In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
Epistulæ Secretarii

 


Dilecte sodalis noster ave!

Plerumque, præter alia tempora anni opportuna, mittamus epistulam circularem ad omnes sodales Familiæ Sancti Hieronymi quando sit festum ejus celebrandum.  Hoc anno, die XXXa nempe Mensis Septembris similiter agere volui, sed componere non potui, præsertim in eo quod mihi nihil de statu Ecclesiæ Catholicæ narrare visum est bonum.  Neque etiam de operibus Summi Pontificis jucundum cogitare quivi.

Unde solutione invenienda defeci, quare in fine conatum dereliqui.  Postea autem, quum mentionem de angustia mea sodali nostro Andreæ Meszaros in colloquio feci, ille respondit se nuperrime de eadem angustia etiam cogitavisse, atque has cogitationes ad epistulam formandam velle addere;  quod libenter et grate ab illo accepi.

Ecce, ergo, placet hæc verba nunc accipere, pro quo gratiarum actiones Domino Meszaros ago:

Epistula Domini Meszaros:

Dilecti FSH consodales.

Ut nostis, anno hoc non potuimus, sicut mos est nobis, convenire in Cenaculo, nec misimus vobis epistolam circularem die festo S. Hieronymi, cogitationibus diversis fluctuantes atque in quibusdam etiam titubantes, nam variis callidus hostis pugnat adversus nos insidiis et longum esset epistola lacrimis plena, enarrare causas harum rerum et morari in diversis quærimoniis.  Verumtamen nemo est, forsitan, catholicorum hodie, qui nesciat multos christifideles torqueri et scandalizari propter abominationem hæreticæ perversæque doctrinæ in Ecclesia Christi passim grassantem.  Multi, quasi imminente naufragio, suscitare velint dormientem Dominum, et dicere ei:  “Præceptor, salva nos, perimus!  Vineam tuam vulpes exterminant.  Novelli rudesque doctores traditiones ecclesiasticas corrumpere conantur.”

Verumtamen, magis opportunum et vobis utilius mihi videtur mittere nunc epistolam adhortatoriam et suadere ut tria proposita sive promissiones quas nos, sodales FSH, olim fecimus, ne deseramus, immo, summo nunc studio et totis viribus quod mente quondam proposuimus opere nunc perpetrare et implere pergamus.  “Stabiles estote et immobiles,” ait apostolus, et “in fide fundati, et stabiles et immobiles a spe Evangelii manete.”

Prima nostra propositio loquitur de sincero amore erga Summum Pontificem et filialem obœdientiam erga ejus Supremum Magisterium Ecclesiasticum.

Hic possumus meditari quid sit “amor sincerus.”  Proprium est inter amicos monere invicem et ad veritatem semper revocare, vitiisque nunquam assentari.  Ut ait Cicero (de Amicitia):  “nullam in amicitiis pestem esse majorem quam adulationem, blanditiam, assentationem.  Multis nominibus est hoc vitium notandum, levium hominum atque fallacium ad voluntatem loquentium omnia, nihil ad veritatem.  Quum autem omnium rerum simulatio vitiosa est (tollit enim judicium veri idque adulterat), tum amicitiæ repugnat maxime:  delet enim veritatem, sine qua nomen amicitiæ valere non potest.  Nam quum amicitiæ vis sit in eo, ut unus quasi animus fiat e pluribus, quomodo id fieri poterit, si ne in uno quidem quoque unus animus erit idemque semper, sed varius, commutabilis, multiplex?  Quid enim potest esse tam flexibile, tam devium quam animus ejus qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem sed etiam vultum atque nutum convertitur, dicens:  “Negat quis, nego;  ait, aio;  postremo imperavi egomet mihi ipsi omnia assentari.”  Hujusmodi assentatio magis molesta est, quum ad vanitatem accessit auctoritas.”

Si nos videmus amicos nostros errare, etiam si ecclesiasticæ dignitatis sint homines, non oportet celare nostram opinionem.  Multum interest inter assentatorem levem et inter constantem et gravem amicum.  Apostolus scribit ad Galatas:  “Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?”  Proverbium vulgare dicit:  “obsequium amicos, veritas odium parit.”  Et sanctus Hieronymus in quodam loco scribit:  “Fideliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici.”  Christus non venit falso amicitiæ nomine et assentationibus levibus homines convocare.  “Putatis quia pacem veni dare in terram?  Non, dico vobis, sed separationem.”  Quando Petrus cœpit Jesum increpare super appropinquante passione, dicens “absit a te, Domine, non erit tibi hoc,” conversus Dominus dixit Petro:  “Vade post me Satana, scandalum es mihi quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum.”  Nunquid Jesus non dilexit Petrum amore sincero?  Etiam.  Præsertim in hoc quod nihil voluit ab illo celare.  Nihil ergo est nobis timendum super hac sententia prima constitutionis nostræ quæ amorem sincerum suadet nobis erga Summum Pontificem ejusque supremum magisterium.

Porro, hoc magisterium non est res unius diei nec unius anni nec novissimi temporis sed nunc jam duo milia annorum.  Oh, quanta sunt monumenta ecclesiasticæ doctrinæ!  Quanta sunt volumina sanctorum patrum, conciliorumque ecclesiæ.  Et si centum annos mihi concederetur vivere, parvam tantummodo partem harum rerum possim perlustrare.  Ut autem ait papa Johannes XXIII in Constitutione Apostolica Veterum Sapientia:  in ordine rerum christianarum instaurato nihil sane perierit, quod verum, et justum, et nobile, denique pulchrum ante acta sæcula peperissent, quapropter Ecclesia summo honore colit antiquiora documenta doctrinæ, et ipsam linguam Latinam “sapientiæ auream quasi vestem,” quoniam ad humani generis profectum et ad mores conformandos hoc multum valet.

Propositum nostrum secundum est “vitam spiritualem quæ ad intimam cum Deo unionem conducit juxta tot Sanctorum doctrinam et eorum vestigia sequentes intense et fideliter colere.”  Sacrarum Scripturarum et ecclesiæ patrum et doctorum quotidiana et assidua lectione atque meditatione debemus nutrire animos nostros, ut parati simus ad satisfactionem omni poscenti rationem dare de ea, quæ in nobis est, spe.  Et si quis “longam ingrediens disputationem,” ut ait noster S. Hieronymus, “tanta operositate, quod volebat intelligi, usus est persuadendi quanta semper falsitas indiget,” sciamus responsionem dare claram adversus omnem ejus dogmatum pravitatem.

Tertia vero propositio nostra suadet ut sodales FSH “Linguam Latinam vivam, Romanæ Ecclesiæ propriam, sedulo studio et cotidianis exercitiis ita discere satagant, ut tandem facile et expedite tum Latine scripta legere, quum et cogitare et loqui et scribere Latine valeant.”

Dilecti fratres et sorores:  Quid multa?  Ecce proposita nostra ad armatum nos cohortantur prœlium.  Nolite omni lugubri nuntio consternari.  Quo magis pugnant adversus nos hæretici, eo impensius debemus tribus nostris propositis lætanti animo vacare.

Hac opportunitate etiam utar ut transmittam læta verba quæ in Festo Sancti Hieronymi ad nos pervenerunt a Patre Szczurek: “Happy Feast of St. Jerome!  I will offer my Mass today for all the members of the Familia S. Hieronymi.”

Vale atque vale!

Valete!

Joannes Halisky

Familiæ Sancti Hieronymi Secretarius

JGH/mld


Die XXX Mensis Septembris, A.D. MMXXII
In Festivitate Sancti Hieronymi, Patroni Nostri

In Festo Sancti Hieronymi

Magnum Turbinem Superavimus

Gratias Deo funditus agimus in eo quod in hoc festo Sancti Hieronymi hanc epistulam circularem scribere possimus.  Per ultimas dies nempe, turbo maximus nomine “Ian” per hanc partem Republicæ Floridianæ prætergressus est, uti per has imagines videbitis copulatas. Deo gratias, quamvis plurimæ proximæ regiones damnatæ sunt, præservatæ erant multæ partes prope Aquam Claram a maxima destructione, domi quædam intactæ manent, et in actibus consuetis pergere possumus.  Officina jamvero principalis Familiæ Sancti Hieronymi exstat feliciter.

  1. Optime evenit Cenaculum Collis Sancti.  Quadraginta ferre participes e septendecim republicis, maxime alacritatis amicitiæque, venerunt.  Inter res allocutionum, exempli gratia, auscultavimus de Pænitentia, de Momento Sancti Irenæi, de Novis Modis Docendæ Linguæ Latinæ, de Sancto Martino, de Humilitate, et de aliis rebus magni studii.

    Optime fructi sumus excursionem in urbem Milvaukiensem qua potuimus visere Basilicam Sancti Josaphat pulcherrimam, fabricam cerevisiæ nomine Explorium Brewpub, atque domum antiquam familiæ Pabst, valde amœnam quæ multum culturæ Germanicæ redoluit.

    Lætissimi Cenaculum complevimus, fruentes Sacras Missas, Horas Divinas, oblectantes ludos, jucunda colloquia animosasque amicitias.  Finis Cenaculi erat tempus triste post tot hebdomadæ felicitates.

  2. Macte virtute ad monachos Abbatiæ Sancti Michaelis Californiensis!  Quasi bonum exemplar pro ordinibus religiosis, Abbatia Sancti Michaelis de studio et momento Linguæ Latinæ conventum habuit ut omnes monachi illius domus exercitationes habeant latiores.  Nam per unam hebdomadam mense Augusto peritiores cultores Linguæ Latinæ ad Abbatiam invitaverunt ut scholas erga majorem usum sermonis Romani in vita cotidiana pro monialibus conduxerunt.  Optime evenerunt hæ scholæ in melioritatem omnium fratrum ut fiant Romani Catholici veri nominis.  Utinam cuncti ordines religiosi Abbatiam Sancti Michælis sequantur.  Omnes sacerdotes et fratres Abbatiæ Sancti Michaelis e corde commendamus.  Deus illos remuneret!

  3. Dum festum Sancti patroni nostri celebramus, intercessionem ejus petamus ut Deus bellicositatem Russorum in Ukraina supprimat.

Valete omnes.
Vobis in delectatione addictus,

Joannes Halisky

Familiæ Sancti Hieronymi Secretarius

P.S.  Rev. Pater Victor Szczurek, O. Præm., hodie scripsit se Missam obtulisse pro omnibus sodalibus Familiæ Sancti Hieronymi et pro illis qui umquam erant participes Cenaculorum, vivis aut defunctis.

P.P.S. Et Rev. Pater Valtherus Obenaus scripsit quoque Missam Tridentinam obtulisse pro omnibus sodalibus Familiæ.

In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte


Die XXX Mensis Septembris, A.D. MMXXI
In Festivitate Sancti Hieronymi, Patroni Nostri

Dilectis consodalibus, hodierno in festo lætissimo Sancti Hieronymi, patroni nostri, salutem plurimam.

Gratiores inter imagines quas plus quam semel Sanctus Hieronymus in operibus pingit sunt illæ quæ explorationes ad catacumbas juventute sua Romæ describunt.  Hæ imagines mihi multum placent pluribus causis, 1) quia ego similes in pueritia habui experientias apud speluncas Alabamenses;  quia mysterium tenebrarum erunt ei (Hieronymo) symbolum obscuritatum in studiis inventarum quas ille quandoque expertus est;  quia sæpe in tempore nostro difficile est voluntatem Dei scire et interpretari ut recte agamus inter tot mala, etiam ob defectus episcorum.  Ecce unius exemplar quod in Commentariis in Ezechielem reperitur:

“Dum essem Romæ puer, et liberalibus studiis erudirer, solebam cum ceteris ejusdem ætatis et propositi, diebus Dominicis sepulcra Apostolorum et Martyrum circuire;  crebroque cryptas ingredi, quæ in terrarum profunda defossæ, ex utraque parte ingredientium per parietes habent corpora sepultorum, et ita obscura sunt omnia, ut propemodum illud propheticum compleatur:  Descendant ad infernum viventes (Ps. LIV, 16):  et raro desuper lumen admissum, horrorem temperet tenebrarum, ut non tam fenestram, quam foramen demissi luminis putes:  rursumque pedetentim acceditur, et cæca nocte circumdatis illud Virgilianum proponitur (Æneid. lib. II):

Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent.
“Possunt etiam claudi oculi cæcitate, ita ut cogamur dicere:  O profundum divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei!  Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ illius (Rom.XI 33)!  Et quod alibi scriptum est:  Judicia Domini abysus multa (Ps. XXXV,7).”
Oremus itaque Sanctum Hieronymum ut ille nos adjuvet per inscrutabilia et ærumnas dierum nostrarum.

Beatum festum vobis omnibus ex intimo corde opto.  Valete!

Joannes Halisky

Familiæ Sancti Hieronymi Secretarius


Die V Mensis Novembris, A.D. MMXX
Feria Reliquiarum Sanctarum

Semper dilectis Sancti Hieronymi sodalibus Familiæ salutem.

Tempore hoc tristi dum ubique corruptionem Partis Democraticæ necnon minam sinistrorum fanaticorum experimur, placet epistulam circularem (adjunctam) vobis mittere quæ a diuturno sodale Reverendo Victore Szczurek, O.Præm., est scripta.  Has inter vitæ incertitudines, et memor Festi Omnium Sanctorum et Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum, Pater Szczurek mentes nostras ad mortem et fines ultimos dirigit.

De Novissimis

Qui ocularia sive lentes gerere solent bene sciunt quam difficile sit etiam uno die eis privati vivere.  Facultate videndi eorum infirma, quidam possunt videre tantummodo quadrantem hujus mundi (vel minus), ita fit valde difficile (revera fere impossibile et etiam periculose) inter alios versari!  Visus infirmus in nobis aspectum de rerum natura pravum efficit et ideo actiones nostras quoque graviter impedit.

Mense Novembri Mater Ecclesia visum corruptum liberorum suorum, qui solum quadrantem minusve realitatis vident, emendare sollicite conatur.  Revelatio divina in Sacra Scriptura et Traditione nos docet quod exstat non solum hic quem oculis cernimus mundus, verum etiam, ut ita dicam, alii mundi — nempe cælum, infernum et purgatorium.

Festa liturgica Omnium Sanctorum et Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum celebratis atque occasione indulgentiarum accipiendarum ab Ecclesia tempestive data, reminiscimur de (sic dictis) “aliis mundis” quos videre nequimus et de quibus fere numquam cogitamus.

Doctrina Sanctæ Ecclesiæ de novissimis, licet sit profundissima amplissimaque, uno dictu facile exponitur:  omnes homines aliquando morientur.  Et qui in gratia Dei ex hoc sæculo decedent, in cælum olim transibunt.  Si iidem peccata venialia tempore decessus in animis adhuc habeant vel satis reparationis pro peccatis præteritis non fecerint, in purgatorio maneant donec reddant novissimum quadrantem [Matt V:XXV];  de quibus verbis Sanctus Hieronymus concise dixit:  Hoc est ergo quod dicit:  Non egredieris de carcere donec etiam minima peccata persolvas [Commentariorum in Matheum Libri IV].  Et denique gaudibundi in visionem beatificam accedent.  Illi, autem, qui in peccato mortali moriuntur, protinus ad infernum æternum descendunt.

Existentia horum trium locorum (nempe cæli, inferni et purgatorii) ex Sacra Scriptura et Traditione demonstrari potest.  Etiam inter scriptores ethnicos (exempli gratia Plato) doctrina de beatitudine æterna, damnatione et aliquo loco purgationis passim perhibetur.  Sic Cicero:  O præclarum diem, quum in illud divinum animorum concilium cœtumque proficiscar quumque ex hac turba et colluvione discedam!  [De Senectute LXXXIV].  Quum omnes autem in Familia Sancti Hieronymi simus Christiani atque doctrinas Domini haud dubitamus, præ argumentationibus variis ponendis melius est meditationes pias in corde nunc volvere et trium naturam locorum in mentem vocare.

Primum.  Pœna præcipua inferni est separatio animæ æterna a Deo.  Dominus Noster apparuit Sanctæ Catarinæ Senensi dicens, Prima pœna quam damnati subeunt est inopia visionis Mei.  Quæ est tanta ut, si fieri posset, flammas et cruciatus deligerent damnati dummodo permissum esset eisdem visu Mei frui, potius quam liberati ab omnibus aliis pœnis sine visu Mei.  Secunda pœna inferni est pœna corporalis quam penitus damnati sentient in fine mundi ubi corpora animis rursus conjunguntur.  Orationes liberare eos a cruciatis istis nullo modo possunt.  In hoc carcere flammeo manent in perpetuum.  Talis pœna non est crudelitas Dei.  Damnati viam latam et vitam suam sine Deo libere elegerunt.  Faciunt nihil nisi patiuntur Deumque blasphemant;  nolunt pæniteri.  Plane sciunt quare crucientur.

Locus secundus.  Purgatorium est, ut nomen indicat, locus purgationis.  Hic quoque pœna præcipua est separatio animæ a Deo;  his autem, pro tempore.  Illi ab hoc mundo decesserunt gratiam in animis suis tenentes et mox erunt in cælo cum Deo.  Pœnam justam, quam peccatis suis meriti sunt, dant libentissime.  Magna cum patienta et spe cruciatum perferunt, quum bene sciunt ob caritatem Dei et beatitudinem æternam se illic adesse.  Hæ animæ se liberare non possunt;  ergo preces et sacrificia nostra ad debita solvenda sollicite expectant.

Locus tandem tertius est cælum.  In cælo animæ justorum in beatitudine perfecta et mirabili.  Gaudium potissimum quo fruuntur est visio beatifica Dei, facies ad faciem.  Alia gaudia ex unione inter se invicem capient, præsertim amicitiam cum eis quibuscum in hoc mundo eam partiti sunt.  Et quum sint occupati (ut ita dicam) in adorando Deo, sancti tamen nos quoque magnopere amant curantque et orationes suas ad Deum offerunt pro nobis, præcipue pro eis qui intercessionem petunt.

Ecce apectus totus.  Quam dissimilis sit vita nostra si semper ante oculos hunc aspectum totum et non solum quadrantem teneamus!  Quam diligenter a peccatis fugiamus et ab occasionibus peccati omnibus si imaginem infernorum in mente teneamus!  Quam fervide preces pro defunctis offeramus si nunquam obliviscamur eos graviter pati necnon adjutorio nostro egere!  Quam denique dulciter consolemur in hac valle lacrimarum errantes si sæpius de gaudiis cælestibus meditemur!  Ut ait Sanctus Joseph Maria Escriva:  In tempore tentationis cogita de cælo.

Gratias maximas ob pulcherrimam ejus epistulam Patri Szczurek agimus.  Valete, necnon pro America, quæsumus, orate.

Joannes Halisky

Familiæ Sancti Hieronymi Secretarius


Die XXX Mensis Septembris, A.D. MMXX
In Festivitate Sancti Hieronymi, Patroni Nostri

Semper dilectis Sancti Hieronymi sodalibus Familiae salutem.

Jam iterum annus volvitur atque festum sancti patroni nostri hodie adest quod lætissime recordamur!  Jam salutes a sodali nostro Eduardo Peters accepimus qua dicit, “Sodalis sum ‘Familiæ Sancti Hieronymi’, ergo, præcipue hodie (in qua celebramus Vitam ejus sanctam), sequens Fundatoris Rev. Suitberti Siedl, OCD, exemplum, invoco intercessionem Magni Sancti super vos — amicos Latinis in rebus meos — et Ecclesiam, et mundum universum.  Ego, Eduardus.”  Atque sodalis Pater Alanus Benander, O.Præm., benigne misit, “Bonum festum Sancti Hieronymi hodie omnibus vobis!  Missam pro sancta Familia Sancti Hieronymi nunc offero (Missam in forma traditionis)!”  Tandem Pater Victor Szczurek, O.Præm., se pro nobis omnibus promisit Missam die Dominica proxima celebraturum esse.

Cogitans de demisso statu Ecclesiæ hodierno hæc verba Sancti Hieronymi e Commentario in Librum Ezechielis mane iterum inveni:

“Dicit Dominus Deus:  pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis, et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam te, et non parcet oculus meus et non miserebor.”

Proprie hoc ad Jerusalem dicitur, quia sancta mea violasti me deserens, et in templo meo idola coluisti, ego conteram atque concidam, sive abjiciam te, quia prius abjecisti me:  et non parcet oculus meus cum te videro… nec miserebor quia misericordiam meam non mereris.  Hoc idem in Ecclesia intelligendum est, quod magistris et Sacerdotibus, quia egerint negligenter, possit Deus quotidie dicere ‘Quia sancta mea violastis in cunctis offensionibus vestris et in universis abominationibus quæ egistis, ego quoque vos conteram atque confringam, reddamque per me quod in meum populum perpetrastis.’

Famem et pestilentiam et quid aliud malorum sustinemus in sæculo, propter nostra venire peccata manifestum est… sed et in nostra fit Jerusalem [i.e., Ecclesia] in qua propter magnitudinem peccatorum, primum fames mittitur audiendi sermonem Dei.

Sancte Hieronyme, ora pro Ecclesia, ora pro Familia tua, ora pro nobis omnibus.

Valete!

Joannes Halisky

Familiæ Sancti Hieronymi Secretarius


Die IX Mensis Julii, A.D. MMXX
Postridie Festum S. Elisabethæ Reginæ

Quid his diebus Familiæ Sancti Hieronymi sodalibus agendum est

Avete!

Ob momentum earum, hanc epistulam circularem incohemus litteris amici nostri Andreæ Meszaros quas nuperrime misit:

Andreas Joanni consodalibusque Familiæ S. Hieronymi salutem in Christo Domino plurimam.

