcepta ejus impleverat.  Confringito, inquit, panem tuum esurienti, et non habentes tectum in domum tuam inducito :  hoc quum maxime agebat, exceptum domo sua pascens dominum.  Et nudum si videris, contegito :  hoc quum maxime promittebat, in omnia misericordiæ opera dimidium substantiæ offerens, dissolvens violentiorum contractuum obnexus et dimittens conflictatos in laxamentum, et omnem conscriptionem iniquam dissipans, dicendo, Et si cui quid per calumniam eripui, quadruplum reddo.  Itaque dominus, Hodie, inquit, salus huic domui.  [2]  Testimonium dixit salutaria esse quæ præceperat prophetes creatoris.  Quum vero dicit, Venit

36. 3 ut Oeh.: et MR     4 et quidem libri omnes: equidem Oeh. (sine causa)
5 retundam scribebam: retundendam libri et edd.  37. 1 <si> et ignorans R3 mg.


37. a Luke 18: 38, 43     b   Isa. 58: 7


474 TERTULLIAN IV.37

enim filius hominis salvum facere quod periit, jam non contendo eum venisse ut salvum faceret quod perierat, cujus fuerat et cui perierat quod salvum venerat facere, sed in alterius quæstionis gradum dirigo.  De homine agi nulla dubitatio est.  [3]  Hic quum e duabus substantiis constet, e corpore et anima, quærendum est e qua substantiæ specie periisse videatur.  Si e corpore, ergo corpus perierat, anima non.  Quod perierat, salvum facit filius hominis :  habet igitur et caro salutem.  Si ex anima perierat, animæ perditio saluti destinatur :  caro, quæ non periit, salva est.  Si totus homo perierat ex utraque substantia, totus homo salvus fiat necesse est, et elisa est sententia hæreticomm negantium carnis salutem.  Jam et Christus creatoris confirmatur, qui secundum creatorem totius hominis salutem pollicebatur.  [4]  Servorum quoque parabola, qui secundum rationem feneratæ pecuniæ dominicæ diiudicantur, judicem ostendit deum,2 etiam e parte severitatis, non tantum honorantem verum et auferentem quod quis videatur habuisse.  Aut si et hic creatorem finxerit austerum, tollentem quod non posuerit et metentem quod non severit, hic quoque me ille instruit cujus pecuniam ut fenerem edocet. 

38.  [1]  Sciebat Christus baptisma Joannis unde esset.  Et cur quasi nesciens interrogabat?  Sciebat non responsuros sibi pharisæos.  Et cur frustra interrogabat?  An ut ex ore ipsorum judicaret illos, vel e corde?  Refer ergo et hæc ad excusationem creatoris et ad comparationem Christi, et considera jam quid secuturum esset si quid pharisæi ad interrogationem renuntiassent.  Puta illos renuntiasse humanum Joannis baptisma, statim lapidibus elisi fuissent.  Existeret aliqui Marcion adversus Marcionem, qui diceret, O
deum optimum, o deum diversum a creatoris exemplis! sciens

37. 2 deum <tuum> voluit Kroy.


476 TERTULLIAN IV.38

præceps ituros homines ipse illos in prærupium1 imposuit.  [2]  Sic enim et de creatore in arboris lege tractatur.  Sed de cælis fuit baptisma Joannis.  Et quare, inquit Christus, non credidistis ei?  Ergo qui credi voluerat Joanni, increpaturus quod non credidissent, ejus erat cujus sacramentum Joannes administrabat.  Certe nolentibus renuntiare quid saperent, quum et ipse vicem opponit, Et ego non dico vobis in qua virtute hæc facio, malum malo reddidit.  [3]  Reddite quæ Cæsaris Cæsari, et quæ sunt dei deo.  Quæ erunt dei?  Quæ similia sunt denario Cæsaris;  imago scilicet et similitudo ejus.  Hominem igitur reddi jubet creatori, in cujus imagine et similitudine et nomine et materia expressus est.  Quærat sibi monetam deus Marcionis, Christus denarium hominis suo Cæsari jubet reddi, non alieno;  nisi quod necesse est,2 qui suum denarium non habet.  [4]  Justa et digna præscriptio est in omni quæstione ad propositum interrogationis pertinere debere sensum responsionis :  ceterum aliud consulenti aliud respondere dementis est.  Quo magis absit a Christo quod ne homini quidem convenit.  Sadducæi, resurrectionis negatores, de ea habentes interrogationem, proposuerant domino e lege materiam mulieris quæ septem fratribus ex ordine defunctis secundum præceptum legale nupsisset, cujus viri deputanda esset in resurrectione.  [5]  Hæc fuit materia quæstionis, hæc substantia consultationis.  Ad hoc respondisse Christum necesse est.  Neminem timuit, ut quæstiones aut declinasse videatur, aut per occasionem earum quod alias palam non docebat subostendisse.  Respondit igitur hujus quidem ævi filios nubere.  Vides quam pertinenter ad causam.  Quia de ævo venturo quærebatur, in quo neminem nubere definiturus præstruxit hic quidem nubi ubi sit et mori.  Quos vero dignatus

38. 1 prærupium MR1: præruptum R3     2 necesse est <mutuetur ab alio>
Kroy. mg.


38. a cf.  Gen. 3: 2


478 TERTULLIAN IV.38

sit deus illius ævi possessione et resurrectione a mortuis, neque nubere neque nubi, quia nec morituri jam sint, quum similes angelorum fiant, dei et resurrectionis filii facti.  [6]  Quum igitur sensus responsionis non ad aliud sit dirigendus quam ad propositum interrogationis, si hoc sensu responsionis3 propositum absolvitur interrogationis, non aliud responsio domini sapit quam quo quæstio absolvitur.  Habes et tempora permissarum et negatarum nuptiarum, non e sua propria sed e resurrectionis quæstione.  Habes et ipsius resurrectionis confirmationem, et totum quod sadducæi sciscitabantur, non de alio deo interrogantes, nec de proprio nuptiarum jure quærentes.  [7]  Quodsi ad ea facis respondere Christum de quibus non est consultus, negas eum de quibus interrogatus est respondere potuisse, sadducæoram scilicet sapientia captum.  Ex abundanti nunc et post præscriptionem retractabo adversus argumentationes cohærentes.  Nacti enim scripturæ textum ita in legendo decucurrerunt:  Quos autem dignatus est deus illius ævi.  Illius ævi deo adjungunt,4 quo alium deum faciant illius ævi;  quum sic legi oporteat:  Quos autem dignatus est deus, ut facta hic distinctione post deum ad sequentia pertineat illius ævi, id est, quos dignatus sit deus illius ævi possessione et resurrectione.  [8]  Non enim de deo, sed de statu illius ævi consulebatur, cujus uxor futura esset post resurrectionem in illo ævo.  Sic et de ipsis nuptiis responsum subvertunt, ut, Filii hujus ævi nubunt et nubuntur, de hominibus dictum sit creatoris nuptias permittentis, se autem, quos deus illius ævi, alter scilicet, dignatus sit resurrectione, jam et hic non nubere, quia non sint

38.3 responsio Oeh. (typographi errore, ut videtur)    4  Illius ævi deo adjungunt R3: illius ævi om.  MR1


480 TERTULLIAN IV.38

filii hujus ævi;  quando de nuptiis illius ævi consultus, non de hujus, eas negaverat de quibus consulebatur.  [9]  Itaque qui ipsam vim et vocis et pronuntiationis et distinctionis exceperant, nihil aliud senserunt quam quod ad materiam consultationis pertinebat.  Atque adeo scribæ, Magister, inquiunt, bene dixisti.  Confirmaverat enim resurrectionem, formam ejus edendo, adversus sadducæorum opinionem.  Denique testimonium eorum qui ita eum respondisse præsumpserant non recusavit.  [10]  Si autem scribæ Christum filium David existimabant, ipse autem David dominum eum appellat, quid hoc ad Christum?  Non David errorem scribarum obtundebat, sed honorem Christo David procurabat, quem dominum Christum magis quam filium David confirmabat, quod non congrueret destructori creatoris.  At e nostra parte quam conveniens interpretatio!  Nam qui olim a cæco illo filius David fuerat invocatus, quod tunc reticuit, non habens in præsentia scribas, nunc ultro coram eis de industria protulit, ut se, quem cæcus secundum scribarum doctrinam filium tantum David prædicarat, dominum quoque ejus ostenderet, remunerata quidem fide cæci, qua filium David crediderat illum, pulsata vero traditione scribarum, qua non et dominum eum norant.  Quodcunque ad gloriam spectaret Christi creatoris, sic non alius tueretur quam Christus creatoris. 

39.  [1]  Olim constitit de nominum proprietate ei illam (competere)1 qui prior et Christum suum in homines annuntiaret et Jesum transnominaret.  Constabit itaque et de impudentia ejus qui multos dicat venturos in nomine ipsius, quod non sit ipsius, si non Christus et Jesus creatoris est, ad quem proprietas nominum pertinet, amplius et prohibeat eos recipi quoram et ipse par sit,
ut qui proinde in nomine venit alieno :  si non ipsius erat a mendacio nominis prævenire discipulos, qui per proprietatem nominis

39. 1 competere suppl.  Urs.: ei illam libri :  editores alia alii


482 TERTULLIAN IV.39

possidebat veritatem ejus.  [2]  Venient denique illi dicentes, Ego sum Christus.  Recipies eos, qui consimilem recepisti.  Et hic enim in nomine suo venit.  Quid nunc, quod et ipse veniet nominum dominus, Christus et Jesus creatoris?  Rejicies illum?  Et quam iniquum, quam injustum et optimo deo indignum, ut non recipias eum in nomine suo venientem, qui alium in nomine ejus recepisti!
[3]  Videamus et quæ signa temporibus imponat.  Bella, opinor, et regnum super regnum, et gentem super gentem, et pestem, et fames terræque motus, et formidines, et prodigia de cælo, quæ omnia severo et atroci deo congruunt.  Hæc quum adjicit etiam oportere fieri, quem se præstat?  destructorem an probatorcm creatoris?  Cujus dispositiones confirmat impleri oportere, quas ut optimus tam tristes quam atroces abstulisset potius quam constituisset, si non ipsius fuissent.  [4]  Ante hæc autem persecutiones eis prædicat et passiones venturas, in martyrium utique et in salutem.  Accipe prædicatum in Zacharia:  Dominus, inquit, omnipotens proteget eos, et consument illos et lapidabunt lapidibus fundæ et bibent sanguinem illorum velut vinum et replebunt pateras quasi altaris, et salvos eos faciet dominus illo die velut oves, populum suum, quia lapides sancti volutant.  [5]  Et ne putes hæc in passiones prædicari, quæ illos tot bellorum nomine ab allophylis manebant, respice ad species.  Nemo in prædicatione bellorum legitimis armis debellandorum lapidationem enumerat popularibus cœtibus magis et inermi tumultui familiarem.  Nemo tanta in bello sanguinis flumina paterarum capacitate metitur, aut unius altaris cruentationi adæquat.  Nemo oves appellat eos qui in bello armati et ipsi ex eadem feritate certantes cadunt, sed qui in sua proprietate atque patientia dedentes potius semetipsos quam vindicantes trucidantur.  [6]  Denique, Quia lapides, inquit, sancti volutant, non quia milites pugnant.  Lapides enim sunt et

39. a Matt. 24: 5     b   Zech. 9: 15 sq.


484 TERTULLIAN IV.39

fundamenta, super quæ nos ædificamur, extructi, secundum Paulum, super fundamentum apostolorum, qui lapides sancti oppositi omnium offensui volutabant.  Et hic igitur ipse vetat cogitari quid responderi oporteat apud tribunalia, qui et Balaam quod non cogitaverat, immo contra quam cogitaverat, suggessit, et Moysi causato linguæ tarditatem os repromisit.  Et sapientiam ipsam, cui nemo resisteret, per Esaiam demonstravit:  Hic dicet, Ego dei sum, et clamabit in nomine Jacob, et alius inscribetur in nomine Israëlis.  [7]  Quid enim sapientius et incontradicibilius confessione simplici et exserta in martyris nomine cum deo invalescentis, quod est interpretatio Israëlis?  Nec mirum si is cohibuit præcogitationem qui et ipse a patre excepit pronuntiandi tempestive sumministrationem:  Dominus mihi dat linguam disciplinæ, quando debeam proferre sermonem;  nisi Marcion Christum non subjectum patri infert.  [8]  A proximis quoque persecutiones, et nominis ex odio utique blasphemiam prædicatam, non debeo rursus ostendere.  Sed per tolerantiam, inquit, salvos facietis vosmetipsos :  de qua scilicet psalmus, Tolerantia, inquit, justorum non periet2 in finem.  Quia et alibi:  Honorabilis mors justorum;  e tolerantia sine dubio, quia et Zacharias:  Corona autem erit eis qui toleraverint.  [9]  Sed ne audeas argumentari apostolos ut alterius dei præcones a Judæis vexatos, memento prophetas quoque eadem a Judæis passos, tamen non alterius dei apostolos fuisse quam creatoris.  Sed monstrato dehinc tempore excidii, quum3 cœpisset vallari exercitibus Hierusalem, signa jam ultimi finis enarrat, solis et lunæ siderumque prodigia, et in terra angustias nationum obstupescentium velut a sonitu maris fluctuantis, pro expectatione imminentium orbi malorum.  Quod et ipsæ vires cælorum concuti habeant, accipe Joëlem:  Et dabo prodigia in cælo, et in terra sanguinem et ignem et fumi vaporem :  sol convertetur in tenebras et in sanguinem luna, priusquam adveniat dies magnus et illustris domini.  Habes et Abacuc:  Fluminibus

39. 2 peribit maluit Rig.: sed Tibullus I. iv. 27 transiet scribere non dedignatus est
3 excidii, quum R3: excidium MR1


39. c cf.  Eph. 2: 20     d Num. 22-4     e cf.  Exod. 4: 16     f lsa. 44: 5
g Ps. 9: 18     h Ps. 116: 15     i   Zech. 6: 14 LXX     j   Joël 2: 30 sq.


486 TERTULLIAN IV.39

disrumpetur terra, videbunt te et parturient populi :  disperges aquas gressu;  dedit abyssus sonum suum, sublimitas timoris ejus elata est :  sol et luna constitit in suo ordine, in lucem coruscationes tuæ ibunt, in fulgorem fulgur scutum tuum :4 in comminatione tua diminues terram, et in indignatione tua depones nationes.  [10]  Conveniunt, opinor, et domini pronuntiationes et prophetarum de concussionibus mundi et orbis, elementorum et nationum.  Post hæc quid dominus?  Et tunc videbunt filium hominis venientem de cælis cum plurima virtute.  Quum autem hæc fient, erigetis vos, et levabitis capita, quoniam appropinquavit redemptio vestra :  in tempore scilicet regni, de quo subjecta erit ipsa parabola.  [11]  Sic5 et vos quum videritis omnia hæc fieri, scitote appropinquasse regnum dei.  Hic erit dies magnus domini et illustris, venientis de cælis filii hominis, secundum Danielem:
Ecce cum cæli nubibus tanquam filius hominis adveniens, et cetera;  et data est illi regia potestas, quam in parabola postulaturus exierat, relicta pecunia servis qua6 feneraretur :  et universæ nationes, quas promiserat ei in psalmo pater:  Postula de me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam:  Et gloria omnis serviens illi, et potestas ejus æterna quæ non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur, quia nec morientur in illo nec nubent, sed erunt sicut angeli.  [12]  De eodem adventu filii hominis et fructu ejus apud Abacuc:  Existi in salutem populi tui ad salvos faciendos christos tuos;  erecturos scilicet se et capita levaturos, in tempore regni redemptos.  Igitur quum et hæc quæ sunt promissionum proinde conveniant sicut et illa quæ sunt concussionum, e consonantia propheticarum et dominicarum pronuntiationum, nullam hic poteris interstruere distinctionem, ut concussiones quidem referas ad creatorem, sævitiæ scilicet deum, quas nec sinere, nedum expectare deberet deus optimus, promissiones vero deo optimo deputes, quas creator ignorans illum non prophetasset.  Aut si suas prophetavit, non distantes a promissionibus Christi, par erit in libertate7 optimo deo, nec plus videbitur a Christo tuo

39. 4 quæro an scribendum fuerit in fulgorem fulguris scuti tui (ei0j fe/ggoj a0straph~j o3plwn sou)     5  Sic R: si MF     6 qua R: quæ M     7 liber<ali>tate
Kroy. (forsan recte)


39. k Hab. 3: 9 sqq.  LXX     l Dan. 7:13sq.     m Ps. 2:8     n Hab. 3:13


488 TERTULLIAN IV.39

repromitti quam a meo filio hominis.  [13]  Ipsum decursum scripturæ evangelicæ ab interrogatione discipulorum usque ad parabolam fici ita invenies contextu sensus filio hominis hinc atque illinc adhærere ut in illum compingat et tristia et læta et concussiones et promissiones, nec possis separare ab illo alteram partem.  [14]  Unius enim filii hominis adventu constituto inter duos exitus concussionum et promissionum necesse est ad unum pertineant filium hominis et incommoda nationum et vota sanctorum, qui ita positus est in medio ut communis exitibus ambobus, alterum conclusurus adventu suo, id est incommoda nationum, alterum incipiens, id est vota sanctorum, ut, sive mei Christi concesseris adventum filii hominis, quo mala imminentia ei deputes [15] quæ adventum ejus antecedunt, cogaris etiam bona ei ascribere quæ ab adventu ejus oriuntur, sive tui malueris, quo bona ei ascribas quæ ab adventu ejus oriuntur, cogaris mala quoque ei deputare quæ adventum ejus antecedunt.  Tam enim mala cohærent adventui filii hominis antecedendo quam et bona subsequendo.  Quære igitur quem e duobus Christis constituas in persona unius filii hominis in quam utraque dispositio referatur.  Aut et creatorem optimum aut et deum tuum asperum dedisti natura.  [16]  In summa ipsius parabolæ considera exemplum.  Aspice ficum et arbores omnes :  quum fructum protulerint, intellegunt homines æstatem appropinquasse;  sic et vos quum videritis hæc fieri, scitote in proximo esse regnum dei.  Si enim fructificationes arbuscularum signum æstivo tempori præstant, antecedendo illud, proinde conflictationes orbis signum prænotant regni, præcedendo illud.  Omne autem signum ejus est <cuius et>8 res cujus est signum, et omni rei ab eo imponitur signum cujus est res.  [17]  Ita si conflictationes signa sunt regni, sicut fructificationes æstatis, ergo et regnum creatoris est, cujus conflictationes deputantur quæ

39. 8 cujus et add.  Urs.


490 TERTULLIAN IV.39

signa sunt regni.  Præmiserat oportere hæc fieri tam atrocia, tam dira, deus optimus, certe a prophetis et a lege prædicata;  adeo legem et prophetas non destruebat, quum quæ prædicaverant confirmat perfici oportere.  [18]  Adhuc ingerit non transiturum cælum ac terram, nisi omnia peragantur.  Quænam ista?  Si quæ a creatore sunt, merito sustinebunt elementa domini sui ordinem expungi;  si quæ a deo optimo, nescio an sustineat cælum et terra perfici quæ æmulus statuit.  Hoc si patietur creator, zelotes deus non est.  Transeat age nunc terra et cælum;  sic enim dominus eorum destinavit :  dum verbum ejus maneat in ævum;  sic enim et Esaias prænuntiavit.  Admoneantur et discipuli, ne quando graventur corda eorum crapula et ebrietate et sæcularibus curis, et insistat eis repentinus dies ille velut laqueus, utique oblitis deum e plenitudine et cogitatione mundi.  Moysi erit admonitio.  Adeo is liberabit a laqueo diei illius qui hanc admonitionem retro intulit.  [19]  Erant et loca alia apud Hierusalem ad docendum, erant et extra Hierusalem ad secedendum.  Sed enim per diem in templo docebat, ut qui per Osee prædixerat:  In templo meo me invenerunt, et illic disputatum est ad eos.  Ad noctem vero in elæonem secedebat.  Sic enim Zacharias demonstrarat:
Et stabunt pedes ejus in monte elæone.  Erant horæ quoque auditorio competentes.  Diluculo conveniendum erat, quia9 per Esaiam quum dixisset, Dominus dat mihi linguam disciplinæ, adjecit, Apposuit mihi mane aurem ad audiendum.  Si hoc est prophetias dissolvere, quid erit adimplere?

40.  [1]  Proinde scit et quando pati oporteret eum cujus passionem lex figurat.  Nam e tot festis Judæorum paschæ diem elegit.  In hoc enim sacramentum pronuntiarat Moyses, Pascha est domini.  Ideo et affectum suum ostendit:  Concupiscentia concupivi pascha edere vobiscum, antequam patiar.  O legis destructorem, qui

39. 9 quia scribendum putabam: qui libri et edd.


39. o cf.  Isa. 40: 8     p cf.  Deut. 8: 12 sqq.     q   Hos. 12:4 LXX    r Zech.  14: 4     s Isa. 50: 4         40. a Lev. 23: 5


492 TERTULLIAN IV.40

concupierat etiam pascha servare!  Nimirum vervecina illum Judaica delectaret?  An ipse erat qui tanquam ovis ad victimam adduci habens, et tanquam ovis coram tondente sic os non aperturus, figuram sanguinis sui salutaris implere concupiscebat?  [2]  Poterat et ab extraneo quolibet tradi :  ne dicerem et in hoc psalmum expunctum:  Qui mecum panem edit, levabit1 in me plantam.  Poterat et sine præmio tradi.  Quanta enim opera traditoris circa eum qui populum coram offendens nec tradi magis potuisset quam invadi?  Sed hoc alii competisset Christo, non qui prophetias adimplebat.  Scriptum est enim:  Pro eo quod venumdedere justum.  Nam et quantitatem et exitum pretii, postea Juda pænitente revocati et in emptionem dati agri figuli, sicut in evangelio Matthæi continetur, Hieremias præcanit:  Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati, vel honorati, et dederunt eos in agrum figuli.  [3]  Professus itaque se concupiscentia concupisse edere pascha ut suum (indignum enim ut quid alienum concupisceret deus), acceptum panem et distributum discipulis corpus suum illum fecit, Hoc est corpus meum dicendo, id est figura corporis mei.  Figura autem non fuisset nisi veritatis esset corpus:
ceterum vacua res, quod est phantasma, figuram capere non posset.  Aut si propterea panem corpus sibi finxit quia corporis carebat veritate, ergo panem debuit tradere pro nobis.  Faciebat ad vanitatem Marcionis, ut panis crucifigeretur.  Cur autem panem corpus suum appellat, et non magis peponem, quem Marcion cordis loco habuit?  Non intellegens veterem fuisse istam figuram corporis Christi, dicentis per Hieremiam, Adversus me cogitaverunt cogitatum, dicentes, Venite coniciamus lignum in panem ejus, scilicet crucem2 in corpus ejus.  [4]  Itaque illuminator antiquitatum

40. 1 levabit MR: levavit Lat.    2 crucem R: tamen MF [cf. infra 42 n. 2,
43 n.
5]


40. b cf.  Isa. 53: 7     c Ps. 41:9     d Amos 2:6     e Zech. 11: 12 sq.; cf.  Jer. 32: 7, 25     f cf.  Lev. 23: 5     g Jer. 11: 19 LXX


494 TERTULLIAN IV.40

quid tunc voluerit significasse panem satis declaravit corpus suum vocans panem.  Sic et in calicis mentione testamentum constituens sanguine suo obsignatum, substantiam corporis confirmavit.  Nullius enim corporis sanguis potest esse nisi carnis.  Nam et si qua corporis qualitas non carnea opponetur nobis, certe sanguinem nisi carnea non habebit.  [5]  Ita consistet3 probatio corporis de testimonio carnis, probatio carnis de testimonio sanguinis.  Ut autem et sanguinis veterem figuram in vino recognoscas, aderit Esaias:  Quis, inquit, qui advenit ex Edom, rubor vestimentorum ejus ex Bosor, sic decorus in stola violenta cum fortitudine?  Quare rubra vestimenta tua, et indumenta sicut de foro torcularis pleno conculcato?  [6]  Spiritus enim propheticus velut jam contemplabundus dominum ad passionem venientem, carne scilicet vestitum, ut in ea passum, cruentum habitum carnis in vestimentorum rubore designat, conculcatæ et expressæ vi passionis tanquam in foro torcularis;  quia exinde quasi cruentati homines de vini rubore descendunt.4  Multo manifestius Genesis in benedictione Judæ, e cujus tribu carnis census Christi processurus, jam tunc Christum in Juda delineabat:  Lavabit, inquit, in vino stolam suam et in sanguine uvæ amictum suum, stolam et amictum carnem demonstrans et vinum sanguinem.  Ita et nunc sanguinem suum in vino consecravit, qui tunc vinum in sanguine figuravit. 

