JESUS NAZARENUS, REX JUDÆORUM
Vultus Sindonis
Sculptura vultus Jesu e Sindone Augustae Taurinorum descripta

Vultus Jesu in síndone
Augustae Taurinorum asservata

Nomina verbaque quædam in sindone impressa
anno 1997º photographice facta et ope
computatri explorata visibilia et legibilia
Explanatio nominum verborumque principalium:
ΨΣ   KIA - i.e., ΩΨ-ΣKIA, "umbra faciei"
INNECE - i.e., IN NECEM, "pœna letalis"
HΣOY - i.e., IHΣOY, "Jesu"
NNAZAPENNuΣ - i.e., NAZAPHNOYΣ, "Nazareni"
PEZω - potest esse PEZΩ, "facio; exsecutus sum"
Pictura JesuOs Jesu a latere
Probabilis species oris Jesu ante mortem ejus
De Christi sepultura narratio
(Marcus 15:42-47)
42 Et cum jam sero esset factum, quia era Parasceve, quod est ante sabbatum, 43 venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Jesu. 44 Pilatus autem miratus est si jam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset, 45 et, cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph. 46 Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. 47 Maria autem Magdalene et Maria Josetis aspiciebant, ubi positus esset.

De Christo resuscitato narratio
Sepulcrum inane (Johannes 20:1-10)
Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento. 2 Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit eis: « Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum! » 3 Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum. 4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum; 5 et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit. 6 Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; et videt linteamina posita 7 et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. 8 Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit. 9 Nondum enim sciebant Scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere. 10 Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli.


-- (Scriptura electronica a Brenno Regan composita.)