Oh quanta rerum mutatio!  Ante paucos dies sperabam me aeronavem mox conscendere, iter in Collem Sanctum dirigere, consodales salutare, sermonis Romani frui usu, mentem a cunctis retinaculis mundanis exuere, hymnos in matutinis canere, in fine dierum, accensis lucernis, sacrificium vespertinum Christo reddere, crebris et dulcibus colloquiis Latinis amicitias nascentes firmare:  nunc, heus, dolens scribo vobis quia Cenaculum nostrum finem habet antequam incohaverit.  Oh “fragilem humanæ conditionis statum” de quo Patronus noster queritur in sua epistula ad Heliodorum Episcopum his verbis:  “Horret animus ruinas temporum nostrorum persequi.  Romanus orbis ruit.”  Nonne similem rerum his diebus experimur et nos statum?  Velim clamare:  “Christianus orbis ruit”.  Sed quis audiet?  Quid agendum est?  Non damno quempiam.  Condolere me oportet peccatoribus potius quam reprehendere.  Fragilitatem quam cerno in aliis, in me ipso timeo.  Tamen, quid mihi, quid nobis, Familiæ Sancti Hieronymi sodalibus, nunc agendum est?  Dominus Jesus in Evangelio:  “Manete” inquit “in me, et ego in vobis.  Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.  Ego sum vitis, vos palmites.  Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.”  Et in Psalmo:  “Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam.  Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.”  Bonum est nobis, immo necesse, adhærere Christo.

Quum autem simus Consociationis membra, et “Linguam Latinam vivam, Romanæ Ecclesiæ propriam, sedulo studio et cotidianis exercitiis ita discere satagere debemus, ut tandem facile et expedite tum Latine scripta legere, tum et cogitare et loqui et scribere Latine valeamus” peculiaris nobis sequenda est via.  Sententia S. Hieronymi scribentis in Prologo ad Isaiam recolenda est sæpissime:  “Si enim juxta apostolum Paulum Christus Dei virtus est, Deique sapientia, et qui nescit Scripturas, nescit Dei virtutem ejusque sapientiam:  ignoratio Scripturarum, ignoratio Christi est.”  Toto nobis mentis studio oportet Sacrarum Scripturarum ingredi quotidianam lectionem atque meditationem.  “Si quidquam est,” docet Patronus noster, “quod in hac vita sapientem virum teneat, et inter pressuras et turbines mundi, æquo animo manere persuadeat, id esse vel primum reor, meditationem et scientiam Scripturarum.  Quum enim a ceteris animantibus hoc vel maxime differamus, quod rationale animal sumus et loqui possumus:  ratio autem omnis et sermo, divinis libris contineatur, per quos et Deum discimus, et quare creati sumus non ignoramus:  miror quosdam exstitisse, qui ... nolint quæ præclara sunt discere.”  “Si volumus,” ait, “æquo animo esse” (quis enim hoc non desiderat?) optimum habemus in Scripturis Sacris remedium contra pressuras et turbines nostri temporis.

Præterea, quia in divinis libris, rationis et sermonis claritas lucet, assidua lectio Scripturarum, usum atque studium quoque spectat linguæ Latinæ.  Nam multo utilius est, me judice, unum auctorem sæpe lectitare, quam varios.  Non convenit tunc Livium, tunc Ciceronem, tunc Horatium, tunc Cæsarem, Senecam, vel nescio quem degustare.  Familiaritatem necesse est unius auctoris crebra lectione inculcare:  bibere quotidie ex eodem fonte, ut sic lectio facilius hæreat in memoria et paulatim gradatimque linguæ Latinæ familiaritas et cognitio augeatur.  Pari similitudine Seneca discipulo suo Lucilio suadet:  “Vide, ne lectio auctorum multorum et omnis generis voluminum habeat aliquid vagum et instabile.  Nusquam est, qui ubique est.  Non convalescit planta, quæ sæpe transfertur.  Distringit librorum multitudo. Itaque, quum legere non possis, quantum habueris, satis est habere, quantum legas.  “Sed modo,” inquis, “hunc librum evolvere volo, modo illum.”  Fastidientis stomachi est multa degustare, quæ ubi varia sunt et diversa, inquinant, non alunt.  Unum excerpe, quod illo die concoquas.”  Utinam omnes quotidie in manu haberemus Vulgatam S. Hieronymi.  Et qui jam plus didicerint, legant etiam Patronis nostri commentaria, verum “incomparandæ præstantiæ thesaurum”.  Si postea adhuc ardentiori studio aliquis fertur, legat et alios, sed si prius unius auctoris crebra lectione familiaritatem sermonis Romani non acquisierit, non illi proderit, mea quidem sententia, multorum auctorum lectio.  Spero nemini displicuisse quod mentem meam super his rebus patefecerim.

Carissimi, et desideratissimi, et honorandissimi in Christo fratres, si hoc fecerimus, non multum, spero, perdituri erimus et altero anno poterimus iterum, Deo volente, spiritus exultatione Cenaculum celebrare.  Valete.

********

His quidem diebus minacibus sæpe intus revera quærimus “Quid agendum?”  Minæ ab omni angulo venire videntur:  a terris gentibusque hostilibus;  ab hysteria quam inducunt media communicationis mendacia;  ab maleficis partis sinistrissimæ violentis;  a contagionibus (aliquando exaggeratis);  a contemptu erga vitam fetorum, seniorum, invalidorumque et nece horum immensa;  ab exitio morum;  ab hæresibus inter prælatos et gregis relictione;  et ita porro.  Certe resistere his malis pro posse debemus.  Sed verissima salutio, ut omnes scitis, altius jacet.  Qua de causa hæc verba Summi Pontificis Pii XII funditus recolamus:

[Ecclesia Catholica] eo potissimum spectat ut Christianos omnes non modo ad expiationem revocet emendationemque vitæ, sed etiam ad virtutem sanctitudinemque assequendam, secundum illud “Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester.”  Si enim homines hanc Ecclesiæ vocem exaudierint, si a terrenis fluxisque rebus ad æterna se converterint perpetuoque mansura, tum procul dubio optatissima illa habebitur renovatio animorum, ex qua non tantum privati, sed publici etiam mores Christianis præceptis Christianoque afflatu conformabuntur.  Siquidem quum recta viventi ratio singulorum mentes permovet ac sincere efficienterque dirigit, tum necessario consequitur, ut nova quædam vis atque impulsio universam attingat ac pervadat humanæ consortionis compagem, quæ ad meliorem felicioremque rerum ordinem, revocetur.  Atqui, si unquam alias, hodie potissimum necesse est Evangelii veritate virtuteque reformare omnia.  Hominum nīsus, quamvis sint laude digni, nec fallacibus moveantur rationibus, tantæ huic rei impares tamen sunt;  augusta solummodo religio, quæ superno auxilio divinaque gratia innītitur, ad salutiferum exitum adducere potest.  [Litteræ Apostolicæ Jubilæum Maximum]

Sicuti semper, consolatio nostra in Fide Catholica residet.  Pergamus secundum Familiæ Sancti Hieronymi proposita, quibus majora bona et altiores gratias a Deo prospicimus.

Salvete omnes!

Joannes Halisky

J.G. Halisky
Secretarius
Familiæ Sancti Hieronymi

In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte


Epistula Hieronymiana a sodali nostro Andrea Meszaros selecta
Commentarium in Prophetam Joelem
“Potentia Dei in Ægyptiis plagis ostensa est per parva animalia et præcipue ciniphes, qui tam parvi sunt culices, ut vix cernantur oculis.  Sic et nunc in parvo tardoque vermiculo qui vix moveri potest, et levi tactu conteritur, Dei potentia et humana fragilitas demonstratur.  Non quo Deus ad nutum suum et potentiæ majestatem nequeat terras subvertere, et operire cuncta diluvio, vel fulmine concremare:  sed per parva et, ut ita dicam, puncta corporum, ostendit humanam fragilitatem.  Unde et illud solemus Marcioni et ceteris respondere hæreticis qui Vetus laniant Testamentum, quod et pulices et culices et cimices et hujuscemodi animantia idcirco fecerit Deus, ut fragilitatem et imbecillitatem nostræ carnis ostenderet (quæ in tantum nihil est), ut ab his quæ parva sunt vulneretur.”  (In Joelem II, vers. 25)
The power of God was shown in the Egyptian plagues by means of tiny creatures, and especially through stinging insects, which are such small gnats that they are hardly seen with the eyes.  Thus and now in a small, slow worm which can barely move, and is crushed by a light touch, the power of God and human fragility is made manifest.  Not that God at His will and majesty of power could not overturn lands and submerge everything with a flood, or consume it with lightning.  But through tiny and, as I might say, dots of bodies, he reveals human fragility.  Wherefore we are accustomed to offer this in reply to Marcion and other heretics who shred the Old Testament, that God made fleas and gnats and bugs and creatures of this sort for this reason:  in order to show the fragility and weakness of our flesh (which in this regard is nothing), so that it might be wounded by these things that are tiny.
(Versio Anglica a Brenno Regan facta)
De même que la puissance de Dieu se montre dans les plaies d’Egypte par de petits animaux, notamment par des moucherons, si petits que l’œil les peut à peine voir;  de même ici la puissance de Dieu et la fragilité de l’homme paraissent dans un petit ver qui peut à peine se mouvoir et que le moindre toucher écrase.  Ce n’est pas que Dieu, sur un signe et par la majesté de sa puissance, ne puisse point ébranler la terre, la couvrir d’un déluge, ou la livrer au feu de la foundre;  mais par des petits animaux, par des infiniments petits, il veut faire voir la fragilité humaine.  Aussi avons-nous coutume de répondre à Marcion et aux autres hérétiques qui déchirent l’Ancien Testament, que si Dieu a fait les puces et les moucherons, et les insectes de même sorte, c’est afin de mettre en évidence la fragilité et la caducité de notre chair, et il est si vrai qu’elle n’est rien, que le moindre animal la blesse. — Œuvres Complètes de Saint Jérome, VIII, Paris:  Louis Vivès, Libraire Éditeur, 1879, pp. 346f.
cīmex, -icis, m.
bedbug/Wanze
culex, -icis, m.
gnat, midge or similar insect/die Mücke, Schnake, Gelse
pūlex, -icis, m.
a flea/der Floh
(s)cinīphēs (cinīfēs), m.
= σκνῖφες (perh.) “mosquitos” (nominative/accusative plural of σκνῑ́ψ, σκνῑπός);  “plant-eating parasitic insect” (in the singular);  the Latin Vulgate has ciniphes Psal. 104:31 but sciniphes in Exodus 8:16, “translating Hebrew kinnim, variously translated as lice, gnats, ticks, fleas, or mosquitos.  ‘Lice’ follows the reading in the Peshitta and the Targum (and so Josephus, Ant. 2.14.3 [2:300])” — The Net Bible, which translates both Ex. 8:16 and Ps. 105:31 as “gnats.”  See also Greek verb σκίπτω “to prick.”  Douay-Rheims (translating the Vulgate) has “sciniphs.”  French moucheron “midge,” German eine Ameisenart, die die Feigen benagt (“A small ant that gnaws on figs”) — Der neue Georges.  (Acc. to this latter dictionary, the best manuscripts have sciniphes, not ciniphes.);  Stechmücke (Sleumer, Kirchenlateinisches Wörterbuch)
Also perhaps related:  σκίφη, ης “worm;  maggot.”


Die XXX Mensis Septembris, A.D. MMXVIII
In Festivitate Sancti Hieronymi, Patroni Nostri

Dilectis sociis Familiæ Sancti Hieronymi salutem uberrimam.

In honorem patroni nostri, Sabbato et die Dominica primam epistulam (immo libellus est!), Sancti Hieronymi ad Sanctam Juliam Eustochium legebam ut ampliorem in ejus festo partem habeam.  Sancta Eustochium una cum matre sua, Sancta Paula, Sancti Hieronymi discipula erat, atque juventute mentem firmavit ut sit religiosa virgo.  In hac ei epistula Sanctus Hieronymus multa præcipit circa regulas quibus vita sanctior præservetur.  Tota epistula thesaurus est vitæ spiritualis, sed longissimum hic omnia iterare esset.  Attamen, ne opportunitas sensum hujus experiendi perdatur, ecce quædam exemplaria brevia:

Ad Juliam Eustochium

Non quærit diabolus homines infideles, non eos qui foris sunt.  De Ecclesia Christi rapere festinat.

Non venit Salvator pacem mittere super terram, sed gladium.

Quamdiu hoc fragili corpusculo continemur, quamdiu « habemus thesaurum istum in vasis fictilibus » {2 Cor 4:7}, et concupiscit spiritus adversus carnem et caro adversus spiritum, nulla est certa victoria.  Adversarius noster diabolus tamquam leo rugiens aliquid devorare quærens circuit.

Sponsa Christi vinum fugiat pro veneno.

Innumerabilia sunt Scripturis respersa Divinis, quæ gulam damnent et simplices cibos præbeant.

[Aliquæ mulieres] sterilitatem [sibi] prǽbibunt et necdum sati hominis homicidium faciunt.  Nonnullæ, quum se senserint concepisse de scelere, aborti venena meditantur et, frequenter etiam ipsæ commortuæ, trium criminum reæ ad inferos perducuntur:  homicidæ sui, Christi adulteræ, necdum nati filii parricidæ.

Moderatus cibus et nunquam venter repletus.  Plurimæ quippe sunt quæ, quum vino sint sobriæ, ciborum largitate sunt ebriæ.

Melius est aliquid nescire securam [scil. virginem], quam cum periculo [animæ] discere.

Præpone tibi Beatam Mariam, quæ tantæ exstitit puritatis, ut mater esse Domini meretur.

Quis sanctorum sine certamine coronatus est?  Quære et invenies singulos diversa perpessos.  « Quem enim diligit Dominus, corripit;  castigat autem omnem filium quem recipit » {Hebr 12:6}.  Nonne melius est brevi tempore dimicare, ferre vallum, arma, cibaria, lassescere sub lorica et postea gaudere victorem, quam impatientia unius horæ servire [in inferno] perpetuo?

Quotienscunque te vana sæculi delectarit ambitio, quotiens in mundo aliquid videris gloriosum, ad paradisum mente transgredere;  esse incipe quod futura es, et audies a sponso tuo:  « Pone me sicut signaculum in corde tuo, sicut signaculum in brachio tuo » {Cant.Canticorum 8:6}, et opere pariter ac mente munita clamabis:  « Aqua multa non poterit exstinguere caritatem et flumina non cooperient eam » {Cant.Canticorum 8:7}.

Nos quoque discipuli Sancti Hieronymi esse possumus si opera ejus Bibliamque Vulgatam sæpe legimus et intercessionem ejus quærimus.  Grandes accipimus benedictiones.

Omnibus vobis jucundissimum festum diesque item sequentes cordicitus opto.

Valete!

Joannes Halisky
Secretarius
Familiæ Sancti Hieronymi


Die XXXI Mensis Maji, A.D. MMXVIII
In Festo Sanctissimi Corporis Christi
Cenaculum apud “Collem Sanctum” et
Sanctuarium Mariæ, Adjutricis
Christianorum, Huberti, in Visconsinia,
a die 23a ad diem 28am Mensis Julii

Dilecto Sodali Familiæ Sancti Hieronymi salutem uberrimam.

Quum nuper contemplabar apud “Collem Sanctum” veniens Cenaculum, inveni cogitationes meas non tantum de locis sanctis (Basilica, Monasterio, Secessu Religioso) fingi, sed etiam de Colle ipso, nempe de hoc monte super quo Basilica sedet.  Nam Collis Sanctus, qui in altitudinem pedum mille trecentorum triginta quattuor (1,334) ascendit, in regione qua montes veri nominis non exstant, unde (mente quærebam) factus est?  Cur hic mons, et alii similes prope, in tractu ubi terra est plerumque plana?

Explicatio (didici) est quod olim hæc regio multum affecta est ab “Ævo Glaciali” tempore, id est quo orbis erat ubique frigidior, atque flumina vel plagulæ glacie concretæ ab Arctico deorsum fluxerunt.  Quo in itinere suo hæc flumina glacialia terram foderunt atque ubertim saxa, humum, lapillos secum moverunt.

Gradatim temperie mutanda orbis calefieri incohavit, et flumina glacialia recedere inceperunt, aggeres terræ ingentes deponentia.  Cogita:  quam altum et maximum glaciei flumen quod potuit deponere montem 1,334 pedibus altitudine!

Præter montes vel colles magnos depositos, hæc flumina glacialia etiam cava subtus foderunt quæ “ollæ” nominantur (Anglice “kettles”), latera ardua et angustam habentes proclivitatem;  et latos campos limosos;  necnon lacos, qui a glacie liquefacta impleti sunt, quorum maximus est Lacus Superior, cui Visconsiniana litora septentrionalia adjacent.

Omnium fortasse miriora phænomena sunt colles rotundi minores qui depositi sunt sub foraminibus in superficie fluvii glacialis.  In hæc foramina, materia terrestris, aqua ducta, descenderet et ad fundum congeretur.

Quapropter dum a summitate Collis Sancti (præsertim a Basilicæ turribus) longe passim in diebus Cenaculi prospicimus, hanc terram olim ubique sub altissima glacie jacuisse recordemur.  Exemplaria jamvero harum rerum secundum “Semitam Ævi Glacialis” videre poterimus.

* * * * * * * * *

Ad proposita Familiæ Sancti Hieronymi quod attinet, Februario congressu de “Missa antiqua Latina” apud Montem Regis in California, Episcopus Athanasius Schneider hæc verba Abbatis Prosperi Gueranger, qui Monasterium Solesmense post Eversionem Politicam Francogallicam denuo fundavit, recoluit:

“Quia reformatio liturgica [Protestantium] principalem finem (inter alios) habuit actionum et formarum sensus mystici abolitionem, opus erat illis ut in cultum divinum lingua vernacula introducatur.  Alienis ab Ecclesia Catholica, linguæ vernaculæ usus res est maximi momenti.  Odium linguæ Latinæ in cordibus omnium Ecclesiæ Romanæ inimicorum innascitur.  Linguam Latinam cognoscunt ut vinculum unitatis totum per orbem;  ut præsidium orthodoxiæ contra hæresis subtilitates.  Revera, admittere compellimur Protestantes sagaciter fecisse quum bellum in linguam sacram declaraverint.  Si linguam Latinam quomodocunque destruere possint, fere habebunt victoriam suam.”  [e libro Institutions Liturgiques]

Pergamus ideo, frater, nunquam animo deficientes, in opere Familiæ Sancti Hieronymi, quoniam labores nostri valde bono Ecclesiæ favent et bellum inimicorum Ecclesiæ restringunt.

Si te apud “Collem Sanctum” videam, lætabor.  Optimum Cenaculum vere exspectamus.  Interim, fructuosum sanctificansque festum Sanctissimi Corporis Christi tibi exopto.

O Sacrum Convivium in quo Christus sumitur, recolitur memoria passionis ejus, mens impletur gratia, et futuræ gloriæ nobis pignus datur, Alleluia.

Vale!


Pro tempore Nativitatis Jesu Salvatoris, 2017

Dilecti Familiæ Sancti Hieronymi sodales, avete.

Dum festum et sequentes dies Nativitatis læte celebramus, necnon animos in verum hujus temporis spiritum imbuere conamur, sint nobis, dilecti socii, hæc verba Sancti Hieronymi, quæ multum ad hæc atque etiam ad naturam ipsam Familiæ Sancti Hieronymi pertinent, proinde recensenda:

Et reclinavit eum in præsæpio, quia non erat eis locus in diversorio.

Quare in præsæpio?  Ut compleretur vaticinium Isaiæ prophetæ:  “Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsæpium domini sui [Is. 1:3].”  Non nascitur inter aurum et divitias, sed in stercore nascitur, hoc est in stabulo ubi erant spurcitiora peccata nostra.  Propterea in stercore nascitur, ut eos qui sunt de stercore sublevet.  “Levans de stercore inopem [Ps. 112:7].”  Quicumque pauper est, accipiat consolationem.  Joseph et Maria non ingrediuntur in civitatem:  paupertas enim timida inter divites non audebat accedere.  Nullus locus vacabat ad nativitatem Salvatoris nisi præsæpe, præsæpe ad quod jumenta et asini ligabantur.  Argentum et aurum meretur gentilitas.  Christiana fides meretur luteum illud præsæpe.  Infantem vagientem in præsæpe audivimus, et adoravimus.  Tollamus illum in brachiis nostris, adoremus illum Dei filium.  Deus magnus, qui tanto tempore tonavit in cælo, et non salvavit:  vagiit et salvavit.  Hoc totum quare dixi?  Quoniam numquam salvat superbia, sed salvat humilitas.

Ex homilia S. Hieronymi de Nativitate Domini, habita die 25ª Decembris coram episcopo.

Beatissimum tempus Nativitatis vobis opto, novumque annum salubrem et tranquillum.

Valete!

J. G. Halisky
Familiæ Sancti Hieronymi
Secretarius

In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.


Die XIII Mensis Maji, A.D. MMXVI
Festum Centenarium Apparitionis B.V. Mariæ Fatimensis

Cenaculum anni 2017 apud
Monasterium Visitationis,
Mobili, in Alabama, a die
18a ad diem 24am m. Julii.

Tibi, dilecte sodalis Familiæ Sancti Hieronymi, salutem plurimam gaudiumque Paschale!

Cenaculum Mobiliense magna cum exoptatione appropinquat.  Si nondum schedam inscriptionis remisisti, desiderium renovamus ut tu quoque adesse possis, nobiscum Catholica Romanitate, et si ita dicam, Hieronymitate fruens.