41.  [1]  Væ, ait, per quem traditur filius hominis.  Ergo jam Væ constat imprecationis et comminationis inclamationem intellegendam et irato et offenso deputandam;  nisi si Judas impune erat tantum sceleris relaturus.  Aut si impune, vacat Væ :  si non impune, utique ab eo puniendus in quem scelus traditionis admisit.  Porro si sciens passus est hominem quem ipse comitatui suo

40. 3 consistet MF: consistit R     4 descendunt M: descendant R edd.


40. h Isa. 63: 1 LXX     i Gen. 49: 11


496 TERTULLIAN IV.41

asciverat in tantum scelus ruere, noli jam de creatore circa Adam retractare quæ in tuum quoque deum retorquentur;  aut ignorasse illum, qui non e providentia obstitit peccaturo, aut obsistere non potuisse si ignorabat,1 aut noluisse si et sciebat et poterat;  atque ita malitiosum judicandum, qui passus sit hominem suum e delicto perire.  [2]  Suadeo igitur agnoscas potius et in isto creatorem, quam parem illi deum optimum adversus sententiam tuam facias.  Nam et Petrum præsumptorie aliquid elocutum negationi potius destinando, zeloten deum tibi ostendit.  Debuit etiam osculo tradi propheticus scilicet Christus, ut ejus scilicet filius qui labiis a populo diligebatur.  Perductus in consessum an ipse esset Christus interrogatur.  De quo Christo Judæi quæsissent nisi de suo?  Cur ergo non vcl tunc alium eis prodidit?  Ut pati posset, inquis.  Id est ut ille optimus ignorantes adhuc in scelus mergeret.  Atquin et si dixisset, passurus esset: [3]  Si dixero, enim inquit, vobis non credetis:2 porro non credituri perseverassent in necem ejus.  Et cur non magis passurus esset, si alterius dei ac per hoc adversarium creatoris se manifestasset?3  Ergo non ut pateretur, alium se tunc quoque supersedit ostendere;  sed quoniam ex ore ejus confessionem extorquere cupiebant, nec confesso tamen credituri, qui eum ex operibus scripturas adimplentibus agnovisse debuerant, ita ejus fuit occultasse se cui ultro debebatur agnitio.  [4]  Et tamen adhuc eis manum porrigens, Abhinc, inquit, erit filius hominis sedens ad dexteram virtutis dei.  Suggerebat enim se ex4  Danielis

41. 1 si <non> ignorabat Kroy. (forsan recte)    2 credetis Pam.: creditis
MR
3 manifestasset MR: se add.  Jun.    4 ex R3 edd.; esse MR1


498 TERTULLIAN IV.41

prophetia filium hominis, et e psalmo David sedentem ad dexteram dei.  Itaque ex isto dicto et scripturæ comparatione illuminati quem se vellet intellegi, Ergo, inquiunt, tu dei filius es?  Cujus dei, nisi quem solum noverant?  Cujus dei, nisi quem in psalmo meminerant dixisse filio suo, Sede ad dexteram meam?
Sed respondit, Vos dicitis, quasi non ego.  [5]  Atquin confirmavit id se esse quod illi dixerant, dum rursus interrogant.  Unde autem probabis interrogative et non ipsos confirmative pronuntiasse, Ergo tu filius dei es?  Ut, quia oblique ostenderat se per scripturas filium dei intellegendum, sic senserunt,5  Ergo tu dei es filius, quod te non vis aperte dicere, æque6 ita et ille, Vos dicitis, confirmative respondit;  et adeo sic fuit pronuntiatio ejus, ut perseveraverint in eo quod pronuntiatio sapiebat. 

42.  [1]  Perductum enim illum ad Pilatum onerare cœperunt quod se regem diceret Christum, sine dubio dei filium, sessurum ad dei dexteram.  Ceterum alio eum titulo gravassent, incerti an filium dei se dixisset, nisi, Vos dicitis, sic pronuntiasset, hoc se esse quod dicerent.  Pilato quoque interroganti, Tu es Christus?  proinde, Tu dicis, ne metu potestatis videretur amplius respondisse.  [2]  Constitutus est igitur dominus in judicio;  et statuit in judicio populum suum.  Ipse dominus in judicium venit cum presbyteris et archontibus populi, secundum Esaiam.  Atque exinde omne scriptum passionis suæ implevit.  Tumultuatæ sunt ibidem nationes, et populi meditati sunt inania :  astiterunt reges terræ, et archontes congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum ejus.  Nationes, Romani qui cum Pilato fuerant;  populi, tribus Israëlis;  reges, in Herode;  archontes, in summis sacerdotibus.  [3]  Nam et Herodi velut munus a Pilato missus Osee vocibus fidem reddidit :  de Christo enim prophetaverat, Et vinctum eum ducent

41. 5 senserunt Urs.: senserint MR     6 æque Urs.: atque MR


41. a Dan. 7:13     b Ps. 110:1         42. a Isa. 3: 14     b   Ps. 2: 1 sq.


500 TERTULLIAN IV.42

xenium regi.  Delectatus est denique Herodes viso Jesu, nec vocem ullam ab eo audivit.  Tanquam agnus enim coram tondente, sic non aperuit os suum, quia dominus dederat illi linguam disciplinæ, ut sciret quomodo eum oporteret proferre sermonem, illam scilicet linguam quam in psalmo adglutinatam gutturi suo tunc probabat non loquendo.  [4]  Et Barrabas quidem nocentissimus vita ut bonus donatur, Christus vero justissimus ut homicida morti expostulatur.  Sed et duo scelesti circumfiguntur illi, ut inter iniquos scilicet deputaretur.  Vestitum plane ejus a militibus divisum, partim sorte concessum,1  Marcion abstulit, respiciens psalmi prophetiam:  Dispertiti sibi sunt vestimenta mea, et in vestitum meum sortem miserunt.  Aufer igitur et crucem2 ipsam.  Idem enim3 psalmus de eo non tacet:  Foderunt manus meas et pedes meos.  Totus in illo exitus legitur.  Circumdederunt me canes, synagoga maleficorum circumvallavit me :  omnes qui spectabant me, naso irridebant me :  locuti sunt labiis, et capita moverunt:
Speravit in deum, liberet eum.  Quo jam testimonium vestimentorum?  Habe falsi tui prædam;  totus psalmus vestimenta sunt Christi.  [5]  Ecce autem et elementa concutiuntur.  Dominus enim patiebatur ipsorum.  Ceterum adversario læso cælum luminibus floruisset, magis sol radiis insultasset, magis dies stetisset, libenter spectans pendentem in patibulo Christum Marcionis.  Hæc argumenta4 quoque mihi competissent, et si non fuissent prædicata.  Cælum, inquit Esaias, vestiam tenebris.  Hic erit dies de quo et Amos:  Et erit illa die, dicit dominus, occidet sol meridie (habes et horæ sextæ significationem), et contenebrabit5 super terram.  Scissum est et templi velum, angeli eruptione, derelinquentis filiam Sionis tanquam in vinea speculam et in cucumerario casulam.  [6]  O quantum perseveravit etiam tricesimo psalmo Christum ipsum reddere!  Vociferatur ad patrem,6 ut et moriens ultima voce prophetas adimpleret.  Hoc dicto expiravit.  Quis?  spiritus

42. 1 divisum partim, partim sorte concessum voluit Lat.     2 crucem R3:
tamen MR1     3 enim MR: tamen Pam.  Oeh.     4 argumenta R edd.:
argumentata M     5 contenebrabit Pam.: contenebravit MR     6  In manus tuas commendo spiritum meum post ad patrem desiderat Kroy.


42. c Hos. 10: 6     d   Isa. 53:7     e cf.  Isa. 50: 4    f cf.  Ps. 137: 6
g Ps. 22: 18     h   Ps. 22: 16     i   Ps. 22: 16, 7 sq.     j Isa. 50: 3     k   Amos
8:9 l cf.  Isa. 1: 8     m cf.  Ps. 31: 5


502 TERTULLIAN IV.42

semetipsum, an caro spiritum?  Sed spiritus semetipsum expirare non potuit.  Alius est qui expirat, alius qui expiratur.  Si spiritus expiratur, ab alio expiretur necesse est.  Quodsi solus spiritus fuisset, discessisse potius diceretur quam expirasse.  Quis igitur expirat spiritum nisi caro, quæ et spirat quando illum habet, et ita eum quum amittit expirat?  [7]  Denique si caro non fuit, sed phantasma carnis, phantasma autem spiritus fuit, spiritus autem semetipsum expiravit et expirando discessit, sine dubio phantasma discessit quum spiritus, qui erat phantasma, discessit, et nusquam comparuit phantasma cum spiritu.  Nihil ergo remansit in ligno, nihil pependit etiam post expirationem, nihil de Pilato postulatum, nihil de patibulo detractum, nihil sindone involutum, nihil sepulcro novo conditum.  Atquin non nihil.  Quid igitur illud fuit?  Si phantasma, adhuc ergo inerat et Christus.  Si discesserat Christus, ergo abstulerat phantasma.  [8]  Superest impudentiæ hæreticæ dicere phantasma illic phantasmatis remansisse.  Sed si et Joseph corpus fuisse noverat quod tota pietate tractavit,7 ille Joseph qui non consenserat in scelere Judæis, Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestium8 non sedit. 

43.  [1]  Oportuerat etiam sepultorem domini prophetari ac jam tunc merito benedici, si nec mulierum illarum officium præterit prophetia quæ ante lucem convenerunt ad sepulcrum cum odorum paratura.  De hoc enim per Osee, Ut quærant, inquit, faciem meam, ante lucem vigilabunt ad me dicentes, Eamus et convertamur ad dominum, quia ipse eripuit1 et curabit nos, percussit et miserebitur nostri, sanabit nos post biduum, in die tertia resur-
gemus.  [2]  Quis enim hæc non credat in recogitatu mulierum illarum volutata inter dolorem præsentis destitutionis, qua percussæ sibi videbantur a domino, et spem resurrectionis ipsius, qua restitui rite2 arbitrantur?  Corpore autem non invento sublata erat

42. 7 Kroy. aliquatenus secutus ita pungebam     8 pestium MR: pestilentiæ
ex cod.  Vat.  Oeh.
43. 1 eripuit dixit codd. nonnulli: dixit secl.  R     2 restitui rite MR: restitutum iri Eng.: fortasse restitui vitæ [cf. LXX Osee 6. 1 a0nasthso&meqa kai\ zhso&meqa]


42. n Ps. 1:1        43. a Hos. 5: 15-6: 2


504 TERTULLIAN IV.43

sepultura ejus de medio, secundum Esaiam.  Sed et duo ibidem angeli apparuerunt.  Tot fere laterensibus uti solebat in duobus testibus consistens dei sermo.  Revertentes quoque a sepulcro mulieres, et ab illa angelorum visione, prospiciebat Esaias:  Mulieres, inquit, venientes3 a visione, venite, ad renuntiandam scilicet domini resurrectionem.  [3]  Bene autem quod incredulitas discipulorum perseverabat, ut in finem usque defensio nostra consisteret Christum Jesum non alium se discipulis edidisse quam prophetarum.  Nam quum duo ex illis iter agerent et dominus eis adhæsisset, non comparens quod ipse esset, etiam dissimulans de conscientia rei gestæ, Nos autem putabamus, inquiunt, ipsum esse redemptorem Israëlis, utique suum Christum, id est creatoris.  [4]  Adeo nec alium se ediderat illis.  Ceterum non existimarent eum creatoris, et quum creatoris existimaretur, non sustinuisset hanc de se existimationem, si non is esset qui existimatur.  Aut ipse erit auctor erroris et prævaricator veritatis, adversus dei optimi titulum.  Sed nec post resurrectionem alium se eis ostendit quam quem existimatum sibi dixerant.  Plane invectus est in illos:  O insensati et tardi corde in non credendo omnibus quæ locutus est ad vos.  Quæ locutus non alterius se dei esse probat, sed ejusdem dei.4 [5]  Nam eadem et angeli ad mulieres:  Rememoramini quæ locutus sit vobis in Galilæa, dicens quod oportet tradi filium hominis et crucifigi5 et tertia die resurgere.  Et quare oportebat, nisi quia ita a deo creatore scriptum?  Igitur increpavit illos ut de sola passione scandalizatos, et ut dubios de fide resurrectionis annuntiatæ sibi a feminis, per quæ non crediderant ipsum fuisse quem existimarant.  Itaque quod existimaverant, id volens credi se, eum se confirmabat quem existimaverant, creatoris scilicet Christum, redemptorem Israëlis.  [6]  De corporis autem veritate quid potest clarius?  quum hæsitantibus eis ne phantasma esset, immo phantasma credentibus, Quid turbati estis?  inquit, et quid cogitationes

43. 3 venite venientes MR: venite (hac priore vice) secl.  Pam.     4  Quæ locutus non alterius se dei esse probat sed ejusdem dei R3: quænam locutus?  alterius se dei esse probat et manus de deo MR1     5 crucifigi R3: tamen figi MR1


43. b Isa. 57: 2 LXX     c   Isa. 27: 11 LXX


506 TERTULLIAN IV.43

subeunt in corda vestra?  Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum, quoniam spiritus ossa non habet, sicut me videtis habere.  [7]  Et Marcion quædam contraria sibi illa, credo industria, eradere de evangelio suo noluit, ut e his quæ eradere potuit nec erasit, illa quæ erasit aut negetur erasisse aut merito erasisse dicatur.  Nec parcit nisi eis quæ non minus aliter interpretando quam delendo subvertit.  Vult itaque sic dictum quasi, Spiritus ossa non habet sicut me videtis habentem, ad spiritum referatur, sicut me videtis habentem, id est non habentem ossa sicut et spiritus.  Et quæ ratio tortuositatis istius, quum simpliciter pronuntiare potuisset, Quia spiritus ossa non habet, sicut me videtis non habentem?
[8]  Cur autem inspectui eorum manus et pedes suos offert, quæ membra ex ossibus constant, si ossa non habebat?  Cur adjicit, Et scitote quia ego sum, quem scilicet corporeum retro noverant?  Aut si phantasma erat usquequaque, cur illos phantasma credentes increpabat?  Atquin adhuc eis non credentibus propterea cibum desideravit, ut se ostenderet etiam dentes habere.  [9]  Implevimus, ut opinor, sponsionem.  Exhibuimus Jesum Christum prophetarum doctrinis, sententiis, affectibus, sensibus, virtutibus, passionibus, etiam resurrectione, non alium quam creatoris;  siquidem et apostolos mittens ad prædicandum universis nationibus, in omnem terram exire sonum eorum et in terminos terræ voces eorum, psalmum adimplendo præcepit.  Misereor tui, Marcion, frustra laborasti.  Christus enim Jesus in evangelio tuo meus est.

43. d cf.  Matt. 28: 19     e cf.  Ps. 19: 4

LIBER QUINTUS

1.  [1]  Nihil sine origine nisi deus solus.  Quæ quantum præcedit in statu omnium rerum, tantum præcedat necesse est etiam in retractatu earum, ut constare de statu possit, quia nec habeas dispicere quid quale sit, nisi certus an sit, quum cognoveris unde sit.  Et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam devolutus apostoli quoque originem a Marcione desidero, novus aliqui discipulus nec ullius alterius auditor, qui nihil interim credam nisi nihil temere credendum, temere porro credi quodcunque sine originis agnitione creditur, quique dignissime ad sollicitudinem redigam istam inquisitionem, quum is mihi affirmatur apostolus quem in albo apostolorum apud evangelium non deprehendo.  [2]  Denique audiens postea eum a domino allectum, jam in cælis quiescente, quasi inprovidentiam existimo si non ante scivit illum sibi necessarium Christus, sed jam ordinato officio apostolatus et in sua opera dimisso, ex incursu, non e prospectu, adjiciendum existimavit, necessitate, ut ita dixerim, non voluntate.  Quamobrem, Pontice nauclere, si nunquam furtivas merces vel illicitas in acatos tuas recepisti, si nullum omnino onus avertisti vel adulterasti, cautior utique et fidelior in dei rebus, edas velim nobis, quo symbolo susceperis apostolum Paulum, quis illum tituli charactere percusserit, quis transmiserit tibi, quis imposuerit, ut possis eum constanter exponere, ne illius probetur qui omnia apostolatus ejus instrumenta protulerit.  [3]  Ipse se, inquit, apostolum est professus, et quidem non ab hominibus nec per hominem, sed per Jesum Christum.  Plane profiteri potest semetipsum quis, verum

1. a cf.  Gal. 1: 1

510 TERTULLIAN V.1

professio ejus alterius auctoritate conficitur.  Alius scribit, alius subscribit, alius obsignat, alius actis refert.  Nemo sibi et professor et testis est.  Præter hæc utique legisti multos venturos qui dicant, Ego sum Christus.  [4]  Si est qui se Christum mentiatur, quanto magis qui se apostolum prædicet Christi?  Adhuc ego in persona discipuli et inquisitoris conversor, ut jam hinc et fidem tuam obtundam, qui unde eam probes non habes, et impudentiam suffundam, qui vindicas, et unde possis vindicare non recipis.  Sit Christus, sit apostolus, ut alterius, dum non probantur nisi de instrumento creatoris.  [5]  Nam mihi Paulum etiam Genesis olim repromisit.  Inter illas enim figuras et propheticas super filios suos benedictiones Jacob quum ad Beniamin direxisset, Beniamin, inquit, lupus rapax ad matutinum comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.  Ex tribu enim Beniamin oriturum Paulum providebat, lupum rapacem ad matutinum comedentem, id est prima ætate vastaturum pecora domini ut persecutorem ecclesiarum, dehinc ad vesperam escam daturum, id est devergente jam ætate oves Christi educaturum ut doctorem nationum.  [6]  Nam et Saulis primo asperitas insectationis erga David, dehinc pænitentia et satisfactio, bona pro malis recipientis, non aliud portendebat quam Paulum in Saule secundum tribus et Jesum in David secundum virginis censum.  Hæc figurarum sacramenta si tibi displicent, certe Acta Apostolorum hunc mihi ordinem Pauli tradiderunt, a te quoque non negandum.  Inde apostolum ostendo persecutorem, non ab hominibus neque per hominem;  inde et ipsi credere inducor;  inde te a defensione ejus expello, nec timeo dicentem, Tu ergo negas apostolum Paulum?  Non blasphemo quem tueor.  Nego, ut te probare compellam.  [7]  Nego, ut meum esse convincam.  Aut si ad nostram fidem spectas, recipe quæ eam faciunt.  Si ad tuam provocas, ede quæ eam præstruunt.  Aut proba esse quæ credis;  aut si non probas, quomodo credis?  Aut qualis es adversus eum credens a quo solo probatur esse quod credis?  [8]  Habe nunc et

1. b Luke 21: 8      c Gen. 49: 27        d cf. 1 Sam. 18 sqq.

512 TERTULLIAN V.1

apostolum de meo sicut et Christum, tam meum apostolum quam et Christum.  Iisdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu provocabimus præscriptionis, oportere scilicet et apostolum qui creatorisnegetur, immo et adversus creatorem proferatur, nihil docere, nihil sapere, nihil velle secundum ereatorem, et inprimis tanta constantia alium deum edicere quanta a lege creatoris abrupit.  Neque enim verisimile est ut avertens a Judaismo non pariter ostenderet in cujus dei fidem averteret, quia nemo transire posset a creatore nesciens ad quem transeundum sibi esset.  [9]  Sive enim Christus jam alium deum revelaverat, sequebatur etiam apostoli testatio, vel ne non ejus dei apostolus haberetur quem Christus revelaverat, et quia non licebat abscondi ab apostolo qui jam revelatus fuisset a Christo :  sive nihil tale de deo Christus revelaverat, tanto magis ab apostolo debuerat revelari, qui jam non posset ab alio, non credendus sine dubio si nec ab apostolo revelatus.  Quod idcirco præstruximus, ut jam hinc profiteamur nos proinde probaturos nullum alium deum ab apostolo circumlatum, sicut probavimus nec a Christo, ex ipsius1 utique epistulis Pauli, quas proinde mutilatas etiam de numero forma jam hæretici evangelii præjudicasse debebit.

2.  DE EPISTULA AD GALATAS.  [1]  Principalem adversus Judaismum epistulam nos quoque confitemur quæ Galatas docet.  Amplectimur etenim omnem illam legis veteris abolitionem, ut et ipsam de creatoris venientem dispositione, sicut sæpe jam in isto ordine tractavimus de prædicata novatione a prophetis dei nostri.  Quodsi creator quidem vetera cessura promisit, novis scilicet orituris, Christus vero tempus distinx<it decess>ionis1 istius (lex et prophetæ usque ad Joannem), terminum in Joanne statuens

1. 1 ipsius Oeh.: ipsis MR edd. 2. 1 distin<xit decess>ionis Kroy.: distinctionis libri et edd.


