Sudarium Christi
Oveti in Hispania Servatum

Sudarium Christi

Una autem sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento.  Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Jesus et dicit eis, « Tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum! »

Exit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum.  Currebant autem duo simul et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum;  et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit.

Venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum, et videt linteamina posita, et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.

Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit.

Nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere.  Abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli.

—  Evangelium secundum Johannem, 20:1-10

Facies sindonis Facies sudarii
Sudarium Ovetense — Obversum
Sudarium Ovetense — Superficies Obversa
Sudarium Ovetense — Reversum
Sudarium Ovetense — Superficies Reversa
->> >> >>Ý<< << <<-
— Brennus Regan (Inscriptio electronica:  Brennus@brennus.bluedomino.com)
Dies immutationis recentissimæ:  die Saturni, 2009 Januarii 3