Ad hanc Hieronymitatem quod attinet, nuperrime Litteras Encyclicas legebam Summi Pontificis Benedicti XV Spiritus Paraclitus quæ scriptæ sunt in natali MD Sancti Hieronymi.  In eo quod Sanctus Hieronymus patronus est societatis nostræ, liceat mihi, ut momentum Sancti Hieronymi pro nobis recolamus, quædam excerpta harum Litterarum Encyclicarum hic ostendere.  Scribit Papa Benedictus XV:

S. Hieronymus, vir maxime Catholicus, præcipuus Sacris Scripturis interpretandis. “Sanctum Hieronymum doctorem maximum Sacris Scripturis explanandis Catholica agnoscit et veneratur Ecclesia.  Etenim Hieronymus, ‘vir maxime catholicus et sacræ legis peritissimus’ atque ‘catholicorum magister’ itemque ‘morum exemplar mundique magister’, quum catholicam de sacris Libris doctrinam merifice illustrarit acriterque defenderit, documenta sane plurima, eaque gravissima, Nobis affert.
Adhuc opus ejus incomparabile reputatur.“Laboriosissimam vero provinciam sibi a pontifice [Damaso] mandatam Latinæ Novi Testamenti versionis emendandæ, tam acri subtilique judicio est exsecutus, ut recentiores ipsi hujus disciplinæ existimatores Hieronymianum opus quotidie magis admirentur plurisque faciant.
Magnum ejus beneficium Ecclesiæ per sæcula postera.“Ita, nullis parcens nec laboribus nec vigiliis nec sumptibus, ad summam usque senectutem, in lege Domini noctu dieque apud Præsæpe meditanda perseveravit, majoribus e solitudine illa effusis in catholicum nomen, per vitæ exempla et scripta, utilitatibus, quam si Romæ in capite urbis terrarum, ævum exegisset.
“Res quas Biblia gestas enarrat hic noster Hieronymus non secus ac doctrinas Fidei ad salutem neccessarias credendas proponit.
Vulgata Scripturarum versio ut authentica habenda est.“Continua sane Scripturæ lectio atque accuratissima singulorum librorum et vel sententiarum vocumque pervestigatio id effecit, ut tantum sacri codicis usum haberet, quantum nullus alius scriptor ecclesiasticæ antiquitatis.  Cui Bibliorum scientiæ cum subtilitate judicii conjunctæ tribuendum est, quod versio Vulgata a Doctore nostro confecta, omnium integrorum judicum consensu, reliquis longe præstat antiquis versionibus, quum accuratius atque elegantius archetypon reddere videatur.  Vulgatam vero ipsam, quam ‘longo tot sæculorum usu in ipsa Ecclesia probatam’ Concilium Tridentinum uti authenticam habendam et in docendo et orando usurpandam esse constituit.

Quod Hieronymus strenue contra hæreticos et inimicos Ecclesiæ pugnabat laudatur.

Rusticitatem aut ignorantiam clericorum Hieronymus reprehendit.

 

“Quum in fidei integritate retinenda tam esset [Hieronymus] diligens, acerrime cum eis depugnabat qui ab Ecclesia descivissent, eosque adversarios veluti suos proprios habebat:  ‘Breviter respondebo, nunquam me hæreticis pepercisse et omni egisse studio, ut hostes Ecclesiæ mei quoque hostes fierent.’

“Aliorum quoque clericorum ‘justam rusticitatem’ in epistula ad Marcellam per ironiam carpit:  ‘quam [rusticitatem] illi solam pro sanctitate habent, piscatorum se discipulos asserentes, quasi idcirco justi sint, si nihil scierint’.  At non ejusmodi tantummodo rusticos, verum etiam clericos litteratos Scripturarum ignorantia peccare animadvertit, et gravissimis verbis assiduam in sacris voluminibus exercitationem sacerdotibus inculcat.

Illæ maximæ virtutes Hieronymi imitandæ.“Fructus igitur e sacrorum voluminum lectione Hieronymus capiebat uberrimos:  inde interiora illa lumina, quibus ad Christum magis magisque cognoscendum adamandumque trahebatur;  inde spiritum illum orationis de quo tam pulchra conscripsit;  inde mirabilem illam cum Christo consuetudinem, cujus incitatus deliciis, per arduam crucis semitam, ad adipiscendam victoriæ palmam sine intermissione procurrit.  Idem continuo animi ardore in Sanctissimam Eucharistiam ferebatur;  nec minore reverentia et pietate Deiparam colebat cujus perpetuam virginitatem pro viribus defendit;  eandemque Dei Matrem, nobilissimum virtutum omnium exemplar, Christi sponsis proponere ad imitandum consueverat.
Hieronymus adhuc ad mundum clamat, ut mores paganorum evitemus, atque ut omnes Christiani uniantur in unam Ecclesiam Catholicam.“Scriptis suis, quæ per universum mundum quasi divinæ lampades rutilant, Hieronymus adhuc clamat.  Clamat ut ad institutum vitæ christiano nomine dignum omnes Ecclesiæ filii redeant, et ab ethnicorum moribus, qui hac nostra ætate pæne revixisse videntur, se immunes atque incolumes servent.  Clamat, ut christianæ illæ gentes, quæ ab Ecclesia Matre misere desciverunt, ad eam denuo confugiant, in qua spes omnis posita est salutis æternæ.
Hieronymus in hos fines optimus est patronus cælestis petendus.Atque utinam his monitis obsequantur orientales imprimis ecclesiæ, quæ jam nimium diu a Petri Cathedra averso sunt animo.  Hieronymus enim, quum in eis regionibus viveret et Gregorio Nazianzeno Didymoque Alexandrino usus esset magistris, orientalium ætatis suæ populorum doctrinam ea complexus est, pervulgata sententia:  ‘Si quis in Noe arca non fuerit, periet regnante diluvio.’  Cujus diluvii fluctus nonne hodie impendent ad omnia, nisi eos Deus avertat, hominum instituta destruenda?  Ecquid enim, sublato, universarum rerum auctore et conservatore Deo, non corruat?  Ecquid non pereat, quod ab se Christum, qui vita est, segregarit?  Sed qui [i.e. Christus] olim, discipulis comprecantibus, mare turbatum tranquillavit, potest idem pulcherrima pacis munera exagitatæ hominum consortioni restituere.  In quo opituletur Hieronymus Ecclesiæ Dei, quam quum peramanter coluit, tum a quavis adversariorum oppugnatione strenue defendit;  idque patrocinio suo impetret, ut, discidiis secundum Jesu Christi optata compositis, ‘fiat unum ovile et unus pastor’.”

Sic videmus, soci amice, tot varios aspectus S. Hieronymi virtutum quibus Familia et Cenacula nostra afficiuntur, in quibus nos ipsi partimur.  Difficile exprimatur verbis;  potius experientia Cenaculi sentitur.

Hoc ævo malo, infideli, et minaci, Sanctus Hieronymus ad nos, membra familiæ suæ, præcipue clamat ut partem habeamus propriam ad conversionem mundi et instaurationem Ecclesiæ, secundum exemplum suum.

Usque ad Cenaculum Mobiliense prospiciendum, vale et vale.

Joannes Halisky
J.G. Halisky
Secretarius
Familiæ Sancti Hieronymi

JGH/mlh


P.S.:  In hoc anniversario centesimo apparitionis B.V. Mariæ Fatimensis, semper animo retineamus principale Genetricis Dei nuntium et pro omnibus monitum:  Pænitentia, pænitentia, pænitentia!  Gravis necessitas pænitentiæ, conversionis, Fidei.*

*Cf. Benedictus XVI, Commentarium Theologicum in Tertiam Partem Secreti Fatimensis.

In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.


Die XI Mensis Decembris, A.D. MMXV Sancti Damasi, S.P.,
cui Sanctus Hieronymus erat quondam secretarius

Cenaculum anni 2016 apud
Domum Orationis Diœcesis
Novoaureliensis in Ludoviciana,
a die 11a ad diem 16am m. Julii.
Dilectis spectatisque Familiæ Sancti Hieronymi sodalibus uberrimam salutem.

Quomodo secus possit esse quam ut adhuc de eventibus Cenaculi Franciscopolitani recogitemus ?  Lucide imago mente tenetur Domus Vallis Umbrosæ ejusque arborum latissimarum et procerrimarum, quæ nobis qui a civitatibus aliis venerunt ut pæne miræ sunt visæ — sicuti Sequoia Gigantea, Sequoia Sempervirens, et Pinus Ponderosa — necnon cæli temperiei et ventorum Oceani Pacifici.  Deo gratias agimus ob proventum Cenaculi jucundosque ob homines qui intererant.  Omnia autem inter quæ in Cenaculo evenerunt, magis magisque meditamur quod quam felices in excursione ad Sanctæ Claræ Missionem fuimus.  Vetusta in illa ecclesia animo sensimus perennis sacralitatis Catholicæ ritusque Romani antiqui spirationem.  Sub umbris sedere juxta missionis peristylia e sacculis prandentes cordi erat pax.  Et reliquias Sancti Juniperi Serra tetigimus.

Maximi autem momenti erat inopinata in ecclesia inventio corporis Beati Magini Catalá, qui sacellulum habet proprium, continens, præter corpus suum, magnum crucifixum Domini Jesu quo miracula olim acciderunt.  Illic historiam hujus Beati miraculorumque didicimus.*

Decem annis post mortem Juniperi, Pater Catalá moderamini hujus missionis successit.  Dum Pater Catalá ante hunc crucifixum oraret, pluries, testibus astantibus, Jesus a cruce descendit atque Patrem Catalá est amplexus.  Pluries autochthones Jesum a cruce audiverunt cum Patre Catalá loquentem.  Quadam die dum Pater Catalá ante congregationem dedit homiliam, Jesus caput suum inclinavit ad eum dicens, “Bene prædicasti.”  Tandem, compluries Pater Catalá visus est alte in ecclesia levitari, ut testium documentis beatificationis suæ reperitur.  His scitis, verum thaumaturgum — quales erant Sanctus Joseph Cupertinus et Sancta Teresia Abulensis — magnumque Sanctum inter Americæ Septemtrionalis fines nos habuisse conjicimus.  Recte, ideo, intercessionem ejus pro familiis propriis, pro Familia Sancti Hieronymi, pro tota Ecclesia Catholica poscere debemus.  Jamvero, his temporibus quibus societas hominum in pessima et turpia peccata valde descendit, intercessionem hujus Elati deprecemur ut ad puritatem et virtutem et contemplationem cum eo sursum ascendamus.

Secundis pro rebus Cenaculi pluribus hominibus gratiarum actio debetur:  imprimis sacerdotibus, nempe reverendis Patribus Armando Ruiz, Coëmgeno Zilverberg, Victori Szczurek, O. Præm., Valthero Obenaus, Alano Benander, O. Præm., Josepho Lee, F.S.S.P., qui Missarum Sacrificiis atque Horarum Liturgiis tam perite et sancte præsiderunt.  Neque florere potuisset Cenaculum sine allocutoribus, Andrea Meszaros, Prof. Aloisio Guadarrama, Rev. Armando Ruiz, Rev. Coëmgeno Zilverberg, qui lepidas acroases protulerunt ;  atque Roberto Lionello, qui “ludos latinos” (sæpe hilares) et imagines perlucidas programmate vespertino conduxit.

Ecce harum indicem acroasum :

1. Andreas Meszaros
Familiaritas cum Lingua Latina :
Opus Est ut Per Se Lingua Latina Patefiat.

2. Andreas Meszaros
Familiaritas cum Lingua Latina (prosequitur) :
De Verbo “Abire” in Sacris Scripturis ;
Recensio Quarumdam Scriptionum S. Hieronymi, Lactantii, Senecæ, Suetonii.

3. Andreas Meszaros
Vita Sancti Hieronymi Per Scripta ejus Illustrata

4. Prof. Aloisius Guadarrama
De Magisterio S.P. Francisci :  Litteræ Encyclicæ Lumen Fidei

5. Rev. Armandus Ruiz
De Origine et Historia Vitæ Consecratæ in Ecclesia

6. Andreas Meszaros
Vita Sancti Hieronymi Per Scripta ejus Illustrata (prosequitur)

7. Prof. Aloisius Guadarrama
De Magisterio S.P. Francisci :  Litteræ Encyclicæ Laudato Sí

8. Rev. Coemgenus Zilverberg
Octo Hebraismi in Vocabulario Biblico

9. Andreas Meszaros
Recognitio Thematum de Familiaritate cum Lingua Latina

10. Prof. Aloisius Guadarrama
Quædam Dicta S. Francisci Assisiensis

11. Rev. Coëmgenus Zilverberg
Sequentiæ Verbales Hebraicæ Latine Reditæ

12. Rev. Coëmgenus Zilverberg
Vita Sanctæ Mariæ a Jesu Crucifixo, illius « Arabulæ »

13. Andreas Meszaros
Sanctus Hieronymus in Quadam Scriptione Sancti Augustini ;
De Momento Cursus Linguæ Latinæ Vivæ ;  Valedictio

Si acroases auscultare velis, emi possunt ex Editionibus Familiæ Sancti Hieronymi, pretio singulis $6.50.

Antequam recordationem Cenaculi Franciscopolitani relinquamus, oportet mentionem facere articuli optimi quem in Commentario Latin Mass Magazine Domina Rosa-Anna Sullivan, quæ prima vice Cenaculo affuit, de experientiis suis scripsit.  Hæc commentatio, mense Octobri edita atque titulo “Hebdomada Tranquilla et Jucunda cum Familia Sancti Hieronymi :  a Peaceful and Joyful Latin Holiday with the Family of Saint Jerome,” perspicientias peculiares veri studii circa actus et proposita Familiæ continet.  Exemplar hujus articuli obtineri quit aut apud Commentarium Latin Mass Magazine, editione autumnali 2015, 70 Lake Street, Ramsey, NJ 07446-2546, USA ;  aut apud ipsius auctricis situm interretialem http://catholicpunditwannabe.blogspot.com/2015/10/hebdomada-tranquilla-et-jucunda-cum_19.html, cui alias photographias addidit.  Macte virtute, Domina Sullivan !

Altera sessio Synodi Episcoporum de Familia finitur, Exhortationem Post-Synodalem, qua Papa Franciscus actus Synodi cogit, expectans.  Ante annum post primam Synodi sessionem in epistula circulari quædam nupera documenta Magisterii, auctoritate prædita, citata sunt quæ particulariter mala divortii, homosexualitatis, concubitus more uxorio, facilium matrimonii nullitatis adjudicationum tractaverunt, necnon impossibilitatem eucharisticæ communionis pro conjugibus divortio digressis.  Nunc videtur idoneum, harum rerum intellectus adjumento amplioris, ut locus Magisterii, denuo nempe Adhortatio Apostolica Familiaris Consortio S.P. Joannis Pauli II, afferatur qui moralem essentiam matrimonii disserit :

Homo, imago Dei qui caritas est.
Amor conjugalis inter
virum et mulierem.

Sexualitas ideo, per quam vir ac femina se dedunt vicissim actibus conjugum propriis sibi ac peculiaribus, minime quiddam est dumtaxat biologicum, sed tangit personæ humanæ vitalis veluti nucleum intimum.  Sexualitas modo vere humana expletur tantummodo, si est pars complens amoris, quo vir et femina sese totos mutuo usque ad mortem obstringunt.

Tota physica corporum donatio mendacium esset, nisi signum fructusque esset totius donationis personalis, in qua universa persona, etiam secundum temporalem rationem, præsens adest :  si enim aliquid homo sibi retineret vel facultatem aliud postea statuendi, jam idcirco se non totum donaret.

Hæc universalitas amore coniugali postulata convenit etiam consciæ fecunditatis postulationibus, quæ, quum ad hominem generandum dirigatur, superat natura sua ordinem simpliciter biologicum ac complectitur bonorum personalium summam, quæ ut convenienter crescat, necessariæ sunt continuæ concordesque amborum conjugum partes.

Unicus autem « locus », ubi hæc donatio accidere potest ex omni sua veritate, matrimonium est sive amoris conjugalis fœdus vel conscia ac libera electio, qua vir ac mulier in se recipiunt vitæ amorisque communitatem intimam, a Deo ipso restitutam (23), quæ hac tantum ratione germanam suam ostendit significationem.  (Familiaris Consortio § 11.)

Personæ humanæ non debent
esse subjectum experimenti.

Prima condicio aliqua abnormis proficiscitur ex illo matrimonio, quod « experimenti causa initum » appellant et quod plures hodie defendere velint certam ei præstantiam assignantes.  At jam ipsa humana ratio suadet accipi illud non posse, quum indicet quantillum deceat fieri « experimentum » de personis humanis.  Matrimonium duorum baptizatorum reale est symbolum unitatis Christi cum Ecclesia, quæ neque temporaria est neque « ad experimentum », sed in sempiternum fidelis ;  inter duos igitur baptizatos exsistere non potest matrimonium nisi indissolubile.  (Familiaris Consortio § 80.)

Concupiscentia domari potest.

Hæc rerum condicio plerumque vinci non potest nisi persona humana jam ab infantia, gratiæ Christi auxilio et sine timore, sic est educata ut nascenti dominaretur concupiscentiæ, cum aliisque contraheret germani amoris necessitudines.  (Familiaris Consortio § 80.)

Munus pastorum educandi et corrigendi.

Pastores curabunt et ecclesialis communitas ut singulis in casibus has condiciones cognoscant verasque earum causas ut cum prudentia et observantia adeant conviventes, ut operentur patienti cum illuminatione, amanti cum correctione, testificatione christianæ familiæ, quæ viam eis expedire possit ad ejusmodi statum ad regulam dirigendum.  Ante omnia vero huic difficultati præcaveatur sensu fidelitatis excolendo per omnem moralem religiosamque juvenum educationem, erudiendis illis de condicionibus ac structuris illi fidelitati faventibus, sine qua nulla datur vera libertas, adjuvandis eis ut spiritualiter maturescant, dum eis veræ divitiæ humanæ et supernaturales matrimonii sacramenti aperiuntur.  (Familiaris Consortio § 82.)

A die 11a ad diem 16am mensis Julii, 2016, Cenaculum nostrum apud Domum Orationis Diœcesis Novoaureliensis in Ludoviciana celebrabitur.  Has dies, quæsumus, in calendario serves.  Ut tu quoque venire possis, speramus.  Mox nuntium hac de re plenius mittetur.

Sanctissima tibi sit Nativitas infantuli Jesu, plena divinis gratiis.  Vale !

Joannes Halisky
J.G. Halisky
Secretarius

JGH/mlh
*  Utinam vita Beati Patris Magini Catalá latius cognoscatur.  In Encyclopedia Catholica inexplicabiliter non nominatur.

Die XIV Mensis Maji, A.D. MMXV
In Ascensione Domini

Cenaculum Franciscopolitanum
apud Domum Vallis Umbrosæ
a die 27a mensis Julii ad diem
1am mensis Augusti.

Carissimis sociis Familiæ Sancti Hieronymi, salutem et gaudium in Christo Domino qui elevatus est magnificentia sua super cælos, alleluja.

Mox, dilecte sodalis, in Diœcese Franciscopolitana congrediemur, qui congressus celebrabitur jam ante tempus quo Summus Pontifex Franciscus Apostolum Californiæ Juniperum Serra, Sanctum declarabit.  Juniperus Petræ in Majorica natus est.  Decessores in exercitu Hannibalis pugnaverant contra Romanos ;  post Christum insula facta est Catholica.  Ejusdem Majoricensium indolis fortis, Juniperus, Franciscani ordinis, in Fidem propagandam se transtulit.  Uti bene notum est, inter annos 1769 et 1782 viginti unam missiones in California condidit, unde fere omnes autochthones ad Christum sunt conversi.  Quamvis antea in Mexico vulnus cruris dolorosum passus est, in opere suo missionario vicies quater milies (24,000) milia passuum ambulavit.  Jejunio crebro et abstinentia a carne aliisque pænitentiis corpus mortificavit.  Non raro totam noctem Deum oravit.  Breviarium amavit.  Quoque loco autochthones agriculturam, rem pecuariam, aliosque quæstus et artes docuit, quibus vita illorum multum est provecta.  Papa Franciscus dicit Juniperum optimum exemplar esse spiritualitatis et theologiæ secundum mentem Exhortationis suæ Apostolicæ Evangelii Gaudium.

Quædam convenientiæ cum Patre nostro Suitberto a S. Joanne a Cruce notantur.  Verbi gratia, in festo Sancti Joannis a Cruce natus est Juniperus.  Juniperus peritissimus Sacrarum Scripturarum erat cultor.  Primam missionem Sancto Didaco dedicatam in festo Beatissimæ Virginis Mariæ de Monte Carmelo fundavit.  Ante omnia autem, notamus quod Juniperus linguam Latinam optime coluit.  Adulescens studiis Latinis super alios eminuit.  Postea, quamquam tantummodo erat ætatis viginti septem, tres annos cursum philosophiæ apud Collegium Lullianum Latine conduxit.  (Lineamenta Latina hujus cursus adhuc extant).  Jamvero, annis sequentibus, documenta sua et epistulas multoties saliit verbis Ecclesiæ Patrum et Doctorum Latinis.  Persæpe (sicut observata est priori in epistula circulari qua Sanctæ Franciscæ Cabrini mentio facta est) invenitur inter Sanctos firma attractio erga linguam Latinam Ecclesiasticam, quam bene caluerunt et per eam vitam spiritualem ædificaverunt.

Cenaculum nostrum locabitur duas inter has missiones :  Sancti Francisci nempe et Sanctæ Claræ.  Cenaculi medio excursionem ad Missionem Sanctæ Claræ immo habebimus.  Vestigiis Sancti Juniperi, eodemque animo, nosmetipsos ad Cenaculum feramus.  Benedictionem Sancti Juniperi super actibus nostris oratione petamus.  Munus nostrum proprium, ut lingua et Romanitas Ecclesiæ instauretur, illic amplificemus.  Si ergo nondum schedam inscriptionis remisisti, desiderium renovamus ut tu quoque adesse possis.  In præsentia tot confratrum bonorum lætabimur, lingua Latina et ritibus Romanis fruentes, bonum Ecclesiæ provehentes.  Si opes permittant, hoc decus non prætermitti debet.