2. a Luke 16: 16

514 TERTULLIAN V.2

inter utrumque ordinem desinentium exinde veterum et incipientium novorum, necessarie et apostolus in Christo post Joannem revelato vetera infirmat nova vero confirmat, atque ita non alterius dei fidem curat quam creatoris, apud quem et vetera decessura prædicabantur.  [2]  Igitur et legis destructio et evangelii ædificatio pro me faciunt in ista quoque epistula ad eam Galatarum præsumptionem pertinentes qua præsumebant Christum, ut puta creatoris, salva creatoris lege credendum, quod adhuc incredibile videretur legem a suo auctore deponi.  Porro si omnino alium deum ab apostolo audissent, ultro utique scissent abscedendum sibi esse a lege ejus dei quem reliquissent alium secuti.  Quis enim expectaret diutius discere quod novam deberet sectari disciplinam, qui novum deum recepisset?  [3]  Immo quia eadem quidem divinitas prædicabatur in evangelio quæ semper nota fuerat in lege, disciplina vero non eadem, hic erat totus quæstionis status, an lex creatoris ab evangelio deberet excludi in Christo creatoris.  Denique aufer hunc statum, et vacat quæstio.  Vacante autem quæstione ultro omnibus agnoscentibus discedendum sibi esse ab ordine creatoris per fidem dei alterius nulla apostolo materia competisset id tam presse docendi quod ultro fides ipsa dictasset.  [4]  Igitur tota intentio epistulæ istius nihil aliud docet quam legis discessionem venientem de creatoris dispositione, ut adhuc suggeremus.  Si item nullius novi dei exserit mentionem, quod nusquam magis fecisset quam in ista materia, ut rationem scilicet ablegandæ legis unica hac et sufficientissima definitione proponeret novæ divinitatis, apparet quomodo scribat, Miror vos tam cito transferri ab eo qui vos vocavit in gratiam ad aliud evangelium, e conversatione aliud, non e religione, e disciplina, non e divinitate :  quoniam quidem evangelium Christi a lege evocare deberet ad gratiam, non a creatore ad alium deum.  [5]  Nemo enim illos moverat a creatore, ut viderentur sic ad aliud

516 TERTULLIAN V.2

evangelium transferri quasi dum2 ad creatorem transferuntur.  Nam et adjiciens quod aliud evangelium omnino non esset, creatoris confirmat id quod esse defendit.  Si3 enim et creator evangelium repromittit, dicens per Esaiam, Ascende in montem excelsum, qui evangelizas Sioni, extolle vocem in valentia tua, qui evangelizas Hierusalem;  item ad apostolorum personam, Quam tempestivi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona, utique et nationibus evangelizantium, quoniam et, In nomine ejus, inquit, nationes sperabunt, Christi scilicet, cui ait, Posui te in lumen nationum;  est autem evangelium etiam dei novi, quod vis tunc ab apostolo defensum;  jam ergo duo sunt evangelia apud duos deos, et mentitus erit apostolus dicens quod aliud omnino non est, quum sit et aliud, quum sic suum evangelium defendere potuisset, ut potius demonstraret, non ut unum determinaret.  Sed fortasse, ut fugias hinc, Et ideo, dices, subtexuit, Licet angelus de cælo aliter evangelizaverit, anathema sit, quia et creatorem sciebat evangelizaturum.  [6]  Rursus ergo te implicas.  Hoc est enim quo astringeris.  Duo enim evangelia confirmare non est ejus qui aliud jam negarit.  Tamen lucet sensus ejus qui suam præmisit personam:  Sed et si nos aut angelus de cælo aliter evangelizaverit.  Verbi enim gratia dictum est.Ceterum si nec ipse aliter evangelizaturus, utique nec angelus.  Ita angelum ad hoc nominavit, quo multo magis hominibus non esset credendum, quando nec angelo nec apostolo, non angelum4 ad evangelium referret creatoris.  [7]  Exinde decurrens ordinem conversionis suæ de persecutore in apostolum scripturam Apostolicorum confirmat, apud quam ipsa etiam epistulæ istius materia recognoscitur, intercessisse quosdam qui dicerent circumcidi oportere et observandam esse Moysi legem, tunc apostolos de ista quæstione consultos ex auctoritate spiritus renuntiasse non esse imponenda onera

2. 2 quasi dum libri et edd.: quæro an legendum quasi iterum             3 Si secundum librorum testimonia restitui :  eorum exinde quæ proxime sequuntur interpunctionem in melius refomare potui: sed Oeh.          4 non <quo> angelum Kroy. (forsan recte)


2.  b Isa. 40:9    c Isa. 52:7     d Isa. 42:4      e Isa. 42:6      f cf.  Acts 15: 5 sqq.

518 TERTULLIAN V.2

hominibus quæ patres ipsi non potuissent sustinere.  Quodsi et e hoc congruunt Paulo Apostolorum Acta, cur ea respuatis jam apparet, ut deum scilicet non alium prædicantia quam creatorem, nec Christum alterius quam creatoris, quando nec promissio spiritus sancti aliunde probetur exhibita quam de instrumento Actorum.  Quæ utique verisimile non est e parte quidem apostolo convenire, quum ordinem ejus secundum ipsius testimonium ostendunt, e parte vero dissidere, quum divinitatem in Christo creatoris annuntiant, ut prædicationem quidem apostolorum non sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendæ legis accepit.

3.  [1]  Denique ad patrocinium Petri ceterorumque apostolorum ascendisse Hierosolymam post annos quatuordecim scribit, ut conferret cum illis de evangelii sui regula, ne in vacuum tot annis cucurrisset aut curreret, si quid scilicet citra formam illorum evangelizaret.  Adeo ab illis probari et constabiliri desiderarat, quos, si quando, vultis Judaismi magis affines subintellegi.  [2]  Quum vero nec Titum dicit circumcisum, jam incipit ostendere solam circumcisionis quæstionem e defensione adhuc legis concussam ab eis quos propterea falsos et superinducticios fratres appellat, non aliud statuere pergentes quam perseverantiam legis, e fide sine dubio integra creatoris, atque ita pervertentes evangelium, non interpolatione scripturæ qua Christum creatoris effingerent, sed retentione veteris disciplinæ ne legem creatoris excluderent.  [3]  Ergo propter falsos, inquit, superinducticios fratres, qui subintraverant ad speculandam libertatem nostram quam habemus in Christo, ut nos subigerent servituti, nec ad horam cessimus subjectioni.  Intendamus enim et sensui ipsi et causæ ejus, et apparebit vitiatio scripturæ.  Quum præmittit, Sed nec Titus, qui mecum erat, quum esset Græcus, coactus est circumcidi, dehinc

520 TERTULLIAN V.3

subiungit, Propter superinducticios falsos fratres, et reliqua, contrarii utique facti incipit reddere rationem, ostendens propter quid fecerit quod nec fecisset nec ostendisset si illud propter quod fecit non accidisset.  [4]  Denique dicas velim, si non subintroissent falsi illi fratres ad speculandam libertatem eorum, cessissent subjectioni?  Non opinor.  Ergo cesserunt, quia fuerunt propter quos cederetur.1  Hoc enim rudi fidei et adhuc de legis observatione suspensæ competebat, ipso quoque apostolo ne in vacuum cucurrisset aut curreret suspecto.  [5]  Itaque frustrandi erant falsi fratres, speculantes libertatem Christianam, ne ante eam in servitutem abducerent Judaismi quam Paulus sciret se non in vacuum cucurrisse, quam dexteras ei darent antecessores, quam e censu eorum in nationes prædicandi munus subiret.  Necessario igitur cessit ad tempus, et sic ei ratio constat Timotheum circumcidendi et rasos introducendi in templum, quæ in Actis edicuntur, adeo vera, ut apostolo consonent profitenti factum se Judæis Judæum ut Judæos lucrifaceret, et sub lege agentem propter eos qui sub lege agerent, sic et propter superinductos illos, et omnibus novissime omnia factum ut omnes lucraretur.  [6]  Si hæc quoque intellegi e hoc postulant, id quoque nemo dubitabit, ejus dei et Christi prædicatorem Paulum cujus legem quamvis excludens, interim tamen pro temporibus admiserat, statim amoliendam si novum deum protulisset.  Bene igitur quod et dexteras Paulo dederunt Petrus et Jacobus et Joannes, et de officii distributione pepigerunt, ut Paulus in nationes, illi in circumcisionem, tantum ut meminissent egenorum, et hoc secundum legem creatoris, pauperes et egenos foventis, sicut in evangelii vestri retractatu probatum est.  [7]  Adeo constat de lege sola fuisse quæstionem, dum ostenditur quid e lege custodiri convenerit.  Sed reprehendit

3. 1 cederetur libri et edd.: crederetur Oeh. (falso)


3. a cf.  Acts 16: 2 sq.     b cf.  Acts 21: 23 sqq.     c cf. 1 Cor. 9: 20

522 TERTULLIAN V.3

Petrum non recto pede incedentem ad evangelii veritatem.  Plane reprehendit, non ob aliud tamen quam ob inconstantiam victus, quem pro personarum qualitate variabat, timens eos qui erant e circumcisione, non ob aliquam divinitatis perversitatem, de qua et aliis in faciem restitisset, qui de minore causa conversationis ambiguæ Petro ipsi non pepercit.  Sed quomodo Marcionitæ volunt credi?  [8]  De cetero pergat apostolus, negans ex operibus legis justificari hominem, sed e fide.  Eiusdem tamen dei cujus et lex.  Nec enim laborasset fidem a lege discernere, quam diversitas ipsius divinitatis ultro discrevisset, si fuisset.  Merito non reædificabat quæ destruxit.  Destrui autem lex habuit e quo vox Joannis clamavit in eremo:  Parate vias domini, ut fierent rivi et colles et montes repleti et humiliati, et tortuosa et aspera in rectitudinem et in campos, id est legis difficultates in evangelii facilitates.  Meminerat jam et psalmi esse tempus:  Disrumpamus a nobis vincula eorum, et abiciamus a nobis jugum ipsorum;  e quo tumultuatæ sunt gentes et populi meditati sunt inania, astiterunt reges terræ et magistratus congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum ipsius;  ut jam e fidei libertate justificetur homo, non e legis servitute, quia justus e fide vivit.  [9]  Quod si prophetes Abacuc prænuntiavit, habes et apostolum prophetas confirmantem, sicut et Christus.  Eius ergo dei erit fides in qua vivet justus, cujus et lex in qua non justificatur operarius.  Proinde si in lege maledictio est, in fide vero benedictio, utrumque habes propositum apud creatorem:  Ecce posui, inquit, ante te maledictionem et benedictionern.  Non potes distantiam vindicare, quæ etsi rerum est, non ideo auctorum, quæ ab uno auctore proponitur.  Cur autem Christus factus sit pro nobis maledictio ipso apostolo edocente, manifestum est quam nobiscum

3. d Luke 3:4 sqq.      e Ps. 2: 3, cf. 1, 2      f Hab. 2:4       g Deut. 11:26

524 TERTULLIAN V.3

faciat, id est secundum fidem creatoris.  [10]  Neque enim quia creator pronuntiavit, Maledictus omnis in ligno suspensus, ideo videbitur alterius dei esse Christus et idcirco a creatore jam tunc in lege maledictus.  Et quomodo præmaledixisset eum creator quem ignorat?2 Cur autem non magis competat creatori filium suum dedisse maledictioni suæ quam illi deo tuo subdidisse maledictioni, et quidem pro homine alieno?  Denique si atrox videtur hoc in creatore circa filium, proinde tuo in deo;  si vero rationale et in tuo, proinde et in meo, et magis in meo.  [11]  Facilius enim crederetur ejus esse per maledictionem Christi benedictionem prospexisse homini qui et maledictionem aliquando et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui neutrum unquam sit apud te professus.  Accepimus3 igitur benedictionem spiritalem per fidem, inquit, e qua scilicet vivit justus, secundum creatorem.  Hoc est ergo quod dico, ejus dei fidem esse cujus est forma gratiæ fidei.  Sed et quum adjicit:  Omnes enim filii estis fidei, ostenditur quid supra hæretica industria eraserit, mentionem scilicet Abrahæ, qua nos apostolus filios Abrahæ per fidem affirmat, secundum quam mentionem hic quoque filios fidei notavit.  Ceterum quomodo filii fidei?  et cujus fidei, si non Abrahæ?  [12]  Si enim Abraham deo credidit, et deputatum est justitiæ, atque exinde pater multarum nationum meruit nuncupari, nos autem credendo deo magis proinde justificamur, sicut Abraham, et vitam proinde consequimur, sicut justus e fide vivit :  sic fit ut et supra filios nos Abrahæ pronuntiarit, qua patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham pater nationum fuerat repromissus.  Ipsum quod fidem a circumcisione revocabat, nonne Abrahæ filios constituere quærebat, qui in carnis integritate crediderat?  Denique alterius dei fides ad formam dei alterius non potest admitti, ut credentes

3. 2 ignoraret Eng. (sed vix opus erat)     3 Accepimus R edd.: accipimus M


3. h Deut. 21: 23

526 TERTULLIAN V.3

iustitiæ deputet, ut justos vivere faciat, ut nationes filios fidei dicat.  Totum hoc ejus est apud quem ante jam notum est.

4.  [1]  Sub eadem Abrahæ mentione, dum ipso sensu revincatur,1 Adhuc, inquit, secundum hominem dico :  dum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus positi, ad deserviendum eis.  Atquin non est hoc humanitus dictum.  Non enim exemplum est, sed veritas.  Quis enim parvulus, utique sensu, quod sunt nationes, non elementis subjectus est mundi, quæ pro deo suspicit?  Illud autem fuit, quod quum Secundum hominem dixisset, tamen testamentum hominis2 nemo spernit aut superordinat.  [2]  Exemplo enim humani testamenti permanentis divinum tuebatur.  Abrahæ dictæ sunt promissiones et semini ejus :  non dixit seminibus, quasi pluribus, sed semini, tanquam uni, quod Christus est.  Erubescat spongia Marcionis!  Nisi quod ex abundanti retracto quæ abstulit, quum validius sit illum e his revinci quæ servavit.  Quum autem evenit impleri tempus, misit deus filium suum, utique is qui etiam ipsorum temporum deus est quibus sæculum constat, qui signa quoque temporum ordinavit, soles et lunas et sidera et stellas, qui filii denique sui revelationem in extremitatem temporum et disposuit et prædicavit:  In novissimis diebus erit manifestus mons domini, et, In novissimis diebus effundam de spiritu meo in omnem carnem, secundum Joëlem.  Ipsius erat sustinuisse tempus impleri cujus erat etiam finis temporis, sicut initium.  [3]  Ceterum deus ille otiosus, nec operationis nec prædicationis ullius, atque ita nec temporis alicuius, quid omnino egit quod efficeret tempus impleri et jam implendum sustineri?  Si nihil, satis vanum est ut creatoris tempora sustinuerit serviens creatori.  Cui autem rei misit filium suum?  Ut eos qui sub lege erant redimeret, hoc est ut efficeret tortuosa in viam rectam et aspera in vias lenes,3 secundum Esaiam, ut vetera transirent et nova orirentur, lex nova ex

4. 1 Sub eadem . . . revincatur a Pamelio ad finem cap. 3 relicta, ad initium cap. 4 transferenda vidit Kroy.      2 quæro an scribendum tamen testamentum inquit hominis      3 lenes MR: læves Jun. (forsan recte)


4. a Isa. 2: 2      b Joël 2:28      c cf.  Isa. 40: 4       d cf.  Isa. 2:3

528 TERTULLIAN V.4

Sion et sermo domini ex Hierusalem, et ut adoptionem filiorum acciperemus, utique nationes, quæ filii non eramus.  [4]  Et ipse enim lux erit nationum, et in nomine ejus nationes sperabunt.  Itaque ut certum esset nos filios dei esse, misit spiritum suum in corda nostra, clamantem:  Abba, pater.  In novissimis enim, inquit, diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem.  Cujus gratia, nisi cujus et promissio gratiæ?  [5]  Quis pater, nisi qui et factor?  Post has itaque divitias non erat revertendum ad infirma et mendica elementa.  Elementa autem apud Romanos quoque etiam primæ litteræ solent dici.  Non ergo per mundialium elementorum derogationem a deo eoram avertere cupiebat, etsi dicendo supra, Si ergo his qui non natura sunt dei servitis, physicæ, id est naturalis, superstitionis elementa pro deo habentis suggillabat errorem, nec sic tamen elementorum deum taxans.  Sed quæ velit intellegi elementa, primas scilicet litteras legis, ipse declarat.  [6]  Dies observatis et menses et tempora et annos, et sabbata ut opinor et cenas puras et jejunia et dies magnos.  Cessare enim ab his quoque, sicut et circumcisione, oportebat e decretis creatoris, qui et per Esaiam, Neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustinebo, jejunium et ferias et cerimonias vestras odit anima mea;  et per Amos, Odi, rejeci cerimonias vestras, et non odorabor4 in frequentiis vestris;  item per Osee, Avertam universas jocunditates ejus et cerimonias ejus et sabbata et neomenias ejus et omnes frequentias ejus.  [7]  Quæ ipse constituerat, inquis, erasit?  Magis quam alius;  aut si alius, ergo ille adjuvit sententiam creatoris, auferens quæ et ille damnaverat.  Sed non hujus loci quæstio cur leges suas creator infregerit.  Sufficit quod infracturum probavimus, ut confirmetur nihil apostolum adversus creatorem determinasse, quum et ipsa amolitio legis a creatore sit.  [8]  Sed ut furibus solet aliquid excidere de præda in indicium, ita credo et Marcionem novissimam Abrahæ mentionem dereliquisse, nulla magis

4. 4 odorabor Pam. : adorabor MR


4. e cf.  Isa. 42: 4, 6     f Joël 2:28     g Isa. 1:13 sq.     h Amos 5:21    i Hos. 2:11

530 TERTULLIAN V.4

auferenda,5 etsi ex parte convertit.  Si enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla et alium e libera, sed qui ex ancilla carnaliter natus est, qui vero e libera per repromissionem :  quæ sunt allegorica, id est aliud portendentia :  hæc sunt enim duo testamenta, sive duæ ostensiones, sicut invenimus interpretatum, unum a monte Sina in synagogam Judæorum secundum legem generans in servitutem, aliud super omnem principatum generans, vim, dominationem, et omne nomen quod nominatur, non tantum in hoc ævo sed et in futuro, quæ est mater nostra, in quam repromisimus sanctam ecclesiam;  ideoque adjicit, Propter quod, fratres, non sumus ancillæ filii sed liberæ, utique manifestavit et Christianismi generositatem in filio Abrahæ e libera nato allegoriæ habere sacramentum, sicut et Judaismi servitutem legalem in filio ancillæ, atque ita ejus dei esse utramque dispositionem apud quem invenimus utriusque dispositionis delineationem.  [9]  Ipsum quod ait, Qua libertate Christus nos manumisit, nonne eum constituit manumissorem qui fuit dominus?  Alienos enim servos nec Galba manumisit, facilius liberos soluturus.  Ab eo igitur præstabitur libertas apud quem fuit servitus legis.  Et merito.  Non decebat manumissos rursus jugo servitutis, id est legis, astringi, jam psalmo adimpleto:  Disrumpamus vincula eorum et abiciamus a nobis jugum ipsorum, postquam archontes congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum ipsius.  [10]  De servitute igitur exemptos ipsam servitutis notam eradere perseverabat, circumcisionem, e prædicationis scilicet propheticæ auctoritate, memor dictum per Hieremiam, Et circumcidimini præputia cordis vestri;  quia et Moyses, Circumcidetis duricordiam vestram, id est non carnem.  Denique si circumcisionem ab

4. 5 nulla magis auferenda Eng.: nullam magis auferendam libri et edd.


4. j cf.  Eph. 1: 21     k Ps. 2: 1 sqq.    l Jer. 4: 4     m Deut. 10: 16

532 TERTULLIAN V.4

alio deo veniens excludebat, cur etiam præputiationem negat quicquam valere in Christo, sicut et circumcisionem?  [11]  Præferre enim debebat æmulam ejus quam expugnabat, si ab æmulo circumcisionis deo esset.  Porro quia et circumcisio et præputiatio uni deo deputabantur, ideo utraque in Christo vacabat propter fidei prælationem, illius fidei de qua erat scriptum:  Et in nomine ejus nationes credent, illius fidei quam dicendo per dilectionem perfici sic quoque creatoris ostendit.  Sive enim dilectionem dicit quæ in deum, et hoc creatoris est, Diliges deum e toto corde tuo, et e tota anima tua, et e totis viribus tuis ; sive quæ in proximum, Et proximum tuum tanquam te, creatoris est.  [12]  Qui autem turbat vos, judicium feret.  A quo deo?  Ab optimo?  Sed ille non judicat.  A creatore?  Sed nec ille damnabit assertorem circumcisionis.  Quodsi non erit alius qui judicet nisi creator, jam ergo non damnabit legis defensores nisi qui ipse eam cessare constituit.  Quid nunc si et confirmat illam e parte qua debet?  Tota enim, inquit, lex in vobis6 adimpleta est:  Diliges proximum tuum tanquam te.  [13]  Aut si sic vult intellegi, Adimpleta est, quasi jam non adimplenda, ergo non vult ut diligam proximum tanquam me, ut et hoc cum lege cessaverit.  Sed perseverandum erit senaper in isto præcepto.  Ergo lex creatoris etiam ab adversario probata est, nec dispendium sed compendium ab eo consecuta est, redacta summa in unum jam præceptum.  Sed nec hoc alii magis competit quam auctori.  Atque adeo quum dicit, Onera vestra invicem sustinete et sic adimplebitis legem Christi, si hoc non potest fieri nisi quis diligat proximum sibi tanquam se, apparet, Diliges proximum tibi tanquam te, per quod auditur, Invicem onera vestra portate, Christi esse legem, quæ sit creatoris, atque ita Christum creatoris esse, dum Christi est lex creatoris.  [14]  Erratis, deus non deridetur.  Atquin derideri potest deus Marcionis, qui nec irasci novit nec ulcisci.  Quod enim severit homo, hoc et metet.  Ergo retributionis et judicii deus

4. 6 in vobis pro in uno verbo Marcion videtur posuisse


4. n Isa. 42: 4     o Deut. 6: 5    p Lev. 19: 18     q Gal. 5: 14

534 TERTULLIAN V.4

intentat.  Bonum autem facientes non fatigemur, et Dum habemus tempus, operemur bonum.  Nega creatorem bonum facere præcepisse, et diversa doctrina sit diversæ divinitatis.  Porro si retributionem prædicat, ab eodem erit et corruptionis messis et vitæ.  [15]  Tempore autem suo metemus, quia et Ecclesiasticus, Tempus inquit erit omni rei.  Sed et mihi, famulo creatoris, mundus crucifixus est, non tamen deus mundi, et ego mundo, non tamen deo mundi.  Mundum enim quantum ad conversationem ejus posuit, cui renuntiando mutuo transfigimur et invicem morimur.  Persecutores vocat Christi.  Quum vero adjicit stigmata Christi in corpore suo gestare se (utique corporalia competunt), jam non putativam, sed veram et solidam carnem professus est Christi, cujus stigmata corporalia ostendit.

