Familia Sancti Hieronymi

DAMNATIONIS TITULUS JESU CRUCIFIXI


Pars dextera

Delineatio anno 1870º a Carolo (Charles) Rohault de Fleury facta


LITTERAE TITULI CRUCIS RETROVERSE SCRIPTAE
A dextera ad sinistram
(Consuetudo Hebraica)
= A sinistra ad dexteram
(Consuetudo Græcitatis et Latinitatis)
(MJDUHJH KLM JR) Ş‘NH (’UŠJ) = (JŠU‘) HN’Ş (RJ MLK HJHUDJM)
  CYEΛICA)B CYONEPAZAN (C)I
(NΩIAΔYOI
= I(C) NAZAPENOYC B(ACIΛEYC  
IOYΔAIΩN)
(MVROEADVI X)ER SVNIRAZAN .I = I. NAZARINVS RE(X IVDAEORUM)

Conjecturales Crucis Tituli restitutiones

Renovationes
Supra:  Ecclesia Sanctæ Crucis in Jerusalem (Romæ)
Subter: Ecclesia Sancti Sulpicii (Lutetiæ Parisiorum)

Loca biblica vocabulum « Nazarenus » continentia

  1. Matthæus 26,71: « Hic erat cum Jesu Nazareno! »
  2. Marcus 1,24; Lucas 4,34: « Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? »
  3. Marcus 10,47: cæcus ... cum audisset quia Jesus Nazarenus est..
  4. Marcus 14,67: « Et tu cum hoc Nazareno, Jesu, eras! »
  5. Marcus 16,6: « Jesum quæritis Nazarenum crucifixum. »
  6. Lucas 18,37: Dixerunt .. ei [cæco]: « Jesus Nazarenus transit ».
  7. Lucas 24,19: [discipuli Emmauseni] « De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta »
  8. Joannes 18,5: « quem quæritis? » Responderunt ei: « Jesum Nazarenum ».
  9. Joannes 19,19-20: Erat .. scriptum:  Jesus Nazarenus, Rex Judæorum
    .. et erat scriptum hebraice, græce et latine.
  10. Actus 2,22: « Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo .. interemistis »
  11. Actus 3,6: « In nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula! »
  12. Actus 4,10: « in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni .. iste astat .. sanus. »
  13. Actus 6,14: quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum
  14. Actus 22,8: « “Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris”. »
  15. Actus 24,5: [Tertullus orator præsidi Felici dixit:] « Invenimus hunc [Paulum] .. et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum »
  16. Actus 26,9: « existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere; »
Docti plurique credunt nomen « Nazarenus » significare « a Nazareth ».  Sed erat rabbi Judæus quidam, Isræl Eugenius Zolli (1881-1956), professor linguæ Hebraicæ apud studiorum Universitates Patavii et Romæ et rabbi quondam principalis Romæ, qui die 13ª Februarii 1945º religionem Catholicam amplexus et baptizatus est.  Is tunc librum scripsit cui titulus est « Nazarenus » (anglice « The Nazarene »), in quo asseveravit vocem « Nazarenus » esse versionem Græco-Latinam vocis Aramaicæ « naşrana » "cantor", "declamator", "prædicator", "evangelizator".  Secundum Zolli, hæc vox derivatur a verbo Aramaico « neşar » "cantare" (ut aves), "canere" (poëmata, Scripturas).  (Littera ş antiquitus ut "tz" enuntiata est.)


-- (Scriptura electronica a Brenno Regan composita.)
Dies immutationis recentissimæ:  die Saturni, 2007 Decembris 8 @ 6:09