*********

Constitutione Apostolica sua, Veterum Sapientia, Summus Pontifex Joannes XXIII rationes plurimas illustravit quam ob rem lingua Latina attollitur in Ecclesia.  Exempli gratia :

  1. Quia suæ enim sponte naturæ lingua Latina ad provehendum omnem humanitatis cultum est peraccommodata.
  2. Quia in sermone Latino nobilis est conformatio et proprietas quæ unice et perspicuitati conducit et gravitati.
  3. Quia Apostolica Sedes nullo non tempore linguam Latinam studiose asservandam curavit eamque dignam existimavit, qua tamquam magnifica cælestis doctrinæ sanctissimarumque legum veste uteretur ipsa in sui exercitatione Magisterii.
  4. Quia Ecclesia sermonem suapte natura requirit universalem.
  5. Quia lingua Latina “thesaurus est incomparandæ præstantiæ” et quædam quasi janua qua aditus omnibus patet ad ipsas christianas veritates antiquitus acceptas et vinculum quo præsens Ecclesiæ ætas cum superioribus cumque futuris mirifice continetur.
  6. Quia Romanorum sermoni ea vis insit quæ adulescentium ingenia erudienda perquam apposita ducatur, quippe qua mentis facultates perficiantur acuaturque judicandi potestas, et postremo summa ratione sive cogitare sive loqui discatur.
Nuper autem, libro S.P. Benedicti XVI, Milestones, The Memoirs of Joseph Ratzinger, 1927- 1977, alia datur ratio qua lingua Latina tanto momento emicat.  Studia sua apud scholam superiorem (vel uti dicitur, Gymnasium) disserens scripsit Cardinalis Ratzinger :

Lingua Latina prout fundamentum totius educationis tunc adhuc docta est perenni diligentia et plenitudine, propter quod totam vitam mansi gratus.  Postea in studiis theologicis nullam habui difficultatem fontium Latinorum intellectu.  Tempore Concilii Vaticani Secundi Romæ quam cito in orationibus et contionibus sermone ecclesiastico Latino participare potui...

Illo tempore quum apud gymnasium studierim, magister sub-principalis ab officiis remotus est quoniam asseclis factionis Hitlerianæ se non submitteret.  Nunc retrospiciens, mihi videtur quod educatio in Latinitate animum creat qui ideologiis tyrannicis resistere possit.

Maximum est hoc consilium in ævo nostro quo tot tyranni et potestates pessimæ, tot necnon ideologiæ falsæ et Islamismus graviter minant Ecclesiam Catholicam, humanum cultum, et mundum ipsum.

*******
Lingua Latina mortua ?  Minime in Ecclesia Catholica.  Nam Papa Franciscus 347,000 “sectatores” ejus breviloquentis Latine (Twitter) habet.  Ecce quosdam Papæ sermunculos :

Maria Mater Dolorosa, auxilio veni nobis, ut voluntatem Dei discernamus quum maxime dolore afficiamur.

Tanto eloquentius Evangelium testamur quanto altius eo imbuimur.

Da nobis Domine lacrimarum donum ut deploremus peccata nostra veniamque tuam adipiscamur.

Cave commoditatem !  Qui commoditate est abusus, aliorum est oblitus.

Dies Solis, Dies Domini :  vacet nobis manere cum Eo.

*******
Epistulam a viro incarcerato nuperrime accepimus.  Ante septemdecim menses a nobis ut linguæ Latinæ studeat materias quæsierat.

Cara Familia Sancti Hieronymi,

Salutem do gratiasque.  Antea materias de lingua Latina a societate vestra petiveram.  Postremo eas recepi.  In eo quod pluries per ultimos duos annos passim transductus sum, involucrum mihi a vobis missum valde demoratum est ;  neque venit involucrum sartum et tectum.  Attamen, gratissimus sum propter benignitatem vestram.  Spero me profundius cognoscere ritum Latinum lingua nostra studenda.  Maxima mihi est spes ut futuro tempore vitam quotidianam intra communitatem fidelium Catholicorum degam, Latinitatem Ecclesiasticam omni modo exercentem.  Duo de triginta anni sunt mihi, atque majorem partem horum ambitu valde mundano vivebam.  Posthac vero annos manentes in cultura Dei degere volo.  A carcere post octo et dimidium annos liberabor.  Metam habeo ut linguam Latinam tunc bene caleam.  Gratias iterum vobis ago.

Vobis honorem tribuens,
C. O.

*******
In mundo hodierno late disseminatur notio homines salvatos iri scientia, progressione, conatibus suis, vel re politica (præsertim Communismo et Socialismo).  Secundum hanc fidem sæcularem homines Deo non indigent ;  Deus ut alienus habetur.  Etiam multi Catholici has notiones in usu fere adoptaverunt.  Sed hæc nova sæcularis spes ostenditur semper vanissima et destructiva.  Minime nihilominus a plurimis derelinquitur, mundo magis in diebus delabente.  Summus Pontifex Benedictus XVI Litteras Encyclicas Spe Salvi scripsit ad hunc lapsum cohibendum atque ad veram spem instaurandam.  Ut Christiani hæc inter adjuncta sæcularia tutius ambulent, lectio harum encyclicarum litterarum valde commendatur.  Pro nunc autem, florilegium hujus documenti ex ipsis Summi Pontificis verbis huic adjungere liceat.
*******
Hanc epistulam concludam denuo iterans desiderium ut inter participes Cenaculi, illa in terra quam Sanctus Juniperus Serra pro Fide Catholica peragravit, te quoque videre gaudeamus.

Vale et vale.

Joannes Halisky
J.G. Halisky
Secretarius

JGH/mlh
QUÆDAM PECULIARI STUDIO MEMORANDA
IN LITTERIS ENCYCLICIS SPE SALVI
  • Præsens vita geri et accipi potest, dummodo perducat in metam, atque si de hac meta certi esse possumus, si hæc meta ita sublimis est ut pondus itineris pretium sit operæ.  § 1

  • In Sacrarum Scripturarum multis locis “spes” idem est ac “fides”.  Ante Christum homines quamvis deos haberent, vitam degebant “sine Deo”, quapropter in mundo obscuro morabantur, tenebroso futuro obversabantur.  Propria Christianorum nota apparet, quod illi habent futurum.  Tantummodo quum futurum certum est uti realitas positiva, tunc præsens dignum est ut vivatur.  § 2

  • Deum — verum Deum — cognoscere posse idem est ac spem recipere.  § 3

  • Deus in Christo nobis ostendit Vultum suum et aperuit Cor suum.  § 4

  • Hodierna societas agnoscitur a Christianis uti societas impropria ;  [tamen] ipsi ad novam pertinent societatem quæ in antecessum [futuræ] accipitur.  § 4

  • In Romanorum religione [ante Christum], aberat Deus ad quem preces effundi possent.  § 5

  • Conceptus illius ætatis [astrologiæ deditæ], ætate quoque nostra iterum floret ;  attamen leges materiæ vel evolutionis non constituunt extremum impulsum, sed ratio, voluntas, amor — Persona.  Vita non est simplex effectus legum et fortuiti casus materiæ, sed in omnibus adest voluntas personalis, qui in Jesu Amor revelatur.  § 5

  • Fides attrahit futurum intra tempus præsens, eo ut hoc tempus non sit amplius solum illud “nondum”.  Exsistentia hujus futuri mutat præsens ;  res futuræ in præsentes vertuntur.  § 7

  • Plures hodie fidem repudiant tantummodo quia illis vita æterna non videatur optabilis res.  § 10

  • Ex altera parte mori nolumus ;  ex altera vero neque exsistere sine termino [in terra] optamus neque condita est terra hoc cum rerum prospectu.  § 11

  • Secundum Bernardum Claravalensem, munus habent monachi pro tota Ecclesia ac proinde pro mundo ipso.  Novum “e silvis” præparant Paradisum.  E contra, nonne nobis confirmare denuo licet, hodiernæ coram historiæ condicione, nullam veram orbis ædificationem florere posse ubi animæ penitus “sub silvis” obumbrantur ?  § 15

  • Præsens fidei discrimen est ante omnia spei Christianæ discrimen.  Ita enim spes vocatur nunc :  fides in progressionem.  § 17

  • Evidens redditur duplex progressionis ratio.  Sine dubio ea novas præbet boni possibilitates, sed etiam ingentes patefacit possibilitates mali…  Si technicæ progressioni non respondet in ethica formatione hominis progressio, tunc ea non est progressio, sed quædam in hominem atque in mundum minatio.  § 22

  • Ratio operandi instanter per apertionem rationis ad salutiferas vires fidei similiter est integranda, ad discrimen inter bonum et malum.  Hoc modo tantum ratio fit vere humana.  § 23

  • Quum homo semper liber maneat atque quum ejus libertas semper fragilis sit, nunquam hoc in mundo regnum boni vigebit definitive consolidatum.  Libertas semper denuo est pro bono acquirenda.  § 24

  • Scientia multum conferre potest ad humaniores mundum et hominem reddendos.  Ea tamen mundum et hominem etiam delere potest, si viribus non temperatur quæ extra eam inveniuntur.  § 25

  • Non est scientia quæ hominem redimit.  Homo per caritatem redimitur.  § 26

  • Verum est illum qui Deum ignorat, quamvis multiplices “spes” habeat, in intimo sine spe vera esse, sine illa magna spe quæ totam sustinet vitam.  § 27

  • Homini, succedentibus diebus, multæ sunt spes.  Quum tamen hæc spei specimina ad effectum adducuntur, clare liquet id non fuisse revera totum.  Hic manifeste patet ei quiddam solum infinitum sufficere posse.  § 30

  • [Hodie] spes biblica regni Dei spe regni hominis est substituta.  Sed temporis decursu clare patuit hanc spem semper longius usque fugere.  § 30

  • Deus spei est fundamentum, ille Deus qui humanum possidet vultum quique nos in finem dilexit.  § 31

  • Primus essentialis locus ad spem discendam est oratio.  Si nemo amplius me audit, adhuc Deus me audit.  Qui orat nunquam est omnino solus.  § 32

  • Rectus orationis modus est processus interioris purificationis.  Se eripere debet a secretis mendaciis, quibus seipsum decipit.  Culpæ ignoratio, innocentiæ falsa imago non me excusat nec salvat, quoniam ego ipse noxius sum torporis conscientiæ, incapacitatis malum in me uti malum agnoscendi.  § 33

  • Omnis sincera rectaque hominis actio spes est in actu.  § 35

  • Si nobis sperare non licet ultra ea quæ politicæ potestates sperandum nobis offerunt, vita nostra eo reducitur ut mox spe careat.  § 35

  • Dolores ad humanam exsistentiam pertinent.  Ipsi proveniunt sive ex naturæ coartatione sive ex cumulo culparum.  Tamen spes nobis animum facit ut nos ex parte boni ponamus etiam si culpæ potestas futuro in tempore quædam terribilis manet præsentia.  § 36

  • Nec remotio tribulationis, nec fuga doloris hominem sanant, sed potestas tribulationem admittendi et in ea maturandi, cum Christo per conjunctionem.  § 37

  • Facultas assumendi dolorem propter bonitatis, veritatis, et justitiæ amorem, humanitatis mensuram constituit ;  aliter violentia et mendacium dominantur.  § 38

  • Deus pati non potest sed compati [nobis] potest ;  in omnem passionem diffunditur con-solatio compatientis Dei amoris.  § 39

  • Persuasum quidem habemus justitiæ causam pro fide de vita æterna argumentum esse validissimum.  In Novissimo Judicio justitia est.  Præteriti mæroris est “abrogatio”, reparatio quam jus restituit.  Hanc ob rem in Novissimum Judicium fides in primis est spes.  § 43

  • Deus solus justitiam efficere potest.  Fides sola nos certos reddit.  § 44

  • Dei Judicium, tum quia est justitia, tum quia gratia, spes est.  § 47

  • Nostræ quidem exsistentiæ arte inter se communicantur.  Nemo solus vivit.  Nemo solus peccat.  Nemo solus salvatur.  In meam vitam continenter ingreditur aliorum vita.  Nostra nempe spes essentialiter ceteris quoque semper est spes.  § 48

  • Quis hominum magis quam Maria spei stella esse nobis potest ?  § 49

  • Sic ad eam convertimur :  Sancta Maria, spei Mater, Mater Dei, Mater nostra, credere, sperare diligereque nos tecum doce.  Ejus ad regnum nobis demonstra viam !  Maris stella, illumina nos nosque itinerantes dirige.  § 50


Dilectis membris Familiæ Sancti Hieronymi salutem.

Feria tertia hujus hebdomadæ, die 20a Januarii nempe, e vita terrestri functa est carissima et fidelissima socia nostra Flavia Siercovich de Morera.  Heri a marito suo Carolo, item dilecto, triste nuntium accepimus.  Sensibus gravis impleti sumus doloris.

Nam ab initio Familiæ Sancti Hieronymi conditæ, anno millesimo nongentesimo octogesimo nono, Domina Flavia animum viresque Familiæ conjunxit finibus.  In omnibus fere Cenaculis partem celsiorem habuit :  post Patrem Suitbertum, hæc professorissa inter illos erat qui maximum acroasum numerum pronuntiavit, de rebus magni studii, quarum recordemur paucas egregias :  Raphaël Landivar et Opus Ejus, Rusticatio Mexicana ;  Sepultura Christi necnon de Signis Testimoniisque Resurrectionis Ejus ;  Obstacula Quæ Impedierunt Christianitatem in Primis Sæculis ;  Auctores Christiani Sæculi Secundi ;  atque Testes, Martyres, Confessores Fidei inter multas alias.  Cenacula hujus præclaræ mulieris sine læta præsentia imaginari quimus difficile.

Multis ut Familia provehatur adjuvit.  Illis duobus Cenaculis apud Oram Divitem, exempli gratia, quæ annis 2002 et 2005 celebrata sunt, omnia ad domum acquirendam excursionesque habendas (præterquam ad loca religiosa, etiam ad summitatem vulcanorum !) pertinentia ordinavit.

Ut gaudiosa, faceta, benigna, amicabilis, et pia erit memoranda.  Adhuc vox sua auribus nostris auditur dulciter resonare ;  vultus carus adhuc mente videtur nitere.  Ab omnibus semper posthac imo corde desiderabitur.

Requiescat in pace, nostra carissima Domina Flavia.  Pro beatitudine ejus precemur, necnon pro dolente Carolo ut Deus eum consoletur.

Quum Ecclesia ultimo super morientem Christianum verba veniæ absolutionis Christi dixerit, ultimo unctione roboranti eum signaverit eique Christum in viatico tanquam alimentum pro itinere dederit, eum cum dulci alloquitur securitate :

« Proficiscere, anima Christiana, de hoc mundo, in nomine Dei Patris omnipotentis, qui te creavit, in nomine Jesu Christi Filii Dei vivi, qui pro te passus est, in nomine Spiritus Sancti, qui in te effusus est ;  hodie sit in pace locus tuus et habitatio tua apud Deum in sancta Sion, cum sancta Dei Genetrice Virgine Maria, cum sancto Joseph, et omnibus angelis et sanctis Dei.  [...]  Ad auctorem tuum, qui te de limo terræ formavit, revertaris.  Tibi itaque egredienti de hac vita sancta Maria, angeli et omnes sancti occurrant.  [...]  Redemptorem tuum facie ad faciem videas et contemplatione Dei potiaris in sæcula sæculorum ».  Catechismus Ecclesiæ Catholicæ, 1020.

Valete.
Joannes Halisky


EPISCOPORUM SYNODUS ANNI 2014i

Synodus hujus anni Episcoprum de Familia concluditur.  In hoc Synodo Raimundus Cardinalis Burke magnam et valentem partem habuit :  nam illis qui Fidem veram et mores sanos — circa matrimonii indissolubilitatem, circa homosexualitatem, circa concubitum, circa res alias — mutare voluerunt, ipse, aliis episcopis cardinalibusque secum conjunctis, strenue opposuit.  Quadam coincidentia, Cardinalis Burke amicus et discipulus fuerat sodalis nostri Servi Dei Joannis Hardon, S.J. (qui libros inclutos Catechismus Catholicus ;  Religiones Mundi ;  Christianitas Sæculi Vigesimi scripsit).  Jamvero post Patris Hardon mortem, Internationalis Apostolatus Catechistarum Marianorum, quem Pater Hardon condidit, Cardinalis Burke assumpsit moderationem.  Omnes tribuantur Cardinali Burke laudes in eo quod proposita erronea satis suffragiorum in Synodo non receperunt.  Post Synodum Cardinalis Burke a Præfectura Tribunalis Supremi Signaturæ Apostolicæ remotus est, dein nominatus est Patronus Ordinis Militum Hospitum a Sancto Joanne Jerosolymitano [i.e., Equites Melitæ].  Quanquam demotio in se est, patrocinium hujus militaris ordinis significationem — opinemur — secum fert quoniam hi equites, gloriosa in sua historia, plura sæcula pro fide et Ecclesia laute pugnaverunt.

Bonum et solans est recolere quod hæc in Synodo nova proposita jam diu a supremo magisterio Ecclesiæ sunt determinata :

DE DIVORTIO

Pro illis [i.e., divortio digressis] Ecclesia precetur, eos confirmet, matrem se exhibeat eis misericordem itaque in fide eos speque sustineat.  Nihilominus Ecclesia inculcat consuetudinem suam, in Sacris ipsis Litteris innixam, non admittendi ad eucharisticam communionem fideles, qui post divortium factum novas nuptias inierunt.  Ipsi namque impediunt ne admittantur, quum status eorum et condicio vitæ objective dissideant ab illa amoris conjunctione inter Christum et Ecclesiam, quæ Eucharistia significatur atque peragitur.  Restat præterea alia peculiaris ratio pastoralis :  si homines illi ad Eucharistiam admitterentur, in errorem turbationemque inducerentur fideles de Ecclesiæ doctrina super indissolubilitate matrimonii….  Hoc quidem pacto agens, Ecclesia profitetur fidelitatem suam in Christum ejusque veritatem :  simul vero materno affectu se gerit erga hos filios suos….  Firma insuper cum fiducia Ecclesia credit quotquot a mandato Domini recesserint in eoque etiamnunc statu vivant, a Deo gratiam conversionis ac salutis assequi posse, si in precatione, pænitentia, caritate perseveraverint.  [Adhortatio Apostolica Familiaris Consortio S.P. Joannis Pauli II post Synodum tunc temporis de Familiæ Christianæ Muneribus in Mundo Hujus Temporis, 22 Novembris, 1981.]

Postremis his in annis in variis regionibus diversæ solutiones pastorales propositæ sunt secundum quas fideles qui post divortium novas nuptias inierunt, quamvis generali ratione profecto ad Communionem Eucharisticam admittendi non sunt, ad ipsam tamen accedere queunt quibusdam in casibus, quum scilicet secundum judicium suæ ipsorum conscientiæ putente se hoc facere posse….  Quare hæc congregatio, præ oculis habens novas propositiones pastorales, suum officium esse ducit in memoriam revocare doctrinam et disciplinam Ecclesiæ hac in re.  Ipsa enim, propter fidelitatem erga Jesu Christi verbum, affirmat se non posse validum agnoscere novum conjugium, si prius matrimonium validum fuit.  Divortio digressi, si ad alias nuptias civiliter transierunt, in condicione versantur objective legi Dei contraria.  Idcirco, quoad hæc durat condicio, ad Eucharisticam Communionem accedere eis non licet.  Quæ norma minime habe indolem pœnalem vel utcunque discriminantem erga eos de quibus agimus, sed potius objectivam condicionem exprimit, quæ suapte natura impedit accessionem ad Communionem Eucharisticam.  [Congregationis pro Doctrina Fidei, Epistula ad Catholicæ Episcopos de Receptione Communionis Eucharisticæ a Fidelibus Qui Post Divortium Novas Inierunt Nuptias, die 14º Septembris, 1994, quam approbavit et publici juris fieri jussit S.P. Joannes Paulus II.]

DE CONCUBITU, MORE UXORIO

Fidelis qui e consuetudine convivit “more uxorio” cum persona quæ neque legitima est uxor neque legitimus vir, non potest accedere ad Communionem Eucharisticam.  Quod si ille hoc fieri posse existimet, tunc pastores et confessores, propter gravitatem materiæ necnon ob exigentias boni spiritualis personæ et boni communis Ecclesiæ, gravi obstringuntur officio eundem commonendi hujusmodi conscientiæ judicium aperte contradicere doctrinæ Ecclesiæ.  [Congregatio pro Doctrina Fidei ibidem.]

DE HOMOSEXUALITATIS PROBLEMATE

Homosexualitatis problema ac morale judicium de actibus homosexualibus crebrius in dies publicarum disceptationum argumentum præbent, etiam apud Catholicos cœtus. In hisce autem disceptationibus sæpe rationes adducuntur ac proferuntur sententiæ, quæ cum Catholicæ Ecclesiæ doctrina non congruunt….  Actus [homosexuales] sua necessaria et essentiali ordinatione privantur, scilicet « suapte intrinseca natura » inordinati, ac proinde tales ut nunquam ullo modo approbari possint….  Interpretationes benevolæ sunt propositæ de ipsa condicione homosexuali, ut eam indifferentem ac vel etiam bonam declaraverit.  E contrario, clara in luce ponendum est peculiarem personæ homosexualis propensionem, quanquam per se ipsa peccatum non est, nihilominus inclinat plus minus vehementer ad agendi rationem quæ, ordine morali spectato, intrinsece mala habenda est.  Hac de causa, ipsa propensio objective inordinata est judicanda….  Hodie magis magisque augescit eorum numerus qui, etiam intra Ecclesiæ sæpta, vehementissimis pressuris eam conantur adducere ad condicionem homosexualitatis admittendam quasi inordinata non sit, et ad actus homosexuales legitimos declarandos….  Ecclesiæ administros operam dare opus est, ne personæ homosexuales suis curis commissæ in errorem inducantur per has opiniones magisterio Ecclesiæ plane oppositas.  [Congregationis pro Doctrina Fidei Epistula ad Universos Catholicæ Ecclesiæ Episcopos de Pastorali Personarum Homosexualium Cura, die 1º Octobris, 1986, quam S.P. Joannes Paulus II approbavit et publici juris fieri jussit.]

DE FACILIORIBUS NULLITATIS MATRIMONII PROCESSIBUS

Nunquam agere potest in favorem nullitatis matrimonii [nisi] in casu aliquo peculiari quo nihil adversus matrimonii nullitatem rationabiliter proponendum vel exponendum [habeatur].  [Pontificii Consilii de Legum Textibus Dignitas Connubii :  de Causis Nullitatis Matrimonii, 25º Januarii, 2005, quam Summus Pontifex Joannes Paulus II approbavit et publici juris fieri jussit.]