5.  DE EPISTULA AD CORINTHIOS PRIMA.  [1]  Præstructio superioris epistulæ ita duxit, ut de titulo ejus non retractaverim, certus et alibi retractari eum posse, communem scilicet et eundem in epistulis omnibus.  Quod non utique salutem præscribit eis quibus scribit, sed gratiam et pacem, non dico.  Quid illi cum Judaico adhuc more, destructori Judaismi?  Nam et hodie Judæi in pacis nomine appellant, et retro in scripturis sic salutabant.  Sed intellego illum defendisse officio suo prædicationem creatoris:  Quam maturi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem.  [2]  Evangelizator enim bonorum, id est gratiæ dei, pacem quam1 præferendam sciebat.  Hæc quum a deo patre nostro et domino Jesu annuntians communibus nominibus utatur, competentibus nostro quoque sacramento, non puto dispici posse quis deus pater et dominus Jesus prædicetur, nisi ex accedentibus cui magis competant.  [3]  Primo quidem patrem dominum præscribo non alium agnoscendum quam et hominis et universitatis creatorem et

5. 1 pacem quam MR1: paci eam R3 (quam scripturam potiorem fortasse duces)


4. r Eccles. 3:17 5.           a Isa. 52: 7

536 TERTULLIAN V.5

institutorem :  porro patri etiam domini nomen accedere ob potestatem, quod et filius per patrem capiat :  dehinc gratiam et pacem non solum ejus esse a quo prædicabantur, sed ejus qui fuerit offensus.  Nec gratia enim fit nisi offensæ, nec pax nisi belli.  [4]  Et populus autem per disciplinæ transgressionem et omne hominum genus per naturæ dissimulationem et deliquerat et rebellaverat adversus creatorem.  Deus autem Marcionis, et quia ignotus, non potuit offendi, et quia nescit irasci.  Quæ ergo gratia a non offenso?  quæ pax a non rebellato?  [5]  Ait crucem Christi stultitiam esse perituris, virtutem autem et sapientiam dei salutem consecuturis;  et ut ostenderet unde hoc eveniret, adjicit:  Scriptum est enim, Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium irritam faciam.  Si hæc creatoris sunt, et quæ ad causam crucis pertinent stultitiæ deputat, ergo ct crux et per crucem Christus ad creatorem pertinebit, a quo prædicatum est quod ad crucem pertinet.  [6]  Aut si creator, qua æmulus, idcirco sapientiam abstulit ut crux Christi scilicet adversarii stultitia deputetur, ecquomodo potest aliquid ad crucem Christi non sui creator pronuntiasse, quem ignorabat quum prædicabat?  Sed et cur apud dominum optimum et profusæ misericordiæ alii salutem referunt, credentes crucem virtutem et sapientiam dei esse, alii perditionem, quibus Christi crux stultitia reputatur, si non creatoris est aliquam et populi et humani generis offensam detrimento sapientiæ atque prudentiæ multasse?  [7]  Hoc sequentia confirmabunt, quum dicit, Nonne infatuavit deus sapientiam mundi?  cumque et hic adjicit quare:  Quoniam in dei sapientia non intellexit mundus per sapientiam dominum, boni duxit deus per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.  Sed prius de mundo disceptabo, quatenus subtilissimi hæretici hic vel maxime mundum per dominum mundi interpretantur, nos autem hominem qui sit in mundo intellegimus, ex

5. b Isa. 29: 14

538 TERTULLIAN V.5

forma simplici loquelæ humanæ, qua plerumque id quod continet ponimus pro eo quod continetur.  Circus clamavit, et forum locutum est, et basilica fremuit, id est qui in his locis rem egerunt.  Igitur quia homo, non deus, mundi in sapientia non cognovit deum, quem cognoscere debuerat, et Judæus in sapientia scripturarum et omnis gens in sapientia operum, ideo deus idem qui in sapientia sua non erat agnitus statuit sapientiam hominum stultitia repercutere, salvos faciendo credentes quosque in stultam crucis prædicationem.  [8]  Quoniam Judæi signa desiderant, qui jam de deo certi esse debuerant, et Græci sapientiam quærunt, qui suam scilicet, non dei, sapientiam sistunt.  Ceterum si novus deus prædicaretur, quid deliquerant Judæi signa desiderantes quibus crederent, aut Græci sapientiam sectantes cui magis crederent?  Ita et remuneratio ipsa in Judæos et Græcos et zeloten deum confirmat et judicem, qui e retributione æmula et judice infatuaverit sapientiam mundi.  Quodsi ejus sunt et causæ cujus adhibentur scripturæ, ergo de creatore tractans apostolus non intellecto creatorem utique docet intellegendum.2  [9]  Etiam quod scandalum Judæis prædicat Christum, prophetiam super illo consignat creatoris, dicentis per Esaiam, Ecce posui in Sion lapidem offensionis et petram scandali.  Petra autem fuit Christus :  etiam Marcion servat.  Quid est autem stultum dei sapientius hominibus, nisi crux et mors Christi?3  Quid infirmum dei fortius homine, nisi nativitas et caro dei?  Ceterum si nec natus e virgine Christus nec carne constructus ac per hoc neque crucem neque mortem vere perpessus est, nihil in illo fuit stultum et infirmum;  nec jam stulta mundi elegit deus ut confundat sapientiam, nec infirma mundi elegit deus ut confundat fortia, nec inhonesta et minima et contemptibilia, quæ non sunt, id est quæ non vere sunt, ut confundat quæ sunt, id est quæ vere sunt.  Nihil enim a deo dispositum est vere modicum et ignobile et

5. 2 creatorem . . . intellegendum Oeh.: creatore . . . intellegendo MR 3 mors Christi R edd.:  mors dei M


5. c Isa. 28: 16; 8: 14        d 1 Cor. 10: 4

540 TERTULLIAN V.5

contemptibile, sed quod ab homine.  Apud creatorem autem etiam vetera stultitiæ et infirmitati et inhonestati et pusillitati et contemptui deputari possunt.  [10]  Quid stultius, quid infirmius, quam sacrificiorum cruentorum et holocaustomatum nidorosorum a deo exactio?  Quid infirmius quam vasculorum et grabatorum purgatio?  Quid inhonestius quam carnis jam erubescentis alia dedecoratio?  Quid tam humile quam talionis indictio?  Quid tam contemptibile quam ciborum exceptio?  Totum, quod sciam, vetus testamentum omnis hæreticus irridet.  Stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientiam (Marcionis deus nihil tale, quia nec æmulatur contraria contrariis redarguere), ne glorietur omnis caro, ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in domino4 glorietur.  In quo?  utique in eo qui hoc præcepit :  nisi creator præcepit ut in deo Marcionis glorietur.

6.  [1]  Igitur per hæc omnia ostendit cujus dei sapientiam loquatur inter perfectos, ejus scilicet qui sapientiam sapientium abstulerit et prudentiam prudentium irritam fecerit, qui infatuaverit sapientiam mundi, stulta eligens ejus et disponens in salutem.  Hanc dicit sapientiam in occulto fuisse quac fuerit in stultis et in pusillis et inhonestis, quæ latuerit etiam sub figuris, allegoriis et ænigmatibus, revelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum a creatore promittente per Esaiæ vocem patefacturum se thesauros invisibiles et occultos.  [2]  Nam ut absconderit aliquid is deus qui nihil egit omnino in quod aliquid abscondisse existimaretur, satis incredibile.  Ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua ejus sacramenta.  Creator autem tam ipse notus quam et sacramenta ejus, palam scilicet decurrentia apud Israël, sed de significantiis obumbrata, in quibus sapientia dei delitescebat, inter perfectos

5. 4 in domino F N Pam.:  in deo MR


6. a cf.  Isa. 42: 6; 45: 3

542 TERTULLIAN V.6

narranda suo in tempore, proposita vero in proposito dei ante sæcula.  [3]  Cujus et sæcula, nisi creatoris?  Si enim et sæcula temporibus structa sunt, tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur, dies porro et menses et anni solibus et lunis et sideribus creatoris signantur in hoc ab eo positis (Et erunt, enim inquit, in signa mensium et annorum), apparet et sæcula creatoris esse, et omne quod ante sæcula propositum dicatur non alterius esse quam cujus et sæcula.  [4]  Aut probet dei sui sæcula Marcion;  ostendat et mundum ipsum in quo sæcula deputentur, vas quodammodo temporum, et signa aliqua vel ordinem eorum.1  Si nihil demonstrat, revertor ut et illud dicam, Cur autem ante sæcula creatoris proposuit gloriam nostram?  Posset videri eam ante sæcula proposuisse quam introductione sæculi revelasset.  At quum id facit pæne jam totis sæculis creatoris prodactis, vane ante sæcula proposuit, et non magis intra sæcula, quod revelaturus erat pæne post sæcula.  [5]  Non enim ejus est festinasse in proponendo cujus et retardasse in revelando.  Creatori autem competit utrumque, et ante sæcula proposuisse et in fine sæculorum revelasse, quia et quod proposuit et revelavit medio spatio sæculorum in figuris et ænigmatibus et allegoriis præministravit.  Sed quia subjicit de gloria nostra, quod eam nemo e principibus hujus ævi scierit, ceterum si scissent nunquam dominum gloriæ crucifixissent, argumentatur hæreticus quod principes hujus ævi dominum, alterius scilicet dei Christum, cruci confixerint,2 ut et hoc in ipsum recidat creatorem.  [6]  Porro cui supra ostendimus quibus modis gloria nostra a creatore sit deputanda, præjudicatum esse debebit eam quæ in occulto fuerit apud creatorem merito ignotam etiam ab omnibus virtutibus et potestatibus creatoris, quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis ipsique principi transgressionis, diabolo, quos magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni

6. 1 ordinem eorum Oeh.:  ortaneorum MR: organa eorum Kroy.: alia alii 2 cruci confixerint R3:  cruci eum fixerunt MR1


6. b Gen. 1: 14

544 TERTULLIAN V.6

conscientia dispositionum creatoris.  [7]  Sed jam nec mihi competit principes hujus ævi virtutes et potestates interpretari creatoris, quia ignorantiam illis ascribit apostolus, Jesum autem et secundum nostrum evangelium diabolus quoque in temptatione cognovit, et secundum commune instrumentum spiritus nequam sciebat eum sanctum dei esse et Jesum vocari et in perditionem eorum venisse.  Etiam parabola fortis illius armati, quem alius validior oppressit et vasa ejus occupavit, si in creatoris3 accipitur apud Marcionem, jam nec ignorasse ultra potuit creator deum gloriæ dum ab eo opprimitur, nec in cruce eum figere adversus quem valere non potuit, et superest ut secundum me quidem credibile sit scientes virtutes et potestates creatoris deum gloriæ Christum suum crucifixisse, qua desperatione et malitiæ redundantia servi quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant.  Scriptum est enim apud me satanam in Judam introisse.  [8]  Secundum autem Marcionem nec apostolus hoc loco patitur ignorantiam ascribi virtutibus creatoris in gloriæ dominum, quia scilicet non illas vult intellegi principes hujus ævi.  Quodsi non videtur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de sæcularibus dixit, de populo principali, utique non inter nationes, de ipsis archontibus ejus, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo major principatus4 hujus ævi Romana dignitas præsidebat.  [9]  Ita et quum destruuntur argumentationes diversæ partis, nostræ expositiones ædificantur.  Sed vis adhuc gloriam nostram dei tui esse et apud eum in occulto fuisse.  Et quare adhuc eodem et deus instrumento et apostolus nititur?  Quid illi cum sententiis prophetarum ubique?
Quis enim cognovit sensum domini, et quis illi consiliarius fuit?
Esaias est.  Quid illi etiam cum exemplis dei nostri?  [10]  Nam quod architectum se prudentem affirmat, hoc invenimus significari

6. 3 creatoris (sc. parabolam) MR Oeh.:  creatorem Urs.       4 quæro an scribendum de Pilato in quo major principatus


6. c cf.  Matt. 4: 3, 6    d cf.  Luke 4: 34      e cf.  Luke 11:21        f cf.  Luke 22: 3       g Isa. 40: 13

546 TERTULLIAN V.6

depalatorem disciplinæ divinæ a creatore per Esaiam:  Auferam, enim inquit, a Judæa inter cetera et sapientem architectum.  Et numquid ipse tunc Paulus destinabatur, de ludæa, id est de Judaismo, auferri habens in ædificationem Christianismi, positurus unicum fundamentum, quod est Christus?  quia et de hoc per eundem prophetam creator, Ecce ego, inquit, inicio in fundamenta Sionis lapidem pretiosum, honorabilem, et qui in eum crediderit non confundetur.  [11]  Nisi si structorem se terreni operis deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret qui futurus esset fundamentum credentium in eum;  super quod prout quisque superstruxerit, dignam scilicet vel indignam doctrinam, si opus ejus per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur, creatoris est :  quia per ignem judicatur vestra5 superædificatio, utique sui fundamenti, id est sui Christi.  Nescitis quod templum dei sitis, et in vobis inhabitet spiritus dei?  Si homo et res et opus et imago et similitudo et caro per terram et anima per afflatum creatoris est, totus ergo in alieno habitat deus Marcionis si non creatoris sumus templum.  [12]  Quodsi templum dei quis vitiaverit, vitiabitur, utique a deo templi.  Ultorem intentans, creatorem intentabis.  Stulti estote, ut sitis sapientes.  Quare?  Sapientia enim hujus mundi stultitia est penes deum.  Penes quem deum?
Si nihil nobis et ad hunc sensum pristina præjudicaverunt, bene quod et hic astruit:  Scriptum est enim, Deprehendens sapientes in nequitia illorum;  et rursus, Dominus scit cogitationes sapientium, quod sint supervacuæ.  [13]  In totum enim præscriptum a nobis erit, nulla illum sententia uti potuisse ejus dei quem destruere deberet, si non illi doceret.  Ergo, inquit, nemo glorietur in homine.  Et hoc secundum creatoris disciplinam:  Miserum hominem, qui spem habet in hominem! et, Bonum est fidere in deo quam fidere in hominibus;  ita et gloriari.

7.  [1]  Et occulta tenebrarum ipse illuminabit, utique per Christum,

6. 5 nostra pro vestra Eng. (sine causa.)


6. h cf.  Isa. 3: 3        i Isa. 28: 16         j cf.  Job 5: 13; Ps. 94: 11          k Jer. 17: 5 l Ps. 118:8

548 TERTULLIAN V.7

qui Christum illuminationem repromisit, se quoque lucernam pronuntiavit, scrutantem corda et renes.  Ab illo erit et laus unicuique a quo et contrarium laudis, ut a judice.  Certe, inquis, vel hic mundum deum mundi interpretatur, dicendo, Spectaculum facti sumus mundo et angelis et horninibus :  quia si mundum homines mundi significasset, non etiam homines postmodum nominasset.  Immo ne ita argumentareris, providentia spiritus sancti demonstravit quomodo dixisset, Spectaculum facti sumus mundo, dum angelis qui mundo ministrant, et hominibus quibus ministrant.  [2]  Verebatur nimirum tantæ constantiæ vir, ne dicam spiritus sanctus, præsertim ad filios scribens, quos in evangelio generaverat, libere deum mundi nominare, adversus quem nisi exserte non posset videri prædicare.  Non defendo secundum legem creatoris displicuisse illum qui mulierem patris sui habuit.  Communis et publicæ religionis secutus sit disciplinam.  Sed quum eum damnat dedendum satanæ, damnatoris dei præco est.  Viderit et quomodo dixerit, In interitum carnis ut spiritus salvus sit in die domini, dum et de carnis interitu et de salute spiritus judicarit, et auferri jubens malum de medio creatoris frequentissimam sententiam commemoraverit:  [3]  Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi.  Ergo azymi figuræ erant nostræ apud creatorem.  Sic et pascha nostrum immolatus est Christus.  Quare pascha Christus, si non pascha figura Christi per similitudinem sanguinis salutaris pecoris et1 Christi?  Quid nobis et Christo imagines induit2 sollemnium creatoris, si non erant nostræ?  [4]  Avertens autem nos a fornicatione manifestat carnis resurrectionem.  Corpus, inquit, non fornicationi sed domino, et dominus corpori, ut templum deo et deus templo.  Templum ergo deo

7. 1 pecoris et Christi scribendum arbitrabar: et pecoris Christi libri et edd. 2 induit Urs.:  imbuit MR


7. a cf.  Isa. 42: 6         b cf.  Prov. 20: 27         c cf.  Lev. 18: 8

550 TERTULLIAN V.7

peribit,3 et deus templo?  Atquin vides, Qui dominum suscitavit, et nos suscitabit;  in corpore quoque suscitabit, quia corpus domino, et dominus corpori.  Et bene quod aggerat, Nescitis corpora vestra membra esse Christi?  Quid dicet hæreticus?  Membra Christi non resurgent, quæ nostra jam non sunt?  Empti enim sumus pretio magno.  [5]  Plane nullo, si phantasma fuit Christus nec habuit ullam substantiam corporis quam pro nostris corporibus dependeret.  Ergo et Christus habuit quo nos redimeret, et si aliquo magno redemit hæc corpora, in quæ eadem committenda fornicatio non erit, ut in membra jam Christi non nostra, utique sibi salva præstabit quæ magno comparavit.  Jam nunc quomodo honorabimus, quomodo tollemus deum in corpore perituro?  [6]  Sequitur de nuptiis congredi, quas Marcion constantior apostolo prohibet.  Etenim apostolus, etsi bonum continentiæ præfert, tamen conjugium et contrahi permittit et usui esse, et magis retineri quam disiungi suadet.  Plane Christus vetat divortium, Moyses vero permittit.  Marcion totum concubitum auferens fidelibus (viderint enim catechumeni ejus), repudium ante nuptias jubens, cujus sententiam sequitur, Moysi an Christi?  [7]  Atquin et Christus4 quum præcipit mulierem a viro non discedere, aut si discesserit mancre innuptam aut reconciliari viro, et repudium permisit, quod non in totum prohibuit, et matrimonium confirmavit, quod primo vetuit disiungi, et si forte disiunctum voluit reformari.  Sed et continentiæ quas ait causas?  [8]  Quia tempus in collecto est.  Putaveram, quia deus alius in Christo;  et tamen a quo est collectio temporis, ab eo erit et quod collectioni temporis congruit.  Nemo alieno tempori consulit.  Pusillum deum affirmas tuum, Marcion, quem in aliquo coangustat tempus creatoris.  Gerte præscribens tantum in domino esse nubendum, ne qui fidelis ethnicum matrimonium contrahat, legem tuetur creatoris, allophylorum nuptias ubique prohibentis.  [9]  Sed, Et si sunt qui

7. 3 pro peribit quæro an scribendum pertinebit, omisso postea interrogandi signo 4 Christus MR:  Christi apostolus voluit Pam. (attamen ipse apostolus ait, non ego sed dominus)

552 TERTULLIAN V.7

dicuntur dei, sive in cælis sive in terris, apparet quomodo dixerit;  non quasi vere sint, sed quia sint qui dicantur, quando non sint.  De idolis enim cœpit de idolothytis disputaturus:  Scimus quod idolum nihil sit.  Creatorem autem et Marcion deum non negat;  ergo non potest videri apostolus creatorem quoque inter eos posuisse qui dei dicantur et tamen non sint, quando, et si fuissent, nobis tamen unus esset deus pater.  Ex quo omnia nobis, nisi cujus omnia?  Quænam ista?  Habes in præteritis, Omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura.  [10]  Adeo omnium deum creatorem facit, a quo et mundus et vita et mors, quæ alterius dei esse non possunt.  Ab eo igitur inter omnia et Christus.  Ex labore suo unumquemque docens vivere oportere satis exempla præmiserat militum pastorum rusticorum;  sed divina illi5 auctoritas deerat.  Legem igitur opponit creatoris ingratis, quam destruebat;  sui enim dei nullam talem habebat.  Bovi, inquit, terenti os non obligabis, et adjicit, Numquid de bubus pertinet ad dominum?  etiam de bubus propter homines benignum?  Propter nos enim scriptum est, inquit.  [11]  Ergo et legem allegoricam secundum nos probavit, et de evangelio viventibus patrocinantem, ac propter hoc non alterius esse evangelizatores quam cujus lex quæ prospexit illis, quum dicit, Propter nos enim scriptum est.  Sed noluit uti legis potestate, quia maluit gratis laborare.  Hoc ad gloriam suam rettulit, quam negavit quemquam evacuaturum, non ad legis destructionem qua alium probavit usurum.  [12]Ecce enim et in petram offendit cæcus Marcion de qua bibebant in solitudine patres nostri.  Si enim petra illa Christus fuit, utique creatoris, cujus et populus, cui rei figuram extranei sacramenti interpretatur?  An ut hoc ipsum doceret figurata fuisse vetera in Christum ex illis recensendum?  Nam et reliquum exitum populi decursurus præmittit, Hæc autem exempla nobis sunt facta.  [13]  Dic mihi, a

7. 5 illi Pam: illa MR:  illic Eng.

554 TERTULLIAN V.7

creatore alterius quidem ignoti dei hominibus exempla sunt facta, an alius deus ab alio mutuatur exempla, et quidem æmulo?
De illo me terret sibi a quo fidem meam transfert.  Meliorem me illi adversarius faciet?  Jam si deliquero eadem quæ et populus, eademne passurus sum, an non?  Atquin si non eadem, vane mihi timenda proponit quæ non sum passurus.  Passurus autem a quo ero?  Si a creatore, qualia infligere ipsius est?  et quale erit ut peccatorem æmuli sui puniat magis quam e contrario foveat deus zelotes?  Si ab illo deo, atquin punire non novit.  Ita tota ista propositio apostoli nulla ratione consistit, si non ad disciplinam creatoris est.  [14]  Denique et in clausula præfationi respondet.  Hæc autem quemadmodum evenerunt illis, scripta sunt ad nos commonendos, in quos fines ævorum decucurrerunt.  O creatorem et præscium jam et admonitorem alienorum Christianorum!
Prætereo si quando paria eorum quæ retractata sunt, quædam et breviter expungo.  Magnum argumentum dei alterius permissio omnium obsoniorum adversus legem.  Quasi non et ipsi confiteamur legis onera dimissa, sed ab eo qui imposuit, qui novationem repromisit.  Ita et cibos qui abstulit, reddidit quod et a primordio præstitit.  Ceterum si quis alius deus fuisset, destructor dei nostri, nihil magis suos prohibuisset quam de copiis adversarii vivere.

8.  [1]  Caput viri Christus est.  Quis Christus?  qui non est viri auctor?
Caput enim ad auctoritatem posuit, auctoritas autem non alterius erit quam auctoris.  Cujus denique viri caput est?  Certe de quo subjicit, Vir enim non debet caput velare, quum sit dei imago.  Igitur si creatoris est imago (ille enim Christum sermonem suum intuens hominem futurum, Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram), quomodo possum alterum habere

556 TERTULLIAN V.8

caput, non eum cujus imago sum?  [2]  Quum enim imago sim creatoris, non est in me locus capitis alterius.  Sed et quare mulier potestatem super caput habere debebit?  Si quia e viro et propter virum facta est, secundum institutionem creatoris, sic quoque ejus disciplinam apostolus curavit de cujus institutione causas disciplinæ interpretatur.  Adicit etiam, Propter angelos.  Quos?  id est cujus?
Si creatoris apostatas, merito, ut illa facies quæ eos scandalizavit notam. quandam referat de habitu humilitatis et obscuratione decoris :  si vero propter angelos dei alterius, quid veretur, si nec ipsi Marcionitæ feminas appetunt?  [3]  Sæpe jam ostendimus hæreses apud apostolum inter mala ut malum poni, et eos probabiles intellegendos qui hæreses ut malum fugiant.  Proinde panis et calicis sacramento jam in evangelio probavimus corporis et sanguinis dominici veritatem adversus phantasma Marcionis.  Sed et omnem judicii mentionem creatori competere, ut deo judici, toto pæne opere tractatum est.  [4]  Nunc de spiritalibus dico, hæc quoque in Christum a creatore promissa, sub illa præscriptione, justissima opinor, qua non alterius credenda sit exhibitio quam cujus probata fuerit repromissio.  Pronuntiavit Esaias, Prodibit virga de radice Jesse, et flos de radice ascendet, et requiescet super eum spiritus domini.  Dehinc species ejus enumerat:  Spiritus sapientiæ et intellegentiæ, spiritus consilii et valentiæ, et spiritus agnitionis et religionis, spiritus eum replebit1 timoris dei.  Christum enim in floris figura ostendit oriturum e virga profecta de radice Jesse, id est virgine generis David, filii Jesse, in quo Christo consistere haberet tota substantia spiritus, non quasi postea obventura illi qui semper spiritus dei fuerit, ante carnem quoque, ne e hoc argumenteris prophetiam ad eum Christum pertinere qui ut

8. 1 replebit Pam.: replevit R: replevebit M


8. a Isa. 11: 1 sq.

558 TERTULLIAN V.8

homo tantum e solo censu David postea consecuturus sit dei sui spiritum, sed quoniam exinde quo floruisset in carne sumpta e stirpe David, requiescere in illo omnis haberet operatio gratiæ spiritalis, et concessare et finem facere, quantum ad Judæos;  [5] sicut et res ipsa testatur, nihil exinde spirante2 penes illos spiritu creatoris, ablato a Judæa sapiente et prudente architecto et consiliario et propheta, ut hoc sit, Lex et prophetæ usque ad Joannem.  Accipe nunc quomodo et a Christo in cælum recepto charismata obventura pronuntiarit.  Ascendit in sublimitatem, id est in cælum :  captivam duxit captivitatem, id est mortem vel humanam servitutem :  dedit data filiis hominurn, id est donativa quæ charismata dicimus.  Eleganter Filiis hominum ait, non passim Hominibus, nos ostendens filios hominum, id est vere hominum, apostolorum.  [6]  In evangelio, enim inquit, ego vos generavi, et, Filii mei quos parturio rursus.  Jam nunc et illa promissio spiritus absolute facta per Joëlem:  In novissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, et prophetabunt filii filiæque eorum, et super servos et ancillas meas de meo spiritu effundam.  [7]  Et utique si in novissimos dies gratiam spiritus creator repromisit, Christus autem spiritalium dispensator in novissimis diebus apparuit, dicente apostolo, At ubi tempus expletum est misit deus filium suum, et rursus, Quia tempus jam in collecto est, apparet et de temporum ultimorum prædicatione hanc gratiam spiritus ad Christum prædicatoris pertinere.  Compara denique species apostoli et Esaiæ.  [8]  Alii, inquit, datur per spiritum sermo sapientiæ :  statim et Esaias spiritum sapientiæ posuit.  Alii sermo scientiæ :  hic erit sermo intellegentiæ3 et consilii.  Alii fides in eodem spiritu :  hic erit spiritus religionis et timoris dei.  Alii donum curationum, alii virtutum :  hic erit valentiæ spiritus.  Alii prophetia, alii distinctio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum :  hic erit agnitionis spiritus.  [9]  Vide apostolum et in distributione

8. 2 spirante R3: sperante MR1        3 quæro an scribendum fuerit hic erit spiritus intellegentiæ


8. b cf.  Isa. 3: 3         c Luke 16: 16         d Eph. 4: 8; cf.  Ps. 68: 18 e 1 Cor. 4: 15; Gal. 4: 19            f Joël 2: 28          g Gal. 4:4          h Isa. 11: 2

560 TERTULLIAN V.8

facienda unius spiritus et in specialitate interpretanda prophetæ conspirantem.  Possum dicere, ipsum quod4 corporis nostri per multa et diversa membra unitatem charismatum variorum compagini adæquavit, eundem et corporis humani et spiritus sancti dominum ostendit, qui merita5 charismatum noluerit esse in corpore spiritus quæ nec in corpore humano collocavit, qui de dilectione quoque omnibus charismatibus præponenda apostolum instruxerit principali præcepto, quod probavit et Christus, [10]  Diliges dominum de totis præcordiis et totis viribus et tota anima tua et proximum tuum tanquam te ipsum.  Et si quod6 in lege scriptum esset commemorat, in aliis linguis et in aliis labiis locuturum creatorem, quum hac commemoratione charisma linguarum confirmat, nec hic potest videri alienum charisma creatoris prædicatione confirmasse.  [11]  Æque præscribens silentium mulieribus in ecclesia, ne quid discendi duntaxat gratia loquantur (ceterum prophetandi jus et illas habere jam ostendit, quum mulieri etiam prophetanti velamen imponit), e lege accipit subjiciendæ feminæ auctoritatem, quam, ut semel dixerim, nosse non debuit nisi in destructionem.  [12]  Sed ut jam a spiritalibus recedamus, res ipsæ probare debebunt quis nostrum temere deo suo vindicet, et an nostræ parti7 possit opponi, hæc et si creator repromisit in suum Christum nondum revelatum, ut Judæis tantum destinatum, suas habitura in suo tempore in suo Christo et in suo populo operationes.  Exhibeat itaque Marcion dei sui dona, aliquos prophetas, qui tamen non de humano sensu sed de dei spiritu sint locuti, qui et futura prænuntiarint et cordis occulta traduxerint;  edat aliquem psalmum, aliquam visionem, aliquam orationem, duntaxat spiritalem, in ecstasi, id est amentia,8 si qua linguæ interpretatio accessit;  probet etiam mihi mulierem apud se prophetasse ex illis suis sanctioribus feminis magnidicam :  si hæc

8. 4 ipsum quod Kroy.:  ipsum, qui MR edd.         5 merita R1 mg.: meritum MR3         6 Et si quod Kroy.: quod etsi MR edd. [sed desideratur quoque scriptum est]         7 an nostræ parti Rig.:  a nostræ partis MR1: quia nostræ parti R3 8 amentia R: in amentia MF


8. i Luke 10: 27         j Gen. 3: 16

562 TERTULLIAN V.8

omnia facilius a me proferuntur, et utique conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis creatoris, sine dubio dei mei erit et Christus et spiritus et apostolus.  Habet professionem meam qui voluerit eam exigere.

9.  [1]  Interim Marcionites nihil hujusmodi exhibebit, qui timct jam1 pronuntiare cujus magis Christus nondum sit revelatus.  Sicut meus expectandus est, qui a primordio prædicatus est, illius idcirco non est, quia non a primordio sit.  Melius nos credimus in Christum futurum quam hæreticus in nullum.2  [2]  Mortuorum resurrectionem quomodo quidam tunc negarint prius dispiciendum est.  Utique eodem modo quo et nunc;  siquidem semper resurrectio carnis negatur.  Ceterum animam et sapientium plures divinam vindicantes salvam repromittunt, et vulgus ipsum ea præsumptione defunctos colit qua animas eorum manere confidit :  ceterum corpora aut ignibus statim aut feris aut etiam diligentissime condita temporibus tamen aboleri manifestum est.  Si ergo carnis resurrectionem3 negantes apostolus retundit, utique adversus illos tuetur quod illi negabant, carnis scilicet resurrectionem.  Habes compendio responsum.  [3]  Cetera jam ex abundanti.  Nam et ipsum quod mortuorum resurrectio dicitur, exigit defendi proprietates vocabulorum.  Ita vocabulum mortuum non est nisi quod amisit animam, de cujus facultate vivebat.  Corpus est quod amittit animam et amittendo fit mortuum;  ita mortui vocabulum corpori competit.  Porro si resurrectio mortui est, mortuum autem non aliud est quam corpus, corporis erit resurrectio.  [4]  Sic et resurrectionis vocabulum non aliam rem vindicat quam quæ cecidit.  Surgere enim potest dici et quod omnino non cecidit, quod semper retro iacuit.  Resurgere autem non est nisi ejus quod cecidit;

9. 1 timet jam R3:  tum etiam MR1         2 in ullum voluit Kroy.         3 quæro an scribendum fuerit mortuorum resurrectionem, quam quidem apostolus ipse defendit, 1 Cor. 15: 12: carnis secl.  Kroy.

564 TERTULLIAN V.9

iterum enim surgendo, quia cecidit, resurgere dicitur.  RE enim syllaba iterationi semper adhibetur.  Cadere ergo dicimus corpus in terram per mortem, sicut et res ipsa testatur, e dei lege.  Corpori enim dictum est, Terra es et in terram ibis.  Ita quod de terra est ibit in terram.  Hoc cadit quod in terram abit,4 hoc resurgit quod cadit.  [5]  Quia per hominem mors, et per hominem resurrectio.  Hic mihi et Christi corpus ostenditur in nomine hominis, qui constat e corpore, ut sæpe jam docuimus.  Quodsi sic in Christo vivificamur omnes sicut mortificamur in Adam, quando in Adam corpore mortificemur, sic necesse est in Christo corpore vivificemur.  Ceterum similitudo non constat si non in eadem substantia mortificationis in Adam, vivificatio concurrat in Christo.  Sed interposuit adhuc aliquid de Christo, et propter præsentem disceptationem non omittendum.  [6]  Tanto magis enim probabitur carnis resurrectio, quanto Christum ejus dei ostendero apud quem creditur carnis resurrectio.  Quum dicit, Oportet enim regnare eum, donec ponat inimicos ejus sub pedes ejus, jam quidem et e hoc ultorem deum edicit, atque exinde ipsum qui hoc Christo repromiserit:  Sede ad dexteram meam donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum :  virgam virtutis tuæ emittet dominus ex Sion, et dominabitur in medio inimicorum tuorum tecum.  [7]  Sed necesse est ad meam sententiam pertinere defendam eas scripturas quas et Judæi nobis avocare conantur.  Dicunt denique hunc psalmum in Ezechiam cecinisse, quia is sederit ad dexteram templi, et hostes ejus averterit deus et absumpserit;  propterea igitur et cetera, Ante luciferum ex utero generavi te, in Ezechiam convenire et in Ezechiæ nativitatem.  Nos edimus evangelia (de quorum fide aliquid utique jam in tanto opere istos confirmasse debemus), nocturna nativitate declarantia dominum, ut hoc sit ante luciferum, et e stella magis intellecta, et e testimonio angeli qui nocte pastoribus annuntiavit natum esse quum maxime

9. 4 cadit quod in terram abit Ciacconius: abit quod in terram ibit libri omnes


9. a Gen.3:19         b Ps. 110: 1 sq.         c Ps. 110:3

566 TERTULLIAN V.9

Christum, et e loco partus, in diversorium enim ad noctem convenitur.  [8]  Fortassean et mystice factum sit ut nocte Christus nasceretur, lux veritatis futurus ignorantiæ tenebris.  Sed nec, Generavi te, edixisset deus, nisi filio vero.5  Nam etsi de toto populo ait, Filios generavi, sed non adjecit Ex utero.  Cur autem adjecit Ex utero tam vane, quasi aliqui hominum ex utero natus dubitaretur, nisi quia curiosius voluit intellegi in Christum:  Ex utero generavi te, id est e solo utero, sine viri semine, carni deputans <quod> ex utero, spiritui quod ex ipso.  His accedit,6 Tu es sacerdos in ævum.  Nec sacerdos autem Ezechias, nec in ævum, etsi fuisset.  Secundum ordinem, inquit, Melchisedec.  [9]  Quid Ezechias ad Melchisedec altissimi sacerdotem, et quidem non circumcisum, qui Abraham circumcisum jam accepta decimarum oblatione benedixit?
At in Christum conveniet ordo Melchisedec, quoniam quidem Christus proprius et legitimus dei antistes, præputiati sacerdotii pontifex, tum in nationibus constitutus, a quibus magis suscipi habebat, cognituram se quandoque circumcisionem et Abrahæ gentem, quum ultimo venerit, acceptatione et benedictione dignabitur.  Est et alius psalmus ita incipiens:  Deus, judicium tuum regi da, id est Christo regnaturo, et justitiam tuam filio regis, id est populo Christi.  [10]  Filii enim ejus sunt qui in ipso renascuntur.  Sed et hic psalmus Salomoni canere dicetur.  Quæ tamen soli competunt Christo docere non poterunt etiam cetera non ad Salomonem, sed ad Christum pertinere?  Descendit, inquit, tanquam imber super vellus, et velut stillæ destillantes in terram;  placidum descensum ejus et insensibilem describens de cælo in carnem.  Salomon autem etsi descendit alicunde, non tamen sicut imber, quia non de cælo.  Sed simpliciora quæque proponam.  [11]  Dominabitur, inquit, a mari ad mare, et a flumine usque ad

9. 5 filio vero Ciacconius: filio puero libri omnes         6 <[quod> ex utero, spiritui quod ex ipso.  His accedit Kroy.: ex utero spiritus.  Quod et ipso hic accedit MR


9. d Isa. 1:2         e Ps. 110:4         f Gen. 14: 19         g Ps. 72: 1         h Ps. 72:6, 8, 11, 17-19

568 TERTULLIAN V.9

terminos terræ.  Hoc soli datum est Christo;  ceterum Salomon uni et modicæ Judææ imperavit.  Adorabunt illum omnes reges.  Quem omnes, nisi Christum?  Et servient ei omnes nationes.  Cui omnes, nisi Christo?  Sit nomen ejus in ævum.  Cujus nomen in æternum,7 nisi Christi?  Ante solem manebit nomen ejus.  Ante solem enim sermo dei, id est Christus.  [12]  Et benedicentur in illo universæ gentes.  In Salomone nulla natio benedicitur, in Christo vero omnis.  Quid nunc, si et deum eum iste psalmus demonstrat?
Et beatum eum dicent :  quoniam, Benedictus dominus deus Israëlis, qui facit mirabilia solus :  benedictum nomen gloriæ ejus, et replebitur universa terra gloria ejus.  [13]  Contra Salomon, audeo dicere, etiam quam habuit in deo gloriam amisit per mulierem in idololatriam usque pertractus.  Itaque quum in medio psalmo illud quoque positum sit:  Inimici ejus pulverem lingent, subjecti utique pedibus ipsius, ad illud pertinebit propter quod hunc psalmum et intuli et ad meam sententiam defendi, ut confirmaverim et regni gloriam et inimicorum subjectionem secundum dispositionem creatoris, consecuturus8 non alium credendum quam creatoris.

10.  [1]  Revertamur nunc ad resurrectionem, cui et alias quidem proprio volumine satisfecimus, omnibus hæreticis resistentes;  sed nec hic desumus, propter eos qui illud opusculum ignorant.  Quid, ait, facient qui pro mortuis baptizantur, si mortui non resurgunt?  Viderit institutio ista.  Kalendæ, si forte, Februariæ respondebunt illi, pro mortuis petere.1  Noli ergo apostolum novum statim auctorem aut confirmatorem ejus denotare, ut tanto magis sisteret carnis resurrectionem, quanto illi qui vane pro mortuis baptizarentur,

9. 7 in æternum Pam.: æternum MR         8 consecuturus Rig.: consecuturum MR 10. 1 pro mortuis petere: quomodo antecedentibus accommodetur hæc incisio non bene intellego


9. i Ps. 72: 9

570 TERTULLIAN V.10

fide resurrectionis hoc facerent.  [2]  Habemus illum alicubi unius baptismi definitorem.  Igitur et pro mortuis tingui pro corporibus est tingui;  mortuum enim corpus ostendimus.  Quid facient qui pro corporibus baptizantur, si corpora non resurgunt?  Atque adeo recte hunc gradum figimus, ut et apostolus secundam disceptationem æque de corpore induxerit.  Sed dicent quidam, Quomodo mortui resurgent?  quo autem corpore venient?  [3]  Defensa etenim resurrectione, quæ negabatur, consequens erat de qualitate corporis retractare, quæ non videbatur.  Sed de ista cum aliis congredi convenit.  Marcion enim in totum carnis resurrectionem non admittens et soli animæ salutem repromittens, non qualitatis sed substantiæ facit quæstionem.  Porro et e his manifestissime obducitur quæ apostolus ad qualitatem corporis tractat propter illos qui dicunt, Quomodo resurgent mortui?  quo autem corpore venient?  Jam enim prædicavit resurrecturum esse corpus, si2 de corporis qualitate tractavit.  [4]  Denique si proponit exempla grani tritici, vel alicuius ejusmodi, quibus det corpus deus prout volet, si unicuique seminum proprium ait esse corpus, ut aliam quidem carnem hominum, aliam vero pecudum et volucrum, et corpora cælestia atque terrena, et aliam gloriam solis, et lunæ aliam, et stellarum aliam, — nonne carnalern et corporalem portendit resurrectionem, quam per carnalia et corporalia exempla commendat?  nonne etiam ab eo deo eam spondet a quo sunt et exempla?  Sic et resurrectio, inquit.  [5]  Quomodo?  Sicut et granum, corpus seritur corpus resurgit.  Seminationem denique vocavit dissolutionem corporis in terram, quia seritur in corruptela, <in dedecoratione, in infirmitate, resurgit autem in incorruptelam,>3 in honestatem, in virtutem.  Cujus ille ordo in dissolutione, ejus et hic in resurrectione corporis, scilicet sicut et granum.  Ceterum si auferas corpus resurrectioni quod dedisti dissolutioni, ubi consistet diversitas exitus?  Proinde et si seritur animale, resurgit spiritale, etsi habet aliquod proprium corpus anima vel spiritus,

10. 2 si Oeh.:  id MR edd.         3 post in corruptela iamdudum hæc intercidisse suspicabar <in dedecoratione, in infirmitate, resurgit autem in incorruptelam>: assentitur Kroy.


10. a cf.  Eph. 4:5

572 TERTULLIAN V.10

ut possit videri corpus animale animam significare et corpus spiritale spiritum, non ideo animam dicit in resurrectione spiritum futuram, sed corpus, quod cum anima nascendo et per animam vivendo animale dici capit, futurum spiritale dum per spiritum surgit in æternitatem.  [6]  Denique si non anima, sed caro seminatur in corruptela, dum dissolvitur in terram, jam non anima erit corpus animale, sed caro quæ fuit corpus animale, siquidem de animali efficitur spiritale, sicut et infra dicit, Non primum quod spiritale.  Ad hoc enim et de ipso Christo præstruit:  [7]  Factus primus homo Adam in animam vivam, novissimus Adam in spiritum vivificantem;  licet stultissimus hæreticus noluerit ita esse, dominum enim posuit novissimum pro novissimo Adam, veritus scilicet ne, si et dominum novissimum haberet Adam, et ejusdem Christum defenderemus in Adam novissimo cujus et primum.  [8]  Sed falsum relucet.  Cur enim primus Adam, nisi quia et novissimus Adam?  Non habent ordinem inter se nisi paria quæque et ejusdem vel nominis vel substantiæ vel auctoris.  Nam etsi potest in diversis quoque esse aliud primum, aliud novissimum, sed unius auctoris.  Ceterum si et auctor alius, et ipse quidem potest novissimus dici.  Quod tamen intulerit, primum est;  novissimum autem, si primo par sit.  Par autem primo non est, quia non ejusdem auctoris est.  Eodem modo et in nomine hominis revincetur.  [9]  Primus, inquit, homo de humo terrenus, secundus dominus de cælo.  Quare secundus, si non homo, quod et primus?  Aut numquid et primus dominus, si et secundus?  Sed sufficit si in evangelio filium hominis adhibet Christum,4 et hominem et in homine Adam eum negare non poterit.  [10]  Sequentia quoque eum comprimunt.  Quum enim dicit apostolus, Qualis qui de terra, homo scilicet, tales et terreni, homines utique, ergo et qualis qui de cælo homo, tales et qui de cælo homines.  Non enim poterat hominibus terrenis non homines cælestes opposuisse, ut statum ac spem studiosius

10. 4 virgulam post Christum transtulit Kroy.

574 TERTULLIAN V.10

distingueret in appellationis societate.  Statu enim ac spe dicit terrenos atque cælestes, homines tamen e pari, qui secundum exitum aut in Adam aut in Christo deputantur.  Et ideo jam ad exhortationem spei cælestis, Sicut portavimus, inquit, imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis, non ad substantiam ullam referens resurrectionis, sed ad præsentis temporis disciplinam.  [11]  Portemus enim, inquit, non portabimus, præceptive, non promissive, volens nos sicut ipse incessit ita incedere, et a terreni, id est veteris, hominis imagine abscedere, quæ est carnalis operatio.  Denique quid subiungit?  Hoc enim dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt, opera scilicet carnis et sanguinis, quibus et ad Galatas scribens abstulit dei regnum, solitus et alias substantiam pro operibus substantiæ ponere, ut quum dicit eos qui in carne sunt deo placere non posse.  Quando enim placere poterimus deo, nisi dum in carne hac sumus?  [12]  Aliud tempus operationis nullum opinor est.  Sed si in carne quamquam constituti carnis opera fugiamus, tum non erimus in carne, dum non in substantia carnis non sumus, sed in culpa.  Quodsi in nomine carnis, opera non substantiam carnis jubemur exponere, operibus ergo carnis, non substantiæ carnis, in nomine carnis denegatur dei regnum.  [13]  Non enim id damnatur in quo male fit, sed id quod fit.  Venenum dare scelus est, calix tamen in quo datur reus non est.  Ita et corpus carnalium operum vas est, anima est autem quæ in illo venenum alicuius mali facti temperat.  Quale est autem ut, si anima auctrix operum carnis merebitur dei regnum per expiationem eorum quæ in corpore admisit, corpus ministrum solummodo in damnatione permaneat?  Venefico absoluto calix erit puniendus?  Et tamen non utique carni defendimus dei regnum, sed resurrectionem substantiæ suæ, quasi ianuam regni, per quam aditur.  [14]  Ceterum aliud resurrectio, aliud regnum.  Primo enim resurrectio, dehinc regnum.  Resurgere

10. b cf.  Gal. 5: 19 sqq.         c cf.  Rom. 8: 8

576 TERTULLIAN V.10

itaque dicimus carnem, sed mutatam consequi rcgnum.  Resurgent enim mortui incorrupti, illi scilicet qui fuerant corrupti dilapsis corporibus in interitum.  Et nos mutabimur, in atomo, in oculi momentaneo motu.  Oportet enim corruptivum hoc, tenens utique carnem suam dicebat apostolus, induere incorruptelam, et mortale hoc immortalitatem, ut scilicet habilis substantia efficiatur regno dei.  Erimus enim sicut angeli.  Hæc erit demutatio carnis, sed resuscitatæ.  Aut si nulla erit, quomodo induet incorruptelam et immortalitatem?  [15]  Aliud igitur facta per demutationem tunc consequetur dei regnum, jam non caro nec sanguis, sed quod illi corpus deus dederit.  Et ideo recte apostolus:  Caro et sanguis regnum dei non consequentur, demutationi illud ascribens, quæ accedit resurrectioni.  [16]  Si autem tunc fiet verbum quod scriptum est apud creatorem, Ubi est, mors, victoria tua vel contentio tua?  Ubi est, mors, aculeus tuus? (verbum autem hoc creatoris est per prophetam), ejus erit et res, id est regnum, cujus et verbum fiet in regno.  Nec alii deo gratias dicit quod nobis victoriam utique de morte referre præstiterit, quam illi a quo verbum insultatorium de morte et triumphatorium accepit.

11.  DE EPISTULA SECUNDA AD CORINTHIOS.  [1]  Si deus commune vocabulum factum est vitio erroris humani, quatenus plures dei dicuntur atque creduntur in sæculo, benedictus tamen deus domini nostri1 Jesu Christi non alius quam creator intellegetur qui et universa benedixit, habes Genesim;  et ab universis benedicitur, habes Danielem.  Proinde si pater potest dici sterilis deus,2 nullius magis nomine quam creatoris;3 misericordiarum tamen pater idem erit qui misericors et miserator et misericordiæ plurimus est dictus.  [2]  Habes apud Jonam cum ipso misericordiæ exemplo quam Ninivitis exorantibus præstitit :  facilis et Ezechiæ fletibus flecti, et Achab marito lezabelis deprecanti sanguinem

11. 1 domini nostri GR3: domini mei R1 (et fortasse M prima manu)         2 sterilis deus Kroy.: sterilis dei MR edd.         3 nullius magis nomine quam creatoris quid sibi velint hæc verba vix intellego :  seclusit Kroy.


10. d cf.  Matt. 22: 30; Luke 20: 36         e cf.  Isa. 25: 8         11. a cf.  Gen. 1: 22 b cf.  Dan. 3: 52 LXX; Song of III Ch. 3         c cf.  Jonah 4:2         d cf. 2 Kgs. 20: 5 sqq.