Favor matrimonii et præsumptio ejus validitatis omnino cum matrimonii realitate congruit….  Hæc realitas significat veram vocationem pro fere omnibus hominibus.  [Allocutio ad Summum Tribunal Ecclesiæ Joannis Pauli S.P., 27º Januarii, 1997.]


In perventu ad Monasterium Visitationis monialium janitrix lætissima dixit, « Summopere reventum vestrum exspectavimus ! »  Sicut reunio cognatorum erat.  Moniales omnes Missas nostras affuerunt omnesque fere Liturgias Horarum, necnon ritus Latinos expositionis et benedictionis Sacramenti.  Multæ jamvero familiæ e vico etiam ad liturgias venerunt nostras.  In quorum sacralitatis pulchritudinis auctum Reverendus C. Franciscus Phillips, Canonicorum Regularium Sancti Joannis Cantii Superior, pretiosissimum pluvialem, velum humerale, stolamque in usum Familiæ Sancti Hieronymi dederat.  Revera multis participibus (et adulescentibus et senioribus qui adhuc juvenes sunt corde), optimis allocutoribus, piisque sacerdotibus, beate feliciterque evenit Cenaculum Mobiliense.

Postea sodalis noster Victor Sarmiento nobis scripsit, « Grata cum recordatione Cenaculi Mobiliensis in mente et in corde meo, quotidie in oratione Deo gratias do propter hanc experientiam in Monasterio Visitationis.  Hic locus mirus est.  Illic præsentia Dei tanquam physice potest sentiri.  Mihi gratissimum fuit posse orare ubi Venerabilis Fultonius Sheen olim orvit.  E juventute mea scripta ejus illuminant et ducunt passus meos ad experientiam Evangelii. »

Illi qui non affuerunt sed Cenaculum Mobiliense quasimodo experiri adhuc volunt, discos acroasum obtinere poterunt ab editionibus Familiæ Sancti Hieronymi [U.S. $6.50 singulis].  En locutorum rerumque index:

  1. Andreas Meszaros:  De Recitatione et Mysteriorum Meditatione Rosarii Mariani, Orationis Contemplativæ.

  2. Rev. Coëmgenus Zilverberg:  De Formis Verborum Temporalium Hebraicorum.

  3. Prof. Aloisius Guadarrama:  Sanctus Augustinus de Sancta Eucharistia.

  4. Andreas Meszaros:  De Mysteriis Rosarii (prosequitur):  Homo Intellectu Suo e Rebus Materialibus Percipit Invisibiles et Immateriales.

  5. Rev. Coëmgenus Zilverberg:  Gn 37,1-11:  Biblia Latina ex Hebraicis Versa.

  6. Prof. Aloisius Guadarrama:  Sanctus Joannes Chrysostomus de Jesu “Pane Vitæ.”

  7. Andreas Meszaros:  Mysteriorum Gaudiosorum Meditatio.

  8. Rev. Coëmgenus Zilverberg:  1 Sm 1,7-11:  Biblia Latina ex Hebraicis Versa, Pars Prior.

  9. Andreas Meszaros:  Mysteriorum Gaudiosorum Meditatio (prosequitur).

  10. Rev. Coëmgenus Zilverberg:  1 Sm 1,7-11:  Biblia Latina ex Hebraicis Versa, Pars Altera.

  11. Prof. Aloisius Guadarrama:  Exhortatio Apostolica Evangelii Gaudium Circa Familiam Hodiernam.

  12. Andreas Meszaros:  Rosarii Meditatio (prosequitur):  De Laudibus B.V. Mariæ.


Veniente anno, nempe a die 27º mensis Julii ad diem 1um mensis Augusti, 2015, Cenaculum nostrum apud Domum Vallis Umbrosæ (Vallombrosa Center), 250 Oak Grove Avenue, Menlo Park, California, in Diœcesi Sancti Francisci celebrabitur.  Has dies, quæsumus, in Calendario serves ut inter gregem nostram assis, omnibus gaudentibus.  Mense Januario nuntium hac de re plenius mittetur.

Interim valeas.  Sit Adventus tibi fructuosus et beatus.

J. G. Halisky
Secretarius


FAMILIA SANCTI HIERONYMI
507 S. PROSPECT AVENUE
CLEARWATER, FLORIDA 33756

TELEPHONE 461-4234
AREA CODE 727
FAX 461-4240

Die XXX M. Septembris, A.D. MMXIV
Festo Sancti Hieronymi
SPE SUMUS SALVI

In gaudio consorte salutes tibi et omnibus membris Familiæ Sancti Hieronymi mitto, optans ut lætissimum sit hoc festum, gratia divina plenum.  Et etiamsi hæc tempora fera Catholicis sunt aut saltem minacia, recordemur nos spe esse salvos (cf. Benedictum XVI S.P.) et hæc verba Sancti Hieronymi:
Quamdiu in præsenti sæculo sumus, tempus est belli et multæ quippe tribulationes justorum.  Porro, quia caro Domini verus est cibus, et sanguis ejus verus est potus, hoc solum habemus in præsenti sæculo bonum, si vescamur carne ejus, et cruore potemur, non solum in mysterio, sed etiam in Scripturarum lectione.  Et quia omnes juxta Apostolum, qui pie volunt vivere in hoc sæculo, persecutionem patiuntur, habeant consolationem, quia Deus quærit persecutionem patientem.  (E Commentario in Ecclesiasten.)

Vale !  Epistula circularis mox sequetur.

Joannes Halisky

J.G. Halisky
Secretarius

JGH/mlh

In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte


FAMILIA SANCTI HIERONYMI
507 S. PROSPECT AVENUE
CLEARWATER, FLORIDA 33756

TELEPHONE 461-4234
AREA CODE 727
FAX 461-4240

In festo Bedæ Venerabilis, anno MMXIV
De Cenaculo anni 2014 apud
Monasterium Visitationis,
Mobili, in Alabama
a 31a Julii ad 5am Augusti, v. infra.

Quidam Catholici Recentes Notabiles

Hieronymus ex Hebræo in Latinum
eloquium Scripturas convertit
eloquenterque transfudit.  Cujus
interpretatio merito ceteris
antefertur :  nam est et verborum
tenacior, et perspicuitate sententiæ
clarior.

— Beda Venerabilis

Omnibus Familiæ Sancti Hieronymi sodalibus gaudium Paschale et salutem ! 
De Monasterio Visitationis Mobiliensi, ubi a die 31a mensis Julii ad diem 5am mensis Augusti in Cenaculo læte congrediemur, nempe de ejus pulchritudine, prisca architectura, amœnis hortis, sacello celso, necnon de sanctis ejus monialibus olim jam scripsi, incitamenta loci, quibus illuc attrahamur, iterans.  Jamvero — quod etiam magni momenti est — Cenaculo hoc participando nosmetipsos conjungimus multis cum inclutis hominibus qui hoc monasterium quoque visitaverunt, quorum mentionem faciamus horum quinque :
Sanctæ Franciscæ Cabrini.  Anno 1950 S.P. Pius XII declaravit Franciscam Cabrini esse Cælestem Patronam omnium Emigrantium, inter alia dicens :  « Multis in locis Americæ Septentrionalis, Mediæ, Australis, ludos infantiæ condidit, aperuit scholas, publica instituit hospitia pupillorum.  Adversa valetudine affectos sæpe invisebat, in carceribus detentos solabatur, capitis damnatos flexanimo sermone componebat ad pianda facinora et ad supplicium christiana cum moderatione subeundum.  Pelago pluries se credens, tumescentes tempestates fusis precibus compescuit animosque demigrantium erexit atque confirmavit.  Ita vivens et post mortem, Sanctorum gloria circumfluens, nobilis hæc Ecclesiæ alumna præsidio erat et est miseris hominibus ea quidem caritate, quæ, ut ait Sanctus Augustinus, ‘ad alios se inclinat, ad alios se erigit, aliis blanda, aliis severa, nulli inimica, omnibus mater.’  (De cath. rud. XV) »
In libro qui habet nomen Too Small a World :  the Life of Francesca Cabrini, auctor Theodorus Maynard notat :  « Propter crebritatem linguæ Latinæ in epistulis suis — et absentiam præsto librorum qui eam adjuvarent hac in lingua consultatoriorum — patet eam linguam Latinam bene calluisse. »
Venerabilis Fultonii Sheen, qui pluries visit.  Papa Benedictus XVI, die 2a mensis Junii, A.D. 2012, decretum edidit Fultonium declarans « constare de virtutibus theologalibus tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus [virtutibus], eisque adnexis, in gradu heroico », et peculiaris mentionis censuit quod « anno 1930 factus est moderator in radiophonica emissione cui nomen erat ‘The Catholic Hour’, quem per viginti annos rexit, obtinens brevi tempore maximum numerum auditorum nec non singularem populi favorem, adeo ut non pauci fuerint, qui ad Catholicam fidem converterent.  Ab anno 1950 ad annum 1966 ei assignaverunt regimen et curam totius Societatis Nationis ad Fidem Propagandam, hoc munus ille, maxime fovens actionem missionariam Ecclesiæ, exercuit.  Sequentibus annis Servus Dei novo fervore apostolatum suum per communicationis media perrexit et moderavit programma cui nomen erat ‘Life is Worth Living’, quod autem fere a quingentis stationibus televisificis et radiophonicis emittebatur, attingens circiter tricies centena milia auditorum in hebdomada.  Hoc in munere, ille summa diligentia et cura, exponens efficaci simplicitate etiam illa fidei difficiliora, eminebatur.  Beatus Pontifex Joannes XXIII eum ascripsit ad Pontificiam Commissionem pro Gentium Evangelizatione.… Ejus singularis actio pastoralis super firmissimam interiorem vitam fundatur et dirigitur, quæ quotidie sustentaretur ab Eucharistia, oratione liturgica, et Mariano cultu.  Constanter Dei præsentia in ejus vita percepta est, hac re exercitium virtutum naturaliter ejus in vita profluebat, et multis in eum incidentibus virtutis et sanctitatis exemplum fuit. »
Præter visitationes ad Monasterium Visitationis Mobiliense, Ven. Fultonius primum nosocomium omnes inter Civitates Fœderatas Americæ Septentrionalis pro nigris mulieribus parientibus erexit illa in urbe.
Servi Dei Valtheri Csizek, S.J.  In Pennsylvania ex stirpe Polonica natus, Romæ secundum petitionem S.P. Pii XI ut Christianis in Russia communistica degentibus administret, sacerdotio est ordinatus, et anno 1940 Russiam inivit prout missionarius.  Unum post annum vero ut « speculator Vaticanus » deprehensus est atque, in carcerem infamosum Lubyanka jactus, quinque annos sub tormentis strictaque solitudine multum passus est.  Deinde in campum captivis custodiendis Siberianum (Gulag) translatus est, qua regione quindecim annos additos maximo frigore, deprivatione, cruciatibus, ut carbonis cunicularius prope discrimen vitæ laboravit.  Nihilominus omnia inter hæc tormenta, quotidie, sed clam valde, Missam obtulit pro Christianis et pro ab infidelitate convertendis, et confessiones audivit, semper magno in periculo occisionis si hæ res sacræ inventæ essent a militibus vel a ministris communisticis, vel a traditore revelatæ.  Missale Latinum quod in fragmenta foliorum manuscripserat aliis temporibus sollerter celavit.  Anno 1963 tandem auctoritates sovieticæ eum liberaverunt.  In Americam rediens, ob materialismum, grandissimas domos, luxuriam, cibi profusionem, est tristatus.  Librum de experientiis scripsit nomine With God in Russia.  Tempore postero pluries ad Monasterium Visitationis Mobiliense venit.  Anno 1984 mortuus est.
Anno 2006 Congregatio de Causis Sanctorum causam Valtheri Csizek accepit uti « validam », unde vitam ejus nunc, sanctitate probanda, examinat.
Jeremiæ Denton, Senatoris heroisque Belli Vietnamiensis.  Natus educatusque Mobili (præter matriculationem apud Collegium Navale, Annapoli), duxit in matrimonium Joannam Maury, olim studentissam Academiæ Visitationis Monasterii Mobiliensis.  Aëronavium celerrimarum gubernator, antequam ad Vietnamiam exivit, a monialibus Visitationis preces pro salute sua in bello petivit.  Hæ orationes suas pollicitæ sunt ;  jamvero imaginem Sacratissimi Cordis Jesu in memoriale ei dederunt.
Mense Julio, 1965, super Vietnamiam Septentrionalem aëronave ejus a missili sovietico percussa, post delapsum umbella descensoria, ille et aëronavis congubernator militibus capti sunt et in carcerem Hoa Lo (quem captivi nominaverunt « Hanoiensis Hilton ») impositi.  Hic per fere octo annos aliis captivis Americanis fortitudinis exemplar fuit et dux propter senioritatem gradus militaris.  Severe cruciatus multoties et diu, usque fere ad mentis perditionem, in carcere arctissimo quattuor annos interclusus est solus, semper attamen communistis crudelibus resistens.  Notissima est occasio illa quum, ante machinas televisificas compulsus ut admissionem falsam pro propaganda communistica legat, oculos nictavit codice Morsiano significans T–O–R–M–E–N–T–U–M, unde omnes domi Americani pessimum et verum statum militum nostrorum sciverunt captivorum.
Suo in libro post bellum scripto, When Hell was in Session, Jeremias Denton sæpe dixit se et alios supervivere potuisse tantum per orationem.  Aliqua excerpta hujus libri ad nos, linguæ Latinæ ecclesiasticæ deditos, pertinent.  Exempli gratia :
Ut roboremur, religione semper inniti sumus.  Quotidie cunctam Missam Latine recitavi in mente mea, et communionem spiritalem assumpsi.  Rosarium temporibus vacuis continuo recitabam. …
Quadam die ad me sacerdotem Vietnamiensem causa propagandæ miserunt.  Sacerdos ut ei mandatus est quæsivit, agente communistico præsente, cur bellum Civitates Fœderatæ pergerent.  Respondi, « Ut cives Vietnamiæ Meridionalis in libertate vivant et Deum colere possint. »  Eum mecum consentire sensi.  Petivit ab agente utrum breviter mecum maneat.  Deinde susurravit, « Visne confessionem facere ? »  « Vellem, » dixi.  Frontem meam in frontem ejus inclinavi, et animo valde motus, Confiteor Latine pronuntiavi.  Ambo profuse flevimus.  Post reditum agentis, sacerdos singultus suos difficile restrinxit.
Anno 1973 Jeremias Denton erga finem belli cum aliis captivis liberatus est.  Mox post reditum in Alabamam, monialibus Visitationis Monasterii Mobiliensis gratias imo ex corde egit pro orationibus illarum efficacibus ante Deum.  Narravit quod in carcere, dum desperabat et verba orationis idonea mente formare nequivit, vocem angeli audivit qui dixit, « Satis est precari :  ‹ Sacratissimum Cor Jesu, me tibi prorsus committo ›. »  Quæ interventio angelica et oratio cum imagine Sacratissimi Cordis Jesu, quam moniales ei dederant, verisimillime conjunctæ sunt.
Sicut Pater Valtherus Csizek antea, interim præ tabe morum erat mæstus :  libertas effrenata, pelliculæ indecentes, medicamenta stupefactiva, commutatio de rebus sexualibus, et discordia politica ab eo animadvertæ sunt.  Nihilominus in libro suo dicit, « Major pars captivorum, in adjunctis desperatis, cito ad Deum venerunt.  Iterum fortes fide virtuteque nos omnes esse debemus.  America, etiamsi quædam vitia nunc manifestat, multo melior communismo est.  Testimonium nostrum addere poterimus vocibus heroum sicut Solzhenitsyn et Sakharov, qui vivide horrores communismi narraverunt.  Secundum Villelmum Penn, ‹ Hominibus necesse est gubernari a Deo aut se condemnare gubernari a tyrannis ›.  America humeris suis portat spes hominum innumerabilium ubique per mundum.  Lumen ergo spirituale simus et hoc lumen disseminemus, quoniam ‹ in Deo confidimus › et ‹ Dominus justus et misericors est ›. »
Jeremias Denton duos ante menses est defunctus, anno vitæ suæ undenonagesimo.  Requiescas in pace, heros Americane.
Immaculatæ Ilibagiza.  Vita Immaculatæ large nota est.  In genocidio Ruandensi supervixit tres menses cum septem aliis mulieribus parva in latrina secum celatis.  Similis Jeremiæ Denton, Rosarium perpetuo recitabat, immo vicies septies in die !  Quod tandem viva emerserit, Deo fideique Catholicæ omnino gratias agit.  Nunc civis Americana facta, sæpe de necessitate veniæ erga aliorum delicta alloquitur.  Ad Monasterium Visitationis mense Octobri elapso venit ut dona pecuniaria pro illius sustentaculo petat.  Apud aulam propinqui collegii mille homines allocuta est de experientiis et de venia, unde quinquaginta milia dollaria pro monasterio obtinuit.
Vestigia horum illustrium hospitum sequi decus est nobis quum in Cenaculo Mobiliensi aderimus.  His antecessoribus recultis, quodam sensu personaliori magis conjungemur cum Monasterio, nonne ?
Sol incipit cadere super oras arenosas Floridianas et procella fulgurea venit.  Bonum tempus ut scribere cessem.  Spes est ut inter participes Cenaculi te quoque videre lætemur.
Vale et vale.

Joannes Halisky

J.G. Halisky
Secretarius

JGH/mlh


FAMILIA SANCTI HIERONYMI

507 S. PROSPECT AVENUE
CLEARWATER, FLORIDA 33756

TELEPHONE 461-4234
AREA CODE 727
FAX 461-4240

Pro festo Sancti Hieronymi, anno MMXIII
De Cenaculo anni 2013 apud
Domum Orationis,
Puebla, in Mexico
a 27a Julii ad 2am Augusti, v. infra.

Spectatis Familiæ Sancti Hieronymi sodalibus plurimam salutem.

Popocatépetl Quamquam non nimia in distantia vulcanus Popocatépetl erumpebat, cineres vaporesque expellens, pacificum pulchra in domo orationis Plebis in Mexico magno participum grege celebravimus Cenaculum.  A diversis nationibus venientes, sermo Latinus, lingua Ecclesiæ propria, omnes adunavit, dum temperies, etiamsi plus ad æquatorem peregrinati sumus, moderata erat valde, 50°F nocte, 73°F die, propter altitudinem.  Quinque allocutores optimi acroases dederunt, quos inter admodum Reverendus Daniel Gallagher qui apud Vaticanam Secretariam Status documenta Summi Pontificis in linguam Latinam convertit.  Litteris Encyclicis Lumen Fidei jam ante initium Cenaculi editis, ille allocutus est de officio suo, structuram bullarum pontificiarum, litterarum gratulationis ad antistites diebus anniversariorum, litterarum decretalium ut Sancti declarentur, litterarum encyclicarum, pontificiorum aliorum documentorum disserens, atque Latinitatis Christianæ proprietates.  Res sane maximi studii, quibus quædam fenestra in opera quotidiana Sanctæ Sedis nobis aperta est.  Ob præsentiam ejus a limine Apostolorum venientis honorati sumus.

Spelunca

Ad Sanctum Hieronymum ipsum pertinentes, Rev. Coëmgenus Zilverberg primis diebus programmatis vespertini imagines « speluncæ Sancti Hieronymi, » quæ est juxta speluncam nativitatis Jesu infantuli, ostendit, his speluncis nunc sub Basilica Nativitatis in Bethlehem sitis.  Olim de his speluncis in Sanctæ Paulæ Sanctæque Juliæ Eustochii, adjutricum Sancti Hieronymi in Sacris Scripturis Latine convertendis necnon monasteriis monialium in Bethlehem regendis, Epistula ad Marcellam verba sequentia inveni, sine autem clara tunc speluncarum mihi idea :

Quo sermone, qua voce speluncam tibi possumus Salvatoris exponere?  Et illud præsæpe in quo infantulus vagiit, silentio magis quam infirmo sermone honorandum est. … Hic involutus pannis, hic visus a pastoribus, hic adoratus a magis.

Epitaphium in pariete sepulchri est:
« HÆC EST REQUIES MEA
IN SEMPITERNUM
HIC HABITABO
QUONIAM OPTAVI EAM »
(Cfr Psalmum 131:14)

Et erga finem :

Tunc comitante Christo … ad nostram speluncam redierimus, canemus jugiter, crebro flebimus, indesinenter orabimus et vulneratæ jaculo Salvatoris in commune dicemus, « Inveni quem quæsivit anima mea :  tenebo eum et non dimittam illum. »

Pater Zilverberg, ut in picturis supra videtis, aspectum nunc concretum præbuit (etiam cum faceta loci pro nobis apud Cenaculum narratione).

De Professorissæ Flaviæ S. de Morera, Professoris Aloisii Guadarrama, necnon Professoris Alexis Hellmer piis et lepidis allocutionibus plus infra scietis.  Robertus Lionellus, qui ludos Latinos (sæpe hilares) conduxit et imagines pellucidas Neapolis monstravit, quoque amplam habuit partem.  Sinceras nunc agamus allocutoribus gratias ;  atque sacerdotibus item, nempe Reverendis Patribus Thomæ Krupich et Victori Szczurek, O.Præm., eisdemque Danieli Gallagher et Coëmgeno Zilverberg, qui Missis atque Horarum Liturgiis tam perite et sancte præsiderunt ;  atque Professorissæ Lydiæ Santiago quæ domum orationis et vecturam hinc illinc optime procuravit.