578 TERTULLIAN V.11

ignoscere Nabuthæ, et David agnoscenti delictum Statim indulgere, malens scilicet pænitentiam peccatoris quam mortem, utique e misericordiæ affectu.  Si quid tale Marcionis deus edidit vel edixit, agnoscam patrem misericordiarum.  [3]  Si vero ex eo tempore hunc titulum ei ascribit quo revelatus, quasi exinde sit pater misericordiarum quo liberare instituit genus humanum, atquin et nos ex eo tempore negamus illum e quo dicitur revelatus.  Non potest igitur aliquid ei ascribere quem tunc ostendit quum aliquid ei ascribit.  Si enim prius constaret eum esse, tunc et ascribi ei potest.  Accidens enim est quod ascribitur, accidentia autem antecedit ipsius rei ostensio cui accidunt, maxime quum jam alterius est quod ascribitur ei qui prius non sit ostensus.  Tanto magis negabitur esse, quanto per quod affirmatur esse ejus est qui jam ostensus est.  [4]  Sic et testamentum novum non alterius erit quam qui illud repromisit;  etsi non littera, at ejus spiritus;  hoc erit novitas.  Denique qui litteram tabulis lapideis inciderat, idem et de spiritu edixerat, Effundam de meo spiritu in omnem carnem.  Et si littera occidit, spiritus vero vivificat, ejus utrumque est qui ait, Ego occidam et ego vivificabo, percutiam et sanabo.  Olim duplicem vim creatoris vindicavimus, et judicis et boni, littera occidentis per legem et spiritu vivificantis per evangelium.  Non possunt duos deos facere quæ, etsi diversa, apud unum recenseri prævenerunt.  [5]  Commemorat et de velamine Moysi, quo faciem tegebat incontemplabilem filiis Israël.  Si ideo ut claritatem majorem defenderet novi testamenti quod manet in gloria, quam veteris quod evacuari habebat, hoc et meæ convenit fidei præponenti evangelium legi, et vide ne magis meæ.  Illic enim erit superponi quid, ubi fuerit et illud cui superponitur.  At quum dicit,

11. e cf. 1 Kgs. 21: 27 sqq.         f cf. 2 Sam. 12: 13         g cf.  Ezek.33:11 h Joël 2: 28         i Deut. 32: 39

580 TERTULLIAN V.11

Sed obtunsi sunt sensus mundi, non utique creatoris, sed populi qui in mundo est.  De Israële enim dicit, Ad hodiernum usque velamen idipsum in corde eorum.  Figuram4 ostendit fuisse velamen faciei in Moyse velaminis cordis in populo, quia nec nunc apud illos perspiciatur Moyses corde, sicut nec facie tunc.  [6]  Quid est ergo adhuc velatum in Moyse quod pertineat ad Paulum, si Christus creatoris a Moyse prædicatus nondum venit?  quomodo jam operta et velata adhuc denotantur corda Judæorum, nondum exhibitis prædicationibus Moysi, id est de Christo, in quo eum intellegere deberent?  Quid ad apostolum Christi alterius, si dei sui sacramenta Judæi non intellegebant, nisi quia velamen cordis illorum ad cæcitatem, qua non perspexerant Christum Moysi, pertinebat?  [7]  Denique quod sequitur, Quum vero converterit ad deum, auferetur velamen, hoc Judæo proprie dicit apud quem et est velamen Moysi, qui quum transierit in fidem Christi, intellegit Moysen de Christo prædicasse.  Ceterum quomodo auferetur velamentum creatoris in Christo dei alterius, cujus sacramenta velasse non potuit creator, ignoti videlicet ignota?  [8]  Dicit ergo nos jam aperta facie, utique cordis, quod velatum est in Judæis, contemplantes Christum eadem imagine transfigurari a gloria, qua scilicet et Moyses transfigurabatur a gloria domini, in gloriam.  Ita corporalem Moysi illuminationem de congressu domini et corporale velamen de infirmitate populi proponens, et spiritalem revelationem et spiritalem claritatem in Christo superducens, tanquam a domino, inquit, spirituum, totum ordinem Moysi figuram ignorati apud Judæos, agniti vero apud nos Christi fuisse testatur.  [9]  Scimus quosdam sensus ambiguitatem pati posse de sono pronuntiationis aut de modo distinctionis, quum duplicitas earum intercedit.  Hanc Marcion captavit sic legendo:  In quibus deus ævi hujus, ut creatorem ostendens deum hujus ævi alium

11. 4 Figuram Rig.:  figuratum MR: figuram tum Kroy.

582 TERTULLIAN V.11

suggerat deum alterius ævi.  Nos contra sic distinguendum dicimus:  In quibus deus, dehinc :  ævi hujus excæcavit mentes infidelium; In quibus, Judæis infidelibus, in quibus opertum est aliquibus evangelium adhuc sub velamine Moysi.  Illis enim deus, labiis diligentibus eum, corde autem longe absistentibus ab eo minatus fuerat:  Aure audietis et non audietis, oculis videbitis et non videbitis, et:  Nisi credideritis nec intellegetis, et:  Auferam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium irritam faciam.  [10]  Hæc autem non utique de evangelio dei ignoti abscondendo minabatur.  Ita etsi hujus ævi deus, sed infidelium hujus ævi excæcat cor, quod Christum ejus non ultro recognoverint de scripturis intellegendum.  Et positum in ambiguitate distinctionis hactenus tractasse,5 ne adversario prodesset, contentus victoriæ, næ ultro possum et in totum contentionem hanc præterisse.  [11]  Simpliciori responso præ manu erit esse hujus ævi dominum diabolum interpretari, qui dixerit, propheta referente, Ero similis altissimi, ponam in nubibus thronum meum;  sicut et tota hujus ævi superstitio illi mancipata est qui excæcet infidelium corda et inprimis apostatæ Marcionis.  Denique non vidit occurrentem sibi clausulam sensus:  Quoniam deus, qui dixit e tenebris lucem lucescere, reluxit in cordibus nostris ad illuminationem agnitionis suæ in persona Christi.  [12]  Quis dixit, Fiat lux?  Et de illuminatione6 mundi quis Christo ait, Posui te in lumen nationum, sedentium scilicet in tenebris et in umbra mortis?  Cui respondet spiritus in psalmo e providentia futuri:  Significatum est, inquit, super nos lumen personæ tuæ, domine.  Persona autem dei Christus dominus.  Unde et apostolus supra, Qui est imago, inquit, dei.  Igitur si Christus persona creatoris dicentis, Fiat lux, et Christus

11. 5 Et positum etc.: syntaxi perquam dissolutæ medelam adhibere nolebam :  sensus vix latet          6 de illuminatione Pam.:  illuminationem MR


11. j cf.  Isa. 29: 13         k Isa. 6: 10         l Isa. 7: 9         m Isa. 29: 14         n Isa. 14: 14         o Gen. 1:2         p Isa. 49: 6         q Isa. 9:2         r Ps. 4: 6

584 TERTULLIAN V.11

et apostoli et evangelium et velamen et Moyses et tota series, secundum testimonium clausulæ creatoris est, dei hujus ævi, certe non ejus qui nunquam dixit, Fiat lux.  Prætereo hic et de alia epistula, quam nos ad Ephesios præscriptam habemus, hæretici vero ad Laodicenos.  [13]  Ait enim meminisse nationes quod illo in tempore quum essent sine Christo, alieni ab Israële, sine conversatione et testamentis et spe promissionis, etiarn sine deo7 essent, in mundo utique, etsi de creatore.  Ergo si nationes sine deo dixit esse, deus autem illis diabolus est, non creator, apparet dominum ævi hujus eum intellegendum quem nationes pro deo receperunt, non creatorem, quem ignorant.  [14]  Quale est autem ut non ejusdem habeatur thesaurus in fictilibus vasis nostris cujus et vasa sunt?  Nam si gloria dei est in fictilibus vasis tantum thesauri haberi, vasa autem fictilia creatoris sunt, ergo et gloria creatoris est, cujus vasa eminentiam virtutis dei sapiunt, et virtus ipsa;  quia propterea in vasa fictilia commissa sunt, ut eminentia ejus probaretur.  [15]  Ceterum jam non erit alterius dei gloria ideoque nec virtus, sed magis dedecus et infirmitas, cujus eminentiam fictilia et quidem aliena ceperunt.  Quodsi hæc sunt fictilia vasa, in quibus tanta nos pati dicit, in quibus etiam mortificationem circumferimus dei,8 satis ingratus deus et injustus, si non et hanc substantiam resuscitaturus est, in qua pro fide ejus tanta tolerantur, in qua et mors Christi circumfertur, in qua et eminentia virtutis consecratur.  Sed enim proponit, Ut et vita Christi manifestetur in corpore nostro, scilicet sicut et mors ejus circumfertur in corpore.  De qua ergo Christi vita dicit?  qua nunc vivimus in illo?  [16]  Et quomodo in sequentibus non ad visibilia nec ad temporalia, sed ad invisibilia et ad æterna, id est non ad præsentia, sed ad futura exhortatur?  Quodsi de futura vita dicit Christi, in corpore eam dicens apparituram, manifeste carnis resurrectionem prædicavit, exteriorem quidem hominem nostrum corrumpi

11. 7 sine deo Pam.: sine domino MR         8 dei MR: domini Pam.


11. s cf.  Eph. 2: 12

586 TERTULLIAN V.11

dicens, et non quasi æterno interitu post mortem, verum laboribus et incommodis, de quibus præmisit adjiciens, Et non deficiemus.  Nam et interiorem hominem nostrum renovari de die in diem dicens hic utrumque demonstrat, et corporis corruptionem e vexatione temptationum et animi renovationem e contemplatione promissionum.

12.  [1]  Terreni domicilii nostri1 non sic ait habere nos domum æternam, non manu factam, in cælo, quia quæ manu facta sit creatoris intereat in totum dissoluta post mortem.  Hæc enim ad mortis metum et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam retractans etiam per sequentia manifestius, quum subjicit ingemere nos de isto tabernaculo corporis terreni, quod de cælo est superindui cupientes;  siquidem et despoliati non inveniemur nudi, id est recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus.  Et rursus:
Etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis, ingemimus quod gravemur, nolentes exui sed superindui.  [2]  Hic enim expressit quod in prima epistula strinxit:  Et mortui resurgent incorrupti, qui jam obierunt, et nos mutabimur, qui in carne fuerimus deprehensi a deo.  Et illi2 enim resurgent incorrupti, recepto scilicet corpore, et quidem integro, ut e hoc sint incorrupti;  et hi propter temporis ultimum jam momentum et propter merita vexationum antichristi compendium mortis, sed mutati, consequentur superinduti magis quod de cælo est quam exuti corpus.  [3]  Ita si hi super corpus induent cæleste illud, utique et mortui recipient corpus, super quod et ipsi induant incorruptelam de cælo;  quia et de illis ait, Necesse est corruptivum istud induere incorruptelam et mortale istud immortalitatem.  Illi induunt quum receperint corpus, isti superinduunt quia non amiserint corpus, et ideo non temere dixit nolentes exui corpore sed superindui, id est nolentes mortem experiri sed vita præveniri, uti devoretur mortale hoc a

12. 1 hunc in modum rescribendum olim suspicabar: Ita et post dissolutionem terreni domicilii nostri: pæne assentitur Kroy.        2 Et illi R3 edd.:  hi et illi MR1


12. a 1 Cor. 15: 52         b 1 Cor. 15: 53

588 TERTULLIAN V.12

vita, dum eripitur morti per superindumentum demutationis.  [4]  Ideo quia ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis si forte præventu, et arrabonem nos spiritus dicit a deo habere, quasi pignoratos in eandem spem superindumenti, et abesse a domino, quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere abesse potius a corpore et esse cum domino, ut et mortem libenter excipiamus.  Atque adeo omnes ait nos oportere manifestari ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quæ per corpus admisit sive bonum sive malum.  [5]  Si enim tunc retributio meritorum, quomodo jam aliqui cum deo poterunt deputari?  Et tribunal autem nominando et dispunctionem boni ac mali operis utriusque sententiæ judicem ostendit, et corporum omnium repræsentationem confirmavit.  Non enim poterit quod corpore admissum est non corpore judicari.  Iniquus enim deus, si non per id punitur quis aut juvatur per quod operatus est.  [6]  Si qua ergo conditio nova in Christo, vetera transierunt, ecce nova facta sunt omnia, impleta est Esaiæ prophetia.  Si etiam jubet ut mundemus nos ab inquinamento carnis et sanguinis, non substantiam <negat, sed opera substantiæ>3 capere regnum dei.  Si et virginem sanctam destinat ecclesiam assignare Christo, utique ut sponsam sponso, non potest imago conjungi inimico veritatis rei ipsius.  Si et pseudapostolos dicit operarios dolosos transfiguratores sui, per hypocrisin scilicet, conversationis non prædicationis adulteratæ reos taxat.  [7]  Adeo de disciplina, non de divinitate dissidebatur.  Si transfiguratur satanas in angelum lucis, non potest hoc dirigi in creatorem.  Deus enim non angelus creator;  in deum lucis, non in angelum, transfigurare se dictus esset, si non eum satanan significaret quem et nos et Marcion angelum novimus.  [8]  De paradiso

12. 3 <negat, sed opera substantiæ> supplenda vidit Kroy.


12. c cf.  Isa. 43: 19

590 TERTULLIAN V.12

suus stilus est ad omnem quam patitur quæstionem.  Hic illud forte mirabor, si proprium potuit habere paradisum deus nullius terrenæ dispositionis, nisi si etiam paradiso creatoris precario usus est, sicut et mundo.  Et tamen hominem tollere ad cælum creatoris exemplum est in Helia.  Magis vero mirabor dominum optimum, percutiendi et sæviendi alienum, nec proprium saltem sed creatoris angelum satanæ colaphizando apostolo suo applicuisse, et ter ab eo obsecratum non concessisse.  Emendat igitur et deus Marcionis secundum creatorem elatos æmulantem, ut deponentem scilicet de solio dynastas.  Aut numquid ipse est qui et in corpus Job dedit satanæ potestatem, ut virtus in infirmitate comprobaretur?  [9]  Quid et formam legis adhuc tenet Galatarum castigator, in tribus testibus præfiniens staturum omne verbum?
Quid et non parsurum se peccatoribus comminatur, lenissimi dei prædicator?  Immo et ipsam durius agendi in præsentia potestatem a domino datam sibi affirmat.  Nega nunc, hæretice, timeri deum tuum, cujus apostolus timebatur!

13.  DE EPISTULA AD ROMANOS.  [1]  Quanto opusculum profligatur, breviter jam retractanda sunt quæ rursus occurrunt, quædam vero tramittenda, quæ sæpius occurrerunt.  Piget de lege adhuc congredi, qui totiens probaverim concessionem ejus nullum argumentum præstare diversi dei in Christo, prædicatam scilicet et repromissam in Christum apud creatorem, quatenus et ipsa epistula legem plurimum videtur excludere.  [2]  Sed et judicem deum ab apostolo circumferri sæpe jam ostendimus et in judice ultorem et creatorem in ultore.  Itaque et hic, quum dicit, Non enim me pudet evangelii, virtus enim dei est in salutem omni credenti, Judæo et Græco, quia justitia dei in eo revelatur e fide in fidem, sine dubio et evangelium et salutem justo deo deputat, non bono, ut ita dixerim secundum hæretici distinctionem,

12. d cf. 2 Kgs. 2: 11

592 TERTULLIAN V.13

transferenti e fide legis in fidem evangelii, suæ utique legis et sui evangelii.  Quoniam et iram1 dicit revelari de cælo super impietatem et injustitiam hominum qui veritatem in injustitia detineant.  [3]  Cujus dei ira?  Utique creatoris.  Ergo et veritas ejus erit cujus et ira quæ revelari habet in ultionem veritatis.  Etiam adjiciens, Scimus autem judicium dei secundum veritatem esse, et iram ipsam probavit, e qua venit judicium pro veritate, et veritatem rursus ejusdem dei confirmavit cujus iram probavit probando judicium.  Aliud est si veritatem dei alterius in injustitia detentam creator iratus ulciscitur.  [4]  Quantas autem foveas in ista vel maxime epistula Marcion fecerit, auferendo quæ voluit, de nostri instrumenti integritate parebit.  Mihi sufficit, quæ proinde eradenda non vidit, quasi neglegentias et cæcitates ejus accipere.  Si enim judicabit deus occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt quam eorum qui sine lege, quia et hi legem ignorant et natura faciunt quæ sunt legis, utique is deus judicabit cujus sunt et lex et ipsa natura, quæ legis est instar ignorantibus legem.  Judicabit autem quomodo?  [5]  Secundum evangelium, inquit, per Christum.  Ergo et evangelium et Christus illius sunt cujus et lex et natura, quæ per evangelium et Christum vindicabuntur a deo2 illo judicio dei quod et supra, secundum veritatem.  Ergo qua defendenda3 reveletur de cælo ira, non nisi a deo iræ, ita et hic sensus pristino cohærens, in quo judicium creatoris edicitur, non potest in alium deum referri, qui nec judicat nec irascitur, sed in illum cujus dum hæc sunt, judicium dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est per quæ4 hæc habent transigi, evangelium et Christus.  [6]  Et ideo vehitur in transgressores legis, docentes non furari et furantes, ut homo dei legis, non ut creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari vetans fraudem mandaverit in

13. 1 iram dei Pam.         2 a deo Lat.: adeo MR         3 defendenda ea voluit Eng.: malim equidem defendendæ ei         4 per quæ Lat.: per quem MR

594 TERTULLIAN V.13

Ægyptios auri et argenti, quemadmodum et cetera in illum retorquent.  Scilicet apostolus verebatur convicium deo palam facere, a quo non verebatur divertisse?  [7]  Adeo autem Judæos incesserat, ut ingesserit propheticam increpationem:  Propter vos nomen dei blasphematur.  Quam ergo perversum, ut ipse blasphemaret eum cujus blasphemandi causa malos exprobrat!  Præfert et circumcisionem cordis præputiationi;  apud deum legis est facta circumcisio cordis, non carnis, spiritu, non littera.  Quodsi hæc est circumcisio Hieremiæ:  Et circumcidemini præputia cordis, sicut et Moyses:  Circumcidemini duricordiam vestram, ejus erit spiritus circumcidens cor cujus et littera metens carnem, ejus5 et Judæus qui in occulto cujus et Judæus in aperto, quia nec Judæum nominare vellet apostolus non Judæorum dei servum.  [8]  Tunc lex, nunc justitia dei per fidem Christi.  Quæ est ista distinctio?  Servivit deus tuus dispositioni creatoris, dans ei tempus et legi ejus :  an ejus tunc cujus et nunc?  Eius lex cujus et fides Christi;  distinctio dispositionum est, non deorum.  [9]  Monet justificatos e fide Christi, non e lege, pacem ad deum habere.  Ad quem?
Cujus nusquam fuimus hostes, an cujus legi et naturæ rebellavimus?  Nam si in eum competit pax cum quo fuit bellum, ei et justificabimur, et ejus erit Christus e cujus fide justificabimur, ad cujus pacem competit redigi hostes ejus aliquando.  [10]  Lex autem, inquit, subintroivit, ut abundaret delictum.  Quare?  ut superabundaret, inquit, gratia.  Cujus dei gratia, si non cujus et lex?
Nisi si creator ideo legem intercalavit, ut negotium procuraret gratiæ dei alterius et quidem æmuli, ne dixerim ignoti, ut, quemadmodum apud ipsum regnaverat peccatum in mortem, ita et gratia regnaret in justitia in vitam per Jesum Christum, adversarium

13. 5 carnem ejus edd.: virgulam post carnem transtuli


13. a cf.  Exod. 12: 35 sq.         b cf.  Isa. 52: 5         c Jer. 4: 4         d Deut. 10: 16

596 TERTULLIAN V.13

ipsius.  [11]  Propter hoc omnia concluserat lex creatoris sub delictum, et totum mundum deduxerat in reatum, et omne os obstruxerat, ne qui gloriaretur per illam, ut gratia servaretur in gloriam Christi, non creatoris, sed Marcionis?6 [12]  Possum et hic de substantia Christi præstruere e prospectu quæstionis subsecuturæ.  Mortuos enim nos inquit legi <per corpus Christi>.7  Ergo corpus Christi, et potest corpus contendi, non statim caro.  Sed et quæcunque substantia sit, quum ejus nominat corpus quem subjicit e mortuis resurrexisse, non potest aliud corpus intellegi quam carnis, in quam lex mortis est dicta.  [13]  Ecce autem et testimonium perhibet legi, et causa delicti eam excusat.  Quid ergo dicemus?  quia lex peccatum?  absit.  Erubesce, Marcion.  Absit.  Abominatur apostolus criminationem legis.  Sed ego delictum non scio nisi per legem.  [14]  O summum e hoc præconium legis, per quam <non> licuit8 delictum latere!  Non ergo lex seduxit, sed peccatum per præcepti occasionem.  Quid deo imputas legis quod legi ejus apostolus imputare non audet?  Atquin et accumulat:
Lex sancta, et præceptum ejus justum et bonum.  [15]  Si taliter veneratur legem creatoris, quomodo ipsum destruat nescio.  Quis discernit duos deos, justum alium, bonum alium, quum is utrumque debeat credi cujus præceptum et bonum et justum est?  Si autem et spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et figuratam.  Debeo enim et hinc constituere Christum in lege figurate prædicatum, quo nec a Judæis omnibus potuerit agnosci.

14.  [1]  Hunc si pater rnisit in similitudinem carnis peccati, non ideo phantasma dicetur caro quæ in illo videbatur.  Peccatum enim carni supra ascripsit, et illam fecit legem peccati habitantem in membris suis et adversantem legi sensus.  Ob hoc igitur missum filium in similitudinem carnis peccati, ut peccati carnem simili

13. 6 Marcionis? quærmdi signum posui         7 <per corpus Christi> addenda sensit Kroy.         8 <non> licuit necessario sed invitus scribebam: licuit MR; liquuit Gel. alii :  melius Ciacconius liquuit delictum latens


13. e cf.  Gal. 3: 22         14. a cf.  Rom. 7: 23

598 TERTULLIAN V.14

substantia redimeret, id est carnea, quæ peccatrici carni similis esset, quum peccatrix ipsa non esset.  Nam et hæc erit dei virtus in substantia pari perficere salutem.  [2]  Non enim magnum, si spiritus dei carnem remediaret, sed si caro consimilis peccatrici, dum caro est, sed non peccati.  Ita similitudo ad titulum peccati pertinebit, non ad substantiæ mendacium.  Nam nec addidisset Peccati, si substantiæ similitudinem vellet intellegi, ut negaret veritatem;  tantum enim Carnis posuisset, non et Peccati.  Quum vero tunc sic struxit, Carnis peccati, et substantiam confirmavit, id est carnem, et similitudinem ad vitium substantiæ rettulit, id est ad peccatum.  [3]  Puta nunc similitudinem substantiæ dictam, non ideo negabitur substantiæ veritas.  Cur ergo similis vera? 1Quia vera quidem sed non e semine :  de statu similis et vera :  de censu non vero dissimilis.  Ceterum similitudo in contrariis nulla est.1  Spiritus non diceretur carnis similitudo, quia nec caro similitudinem spiritus caperet;  sed phantasma diceretur, si id quod non erat videbatur.  Similitudo autem dicitur, quum est quod videtur.  Est enim, dum alterius par est.  Phantasma autem, qua hoc tantum est, non est similitudo.  [4]  Et hic autem ipse edisserens quomodo nolit esse nos in carne, quum simus in carne, ut scilicet non simus in operibus carnis, ostendit hac ratione scripsisse, Caro et sanguis regnum dei consequi non possunt, non substantiam damnans sed opera ejus;  quæ quia possunt non admitti a nobis in carne adhuc positis, non ad reatum substantiæ sed ad conversationis pertinebunt.  Item si corpus quidem mortuum propter delictum, adeo non animæ, sed corporis mors est;  spiritus autem vita propter justitiam cui mors obvenit propter delictum, id est corpori.  [5]  Non enim alicui restituitur nisi qui illud amisit;  et ita erit resurrectio mortuorum dum est corporum.  Nam subiungit:  Qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra.  Adeo et carnis resurrectionem confirmavit, absque qua nec corpus aliud dici

14. I-I locum perdifficilem hunc fere in modum interpungendum ducebam: similis et Lat.: simili sed MR


14. b 1 Cor. 15: 50

600 TERTULLIAN V.14

capit nec mortale aliud intellegi, et Christi substantiam corporalem probavit;  siquidem proinde vivificabuntur et mortalia corpora nostra, quemadmodum et ille resuscitatus est, non alias proinde nisi quia in corpore.  [6]  Salio et hic amplissimum abruptum intercisæ scripturæ, sed apprehendo testimonium perhibentem apostolum Israëli, quod zelum dei habeant, sui utique, non tamen per scientiam.  Deum enim, inquit, ignorantes, et suam justitiam sistere quærentes, non subjecerunt se justitiæ dei;  finis etenim legis Christus in justitia2 omni credenti.  [7]  Hic erit argumentatio hæretici, quasi deum superiorem ignoravcrint Judæi, qui adversus eum justitiam suam, id est legis suæ, constituerint, non recipientes Christum, finem legis.  Cur ergo zelo eorum erga deum proprium testimonium perhibet, si non et inscitiam erga eundern deum eis exprobrat?  quod zelo quidem dei agerentur, sed non per scientiam, ignorantes scilicet eum, dum dispositiones ejus in Christo ignorant consummationem legi staturo, atque ita suam justitiam tuentur adversus illum.  [8]  Atque adeo ipse creator et ignorantiam erga se eorum contestatur:  Israël me non agnovit et populus me non intellexit;  et quod justitiam suam magis sisterent, docentes doctrinas præcepta hominum, nec non et congregati essent adversus dominum et adversus Christum ipsius, ex inscitia scilicet.  Nihil igitur potest in alium deum exponi quod competit in creatorem, quia et alias immerito apostolus Judæos de ignorantia suggillasset erga deum ignotum.  [9]  Quid enim deliquerant, si justitiam dei sui adversus eum sistebant quem ignorabant?
Atquin exclamat:  O profundum divitiarum et sapientiæ dei, et investigabiles viæ ejus!  Unde illa eruptio?  Ex recordatione scilicet scripturarum quas retro revolverat, e contemplatione sacramentorum quæ supra disseruerat in fidem Christi e lege venientem.  Hæc si Marcion de industria erasit, quid apostolus ejus exclamat,

14. 2 justitia MR: iustitiam Pam.


14. c Isa. 1:3         d cf.  Isa. 29: 13        e cf.  Ps. 2: 2

602 TERTULLIAN V.14

nullas intuens divitias dei, tam pauperis et egeni quam qui nihil condidit, nihil prædicavit, nihil denique habuit, ut qui in aliena descendit?  Sed enim et opes et divitiæ creatoris olim absconditæ, nunc reseratæ.  Sic enim repromiserat:  Et dabo illis thesauros occultos, invisibiles aperiam eis.  [10]  Inde ergo exclamatum est:  O profundum divitiarum et sapientiæ dei! cujus jam thesauri patebant.  Id Esaiæ :  et sequentia de ejusdem prophetæ instrumento:
Quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius ejus fuit?  quis porrexit ei, et retribuetur illi?  Qui tanta de scripturis ademisti, quid ista servasti, quasi non et hæc creatoris?  [11]  Plane novi dei præcepta videamus.  Odio, inquit, habentes malum, et bono adhærentes.  Aliud est enim apud creatorem, Auferte malum de vobis, et, Declina a malo et fac bonum?  Amore fraternitatis invicem affectuosi;  non enim id ipsum est, Diliges proximum tanquam te?  Spe gaudentes, utique dei; Bonum est enim sperare in dominum, quam sperare in magistratus.  Pressuram sustinentes:
Exaudiet enim te dominus in die pressuræ.  Habes psalmum.  Benedicite, et nolite maledicere :  quis hoc docebit quam qui omnia benedictionibus condidit?  [12]  Non altum sapientes, sed humilibus assentantes, ne sitis apud vos sapientes:  Væ enim audiunt per Esaiam.  Malum pro malo nemini retribueritis:  Et malitiæ fratris tui ne memineris.  Nec vosmet ipsos ulciscentes:  Mihi enim vindictam et ego vindicabo, dicit dominus.  [13]  Pacem cum omnibus hominibus habetote :  ergo et legalis talio non retributionem injuriæ permittebat, sed inceptionem metu retributionis comprimebat.  Merito itaque totam creatoris disciplinam principali præcepto ejus conclusit, Diliges proximum tanquam te.  Hoc legis supplementum si ex ipsa lege est, quis sit deus legis jam ignoro.  Metuo ne deus Marcionis.  Si vero evangelium Christi hoc præcepto adimpletur, Christi autem non est creatoris, 3quo jam contendimus?  [14]  Dixerit Christus an non, Ego non veni4 legem dissolvere sed implere, frustra de ista sententia neganda Pontus laboravit.3  Si evangelium legem non adimplevit, ecce lex evangelium adimplevit.  Bene autem quod et in clausula tribunal

14. 3-3 hunc in modum hæc pungenda ducebam         4 Ego non veni Gel.: ego veni MR


14. f Isa. 45: 3         g Isa. 40: 13 sq.         h 1 Cor. 5: 13; Deut. 17: 7        i Ps. 34: 14         j Lev. 19: 18         k Ps. 118: 9         l Ps. 20: 1         m cf.  Isa. 5: 21        n Lev. 19: 18         o Deut. 32: 35

604 TERTULLIAN V.14

Christi comminatur, utique judicis et ultoris, utique creatoris, illum certe constituens promerendum quem intentat timendum, etiamsi alium prædicaret.

15.  DE EPISTULA AD THESSALONICENSES PRIMA.  [1]  Brevioribus quoque epistulis non pigebit intendere.  Est sapor et in paucis.  Occiderant Judæi prophetas suos.  Possum dicere, Quid ad apostolum dei alterius, et quidem optimi, qui nec suorum delicta damnare dicatur, quique et ipse prophetas eosdem destruendo quodammodo perimat?  Quid enim mali admisit apud illum Israël, si occidit quos et ille reprobavit, si prior inimicam in eos sententiam statuit?  Deliquit autem apud deum ipsorum.  Is exprobrabit1 iniquitatem ad quem pertinet læsus;  certe quivis alius quam adversarius læsi.  Sed nec onerasset illos imputando etiam domini necem, Qui et dominum interfecerunt, dicendo, et prophetas suos;  licet suos adjectio sit hæretici.  [2]  Quid enim tam acerbum, si alterius dei prædicatorem Christum interemerunt qui sui dei prophetas contrucidaverunt?  Status autem exaggerationis, quod et dominum et famulos ejus peremissent.  Denique si alterius dei Christum, alterius prophetas peremerunt, æquavit impietates, non exaggeravit.  Æquanda autem non fuit;  ergo exaggerari non potuit nisi in eundem dominum commissa ex utroque titulo.  Ergo ejusdem dei Christus et prophetæ.  [3]  Quam autem sanctitatem nostram voluntatem dei dicat, e contrariis quæ prohibet agnosceres.  Abstinere enim, inquit, a stupro, non a matrimonio :  scire unumquemque suum vas in honore tractare.  Quomodo?  dum non in libidine, qua gentes.  Libido autem nec apud gentes matrimonio ascribitur, sed extraordinariis et non naturalibus et portentuosis luxuriæ . . . <sanctitas> est turpitudini2 quoque et

15. 1 exprobrabit Jun.: exprobravit MR         2 portentuosis luxuriæ: locum obscurum obscuriorem reddere nolebam :  desideratur autem portentuosis luxuriæ <exorbitationibus :  sanctitas> est turpitudini, vel aliquid simile

606 TERTULLIAN V.15

immunditiæ contraria, quæ non matrimonium excludat sed libidinem, quæ vas nostrum in honore matrimonii tractet.  Hunc autem locum salva alterius, id est plenioris, sanctitatis prælatione tractaverim, continentiam et virginitatem nuptiis anteponens, sed non prohibitis.  Destructores enim dei nuptiarum, non sectatores castitatis retundo.  [4]  Ait eos qui remaneant in adventum Christi cum eis qui mortui in Christo primi resurgent, quod in nubibus auferentur in aërem obviam domino.  Agnosco his jam tunc prospectis mirari substantias cælestes ipsam Hierusalem quæ sursum est, et per Esaiam pronuntiare, Quinam huc velut nubes volant, tanquam columbæ cum pullis ad me?  Hunc ascensum si Christus nobis præparavit, ille erit Christus de quo Amos:
Qui ascensum suum ædificat in cælos, utique sibi et suis.  Exinde a quo sperabo nunc, nisi a quo hæc audivi?  [5]  Quem spiritum prohibet exstingui, et quas prophetias vetat nihil3 haberi?  Utique non creatoris spiritum, nec creatoris prophetias, secundum Marcionem :  quæ enim destruit, ipse jam exstinxit et nihil3 fecit, nec potest prohibere quæ nihil3 fecit.  Ergo incumbit Marcioni exhibere hodie apud ecclesiam suam exinde spiritum dei sui qui non sit exstinguendus, et prophetias quæ non sint nihil habendæ.  Et si exhibuit quod putat, sciat nos quodcunque illud ad formam spiritalis et propheticæ gratiæ atque virtutis provocaturos, ut et futura prænuntiet et occulta cordis revelet et sacramenta edisserat.  [6]  Quum nihil tale protulerit ac probarit, nos proferemus et spiritum et prophetias creatoris secundum ipsum prædicantes.  Atque ita constabit apostolus de quibus dixerit, de eis scilicet quæ futura erant in ecclesia ejus dei qui dum est, spiritus quoque ejus operatur et promissio celebratur.  [7]  Age nunc, qui salutem carnis abnuitis, et si quando corpus in hujusmodi prænominatur,

15. 3 nihili Urs.


15. a Isa. 60: 8 LXX         b Amos 9: 6

608 TERTULLIAN V.15

aliud nescio quid interpretamini illud quam substantiam carnis, quomodo apostolus omnes in nobis substantias4 certis nominibus distinxit et omnes in uno voto constituit salutis, optans ut spiritus noster et corpus et anima sine querela in adventu domini et salutificatoris nostri Christi conserventur?  [8]  Nam et animam posuit et corpus, tam duas res quam diversas.  Licet enim et anima et5 corpus sit aliquod suæ qualitatis, sicut et spiritus, quum tamen et corpus et anima distincte nominantur, habet anima suum vocabulum proprium, non egens communi vocabulo corporis;  id relinquitur carni, quæ non nominata proprio, communi utatur necesse est.  Etenim aliam substantiam in homine non video post spiritum et animam cui vocabulum corporis accommodetur præter carnem, hanc totiens in corporis nomine intellegens quotiens non nominatur;  multo magis hic, quum quæ dicitur corpus suo nomine appellatur.

16.  DE EPISTULA AD THESSALONICENSES SECUNDA.  [1]  Cogimur quædam identidem iterare, ut cohærentia eis confirmemus.  Dominum et hic retributorem utriusque meriti dicimus circumferri ab apostolo, aut creatorem aut, quod nolit Marcion, parem creatoris, apud quem justum sit afflictatoribus nostris rependi afflictationem, et nobis qui afflictemur requietem, in revelatione domini Jesu venientis a cælo cum angelis virtutis suæ et in flamma ignis.  Sed flammam et ignem delendo hæreticus exstinxit, ne scilicet nostratem deum faceret.  Lucet tamen vanitas lituræ.  [2]  Quum enim ad ultionem venturum scribat apostolus dominum exigendam de eis qui deum ignorent et qui non obaudiant evangelio, quos ait pœnam luituros exitialem, æternam, a facie domini et a gloria valentiæ ejus, sequitur ut flammam ignis inducat, scilicet

15. 4 in nobis substantias Zahn: in novis substantiis libri et edd.         5 et anima et MR1:  et animæ R3:  et anima Kroy. (quod forsitan præstaret)

610 TERTULLIAN V.16

veniens ad puniendum.  Ita et in hoc, nolente Marcione, crematoris dei Christus, et in illo creatoris est, quod etiam de ignorantibus dominum ulciscitur, id est de ethnicis.  [3]  Seorsum enim posuit, Evangelio non obaudientes, sive Christianos peccatores, sive Judæos.  Porro de ethnicis exigere pœnas, qui evangelium forte non norint, non est dei ejus qui naturaliter sit ignotus, nec usquam nisi in evangelio sit revelatus, non omnibus scibilis.  Creatori autem etiam naturalis agnitio debetur, ex operibus intellegendo et exinde in pleniorem notitiam requirendo.  Illius est ergo etiam ignorantes deum plectere, quem non liceat ignorare.1  Ipsum quod ait, A facie domini et a gloria valentiæ ejus, verbis usus Esaiæ, ex ipsa causa eundem sapit dominum consurgentem ut comminuat terram.  [4]  Quis est autem homo delicti, filius perditionis, quem revelari prius oportet ante domini adventum, extollens se super omne quod deus dicitur et omnem religionem, consessurus in templo dei et deum se iactaturus?  Secundum nos quidem antichristus, ut docent veteres ac novæ prophetiæ, ut Joannes apostolus, qui jam antichristos dicit processisse in mundum præcursores antichristi spiritus, negantes Christum in carne venisse, et solventes Jesum, scilicet in deo creatore :  secundum vero Marcionem nescio ne sit Christus creatoris.  Nondum venit apud illum.  Quisquis est autem e duobus, quæro cur veniat in omni virtute et signis et ostentis mendacii?  [5]  Propterea, inquit, quod dilectionem veritatis non susceperint ut salvi essent, et propter hoc erit eis <in> instinctum2 fallaciæ, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati.  Igitur si antichristus, et secundum creatorem, deus erit creator qui eum mittit ad impingendos eos in errorem qui non crediderunt veritati ut salvi fierent, ejusdem erit veritas et salus qui eas3 summissu erroris ulciscitur, id est creatoris, cui et competit zelus ipse4 errore decipere quos veritate non cepit.  Si vero non est antichristus secundum nos,

16. 1 ignorare R: ignorari M         2 <in> instinctum Kroy.: dabit eis instinctum Lat.         3 eas Oeh.: ea MR         4 quæro an scribendum ipsos


16. a Isa. 2: 19           b cf. 1 John 4: 1           c cf. 1 John 4: 3 (v.l.)

612 TERTULLIAN V.16

ergo Christus est creatoris secundum Marcionem.  [6]  Et quale erit ut ad ulciscendam veritatem suam Christum creatoris5 summittat?
Sed et si6 de antichristo consentit, proinde dixerim, Quale est ut illi satanas, angelus creatoris, sit necessarius, et occidatur ab eo, habens fallaciæ operatione fungi creatori?  In summa, si indubitatum est ejus esse et angelum et veritatem et salutem cujus et ira et æmulatio et fallaciæ immissio adversus contemptores et desultores, etiam adversus ignorantes (ut jam et Marcion de gradu cedat, deum quoque suum zeloten concedens), quis dignius irascetur?  [7]  Puto, qui a primordio rerum naturam operibus beneficiis plagis prædicationibus, testibus ad agnitionem sui præstruxit, nec tamen agnitus est :  an qui semel unico evangelii instrumento, et ipso incerto, næ7 palam alium deum prædicante, productus est?  Ita cui competit vindicta, ei competet materia vindictæ, evangelium dico et veritas et salus.  Jubere autem operari eum qui velit manducare ejus disciplina est qui bovi trituranti os liberum jussit.

17.  DE EPISTULA AD LAODICENOS.  [1]  Ecclesiæ quidem veritate epistulam istam ad Ephesios habemus emissam, non ad Laodicenos;  sed Marcion ei titulum aliquando interpolare gestiit, quasi et in isto diligentissimus explorator.  Nihil autem de titulis interest, quum ad omnes apostolus scripserit dum ad quosdam, certe tamen eum deum prædicans in Christo cui competunt quæ prædicantur.  Cui ergo competet1 secundum boni existimationem, quam proposuerit in sacramento voluntatis suæ, in dispensationem adimpletionis temporum (ut ita dixerim, sicut verbum illud in Græco sonat) recapitulare (id est ad initium redigere vel ab initio recensere) omnia in Christum quæ in cælis et quæ in

16. 5 creatoris Rig.:  creatori MR        6 Sed et si Urs.: sed et R         7R1 Oeh.: Oeh.: ne MR3:  nec Gel.(falso)


17. 1 competet Pam.: competent MR

614 TERTULLIAN V.17

terris, nisi cujus omnia erunt ab initio, etiam ipsum initium, a quo et tempora et temporum adimpletionis2 dispensatio, ob quam omnia ad initium recensentur in Christo?  [2]  Alterius autem dei quod initium, id est unde, cujus opus nullum?  quæ tempora sine initio?  quæ adimpletio sine temporibus?  quæ dispensatio sine adimpletione?  Denique quid in terris egit jam olim, ut longa aliqua temporum adimplendorum dispensatio reputetur, ad recensenda omnia in Christo, etiam quæ in cælis?  [3]  Nec in cælis autem res ab altero actas existimabimus, quæcunque sunt, quam ab eo a quo et in terris actas3 omnibus constat.  Quodsi non capit alterius omnia ista deputari ab initio quam creatoris, quis credet ab alio ea recenseri in Christum alium, et non a suo auctore et in suum Christum?  Si creatoris sunt, diversa sint necesse est a diverso deo;  si diversa, utique contraria.  Quomodo ergo contraria recenseantur in eum a quo denique destruuntur?  Nam et sequentia quem renuntiant Christum, quum dicit, Ut simus in laudem gloriæ nos qui præsperavimus in Christum?  Qui enim præsperasse potuerunt,4 id est ante sperasse in deum quam venisset, nisi Judæi, quibus Christus prænuntiabatur ab initio?  [4]  Qui ergo prænuntiabatur, ille et præsperabatur.  Atque adeo hoc ad se, id est ad Judæos, refert, ut distinctionem faciat conversus ad nationes:
In quo et vos, quum audissetis sermonem veritatis, evangelium, in quo credidistis et signati estis spiritu promissionis ejus sancto.  Cujus promissionis?  factæ per Joëlem:  In novissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, id est et in nationes.  Ita et spiritus et evangelium in eo erit Christo qui præsperabatur, dum prædicabatur.  [5]  Sed et pater gloriæ ille est cujus Christus rex gloriæ canitur in psalmo ascendens:  Quis est iste rex gloriæ?  dominus virtutum ipse est rex gloriæ.  Ab illo spiritus sapientiæ optatur apud quem hæc quoque spiritalium species enumeratur inter septem spiritus per Esaiam.  Ille dabit illuminatos

17. 2 adimple<tio et adimple>tionis scribendum ducebat Eng.        3 actas Jun.: acta MR         4 potuerunt MR: poterunt Oeh. (mendose, ut videtur)


17. a Joël 2: 28         b Ps. 24: 10         c cf.  Isa. 11: 2

616 TERTULLIAN V.17

cordis oculos qui etiam exteriores oculos luce ditavit, cui displicet cæcitas populi:  Et quis cæcus nisi pueri mei?  et, Excæcati sunt famuli dei.  [6]  Apud illum sunt et divitiæ hæreditatis in sanctis qui eam hæreditatem e vocatione nationum repromisit:  Postula de me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam.  Ille inoperatus est in Christum valentiam suam, suscitando eum a mortuis, et collocando eum ad dexteram suam, et subjiciendo omnia, qui et dixit, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum;  quia et alibi spiritus ad patrem de filio, Omnia subjecisti sub pedibus ejus.  Si e his alius deus et alius Christus infertur quæ recognoscuntur in creatore, quæramus jam creatorem.  [7]  Plane puto invenimus, quum dicit illos delictis mortuos in quibus ingressi erant secundum ævum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris qui operatur in filiis incredulitatis.  Sed mundum non potest et hic pro deo mundi Marcion interpretari.  Non enim simile est creatum creatori, factum factori, mundus deo.  Sed nec princeps potestatis aëris dicetur qui est princeps potestatis sæculorum.  [8]  Nunquam enim præses superiorum de inferioribus notatur, licet et inferiora ipsi deputentur.  Sed nec incredulitatis operator videri potest, quam ipse potius et a Judæis et a nationibus patitur.  Sufficit igitur si hæc non cadunt in creatorem.  Si autem et est in quem magis competant, utique magis hoc apostolus sciit.  Quis iste?  Sine dubio ille qui ipsi creatori filios incredulitatis obstmit, aëre isto potitus,5 sicut dicere eum propheta refert:  Ponam in nubibus thronum meum, ero similis altissimo.  [9]  Hic erit diabolus, quem et alibi (si tamen ita et apostolum legi volunt) deum ævi hujus agnoscemus.  Ita enim totum sæculum mendacio divinitatis implevit.  Qui plane si non fuisset, tunc hæc in creatorem spectasse potuissent.  Sed et in ludaismo conversatus fuerat apostolus.  Non quia interposuit de delictis in quibus et nos omnes conversati sumus, ideo

17. 5 potitus Gel.: potius MR


17. d Isa. 42: 19        e Ps. 2:8         f Ps. 110: 1        g Ps. 8:6         h Isa. 14: 14 i cf. 2 Cor. 4: 4        

618 TERTULLIAN V.17

delictorum dominum et principem aëris hujus creatorem præstat intellegi, sed quia in Judaismo unus fuerat de filiis incredulitatis, diabolum habens operatorem, quum persequeretur ecclesiam et Christum creatoris, propter quod et, Iracundiæ filii fuimus, inquit;  [10] 6sed natura, ne quia filios appellavit Judæos creator,6 argumentetur7 hæreticus dominum iræ creatorem.  Quum enim dicit, Fuimus natura filii iracundiæ, creatoris autem non natura sunt filii Judæi sed allectione patrum, iræ filios ad naturam rettulit non ad creatorem, ad summam subiungens, Sicut et ceteri, qui utique filii dei non sunt.  Apparet communi naturæ omnium hominum et delicta et concupiscentias carnis et incredulitatem et racundiam reputari, diabolo tamen captante naturam, quam et ipse jam infecit delicti semine illato.  [11]  Ipsius, inquit, sumus factura, conditi in Christo.  Aliud est facere, aliud condere.  Sed utrumque uni dedit.  Homo autem factura creatoris est.  Idem ergo condidit in Christo qui et fecit.  Quantum enim ad substantiam, fecit;  quantum ad gratiam, condidit.  [12]  Inspice et cohærentia.  Memores vos aliquando nationes in carne, qui appellamini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne manu facta, quod essetis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israëlis et peregrini testamentorum et promissionis eorum, spem non habentes, et sine deo, in mundo.  Sine quo autem deo fuerunt nationes, et sine quo Christo?  Utique eo cujus erat conversatio Israëlis et testamenta et promissio.  At nunc, inquit, in Christo vos qui eratis longe facti estis prope in sanguine ejus.  A quibus erant retro longe?  A quibus supra dicit, a Christo creatoris, a conversatione Israëlis, a testamentis, a spe promissionis, a deo ipso.  [13]  Si hæc ita sunt, ergo his prope fiunt nunc nationes in Christo a quibus tunc longe fuerant.  Si autem conversationi Israëlis, quæ est in religione dei creatoris, et testamentis et promissioni et ipsi deo eorum proximi sumus facti in Christo, ridiculum satis si nos alterius dei Christus de longinquo admovit creatori.  [14]  Meminerat apostolus ita

17. 6-6 hunc in modum interpungendum arbitrabar         7 argumentetur M: argumentetur hoc R

620 TERTULLIAN V.17

prædicatum de nationum vocatione e longinquo vocandarum:
Qui longe erant a me, appropinquaverunt justitiæ meæ.  Tam enim justitia quam et pax creatoris in Christo annuntiabatur, ut sæpe jam ostendimus.  Itaque ipse est, inquit, pax nostra, qui fecit duo unum, Judaicum scilicet populum et gentilem, quod prope et quod longe, soluto medio pariete inimicitiæ, in carne sua.  Sed Marcion abstulit Sua, ut inimicitiæ daret carnem, quasi carnali vitio, non Christo æmulæ.  Sic uti alibi dixi, et hic, non Marrucine sed Pontice, cujus supra sanguinem confessus es hic negas carnem.  [15]  Si legem præceptorum sententiis vacuam fecit, adimplendo certe legem (vacat enim jam, Non adulterabis, quum dicitur, Nec videbis ad concupiscendum;  vacat, Non occides, quum dicitur, Nec maledices) adversarium legis de adjutore non potes8 facere.  Ut duos conderet in semetipso (qui fecerat idem condens secundum quod et supra:  Ipsius enim factura sumus, conditi in Christo) in unum novum hominem, faciens pacem (si vere novum, vere et hominem, non phantasma, novum autem et nove natum e virgine dei spiritu), ut reconciliet ambos deo, et deo quem utrumque genus offenderat, et Judaicum et gentilem populum in uno corpore, inquit, quum interfecisset inimicitiam in eo per crucem.  Ita et hic caro corpus in Christo, quod crucem pati potuit.  [16]  Hoc itaque annuntiante pacem eis qui prope et eis qui longe, accessum consecuti simul ad patrem, jam non sumus peregrini nec advenæ, sed concives sanctorum, sed domestici dei (utique ejus a quo supra ostendimus alienos fuisse nos et longe constitutos), superædificati super fundamentum apostolorum.  Abstulit hæreticus, Et prophetarum, oblitus dominum posuisse in ecclesia, sicut apostolos,

17. 8 potes Pam.: potest MR


17. j Isa. 46: 12         k cf.  Matt. 5: 27 sq.         l cf.  Matt. 5: 21 sq.