Feria quarta, extra Domus Orationis confines, excursionem ad urbem Puebla habuimus, pulcherrimas antiquas ecclesias Dominicanorum Carmelitarumque visitantes et sedem Cathedralem quæ anno 1575 constructa est.  Ecclesia Dominicanorum cum ejus sacello ad Beatissimam Virginem Mariam de Rosario dicato pulcherrima dicitur ecclesia in Mexico esse.  Meridie ejusdem diei invitati sumus prandendo ad Academiam Fray Alonso, egregiam scholam studiorum classicorum, ante quod ejus Director, Professor Juvenalis Cruz Vega, nos sermone Romano oravit de momento Academiæ per Mexicum ut fax Latinitatis attollatur.  Jamvero mentionem Dei adjumenti pluries facere non erubuit ;  unde Academiam nos fraternam societatem ad proposita Familiæ Sancti Hieronymi provehenda habere conjecimus.  Tandem escæ saporissimæ nobis sunt præbitæ quibus in comitate jucunda delectati sumus.

Illi qui Cenaculum Plebense quasimodo experiri volunt discos acroasum compactos obtinere queunt ab editionibus Familiæ Sancti Hieronymi.  Ecce locutorum rerumque elenchus :

  1. Admodum Rev. Daniel Gallagher :  De Opere Sectionis Latinæ Vaticanæ Secretariæ Status Introductio.

  2. Rev. Coëmgenus Zilverberg :  De Formatione Canonis Veteris Testamenti Juxta Canonem Hebraicum.

  3. Admodum Rev. Daniel Gallagher :  De Re Diplomaria Sanctæ Sedis Latine Agenda.

  4. Prof. Flavia S. de Morera :  Recordari et Memorari Concilium Vaticanum II.

  5. Rev. Coëmgenus Zilverberg :  De Altero Canone Veteris Testamenti, nempe Græco-Christiano.

  6. Admodum Rev. Daniel Gallagher :  De Litteris Encyclicis Lumen Fidei.

  7. Prof. Flavia S. De Morera :  Ad Concilium Vaticanum II Melius Cognoscendum.

  8. Rev. Coëmgenus Zilverberg :  De Formatione Canonis Novi Testamenti.

  9. Admodum Rev. Daniel Gallagher :  De Epistulis Sanctæ Sedis.

  10. Prof. Aloisius Guadarrama :  De Vita Interiori Secundum Sancti Augustini Confessiones.

  11. Prof. Alexis Hellmer :  Carmen Visio Virgiliana Patris Frederici Escobedo y Tinoco, celebris poëtæ Mexicani.

  12. Admodum Rev. Daniel Gallagher :  De Consonantia Vocum ad Motum Animorum.

  13. Prof. Alexis Hellmer :  Opera Mystica Obscura Nox Animæ et Flamma Amoris Viva Sancti Joannis a Cruce in linguam Latinam conversum.

Dum finis Anni Fidei appropinquat, plus quam semel, pleniorem ut intellectum habeamus, affine filum inter Litteras Apostolicas Porta Fidei et Litteras Encyclicas Lumen Fidei meditemur.  Quædam magnopere referunt themata :  fides ut iter ;  Concilium Vaticanum II ut noscatur in ambitu ecclesiasticæ traditionis ;  fidei inefficacitas sine liturgia et sacramentis ;  fidei connexus cum caritate bonisque operibus ;  solitudinis vitæ Christianæ experientia quum aliquando Dei silentium experiamur ;  veritas fidei ;  salus per fidem ;  unitas fidei fideliumque Catholicorum ;  puritas et integritas fidei ;  realitas fidei ;  fiducia inter civitates per fidem ;  consolatio fidei in dolore ;  et alia.  Ne hæc epistula modum excedat, florilegium horum thematum ex ipsis Summi Pontificis verbis huic adjungitur.  Gratissimi ei sumus [S.P.E. Benedictus XVI plerumque ea scripsit] propter documentorum momentum, sanctitatem, pulchritudinem.

Monasterium Visitationis
Monasterium Visitationis

Veniente anno, a die 31a mensis Julii ad diem 5am mensis Augusti, 2014, Cenaculum nostrum ad Visitationis Monasterium, Mobilis in Alabama, revertetur.  Ex corde poscatur ut has dies in calendario reservetis atque inter gregem nostrum omnibus gaudentibus assitis.  Monasterium Visitationis Ædificium Americanum Historicum designatur, atque propter sublimitatem architecturæ pluries muneratum est.  Quandocumque Cenaculum illis in ædibus celebretur, monialibus placet, quæ, etiamsi sub claustro degunt, liturgias nostras participare queunt in ea sacelli parte pro suis extra visu nostro servata.  Majus nuntium illo de Cenaculo initium novi anni paulo post mittetur.

Ad proximum commercium vel congressum usque mutuum, intercessionem pro nobis Sancti Hieronymi petamus, qui in hymo festivo

Insudans alacer prata virentia
Scripturæ coluit cælitus editæ ;
Ex his locuples dulcia protulit
Cunctis pabula gratiæ.

Valeatis omnes.

J. G. Halisky
Secretarius

JGH/mlh

QUÆDAM PECULIARI STUDIO MEMORANDA
IN LITTERIS APOSTOLICIS PORTA FIDEI (PF)
ET LITTERIS ENCYCLICIS LUMEN FIDEI (LF)

Porta fidei semper nobis patet, quæ in communionem cum Deo nos infert
datque copiam ejus Ecclesiam ingrediendi.  PF 1

Illam portam transire idem est ac iter facere.  PF 1

Pati non possumus ut sal evanescat ac lux abscondatur.  PF 3

Necesse est ut congruenter legantur [i.e. documenta Concilii Vaticani II ] et
noscantur et approprientur uti textus idonei et directorii Magisterii,
in ambitu Ecclesiasticæ Traditionis.  PF 5

Annus Fidei ad veram renovatamque conversionem in Dominum
invitat, unum mundi Salvatorem.  PF 6

Optamus ut vitæ credentium testificatio crescat in credibilitatem.  PF 9

Sanctus Lucas docet cognitionem argumentorum ad credendum sufficientem
non esse, nisi postea cor, verum personæ sacrarium, aperiatur auxilio gratiæ
quæ sinit oculos habere ad altius inspiciendum Verbum Domini.  PF 10

Est enim Ecclesia primum fidei subjectum.  PF 10

Sine liturgia et sine sacramentis professio fidei efficacitatem non haberet,
quum deesset ei gratia qua christianorum testificatio sustinetur.  PF 11

Maria … omnem memoriam in corde suo conferens, commisit eam Duodecim
secum in Cenaculo congregatis ut Spiritum Sanctum susciperent.  PF 13

Fides sine caritate fructum non fert, et caritas sine fide
est veluti animi impulsio constanter dubio subjecta.  PF 14

Quot credentes nostra quoque ætate Dei silentio probantur, dum ejus vocem
solacii audire velint !  Ærumnæ vitæ, dum percipere sinunt mysterium
Crucis atque participare passiones Christi, præludium constituunt
ad lætitiam et spem ad quas fides conducit.  PF 15

Qui credit videt ;  luce videt quadam quæ totum vitæ cursum
illuminat, quandoquidem ad nos a Christo resuscitato
pervenit, matutina stella quæ non occidit.  LF 1

Paulatim conspectum est rationis lucem sua vi futurum satis collustrare non
valere … Sic homo magnam lucem, magnam veritatem vestigandam reliquit,
ut in parvis luminibus quiesceret … Quum lux deficit, omnia confunduntur,
discerni non potest bonum a malo.  LF 3

Hoc amore [Dei] immutati, novos oculos recipimus.  LF 4

[Fides] est ante omnia vocatio ad propriam terram deserendam … initium
alicujus exodi, qui ad iter necopinatum eum dirigit.  LF9

Quum memoria sit repromissionis … fides [est], memoria futuri.  LF 9

Qui Deo se committere non vult, tot idolorum voces auscultare
debet quæ clamant :  « Trade te mihi ! ».  LF 13

Omnes Veteris Testamenti tramites in Christum vergunt, fit Ille « sic »
definitum erga omnes repromissiones.  LF 15

Nostra cultura facultatem amisit concretam Dei præsentiam, ejus actionem in
mundo percipiendi … Si Deus in mundo agere nequiret, ejus amor vere
potens, vere realis non esset … Credere aut in eum non credere
omnino tunc indifferens esset.  Christiani vero concretum ac
potentem Dei amorem confitentur.  LF 17

In fide Christus non est tantum Is in quem credimus … verum etiam Is quocum
conjungimur ut credamus.  Fides non modo Jesum contuetur, sed ex parte
Jesu, ejus oculis, contuetur.  LF 18

Ut nos eum cognoscere, recipere ac sequi sineret, Dei Filius nostram carnem
sumpsit, atque sic ejus Patris visio, humana etiam ratione per
temporis iter cursumque effecta est.  LF 18

Quum cogitat homo, dum a Deo recedit, se ipsum inventurum,
ejus exsistentia deficit.  LF 19

Fides forma quadam fruitur quæ necessario est ecclesialis,
intra Christi corpus.  LF 22

Fides non est res privata, individualistica quæstio, subjectiva opinio.  LF 22

Fidei conjunctionem cum veritate revocare hodie magis quam unquam est
necessarium, utique propter veritatis discrimen in quo versamur.  LF 25

Lumen fidei est lumen Vultus in quo Pater conspicitur.  [LF 30]  Lux est
Vultus personalis … et in nostro vultu repercuti cupit.  LF 33

Quum sit amoris veritas, non est veritas quæ vi imponitur, neque
veritas quæ singulos opprimit.  LF 34

Fides, ad stuporem invitans præ rerum creatarum arcano, ampliores reddit
rationis prospectus ad mundum melius illuminandum qui ad
scientiarum studia panditur.  LF 34

Theologia … humiliter curet custodiendam et altiorem reddendam fidem
omnium, præsertim simpliciorum.  LF 36

Ecclesia Mater est quæ sermone fidei loqui nos edocet.  LF 38

Per Apostolicam Traditionem in Ecclesia, Spiritu Sancto suffragante,
servatam nos vivo modo fundantem memoriam attingimus.  LF 40

Hæc est quoque fidei lætitia, unitas visionis in uno corpore et uno Spiritu.
Hoc quidem sensu Sanctus Leo Magnus asserere potuit :
« Nisi una est, fides non est. »  LF 47


FAMILIA SANCTI HIERONYMI

507 S. PROSPECT AVENUE
CLEARWATER, FLORIDA 33756

TELEPHONE 461-4234
AREA CODE 727
FAX 461-4240

Die XXXI M. Maji, A.D. MMXII
Hieronymus Catholicorum magister, cujus
scripta per universum mundum quasi
divinæ lampades rutilant.
— Cassianus

Dilectis sodalibus Familiæ Sancti Hieronymi salutem et gratiam Spiritus Sancti in hoc tempore Pentecostes.

Interim post ultimam epistulam circularem multa relationis digna evenerunt, quamobrem stilus meus fortasse farraginem imitabitur.  Anteponatur rite Cenaculum nostrum apud Domum Sancti Petri juxta Orlandum quod magna cum expectatione propinquat.  Si nondum schedam inscriptionis remisisti, desiderium renovamus ut tu quoque adesses possis.  Quamvis pulchritudo loci nos allicit, Cenaculum ipsum maxima est attractio.  Lætabimur in præsentia tot hominum bonorum qui confratres in Familia nostra Sancti Hieronymi fimus, lingua Latina et ritibus Romanis Catholicis fruentes, necnon vitam spiritualem hoc summo modo alentes.  Unde si opes permittant, hoc decus non prætermitti debet.

Orationes pro æterna beatitudine sodalis nostri, Reverendi Patris Joseph Muhs, poscimus.  Ille sacerdos nonaginta sex annorum die 25 mensis Januarii, 2012, mortuus est Paderbornæ in Germania post sexaginta quinque annos pii sacerdotii.  Inter alia opera, librum scripsit anno 1995 nomine Mortis Resurrectionisque Jesu Monumenta :   Cultus et Peregrinationis Loca Tempore Sacri Belli sub Crucis Signo Suscepti (1096-1291) intra Diœcesim Paderbornensem, cui photographias et imagines manupictas ipse addidit.  Requiescat in pace.  Beatitudinem æternam donet ei Deus.

Propter benignitatem Dei per ultimos menses plures novos sodales accepimus.  Hos inter liceat Patris Hieronymi Purta, O.S.B., monachi Archiabbatiæ Sancti Vincentii in Pennsilvania mentionem facere.  Ille tanto studio et lætitia Familiam inivit ut, si zelus noster quandoque flacceat, studium suum nos revivescat.  Ut comperias, quædam excerpta ex epistulis ejus hic proferamus : 

Heri, in illa hora quam Sanctus Spiritus absque dubio selexit, dignitas et delectatio mihi sunt datæ quum rescriptum aggregationis in locum suum constituerim.  Non puto me antea talem honorem habuisse qui sic animum movit.  Hoc documentum nunc in cella mea beata ponitur secundum ordinationem angelorum sanctorum.  Diutissime hanc lætitiam atque voluptatem non sum expertus.  Permittatur mihi commotionem meam ostendere, ego Hieronymus qui nunc funditus in Familiam sancti patroni mei venio.  Non significo tantummodo consociationem Familiæ, sed potius me proprium esse hujus Sancti, ipsius nomine et spiritu.  Quomodo gratitudinem meam exprimam‽  Avidus sum fortissimum vinculum cum Familia nostra pro posse confirmare.  Quantum in remanentibus annis meis donum!

Statim in mare Latinitatis me immergere volo, iterum mira linguæ Latinæ discens.  Hoc mihi non esse difficile scio;  delectatio erat mihi expedita abhinc dies diu præteritas.  Propter sanctum patronum Hieronymum Latine loqui est quasi mel quod a lingua destillat, nonne?

Vere major potentia in indole sermonis Latini est.  Hæc lingua quendam « mundum » secum fert, atque illa antiqua Romana et ecclesiastica lingua est omnium — reor — optima.  Eam amo!  Opinor omnia concepta clarius exprimi posse in hac lingua.  Huic testis sum in eo quod olim Latine cogitare potui.  Placet cordi meo dicere “utique” quandoque verba Latina recte composita mente mea intelleguntur.  Epistulas beati patroni nostri Sancti Hieronymi legere studiosus sum ut perfectionem illam qua ille locutus est et scripsit ego ipse experiar.

Cunctum hoc phænomenon Hieronymianum mihi videtur gradatim crescere secundum modum suum in unione cum sacro motu Ecclesiæ.  Signifera res est.


Anno 1962, ut tibi notum est, Summus Pontifex Joannes XXIII Constitutionem Veterum Sapientia sollemniter super altari Sancti Petri promulgavit, quo documento momentum linguæ Latinæ in Ecclesia luculenter expressum est.  Illic dicitur:

  1. Divino consilio sermo Romanus ut proprius Apostolicæ Sedi evasit.

  2. Apostolica Sedes omni tempore linguam Latinam studiose asservandam curavit eamque dignam existimavit, qua tanquam magnifica cælestis doctrinæ sanctissimarumque legum veste uteretur ipsa in sui exercitatione magisterii.

  3. Ea igitur, adeo cum vita Ecclesiæ connexa, præsertim ad religionem pertinet propter hujus linguæ dotes cum Ecclesiæ natura mire congruentes.

  4. Ecclesia Romana, quia tum in omnes et singulas ecclesias in omnes fideles potestatem habet, lingua universali indiget.

  5. Lingua Latina, quæ Catholica dici potest, putanda est thesaurus incomparandæ præstantiæ et quædam quasi janua, qua aditus patet ad Christianas veritates antiquitus acceptas et ad ecclesiasticæ doctrinæ monumenta;  et vinculum denique peridoneum, quo præsens Ecclesiæ ætas cum superioribus cumque futuris mirifice continetur.

  6. Vetus et nunquam intermissa linguæ retinenda est consuetudo, et, sicubi prope in Ecclesia exoleverit, plane redintegretur.

Apostolica constitutio vim juris secum fert, sed per quinquaginta annos post Concilium Vaticanum II hæc apostolica constitutio plus minusve ubique evanuit.  Attamen verum est quod Summi Pontifices eam continuere voluerunt.  Exempli gratia, Paulus VI Romæ Pontificum Institutum Altioris Latinitatis condidit apud Universitatem Salesianam.  Papa Joannes Paulus II novum Codicem Juris Canonici promulgavit, qui Canone 249 ut sacerdotes ante ordinationem linguam Latinam bene calleant mandavit.  Nihilominus ubique Missa Ritus Romani lingua vulgari celebratur;  Divinum Officium lingua vernacula aut recitatur aut canitur;  episcopi et sacerdotes plerumque Latine non loquuntur;  seminariis sermo Romanus non docetur;  de constitutione Veterum Sapientia interim fere mentio non fit.  Estne dein Veterum Sapientia littera mortua?  Stat lex quæ non obœditur aut non observatur?  Ita quæritur, sed perperam.  Nam secundum Codicem Juris Canonici lex prior non abrogatur nisi lex posterior sit expresse et directe contraria (Can. 20).  Præterea, in dubio revocatio legis præexsistentis non præsumitur (Can. 21).  Sed haud a pontificibus sequentibus, qui suprema in Ecclesia potestate gaudent (Can. 331), huic Constitutioni est edictum quicquam plane adversus.

Immo quod Summi Pontifices Veterum Sapientia Constitutionem derelinquere noluerunt in diebus clarius ostenditur.  Præter exempla e pontificatibus Pauli VI et Joannis Pauli II supra dicta, Benedictus XVI fortiores actus ad instaurandum incohavit.  Maximi momenti est quod Motu Summorum Pontificum antiquum ritum Romanæ Ecclesiæ Latinum instauravit, atque ne in singulis diœcesibus supprimatur prohibuit.  Eodem documento omnibus clericis qui Latine Liturgiam Horarum celebrare aut rituale sacramentorum antiquum sequi velint permisit.  Deinde nuper Veterum Sapientia Constitutionis vim affirmavit ipsius.  Mense Februario enim apud Universitatem Salesianam, Cardinale Grocholewski præside, hæc Apostolica Constitutio quinquagesimo suo anniversario celebrata est, egregiis allocutoribus, peritis, laicis, et quibusdam Familiæ Sancti Hieronymi sodalibus sedentibus.  Benedictus XVI ut nutum monstret suum, hæc verba ad congressum in epistula misit:

Nostræ ætatis cultus fundamenta si perscrutamur, facere non possumus quin ad [illum] sermone[m] … redeamus, in quibus hodierna humanitas velit nolit fontes reperit.

Universa etiam Ecclesia, quæ totum orbem complectitur, haud linguam alicujus nationis sibi vindicare propriam vult.  Quapropter sæpenumero ad linguam Latinam decurrit, ut sua præcipua documenta absque impedimentis fidelibus hominibusque bonæ voluntatis universi terrarum orbis tradat.

Linguæ Latinæ … præstantiam et maximam pondus confirma[]mus.  Idcirco cum Pontificio Instituto Altioris Latinitatis hanc memoriam [id est, Apostolicæ Constitutionis Veterum Sapientia] recolente, … etiam Nos sociari volumus, dum exoptamus simul, ut in posteros annos quam uberrimos fructus gignat.  … Hæc omnia Benedictione Nostra Apostolica amabiliter confirmamus.

Ex his exemplis manifestum est Summos Pontifices, præcipue Papam Benedictum XVI, nunquam constitutionem Veterum Sapientia abrogasse aut voluntatem ut res illius impleantur reliquisse.  Teneamus ergo spem ut dies futuros experiamur felicius.

Demum sodali nostro, Andreæ Meszaros, gratulamur qui initio mensis Maji monasterium Annuntiationis Dominæ Nostræ Rivi Clari, vulgo “Clear Creek Abbey,” in Oclahoma visit et abbate sciscitante multum de Familia Sancti Hieronymi, de inceptis nostris, de usu linguæ Latinæ vivæ, auribus non oculis discendæ atque per ipsam, non vertendo, intellegendæ, monachis auscultantibus allocutus est.  Concedat Deus maximum proventum incepto huic ut magis magisque apud hoc et apud alia monasteria sermo ecclesiasticus floreat.

Dum desiderium renovo ut inter participes Cenaculi Orlandensis te videre gaudeamus, tibi ex corde valedico.

Joannes Halisky


FAMILIA SANCTI HIERONYMI

507 S. PROSPECT AVENUE
CLEARWATER, FLORIDA 33756

TELEPHONE 461-4234
AREA CODE 727
FAX 461-4240

Die XXVI M. Maji, A.D. MMXI
Pro Quinto Anniversario Patris Suitberti Mortis
  Separatio est quædam imago mortis.  ‘Crudelis mors, quæ conjuncta separas et amicitias dividis.’
— Pater Suitbertus,
ultima allocutione apud Cenaculum MMII Oradivitense

Tibi, dilecto sodali Familiæ Sancti Hieronymi, sit salus plurima.

Hæc verba Patris Suitberti supra dicta nos revocant ad sensum amissionis quem propter mortem Patris Suitberti experimur.  Attamen, Pater Suitbertus, forsitan ibi mortem suam prospiciens et consolationem nobis relinquere volens, illico addidit:

  Sed illæ uniones quæ fundantur super amorem Dei et super protectionem Beatissimæ Virginis Mariæ non dirumpuntur.  Illæ amicitiæ remanent – cum angelis, cum sanctis, et cum illis cum quibus his in terris uniti fuerimus.  Illæ amicitiæ remanent.  

Usque ergo ad illam unionem cælestem sperandam, memores simus benignitatis Patris Suitberti erga nos.  Orationes pro beatitudine ejus largiamur.  Ex parte sua certo Pater Suitbertus vult in hoc anniversario ut promissiones, quibus nos in societatem Familiæ Sancti Hieronymi aggregavimus, confirmemus.  Harum trium promissionum momentum et idoneitas magis magisque in dies ostenduntur;  quoad primam, nostrum Summi Pontificis, Benedicti XVI, sincerum amorem et filialem obœdientiam attrahit virtus eximia;  ad secundam, mundo late vitioso, immo multis Catholicis a fide et moribus errantibus, exemplo vitæ spirituali deditorum valde egent;  ad tertiam, lingua Latina, Ecclesiæ propria, in ejus spiritualem thesaurum nobis via est efficax, unde sanctificemur.  Deinde, quia studium Familiæ Sancti Hieronymi augendæ habere debemus, consociationem nostram consanguineis, amicis, notis proponamus, ut etiam illi sodales fiant.

Ut consuetum nobis est, Missæ in requiem Patris Suitberti apud Cenaculum Mobiliense offerentur.  Ad hoc Cenaculum quod attinet, tantummodo paulo plus quam duo menses remanent ante initium Cenaculi (2-8 Augusti).  Nos qui in Cenaculo abhinc tres annos aderamus pulchritudinis Monasterii Vistationis recordamur.  Ædificia vetera (anno 1833 condita) redolent tam monasteria Europæa quam meridionem priscam Americanam.  Amœnis latisque hortis, sacelli grandis celsitudine, comitatu sanctarum monialium sumus fructi.  Ad illum locum nunc redeuntes, sermone Ecclesiæ Romanæ proprio utentes, beneficium Latine loquendi, quod pretio exaggerare non potest, habebimus dum amorem Dei fidemque Catholicam alimus.  Quænam sit experientia Cenaculi olim data est his verbis sodalis nostri Patris Fragelli anno 2007 homilia in ultima Cenaculi Missa:

Certe mihi assentiemini nos præteritis diebus vixisse momentis lætitiæ tranquillæ plurimis, harmoniæ veri nominis, temporibus pacis tam propriæ plenis ut jam fiat confidentia inter nos, necnon vera amicitia et quam plurima alia talia:  præsertim vera fraternitas ….  Quam bonum et jucundum fratres habitare in unum!  Quæ verba hac in sententia Scripturali sunt majoris momenti?

Unde si nondum schedam inscriptionis ad nos misisti, invitationem renovamus ut tu quoque particeps Cenaculi fias et in præsentia tua gaudeamus.

Post ultimam epistulam circularem, plura quæ ad rem nostram pertinent in propatulum evenerunt.  Maximi momenti fortassis est Instructio Pontificiæ Commissionis Ecclesia Dei ad Exsequendas Litteras Apostolicas Summorum Pontificum [de instauratione Missæ Latinæ antiquæ] quæ in fine mensis Aprilis jamjam elapsi edita est, Summo Pontifice approbante.  Multa hoc in documento nos laude afficiunt.  Incipit hæc Instructio gravitatem Litterarum Summorum Pontificum declarando, dicens quod hæ Litteræ Apostolicæ “eminenter exprimunt magisterium Romani Pontificis ejusque munus regendi atque sacram liturgiam ordinandi”.  Ex quibus effectum est ut “universæ Ecclesiæ Romanæ liturgiæ, prout pretiosum thesaurum servandum, divitias reddiderunt propiores.” Permultum placuit legere emphasim Litteras Apostolicas Summorum Pontificum strenue intendisse reconciliationem in sinu Ecclesiæ.  Hæc verba Benedicti XVI reculta sunt:  “Inter duas Missalis Romani editiones [ordinariam et extraordinariam], nulla est contradictio ….  Id quod majoribus nostris sacrum erat, nobis manet sacrum et grande, et non licet ut repente omnino vetitum sit, neque ut plane noxium judicetur.”  Bona est hæc reconciliatio.  Congruit funditus Ecclesiæ Catholicæ indoli omnes fideles in unum congregare.  Quem finem Benedictus Papa XVI ut pastor bonus pacem et mutuam caritatem desiderans efficere vult.

Præter Ritum antiquum ipsum duæ periodi hujus documenti ad linguam Latinam strictius pertinent.  Renovatur monitum ut in omnibus seminariis sacrorum alumni convenienter instituantur sermone Latino.{1}  Jamvero omnibus clericis conceditur facultas recitandi Breviarium Romanum anni 1962 et quidem integre et Latino sermone.  Quod Patri Suitberto placuisset.  Pater Suitbertus ratus est linguam Latinam in Ecclesia perdidisse magnopere, incepisse quum permissum est sacerdotibus Brevium recitare non Latine sed linguis vernacularibus.  Sine hoc contactu quotidiano, cito sacerdotes aut linguæ Latinæ obliti sunt, aut — ad sacerdotes juniores quod attinet — nunquam morem cogitandi Latine obtinuerunt.

Hic recolamus quod Lingua Latina ipsa fons est reconciliationis in sinu Ecclesiæ.  Quoniam sermo Romanus est Ecclesiæ proprius, hic sermo cuique membro Corporis Christi est proprius.  Quocirca, si — ut sæpe accidit his temporibus — apud Missam Dominicalem stant alii ex diversis gentibus, lingua Latina hos omnes unit in una voce Dei laudum.  Vero si lingua vulgaris majoritatis selegatur, minor pars congregationis a majori dividitur.  E fonte Latinitatis unio fidelium oritur.  Enimvero usu linguæ Latinæ, linguæ Urbis Romæ qua per voluntatem Dei Ecclesia condita est, omnes fideles conjunguntur sub una auctoritate Romana ecclesiastica (successoribus Petri), atque junguntur cum omnibus fidelibus Catholicis Romanis qui ab incunabulis Ecclesiæ usum linguæ Latinæ ritibus experiti sunt.

Sodali nostro, Andreæ Meszaros, congratulamur quia lucubratio ejus, De Lingua Latina in Sacris Ritibus Adhibenda in Commentario Vaticano Latinitas nuper apparuit.  Argumentum sumpsit quod “generatim ne unum quidem vocabulum Latinum audis … in celebrationibus liturgicis [Ordinis Novi] jam plus quam quadraginta annos — rem Constitutioni Sacrosanctum Concilium radicitus [esse] contrariam, nam scriptum est ibi etiam:  ‘Provideatur tamen ut Christi fideles etiam lingua Latina partes Ordinarii Missæ quæ ad ipsos spectant possint simul dicere vel cantare.’” Juxta finem his verbis Dominus Meszaros concludit, “Tam magna est jam confusio in toto orbe Catholico ut in quibusdam diœcesibus Missam vernaculam tamquam normativam seorsum a Missa Latina sæpe distinguant.  Et merito, nam Missa Novi Ordinis, nisi rarissimis exceptionibus, Latine nullibi celebratur ….  Opus est revocare, mea quidem sententia, sermonis Latini æstimationem in Ecclesia, immo Latinitatis et Romanitatis honorem et dignitatem.  Omnis major diœcesis in toto orbe Catholico (Ritus Romani, uti patet) saltem in suis ecclesiis cathedralibus singulis hebdomadibus Sanctam Missam debuerit celebrare Lingua Latina.  Populus experiatur oportet vocem Ecclesiæ maternam, linguam scilicet Latinam …, linguam regiam quæ ceteris linguis mutabilibus præstat.” Macte virtute esto, Domine Meszaros!  Illi qui volunt commentationem Domini Meszaros legere, ad Commentarium Latinitas (00120 Citta del Vaticano), mensis Decembris volumine, anni MMX, referuntur.

Summus Pontifex mense Septembri, 2010, Pontificium Concilium de Nova Evangelizatione Promovenda constituit ut impetus Evangelii nuntiandi ad mundum renascatur.  Antea autem Summus Pontifex mentem suam expressit ut Europa peculiari modo spiritaliter denuo ædificetur.  Secundum hanc, quidam Sacrorum antistites illius continentis operam dederunt ut “Missiones Urbanæ Europææ” sint actæ.  Conventus Episcoporum ut hæ missiones urbanæ celebrentur Budapestini habitus est.  Ad hanc celebritatem misit Papa epistulam gratulatoriam, inter alia dicens, “Evangelii nuntio inter Europæas gentes diffundendo summum tribuit Catholica Ecclesia momentum et pondus.  Quemadmodum igitur præteritis temporibus usu venit, quum strenui Dei verbi præcones, magna cum alacritate præstantem operam dederunt ut hujus continentis populi ad fidem conversi in Ecclesiæ gremium reciperentur, ipsique vicissim pietatis bonorumque operum exhiberent exempla, etiam nunc assint oportet veræ doctrinæ ministri, qui idem faciant, studioseque procurent ….  Universis igitur participibus men[s] Nostra ostend[atur], ut novensilis Europa sui cultus humanitatisque liquidius agnoscat fundamentum Christianamque hereditatem, quam majores nostri nobis tradiderunt servandam et demonstrandam.” Fortassis partim propter hunc impetum, mense Aprili jamjam elapso Senatus Hungaricus novam constitutionem Republicæ sanxerunt (constitutionem anni 1949 Communisticam obrogans).  Notandi dignum est quod hæc nova constitutio Hungarica signate jubet ut vita humana a momento conceptionis protegatur, necnon ut matrimonium innaturale prohibeatur.  Deus Hungaricum populum muneret propter hoc dissidium a sæcularibus moribus profanis, unde principem locum radicum Christianarum Reipublicæ Hungaricæ recognoscit.  Legitur quod præfectura Unionis Europææ has res gestas opponit, una cum societatibus qui abortio homosexualitatique favent.  Sperandum est ut Hungaria contra hoc opprobrium fortis inveniatur.  Si ita stet, aliæ res publicæ ad latus ejus fortasse venient, benedictionem Domini nostri Jesu Christi merentes.{2}

Tandem, quoniam in Cenaculis suis Familia Sancti Hieronymi Cantum Gregorianum colit, liceat mentionem facere de epistula Papæ ad solemnem celebrationem millesimi expleti anni a dedicatione Abbatiæ Sancti Petri Solesmensis (12 Oct. 2010):  “[D]ignum — dixit ille — omnino videtur singulare hoc faustum eventum magno cum jubilo memorari.  Miram consideramus Divinæ Providentiæ tutelam in hunc locum … quod plures historiæ eversiones ac turbationes persistere potuit, tot per generationes Deo servire ejusque laudem cotidie extollere diligenti oratione et labore, præsertim verum pulcherrimo Canto Gregoriano, qui maxime ibi a monachis colitur ….  Congregat[i] inde invita[ntur] ad Catholicæ Fidei, spei et caritatis æquam testificationem, potissimum ad fidelitatem servandam erga Dei mandata, necnon antiquam Christianam et religiosam traditionem.” Cum hoc ultimo voto Summi Pontificis hanc epistulam ad finem ducamus.  Ut membra Familiæ Sancti Hieronymi præbeamus nos item Catholicæ Fidei, spei, et caritatis claram testificationem, potissimum ad fidelitatem servandam erga Dei mandata, necnon antiquam Christianam et religiosam traditionem.

Cum hoc ultimo voto Summi Pontificis hanc epistulam ad finem ducamus.  Ut membra Familiæ Sancti Hieronymi, præbeamus nos item Catholicæ Fidei, spei, et caritatis claram testificationem, potissimum ad fidelitatem servandam erga Dei mandata, necnon antiquam Christianam et religiosam traditionem.

Optans ut te quoque apud Cenaculum Mobiliense — quod multa jucunda, sancta, fructuosa pollicetur — videamus,

Vale!

Joannes Halisky
J. G. Halisky,
Secretarius

P.S.:  Rev. Antonius Biesthorst, O.S.B., monachus Abbatiæ Sancti Benedicti in vico Vaals, Hollandia, nos omnes salutat!

JGH/jah


  1. Probatione citantur (a) Concilii Vaticani II Constitutio 1 Sacrosanctum Concilium, n.36:  “Linguæ Latinæ usus, solvo particulari juræ, in Ritibus Latinis servetur.” (b) Declaratio ejusdem Concilii Optatam Totius (De Institutione Sacerdotali), n.13:  “Antequam Sacrorum Alumni studia proprie Ecclesiastica egrediantur ... præterea eam Linguæ Latinæ cognitionem acquirant, qua tot scientiarum fontes et Ecclesiæ documenta intelligere atque adhibere possint.”  Reversio ad textum

  2. Constitutiones Hiberniæ, Melitæ, Reipublicæ Dominicanæ, et sedecim civitatum Mexicanarum abortium quoque prohibent.  Reversio ad textum


FAMILIA SANCTI HIERONYMI
Epistula
Circularis
2010

507 S. PROSPECT AVENUE
CLEARWATER, FLORIDA 33756

TELEPHONE:  (727) 461-4234
FAX:  (727) 461-4240

Die IX M. Junii, A.D. MMX

Carissimis sociis Familiæ Sancti Hieronymi et commembris Corporis Christi quam plurimam salutem.

Quia Tampense Cenaculum in propinquo est, die secunda mensis Augusti incipiens, imprimis, si nondum schedam inscriptionis remisisti, votum renovare volui ut tu quoque adesse possis apud hoc Cenaculum.  Magna res et dulcis est Hieronymitate frui, inter fraternitatis, liturgicæ sacralitatis, Catholicæ Romanitatis amplexum.  Domus Franciscana amœnus est locus, juxta ripam fluminis Hillsborough, floribus, avibus, hortisque viridibus undique :  hæc alia invenies allicientia.  Optimum Cenaculum prospicimus.  Utinam tu quoque partem in re habeas.

Nunc liceat mihi, dilecte sodalis, rem quamvis mihi ipsi sit, tamen in eo quod ad proposita nostra pertinet, describere.  Die 15 nempe mensis Maji Cansiopolis apud antiquam Sancti Patricii Ecclesiam sancta erat nobis et splendida occasio.  Filia nostra, in religione Soror Agnes a Beatissima Virgine Maria, Dei Genetrice, una cum decem aliis monialibus ordinis Benedictinarum Mariæ, Reginæ Apostolorum, professionem solemnem, Episcopo Finn præsidente, elocuta est.  Permulti sacerdotes et religiosi necnon fortasse sescenti homines adstiterunt.  Aderant insuper sex membra Familiæ Sancti Hieronymi, quorum mentione digniores Pater Valentinus Young et Pater Henricus Fragelli.

Illa die, sicut olim apud Lapurdum et Fatimam, pluebat.  Dum ecclesiam inimus, super sanctuarii arcum vidimus inscriptionem Veritatem Facientes in Caritate insculptam, quæ coincidenter occasioni maxime congruit.  Nam secundum Cornelium a Lapide, S.J., doctissimum Sacræ Scripturæ interpretem, hæc Sancti Pauli verba ex Epistula ad Ephesios illum aspectum veritatis significant actionum et vitæ, qua actiones nostræ conformæ sint voluntati Dei et præscripto virtutis, quod “in caritate” est per caritatis opera.  Organo leniter canendo, coincidentiam et momentum horum verborum contemplamur, quia tam apte ad has moniales claustro abditas et ad opera earum spiritalia attinent.  Jamvero altera coincidentia :  quia hic ordo monialium peculiari modo deditur Beatissimæ Virgini Mariæ sub titulo “Ephesi”, loci quo Maria post Resurrectionem Jesu degit cum Joanne Apostolo et postea mortua est.

Contemplationi huic supervenerunt Cantus Gregorianus et processio.  Altera pars monialium quæ nondum vota solemnia profitebuntur hymnum “Jesu, Corona Virginum” cælitus canere incipiunt.

Qui pascis inter lilia,
Septus choreis virginum,
Sponsus decorus gloria,
Sponsisque reddens præmia.

Quocumque pergis virgines
Sequuntur, atque laudibus
Post te canentes cursitant,
Hymnosque dulces personant.

Lente prætergrediuntur crucifer, acolytæ, seminaristæ, clerici religiosi, clerici seculares.  Sequuntur moniales professuræ, atque cum in vultum filiæ aspicio, lacrimæ non retinentur (et raro postea).  Deinde cum ministris venit Episcopus Robertus Finn, qui nos omnes genua flectentes benedicit.

Missa incohat, ritu antiquo Latino.  Post Symbolum, Episcopus moniales professuras cantu advocavit.  Illæ circulo ante prælatum, candelas incensas manu tenentes, imprimis utrum monastica professione intimius Deo consecrari volunt poscuntur.  Respondentes profitentur stabilitatem in monasterio Dominæ Nostræ Ephesi, conversionem morum secundum regulam Sancti Benedicti, et obœdientiam.  Hymnus Veni, Creator Spiritus, Episcopo intonante, canitur.

Postea, propriæ chartulæ professionis quas singulæ moniales subscribunt super altari ponuntur.  Moniales manus elevant et ter canunt

Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum et vivam :  et non confundas me ab expectatione mea.
05

Ex hoc sequitur illa pars ritus quæ mortem sibi ipsis mundoque significat.  Provolutæ ante altare atro tegumento funebri operiuntur.  Campanæ sonantur dum Litaniæ Sanctorum canuntur.

Postquam Episcopus manibus extensis octo orationes consecrationis pronuntiat, moniales exinde surgunt et canunt

Regnum mundi et omnem ornatum sæculi contempsi
propter amorem Domini nostri Jesu Christi.  Quem vidi,
quem amavi, in quem credidi, quem dilexi.  Eructavit
cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi.
Quem vidi, quem amavi, in quem credidi, quem dilexi.

Posthinc ad ultimam partem professionis ritus veniens, Episcopus benedicit et singulis monialibus tradit cucullam, velamen Dominæ Nostræ Ephesi, anulum, coronam, et librum orationis Ecclesiæ.  Cum hæc ab Episcopo traduntur, moniales pulcherrimas antiphonas canunt

Ad velamen :

Posuit signum in faciem meam, ut nullum præter eum amatorem admittam.

Ad anulum :

Ipsi sum desponsata cui Angeli serviunt, cujus pulchritudinem sol et luna mirantur.

Anulo suo subarrhavit me Dominus meus Jesus Christus :  et tamquam sponsam decoravit me corona.

Ad coronam rosarum :

Induit me Dominus cyclade auro texta, et immensis monilibus ornavit me.

Ad Breviarium :

Ecce quod concupivi, jam video :  quod speravi, jam teneo :  illi sum juncta in cælis quem in terris posita, tota devotione dilexi.

Episcopus Missam residuam peregit.  Communionem post et ultimam benedictionem episcopalem, hymnus Te Deum in gratiarum actione canitur.  Tandem organo victoriose sonante, processio clericorum, monialium, et Episcopi medio populi ecclesiam egreditur.

Quid amplius dicam?  Quomodo describantur sensus parentis ante tantam dedicationem?  Verba deficiunt mihi inepto.  Sed in Sanctum Hieronymum multo decorius innitar.  Ad Sanctam Juliam Eustochium vitam religiosam amplectentem scripsit, “ Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum, et domum patris tui; et concupiscet rex decorem tuum.  Non sufficit tibi exire de patria nisi obliviscaris populi, et domus patris tui, et carne contempta sponsi jungaris amplexibus.  Grande miraculum :  pater filiam cohortatur :  ‘Ne memineris patris.  Exivi de domo infantiæ meæ, oblita sum patris, renascor in Christo.  Quid pro hoc mercedis accipio?  Sequitur :  ‘Et concupiscet rex decorem tuum’, non in carne sed spiritu.  — Mors per Evam, vita per Mariam.  Ideoque et ditius virginitatis donum fluxit in feminas, quia cœpit a femina.  Statim ut Filius Dei ingressus est super terram, novam sibi familiam instituit, ut qui ab angelis adorabatur in cælo, haberet angelos et in terris.

Annus pro sacerdotibus quem Summus Pontifex Benedictus XVI in die natali Sancti Joannis Vianney proclamavit nunc finem suum appropinquat.  Annuat Deus ut per orationes harum monialium sororumque religiosarum ubique, per orationes omnium sodalium Familiæ Sancti Hieronymi, per orationes omnium monachorum, necnon per orationes omnium laicorum fidelium, sacerdotes sese Christo et Ecclesiæ funditus offerant, tota in submissione Ecclesiali, fortes nuntii “spei, reconciliationis, et pacis,” secundum mentem Papæ Benedicti XVI.

Dum spem itero ut inter participes Cenaculi Tampensis te videre lætemur, profiteor me tibi esse addictum.  Valeas semper in Domino.

J. G. Halisky
Secretarius

JGH/jah

In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte


Die XVIII M. Novembris, a.D. MMIX
In Dedicatione Basilicarum Ss. Petri et Pauli

Caris omnibus et singulis Familiæ Sancti Hieronymi sodalibus quam plurimam salutem optat Joannes Halisky, addicte.

Adhuc Cenaculi apud Vallem Fortis in Mexico dulciter meminimus, Deo gratias agentes ob proventum ejus, necnon jucundos ob homines qui intererant.  Montibus circumstantibus nebulosis, lacu grandi subjacente cæruleo, cæli temperie, pulcherrima domo recessus spiritualis — hoc ambitu omnia ut amœne sereneque propria agamus experti sumus.  Quattuor sumus sacerdotibus gavisi, quorum tres nobis erant antea cognoti:  Pater Thomas Krupich, Pater Coëmgenus Zilverberg, Pater Armandus Ruiz.  Quartus, Pater Laurentius Donnelly, a Vancuverio in Canada venit.  Ambæ formæ Sacrificii Missæ celebratæ sunt, Patre Krupich necnon Patre Donnelly Missam Romanam antiquam, Patre Zilverberg una cum Patre Ruiz Missam Romanam Ordinariam Latine offerentibus.  Hi jamvero presbyteri nos in cantu Liturgiæ Horarum gnare duxerunt, ut Deus imprimis digne colatur resque nostra sanctificetur.

Dominus Andreas Meszaros, Professorissa Flavia Siercovich de Morera, Pater Coëmgenus Zilverberg, Professor Aloisius Guadarrama, Professorissa Lydia Santiago Garcia, necnon Professor Tarcisius Herrera Zapien, qui ultime anno 1995 participavit, optimas (uti consuete exspectamus) acroases pronuntiaverunt.  Insuper, Domina Isabella Poinsot, usque a Gallia veniens, imagines ecclesiarum Gallicarum stilo Romano ædificatarum jucunde narravit.  Gratissimam habuimus excursionem ;  majoris noti inter locos ecclesiam Christi Nigri antiquam visimus.  Nomen hujus ecclesiæ a figura Jesu cruci affixi super altare pendente derivatur, quod olim in colorem omnino nigrum ex improviso versa est.  Pii Mexicani Christum Inferi ignes quos nos meremur in seipsum assumentem hoc phænomeno meditantur.  Apud illam permulta miracula — quæ attestantur baculi, ægrotationis reliquiæ, atque photographiæ hominum sanatorum innumeræ — acciderunt.