622 TERTULLIAN V.17

ita et prophetas.  Timuit scilicet ne et super veterum prophetarum fundamenta ædificatio nostra constaret in Christo, quum ipse apostolus ubique nos de prophetis exstruere non cesset.  Unde enim accepit summum lapidem angularem dicere Christum, nisi de psalmi significatione:  Lapis quem reprobaverunt ædificantes, iste factus est in summo anguli?

18.  [1]  De manibus hæretici præcidentis1 non miror si syllabas subtrahit, quum paginas totas plerumque subducit.  Datam inquit sibi apostolus gratiam novissimo omnium, illuminandi omnes quæ dispensatio sacramenti occulti ab ævis in deo qui omnia condidit.  Rapuit hæreticus In præpositionem, et ita legi facit:  Occulti ab ævis deo qui omnia condidit.  Sed emicat falsum.  [2]  Infert enim apostolus, Ut nota fiat principatibus et potestatibus in supercælestibus per ecclesiam multifaria sapientia dei.  Cujus dicit principatibus et potestatibus?  Si creatoris, quale est ut principatibus et potestatibus ejus ostendi voluerit deus ille sapientiam suam, ipsi autem non, quando nec potestates sine suo principe potuissent quid cognoscere?  Aut si ideo deum non nominavit hic, quasi in illis et princeps ipse reputetur, ergo et occultatum sacramentum principatibus et potestatibus ejus qui omnia condidit pronuntiasset, proinde in illis deputans ipsum.  [3]  Quod si illis dicit occultatum, illi debebat dixisse manifestum.  Ergo non deo erat occultatum, sed in deo omnium conditore, occultum autem principatibus et potestatibus ejus:  Quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius ei fuit?  Hic captus hæreticus fortasse mutabit,2 ut dicat deum suum suis potestatibus et principatibus notam facere voluisse dispensationem sui sacramenti, quam ignorasset deus conditor omnium.  Et quo competebat prætendere ignorantiam creatoris extranei et longa separatione discreti, quum domestici quoque superioris dei nescissent?  [4]  Tamen et creatori notum erat

18. 1 præcidentis Pam.: præcidendis MR (quam scripturam reponendam censuit Thornell)         2 mutabit Jun.: mutavit MR edd.


17. m cf. 1 Cor. 12: 28 n Ps. 118: 22 18. a Isa. 40: 13

624 TERTULLIAN V.18

futurum.  An non utique notum quod sub cælo et in terra ejus habebat revelari?  Ergo e hoc confirmatur quod supra struximus.  Si enim creator cogniturus erat quandoque occultum illud dei superioris sacramentum, et ita scriptura habebat:  Occulti deo qui omnia condidit;  sic inferre debuerat, Ut nota fiat illi multifaria sapientia dei, tunc et potestatibus et principatibus cujuscunque dei, cum quibus sciturus esset creator.  Adeo subtractum constat quod et sic veritati suæ salvum est.  [5]  Volo nunc et ego tibi 3de allegoriis apostoli controversiam nectere.  Quas novus in prophetis habuisset formas?3  Captivam, inquit, duxit captivitatem.  Quibus armis?  quibus prœliis?  de cujus gentis vastatione?  de cujus civitatis eversione?  quas feminas quos pueros quosve regulos catenis victor inseruit?  Nam et quum apud David Christus canitur succinctus gladio super femur, aut apud Esaiam spolia accipiens Samariæ et virtutem Damasci, vere quum et visibilem extundis4 prœliatorem.  [6]  Agnosce igitur jam et armaturam et militiam ejus spiritalem, si jam didicisti esse captivitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas, vel quia et captivitatis hujus mentionem de prophetis apostolus sumpsit, a quibus et mandata.  Deponentes mendacium loquimini veritatem ad proximum quisque, et Irascimini et nolite delinquere (ipsis verbis quibus psalmus exponeret sensus ejus), sol ut non occidat super iracundiam vestram.  Nolite communicare operibus tenebrarum.  Cum justo enim justus eris, et cum perverso perverteris, et, Auferte malum de medio vestrum, et, [7]  Exite de medio eorum, et, Immundum ne attigeritis;  separamini, qui fertis vasa domini.  Sic et, Inebriari vino dedecori, inde est ubi sanctorum inebriatores increpantur:  Et potum dabatis sanctis meis vinum;  quod prohibitus erat potare et Aaron sacerdos et filii ejus, quum adirent ad sancta.  Et psalmis et hymnis deo canere docere illius est qui cum tympanis potius et psalteriis vinum bibentes incusari a deo norat.  Ita cujus invenio præcepta et semina

18. 3-3 de allegoriis apostoli controversiam nectere, quas novimus in prophetis habuisse formas vaticanus codex quem citat Oeh.         4 extundis Oeh.(probat Kroy.):  excondis MR edd.


18. b cf.  Ps. 45: 3         c cf.  Isa. 8: 4         d Ps. 4: 4         e Ps. 18: 26; Deut. 21: 21 f Isa. 52: 11         g Amos 2: 12         h cf.  Lev. 10: 9         i cf.  Isa. 5: 11 sq.

626 TERTULLIAN V.18

præceptorum vel augmenta, ejus apostolum agnosco.  [8]  Ceterum mulieres viris subjectas esse debere unde confirmat?  Quia vir, inquit, caput est mulieris.  Dic mihi, Marcion, de opere creatoris deus tuus legi suæ astruit auctoritatem?  Hoc jam plane minus est, cum et ipsi Christo suo et ecclesiæ ejus inde statum sumit:
Sicut et Christus caput est ecclesiæ.  Similiter et quum dicit, Carnem suam diligit qui uxorem suam diligit, sicut et Christus ecclesiam :  vides comparari operi creatoris Christum tuum et ecclesiam tuam.  Quantum honoris carni datur in ecclesiæ nomine! [9]  Nemo, inquit, carnem suam odio habet (nisi plane Marcion solus), sed et nutrit et fovet eam, sicut et Christus ecclesiam.  At tu solus eam odisti, auferens illi resurrectionem.  Odisse debebis et ecclesiam, quia proinde diligitur a Christo.  At enim Christus amavit et carnem sicut ecclesiam.  Nemo non diliget imaginem quoque sponsæ, immo et servabit illam et honorabit et coronabit.  Habet similitudo cum veritate honoris5 consortium.  Laborabo ego nunc eundem deum probare masculi et Christi, mulieris et ecclesiæ, carnis et spiritus, ipso apostolo sententiam creatoris adhibente, immo et disserente:  Propter hanc6 relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carne una :  sacramentum hoc magnum est?  [10]  Sufficit inter ista si creatoris magna sunt apud apostolum sacramenta, minima apud hæreticos.  Sed ego autem dico, inquit, in Christum et ecclesiam.  Habes7 interpretationem, non separationem, sacramenti.  Ostendit figuram sacramenti ab eo præministratam cujus erat utique sacramentum.  Quid videtur Marcioni?  Creator quidem ignoto deo figuras præministrare non potuit, etiam quia adversario, si noto.  Deus superior ab inferiore et ad destruendum potius mutuari nihil debuit.  [11]  Obaudiant et parentibus filii.  Nam etsi Marcion abstulit, Hoc est enim primum in promissione præceptum, lex loquitur, Honora patrem et matrem, et, Parentes enutrite filios in disciplina et correptione donaini.  Audisti enim et veteribus dictum, Narrabitis hæc in auribus

18. 5 veritate honoris Urs.: veritatis honore MR (quod forsan reponendum) 6 hanc MR: hoc Pam.         7 Habes R1 mg.: habet MR edd.


18. j Exod. 20: 12

628 TERTULLIAN V.18

filiorum vestrorum, et filii vestri æque in auribus filiorum suorum.  Quo jam mihi duos deos, si una est disciplina?  Etsi duo sunt, illum sequar qui prior docuit.  Sed adversus munditenentes luctatio si nobis, o quanti jam dii creatores! [12]  Cur enim non et hoc vindicem, unum munditenentem nominari debuisse, si creatorem significabat cujus essent quas præmisit potestates?  Porro quum supra quidem induere nos jubeat armaturam in qua stemus ad machinationes diaboli, jam ostendit diaboli esse quæ diabolo subiungit, potestates et munditenentcs tenebrarum istarum, quæ et nos diabolo deputamus.  Aut si diabolus creator est, quis erit diabolus apud creatorem?  An sicut duo dii, ita et duo diaboli, et pluraliter potestates et munditenentes?  [13]  Sed quomodo creator et diabolus et deus idem, quum diabolus non idem et deus et diabolus?
Aut enim ambo et dei, si ambo jam diaboli, aut qui deus hic et non diabolus, sicut nec diabolus deus.  Ipsum vocabulum diaboli quæro e qua delatura competat creatori.  Fortasse detulit aliquam dei superioris intentionem, quod ipse ab archangelo passus est, et quidem mentito :  non ideo enim interdixerat illius arbusculæ gustum ne dei fierent, sed ne de transgressione morerentur.  Nec spiritalia autem nequitiæ ideo creatorem significabunt8 quia adjecit, In cælis:  [14] sciebat enim et apostolus in cælis operata esse spiritalia nequitiæ, angelorum scandalizatorum in filias hominum.  Et quale erat ut ambiguitatibus et per ænigmata nescio quæ creatorem taxaret, qui in catenis jam constitutus ob libertatem prædicationis constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam ibi expostulare a deo mandabat, ecclesiæ utique præstabat?

19.  DE EPISTULA AD COLOSSENSES.  [1]  Soleo in præscriptione adversus hæreses omnes de testimonio temporum compendium

18. 8 significabunt MR: significabant Pam.


18. k Exod. 10: 2

630 TERTULLIAN V.19

figere, priorem vindicans regulam nostram omni hæretica posteritate.  Hoc nunc probabit et apostolus dicens, De spe reposita in cælis, quam audistis in sermone veritatis evangelii, quod pervenit ad vos, sicut et in totum mundum.  Nam si jam tum traditio evangelica ubique manaverat, quanto magis nunc?  [2]  Porro si nostra est quæ ubique manavit, magis quam omnis hæretica, nedum Antoniniani Marcionis, nostra erit apostolica.  Marcionis autem quum totum impleverit mundum, ne tunc quidem se defendere poterit de apostolica.  Eam enim et sic constabit esse quæ prior mundum replevit, illius scilicet dei evangelio qui et hæc cecinit de prædicationibus ejus:  In omnem terram exiit sonus eorum, et in terminos orbis verba eorum.  [3]  Invisibilis dei imaginem ait Christum.  Sed nos enim invisibilem dicimus patrem Christi, scientes filium semper retro visum, si quibus visus est, in dei nomine, ut imaginem ipsius;  ne quam et hinc differentiam scindat dei visibilis et invisibilis, quum olim dei nostri sit definitio:
Dominum nemo videbit et vivet.  [4]  Si non est Christus primogenitus conditionis, ut sermo creatoris per quem omnia facta sunt et sine quo nihil factum est, si non in illo condita sunt universa in cælis et in terris, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates, si non cuncta per illum et in illo sunt condita (hæc enim Marcioni displicere oportebat), non utique tam nude posuisset apostolus, Et ipse est ante omnes.  Quomodo enim ante omnes, si non ante omnia?  Quomodo ante omnia, si non primogenitus conditionis, si non sermo creatoris?
Unde ante omnes probabitur fuisse qui post omnia apparuit?
Quis scit priorem fuisse quem esse nesciit?  [5]  Quomodo item boni duxit omnem plenitudinem in semetipso habitare?  Primo enim, quæ est ista plenitudo, nisi ex illis quæ Marcion detraxit, conditis in Christo, in cælis et in terris, angelis et hominibus, nisi ex illis invisibilibus et visibilibus, nisi e thronis et dominationibus et principatibus et potestatibus?  Aut si hæc pseudapostoli

19. a Ps. 19: 4         b Exod. 33: 20

632 TERTULLIAN V.19

nostri et Judaici evangelizatores de suo intulerint, edat1 plenitudinem dei sui Marcion, qui nihil condidit.  Ceterum quale est ut plenitudinem creatoris æmulus et destructor ejus in suo Christo habitare voluerit?  Cui denique reconciliat omnia in semetipsum, pacem faciens per crucis suæ sanguinem, nisi quem offenderant universa,2 adversus quem rebellaverant per transgressionem, cujus novissime fuerant?  Conciliari enim extraneo possent, reconciliari vero non alii quam suo.  [6]  Ita et nos quondam alienatos et inimicos sensu in malis operibus creatori redigit in gratiam, cujus admiseramus offensam, colentes conditionem adversus creatorem.  Sicubi autem et ecclesiam corpus Christi dicit esse, ut hic ait adimplere se reliqua pressurarum Christi in carne pro corpore ejus, 3quod est ecclesia, non propterea et in totum mentionem corporis transferes a substantia carnis.  Nam et supra reconciliari nos ait in corpore ejus per mortem;3 utique in eo corpore, in quo mori potuit per carnem, mortuus est, non per ecclesiam, plane propter ecclesiam, corpus commutando pro corpore, carnale pro spiritali.  [7]  At quum monet cavendum a subtililoquentia et philosophia, ut inani seductione, quæ sit secundum elementa mundi, non secundum cælum aut terram dicens, sed secundum litteras sæculares et secundum traditionem, scilicet hominum subtililoquorum et philosophorum, longum est quidem et alterius operis ostendere hac sententia omnes hæreses damnari, quod omnes e subtililoquentiæ viribus et philosophiæ regulis constent.  Sed Marcion principalem suæ fidei terminum de Epicuri schola agnoscat, dominum inferens hebetem,4 ne timeri dicat eum, collocans et cum deo creatore materiam de porticu Stoicorum, negans carnis resurrectionem, de qua proinde nulla philosophia consentit.  [8]  Cujus ingeniis tam longe abest veritas nostra, ut et iram dei

19. 1 edat libri et edd.: et ad Oeh. (errore typographi, ut videtur)         2 universa R1 mg.:  una ipsa MR         3-3 hæc apud MR1 paucis immutatis bis apparent 4 hebetem R3:  nec hebetem MR1

634 TERTULLIAN V.19

excitare formidet, et omnia illum e nihilo protulisse confidat, et carnem eandem restituturum repromittat, et Christum e vulva virginis natum non erubescat, ridentibus philosophis et hæreticis et ethnicis ipsis.  Stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientes, ille sine dubio qui e respectu hujus suæ dispositionis perditurum se sapientiam sapientium præminabatur.  Hac simplicitate veritatis contraria subtililoquentiæ et philosophiæ nihil perversi possumus sapere.  [9]  Denique si nos deus cum Christo vivificat, donans delicta nobis, non possumus credere ab eo delicta donari in quem admissa non fuerint, ut retro ignotum.  Age jam, quum dicit, Nemo vos judicet in cibo et potu et in parte diei festi et neomeniæ et sabbati, quæ est umbra futurorum, corpus autem Christi, quid tibi videtur, Marcion?  De lege jam non retractamus, nisi quod et hic quemadmodum exclusa sit edocet, dum scilicet de umbra transfertur in corpus, id est de figuris ad veritatem, quod est Christus.  Ergo et umbra ejus cujus et corpus, id est et lex ejus <cuius>5 et Christus.  Segrega alii deo legem, et alii deo Christum, si potes aliquam umbram ab eo corpore cujus umbra est separare.  Manifeste legis est Christus, si corpus est umbræ.  [10]  Si autem et aliquos taxat qui e visionibus angelicis dicebant cibis abstinendum (ne attigeris ne gustaveris), volentes in humilitate sensus incedere, non tenentes caput, non ideo legem et Moysen pulsat, quasi de angelica superstitione constituerit interdictionem quorundam edulium.  [11]  Moysen enim a deo accepisse legem constat.  Denique hanc disciplinam, Secundum præcepta, inquit, et doctrinam hominum, deputavit in eos qui caput non tenerent, id est ipsum in quo omnia recensentur, in Christum ad initium revocata etiam indifferentia escarum.Cetera præceptorum, ut eadem, satis sit jam alibi docuisse quam a creatore manarint, qui quum vetera prædicaret transitura, nova facturus universa, mandans etiam,

19. 5 <cuius> add.  Kroy.


19. c cf.  Isa. 29: 14         d cf.  Isa. 43: 19

636 TERTULLIAN V.19

Novate vobis novamen novum, jam tum docebat exponere6 veterem hominem et novum induere.

20.  DE EPISTULA AD PHILIPPENSES.  [1]  Quum prædicationis enumerat varietatem, quod alii e fiducia vinculorum ejus audentius sermonem enuntiarent, alii per invidiam et contentionem, quidam vero et per sermonis existimationem, plerique e dilectione, nonnulli ex æmulatione, jam aliqui et e simultate Christum prædicarent, erat utique vel hic locus taxandæ ipsius prædicationis de diversitate sententiæ, quæ tantam efficeret etiam animorum varietatem.  Sed causas solas animorum, non regulas sacramentorum, in diversitate proponens unum tamen Christum et unum ejus deum quocunque consilio prædicatum confirmat, et ideo, Nihil mea, inquit, sive causatione sive veritate Christus annuntietur, quia unus annuntiabatur sive e causatione sive e veritate fidei.  [2]  Ad fidem enim prædicationis rettulit mentionem veritatis, non ad regulæ ipsius, quia una quidem erat regula, sed fides prædicantium quorundam vera, id est simplex, quorundam nimis docta.  Quod quum ita sit, apparet eum Christum prædicatum qui semper annuntiabatur.  Nam si alius longe ab apostolo induceretur, fecisset diversitatem novitas rei.  Nec enim defuissent qui prædicationem evangelicam nihilominus in Christum creatoris interpretarentur, quum et hodie major pars sit omnibus in locis sententiæ nostræ quam hæreticæ.  Quo nec hic apostolus de diversitatis denotatione et increpatione tacuisset.  Ita quum diversitas ne taxatur quidem, novitas non probatur.  [3]  Plane de substantia Christi putant et hic Marcionitæ suffragari apostolum sibi, quod phantasma carnis fuerit in Christo, quum dicit quod in effigie dei constitutus non rapinam existimavit pariari deo, sed exhausit semetipsum accepta effigie servi, non veritate, et in

19. 6 exponere MR1:  deponere R3 edd.


19. e Jer. 4:3

638 TERTULLIAN V.20

similitudine hominis,1 non in homine, et figura inventus homo, non substantia, id est non carne;  [4] quasi non et figura et similitudo et effigies substantiæ quoque accedant.  Bene autem quod et alibi Christum imaginem dei invisibilis appellat.  Numquid ergo et hic, qua in effigie eum dei collocat, æque non erit deus Christus vere, si nec homo vere fuit in effigie hominis constitutus?  Utrobique enim veritas necesse habebit excludi, si effigies et similitudo et figura phantasmati vindicabitur.  Quodsi in effigie et in imagine, qua filius patris, vere deus, præjudicatum est etiam in effigie et imagine hominis, qua filius hominis, vere hominem inventum.  [5]  Nam et inventum ratione posuit, id est certissime hominem.  Quod enim invenitur, constat esse.  Sic et deus inventus est per virtutem, sicut homo per carnem, quia nec morti subditum pronuntiasset non in substantia mortali constitutum.  Plus est autem quod adjecit, Et mortem crucis.  Non enim exaggeraret2 atrocitatem extollendo virtutem subjectionis,3 quam imaginariam phantasmate scisset, frustrato potius eam quam experto, nec virtute functo in passione sed lusu.  [6]  Quæ autem retro lucri duxerat, quæ et supra numerat, gloriam carnis, notam circumcisionis, generis Hebræi ex Hebræo censum, titulum tribus Beniamin, pharisææ candidæ dignitatem, hæc modo detrimento sibi deputat, non deum, sed stuporem, Judæorum.  Hæc ac si stercora existimat præ comparatione agnitionis Christi, non præ rejectione dei creatoris, habens justitiam non suam jam quæ e lege, sed quæ per ipsum, scilicet Christum, e deo.  Ergo, inquis, hac distinctione lex non e deo erat Christi.  Subtiliter satis.  Accipe itaque subtilius.  Quum enim dicit, Non quæ e lege, sed quæ per ipsum, non dixisset Per ipsum de alio quam cujus fuit lex.  [7]  Noster, inquit, municipatus in cælis.  Agnosco veterem ad Abraham promissionem creatoris:
Et faciam semen tuum tanquam stellas in cælo.  Ideo et stella a stella differt in gloria.  Quodsi Christus adveniens de cælis

20. 1 fortasse in similitudine factus hominis         2 exaggeraret Lat.: exaggerat MR         3 subjectionis R3:  collectionis MR1: colluctationis Eng. [cf.  Lc. 22: 44 e0n a)gwni/a|]


20. a Col. 1: 15         b Gen. 22: 17         c 1 Cor. 15: 41

640 TERTULLIAN V.20

transfigurabit4 corpus humilitatis nostræ conformale corpori gloriæ suæ, resurget ergo corpus hoc nostrum, quod humiliatur in passionibus, et in ipsa lege mortis in terram dejectum.  Quomodo enim transfigurabitur, si nullum erit?  Aut si de eis dictum qui in adventu dei deprehensi in carne demutari5 habebunt, quid facient qui primi resurgent?  Non habebunt de quo transfigurentur?  Atquin, Cum illis, dicit, simul rapiemur in nubibus obviam domino.  Si cum illis sublati, utique cum illis et transfigurati.

21.  DE EPISTULA AD PHILEMONEM.  [1]  Soli huic epistulæ brevitas sua profuit ut falsarias manus Marcionis evaderet.  Miror tamen, quum ad unum hominem litteras factas receperit, quod ad Timotheum duas et unam ad Titum de ecclesiastico statu compositas recusaverit.  Affectavit, opinor, etiam numerum epistularum interpolare.  [2]  Memento, inspector, quod ea quæ prætractata sunt retro de apostolo quoque probaverimus, et si qua in hoc opus dilata erant expunxerimus, ne aut hic supervacuam existimes iterationem qua confirmavimus spem pristinam, aut illic suspectam habeas dilationem qua eruimus tempore1 ista.  Si totum opusculum inspexeris, nec hic redundantiam nec illic diffidentiam judicabis.

20. 4 transfigurabit R3:  transfiguravit MR1        5 demutari Lat.: deputari MR edd. 21. 1 tempore Jun.: tempora MR


20. d cf. 1 Cor. 15: 51 sq.         e 1 Thess. 4: 17

->> >> >>⇈⇑⇈<< << <<-


Deus vult ! — Brennus ( Inscriptio electronica :   )
Dies immutationis recentissimæ :  die Jovis, 2016 Junii 30