Nupero in festo Sancti Hieronymi plures gratas salutationes accepimus :

a Reverendo Patre Henrico Fragelli, ICRSM :

Beatum sit festum Sancti Hieronymi, Patroni nostri !  Memor vestrum omnium eram in Missa hodierna quam pro Familia Sancti Hieronymi obtuli.  Benedicat vos Deus !

a Jonatha Arrington, FSSP seminarii alumno :

Salvi sitis in hac potissimum die qua nos lætari oportet in honorem Sancti Hieronymi.

Scholis seu cursibus abhinc mensem unum inceptis, ad tonsuræ cæremonias necnon subdiaconi unius ordinationem intendimus quo fiet circa XVII mensis Octobris, ni fallor ;  dein sequenti mense, Novembri scilicet, die VII, diaconatus ad eundem subdiaconum conferetur simul ac ordines minores ab Excellentissimo Domino Conley, quem non novi sed cujus adventum magna exspectatione desidero.  Missam, tandem, Pontificalem in honorem S. Teresiæ a Jesu Abulensis, Episcopus loci, nempe Fabianus Bruskewitz, apud Carmelum nobis sat proximum, celebrabit.

Scholæ quas subeo in theologia sunt optimæ :  De Eucharistia, De Deo Creante seu Creatore, De Jure Canonico, De Corpore Paulino et Actibus Apostolorum, De Prophetis et Libris Historicis inter quos numerantur Regum quattuor atque Paralipomenon duo.

Ad lectionem spiritualem me contuli commentarios Hieronymi nostri duos :  in Jonam et de Quæstionibus Hebraicis, præsertim ut melius penetrare queam medullas linguæ Hebraicæ cui summis viribus studeo, admonente Sancta Teresa a Jesu Infante, “Si sacerdos essem, impenderem studio linguarum Græcæ et Hebraicæ ut ipsissima verba Scripturarum Sacrarum intellegerem et saperem.”  Nihil, sane, obstat quominus has linguas colam dum amor erga Ecclesiæ linguam propriam in dies crescat et inflammetur in visceribus meis.

Oratre, faveatis, pro me, et scitote me pro vobis Deum precari atque precaturum esse.

a Spencer Howe, seminarii alumno apud Collegium Americæ Septentrionalis Romæ studente :

Festum Sancti Hieronymi appropinquat, et hanc notulam mittere volui antequam die crastina, recessui spirituali ut intersimus, obticentes exeamus ad Græcium, oppidulum in Umbria situm quo Sanctus Franciscus nativitatis Christi Infantuli formam primo meditatus est.  Quantum hic gaudium est, quantæ benedictiones fraternæ apud hanc domum institutoriam, qua in sanctitatem, orationem firmam, vitamque apostolicam ducimur.  Modum verbis non excedo ;  permagna hic nobis recipitur gratia.

Sæpe altare Hieronymianum in Basilica Sancti Petri visi.  Ars hujus altaris plenos sensus contra Reformationis Protestantis theologiam valide profert.

Orationes vestras pro me et fratribus rogo.  In die festa pro Familia Sancti Hieronymi precabor.

Laudetur Jesus Christus, laudetur in sæcula !

Manete fortes in Domino, Deo nostro !

Rev. Pater Antonius Biesthorst, O.S.B., Abbatiæ Montis Sancti Benedicti, Vaals in Hollandia monachus, non adeo salutes quam orationes pulchras quas composuit misit, quarum duas seligere placeat:

Christianos congrega Mariæ prece
juventutem voca ad sequelam
Magis ac magis in Te proficiamus
Scriptores doce pulchrum
Moruos voca ad pascha æternum.
Nondum credentibus da alacrem fidem
Infantes voca ad mysteria
Illumina oculos nostros
Musicam fove sacram
Mortuos illumina in sæcula.
In tempore Cenaculi Mexicani jamjam eveniebat Annus ad Sanctum Paulum dicatus (immo Dominus Aloisius Guadarrama, hunc annum observans, allocutionem de itineribus Sancti Pauli habuit), atque incipiebat Annus pro Sacerdotibus ad instar Sancti Joannis Mariæ Vianney cui est diei natalis anniversarium centesimum quinquagesimum.  Summus Pontifex Benedictus XVI hos annos intellegi velut conjunctos voluit, dicens, “Nos, universa cum ecclesia Annum Paulinum celebrantes, theologiam ejus spiritalemque doctrinam diligentissime perscrutamur dum plurima pastorum incepta in terrarum orbe animi Nostri lætitia et propensione perspicimus.  Mirabili enim modo Sancti Pauli scripta de Christo ejusque salvifica opera deque transitu a peccato ad libertatem Ecclesiæ doctrinam sæculorum decursu illuminaverunt necnon præcipuum hodiernæ etiam Christianæ considerationis et asceticæ meditationis fontem constituunt…”1  Annus Paulinus nunc concludens, nos invitat ut Apostolum Gentium intueamur, qui exemplar sacerdotis prorsus ministerio sui dediti exstat illustre.  “Caritas enim Christi urget nos” — scripsit — “æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt” (2 Cor. 5:14).  Et addidit :  “Pro omnibus mortuus est Christus, ut, et qui vivunt, non jam vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit” (2 Cor 5:15).  Proponaturne ulla melior via qua sacerdos per semitam perfectionis Christianæ progrediatur?2

Secundum mentem S.P. Benedicti XVI oremus nos, sodales Familiæ Sancti Hieronymi, ut omnes Catholici orbis sacerdotes exemplum Sancti Joannis M. Vianney et Sancti Pauli fideliter sequantur.  Nam sacerdotium maxime cordi erat Sancti Hieronymi qui scripsit, “Ecclesia autem non est, quæ non habet sacerdotes,”3 significans bonos sacerdotes, quia “Minus est tenere sacerdotium quam mereri.”4  Intercessionem horum sanctorum petamus ut huic consilio societas nostra peculiari modo prosit, monasterio Familiæ Sancti Hieronymi condendo, pluribus piis hominibus ei vocatis, per nutum Dei.

Sinceris cum votis fructuosum a Deo Adventum vobis datum iri, copiosamque salutem

Joannes Halisky

J.G. Halisky
Secretarius

P.S. :  Ne obliviscamini quod in voto est libellum de sodalibus Familiæ Sancti Hieronymi parare, in quo ostendantur membrorum dies natalis, dies baptismalis, photographia propria vel familiæ, et aliæ notitiæ quæ singuli de se ostendi velint, sicut studia, oblectationes, et res familiares.  Post collectionem omnium horum generum notitiarum, libellus componetur atque ad omnes sodales Familiæ mittetur.  Unde ex animo petimus ut quædam de te ampliora ad nos mittas quam primum secundum hoc propositum.  Si electronice mittere velis, utaris, quæso, inscriptione jogranhier@pngusa.net.  Gratias maximas agimus.


  1. ­Epistula data Walthero S.R.E. Cardinali Kasper ad celebrationes exeuntis Anni Paulini quæ in Terra Sancta solemniter actæ sunt.  [Rursus]

  2. ­Epistula Summi Pontificis Benedicti XVI Annum pro Sacerdotibus annuntians.  [Rursus]

  3. ­Liber Sancti Hieronymi contra Luciferanos.  [Rursus]

  4. ­Liber Sancti Hieronymi XLVIII ad Pammachium.  [Rursus]


Festus Sancti Hieronymi, 2007
2007 Oct 16 (Tue)



Dilectis Familiæ Sancti Hieronymi sociis, plurimam salutem.

Quam cito annus iterum ad festum Sancti Hieronymi volvit!  Omnes verisimile, singuli vel in cenaculo, festum patroni nostri modo peculiari læte celebrastis.  Jamvero semper hoc festum occasio præbet ut promissiones, quibus nos in hanc societatem aggregavimus, renovemus et confirmemus.  Harum trium promissionum momentum et idoneitas magis magisque in dies ostenduntur: Quoad primam, nostrum Summi Pontificis, Benedicti XVI, sincerum amorem et filialem obœdientiam attrahit virtus eximia;  ad secundam, mundus late vitiosus, immo multi Catholici a fide et moribus errantes, exemplare vitæ spirituali deditorum valde egent;  ad tertiam, lingua Latina, Ecclesiæ propria, in ejus spiritualem thesaurum nobis via est rectissima, unde sanctificemur.  Præterea, si forsitan aliqui habeant fervorem Familiæ Sancti Hieronymi augendæ, consociationem nostram consanguineis, amicis, notis proponant, ut etiam illi sodales fiant et sember crescat Familia.

Quinquaginta circiter participibus mense Julio optimum habuimus Cenaculum Tampæ apud Domum Franciscanum, quæ propter pulchritudinem et amœnitatem omnibus placuit.  Fructi sumus sacris Missæ Liturgiæque Horarum celebrationibus quibus Pater Valentinus Young, O.F.M. et Pater Thomas Krupich præfuerunt cum adjumento quattuor seminarii alumnorum;  facetæ allocutiones erant nobis quoque, et amicitiæ dulces.  Lepidis omnium indolibus prorsus delectati sumus.  Diu jucundeque recordabimur.

In fine Cenaculi Diaconus Henricus Fragelli, qui Instituti Christi Regis est seminarista, homiliam suam primam ante nos dedit.  Quoniam tam sensibus religiosis Familiæ Sancti Hieronymi peculiaribus elucet quam Cenaculi experientiam redolet, vobis placere eam legere censebam.

HOMILIA ULTIMAE CENACULI MISSAE
Pauci homines possunt singulis minutis Deo soli vitam agere.  Miseriæ humanæ atque invitamenta distractionesque plurimæ a tali beatitudine iter nostrum flectunt et nos circumducunt.  Qua de causa Sancti commendant et nobis suadent ut post omnem actionem bonam faciamus florem seu corollarium sive coronam spiritualem, coronam nempe florum rosarumve pulcherrimarum quæ eo tempore colligebantur ut per totam vitam cotidianam istas geramus et nobiscum feramus ad pulchritudinem Dei benedictionum monstrandam et ad odores suavitatis divinitus infusos aliis ostendendos.

Sapientiam Sanctorum sequentes, consilium eadem faciendi et agendi suscipiamus Cenaculo terminante.

Certe mihi assentiemini, nos præteritis diebus vixisse momentis lætitiæ tranquillæ plurimis, harmoniæ veri nominis, temporibus pacis quæ a confidentia mutua oritur;  necnon erant vera amicitia et quam plurima alia talia:  præsertim vera fraternitas.  Quam ob rem dies Cenaculi præteribant — nonne?

Quam bonum et jucundum fratres habitare in unum!  Quæ verba hac in sententia Scripturarum sunt majoris momenti?  Absque dubio “in unum” — ac certissime “unum” hoc significat Dominum Nostrum Jesum Christum.

Congrediebamur ut nunc congredimur circa Eundem Deum, sine dubio non sicut Apostoli in Galilæa duo milia annorum abhinc, neque genibus flexis tota die ad tabernaculum.  Sed, ante omnia Ille Deus est causa prima et maxima præsentiæ nostræ hoc in Cenaculo.

Attamen, carissimi amici, Jesum habere ut centrum cordium nostrorum et cogitationum, Jesum habere ut motivum præcipuum omnium agendorum, multo differt a corporalis ejus præsentiæ sensu aut ab oratione semper genibus flexis per totam diem coram tabernaculum.

Litaniæ Sacratissimi Cordis eloquenti voce ita nos docent:  Ille est « Rex et centrum omnium cordium. »  Non dicunt litaniæ:  « Rex omnium momentorum vitæ hominis. »  Minime!  Tantummodo dixit se esse centrum cordium nostrorum, unde venit pax gaudiosa et gaudium castum — gaudium vere humanum, lætitia pia et modesta, ita ut his ultimis diebus experti sumus.

« Jugum meum est suave et onus meum leve » dicit Dominus.  Fiant hæc verba corona nostra spiritualis quam nobiscum a Cenaculo domum portabimus.  Gaudium verum venit siquando appropinquamus Eum.

Vivimus in tali mundo ubi Dei fere omnes obliti sunt.  Qua de ratione sola et unica mundus pacem et quietem non invenit, veram lætitiam non consequitur.  Pax et lætitia inveniendæ sunt tantummodo in Christo.

« Animæ nostræ in Te solo requiescent, Domine, » ait Sanctus Augustinus.  Ad egestatem animæ removendam ut habeat pacem veramque lætitiam, mundus currit in voluptates, nunquam satisfactus et expletus.  (Omnes scimus gaudium verum differre a voluptate mundana — ne commiscamus illa.)

Sic pergit mundus quærens voluptatem nimietatem de qua illi mundo nunquam satis, etiam in modis audacioribus et in modis deformatis, quantas et tantas voluptates quas non possemus imaginari.  Mundus sibiipsi creat universum artificialem semper somniantem, strepitus magni, furoris musicalis, saltationum inhonestarum, otiosorum ludorum, imaginationum sine fine, agitationum et — dicatur!  — peccatorum, quibus fiunt servi pessimæ rationis vitæ.

Veram libertatem solummodo filii Dei possident.  Hoc thesaurus est noster.  Caritas, humilitas, modestia, castitas sunt inter flores hujus pulcherrimæ coronæ spiritualis quæ nobis gaudium et lætitiam dederunt his diebus.  Ut Epistula hodierna nos docet:  dum in mundum iterum versamur, prædicamus gaudium nostrum super tectum, id est, nullo cum respectu humano, certissimi quod tantum thesaurum possidemus ita ut nihil ipsi simile sit.  Bono exemplo nostro et in omni simplicitate proclamantes hoc gaudium Christi sicut tali in modo agebamus in diebus Cenaculi.  Innocentes, casti, modesti, candidi, nocere nolentes, cogitantes nullum damnum et omnia in simplicitate cordis.  Corona florum spiritualis pulcherior ista nunquam fiet.

Quam pia.  Illi qui adesse non potuerunt phoncapsellis acroasum nihilominus frui possunt.  Ecce rerum index petendarum [$4.50 pro singulis nisi aliter indicatur]:

  1. Pars prior:  Prof. Flavia de Morera:  De Primis Successoribus Apostolorum..
    Pars posterior:  Prof. Aloisius Guadarrama:  De Tolucensi Diœcesi Sancti Joseph

  2. Pars prior:  Prof. Flavia de Morera:  De Primis Successoribus Apostolorum. (prosequitur).
    Pars posterior:  Prof. Horatius Bologna:  De Caritate Christiana (Donaldus Ryan legens).

  3. Pars prior:  Jonathas Arrington:  De Cenaculo Familiæ Sancti Hieronymi Condendo.
    Pars posterior:  Prof. Flavia de Morera:  De Primis Successoribus Apostolorum. (prosequitur).

  4. Pars prior:  Joannes McAlpine:  De Miraculis in Vita Quæ Fidem Confirmaverunt.
    Pars posterior:  Prof. Lydia Santiago Garcia:  De Primis Martyribus pro Fide Catholica Mexicanis.

  5. Joannes McAlpine:  De Miraculis in Vita Quæ Fidem Confirmaverunt (prosequitur).

  6. [Videodiscus] Andreas Meszaros: De Epistula Sancti Bernardi ad Henricum Archiepiscopum (quæ res habuit mores et officium episcoporum).  [DVD - $10.00]

  7. [Videodiscus] Andreas Meszaros: De Epistula Sancti Bernardi ad Henricum Archiepiscopum (prosequitur)  [DVD - $10.00]

  8. [Videodiscus] Andreas Meszaros: De Epistula Sancti Bernardi ad Henricum Archiepiscopum (prosequitur)  [DVD - $10.00]

Orationes pro beatitudine sodalis nostri, Seraphini Schiatti, ex corde petimus.  Jam ante Cenaculum venit nobis a filiis filiabusque ejus triste nuntium Dominum Schiatti necatum fuisse die 7ª Maji ab autocineto dum ad Rosarium recitandum ambulabat.  Professor antea Mantuanus, magnam fidem habuit, atque in amplexu Beatissimæ Virginis Mariæ mortuus est.  Missa in requiem animæ apud Cenaculum est oblata.

Post lætissima Festa Christi Regis et Omnium Sanctorum, Adventum fructuosissimum cum omni gratia vobis opto.  Valete!

Joannes Halisky
J.G. Halisky, Secretarius


ZELO ZELATUS SUM PRO DOMINO DEO EXERCITUUM         Datum
Die 8, m. Februarii
a.D. 2007

A.D. MM·VII

        Ecce quam bonum et quam jucundum
habitare fratres in unum.

Ps. 132


Omnibus sodalibus Familiæ Sancti Hieronymi venerandis salutem quam plurimam in Domino.

Placeat vobis, socii dilecti, nuntium hujus æstatis de Cenaculo Generali Familiæ Sancti Hieronymi hic reperire, quod tempus vere jucunditatis spiritualis exspectandum est.  Benigne concedat Deus ut possitis venire, nam in renovatione amicitiæ gaudebimus.  Usquequo!

Notate bene, quæsumus, quod Cenaculum non apud Abbatiam Sancti Leonis — ut in ultima epistula circulari indicata est — habebitur, neque iisdem diebus.  Illa Abbatia ante tres annos damnum ædibus sustulit.  Putaverunt se reparationes finivisse ante dies Cenaculi;  sed reparationes lentius progrediuntur, et nuperrime nobis dixerunt se illas non nisi post annum esse completuros.  Qua de causa alterum pulchrum locum obtinuimus, Domum Franciscanum nempe, urbi Tampæ, et dies tantummodo parum mutandas, i.e., nunc a die 22a usque ad 27am mensis Julii, 2007.

Hæc epistula jamvero alterum etiam habet finem, ut vos certiores fiatis de novo magni momenti inceptu in pectore Familiæ.  In Capite III Constitutionis visum est ut tempore a Deo dando domus Familiæ Sancti Hieronymireligiosæ condantur.  Illo capite Pater Suitbertus hæc scripsit:

Centrum totius Familiæ Sancti Hieronymi constituitur ab illis qui, a Deo vocati, in una domo simul in communi viventes solis orationibus et studiis sacris vacant.  Singulæ hujus generis communitates appellantur Cenacula Sancti Hieronymi Monastica.  Harum communitatum sodales non tantum in orationibus et studiis sacris, sed etiam in cotidianis laboribus et colloquiis sola lingua Latina utantur.

Dignitatem pulchritudinemque monasticæ vitæ Sanctus Hieronymus, qui tria monasteria juxta Bethlehem fundavit, multoties laudavit.  In Homiliis ejus super Psalmis, verbi gratia, dixit:  “Quod faciunt angeli in cælo, hoc monachi faciunt in terris … Felix ista conversatio, despicere homines, angelos quærere, urbes deserere, et in solitudine invenire Christum … Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.  Proprie psalmus iste cœnobiis et monasteriis convenit.  In monasterio sicut unum propositum, unus et animus est.  Vere bonum, vere jucundum.  Unum fratrem dimisimus, et ecce quantos invenimus.  Ceterum fratres spiritales, qui sua utique negligunt, alia non quærunt.”  Eit in Epistula ad Heliodorum:  “O solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi civitas magni regis exstruitur.  Quid agis, frater, in sæculo, qui major es mundo?  Libet, sarcina corporis abjecta, ad purum aëtheris evolare fulgorem.  Paupertatem times?  sed beatos Christos pauperes appellat.  Labore terreris?  at nemo athleta sine sudore coronatur.  De cibo cogitas?  sed fides famem non timet.  Et ut breviter, ad cuncta audias Apostolum respondentem:  Non sunt — inquit — condignæ passiones hujus sæculi ad superventuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.  Delicatus es, frater, si et hic vis gaudere cum sæculo, et postea regnare cum Christo.”

Quod Deo volente in nobis accidat.  Quidam enim Familiæ sodalis, Jonathas Arrington, vocationem religiosam immo sacerdotalem se habere credens, conatum vult ducere ut monasterium Familiæ Sancti Hieronymi condatur.  Hoc monasterium revera animum Sancti Hieronymi sequi speraret:  spiritum pænitentiæ et paupertatis, simplicitatem vitæ, despectum gulæ, studium erga Sacras Scripturas, amorem Fidei veritatis, fugam erroris, fidelitatem et mansuetudinem erga Summum Pontificem magisteriumque ejus.  Missa secundum ritum Romanum antiquum (cum permissione episcopi loci vel indultu Summi Pontificis) et Liturgia Horarum Cantu Gregoriano pie agentur.  Et communitatis fratres omni re tantummodo sane lingua Latina utantur.  Monasterium funditus Romanum Catholicum prospicitur, quoniam Romanitas Ecclesiæ tantopere in lingua ejus Latina capitur.

Deo annuente, magna et bona evenire possunt ex inceptis parvis;  multa sunt exempla per Ecclesiæ historiam.  Qua propter, si vir sentis te (vel aliquem tibi notum) a Deo in hanc viam adduci, et vocationem monasticam probare velis sub regimine Familiæ Sancti Hieronymi, facias Dominum Arrington certiorem quæsumus, ut primus fratrum grex incohetur.:

Ds. Jonathas Arrington
274 Nichols Road
Waterloo, South Carolina  29384
U.S.A.
vel inscriptio interretialis:
AdJesumPerMariam@
catholicexchange.com

Numerus telephonicus:
864-677-9553

Impensas ab omnibus orationes petimus ut Deus, per intercessionem Beatissimæ Virginis Mariæ, Sancti Hieronymi, et Patris Suitberti, hunc inceptum benedicat et secundet — si voluntas sit Sua.

Liceat mihi Quadragesimam vobis fructuosissimam optare.  Valete atque valete semper.  Esse me jacto.

Vobis addictum,
Joannes Halisky
J.G. Halisky
Secretarius

S. Hieronymus - Giotto

->> >> >>⇈⇑⇈<< << <<-


Deus vult ! — Brennus Regan ( Inscriptio electronica :   )
Dies immutationis recentissimæ :  die Jovis 2013 Octobris 10 @ 14:28